Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

hujus Aeris produci ex eadem quantitate diversorum liquoi tini. Nam Ar gentum Vivum , Aqua , Vinum , Spiritus Vini , Cere visita , Alcohol , Vinum pendulum, Vinum fermentans, Cere visia in sua fermentatione suffocata , Mustum , ita differunt in copia Acris , quem ita in vacuo gignunt , ut sit incredibile dictu , & pateat quam evidentissime , non de su perficie modo, sed de intimis sane aquae, & aliorum liquorum, recessibus , Aerem hunc separari. Si autem addere libet simul, quod reperiantur flui da, quae nullum ita Aera gignunt, aliud rursum argumentum ad eandem rem habebitur. Utique oleum dictum Tartari per deliquium, ita tractatium, in Aere licet genitum , Aeris fere nihil dat in hoc Experimento. Et, quod vix crederet quis , spiritus Vocatus alcatinus , volatilis , salis Ammoniaci, si meracissimus fuerit, vix quidquam talis Aeris dabit. Iterum aliud ad

hanc rem advocemus argumentum. Statim Vobis demonstrabo ad oculum, quod Aer ille omnis , qui ita generatus fuerat, totus quantus iterum re

sorbeatur intra illam ipsam aquam , unde prius fuerat eductus , & quod nihil plus , praeter illum exquisite, intra illam aquam ulla arte, vel vi, adi gi queat. Omnia haec simul si intento libratis judicio , fortia satis habebitis , ut sitis certi, partem longe maximam illius Aeris eductam fuisse me diis de aqUiS. Tandem liceat super his addere , Aerem hunc eductum fuisse per talia

, Experimenta de aqua , aceto , aceti spiritu , urina , urinae spiritu , Oleo , a qua & oleo , oleo presio , oleo stillatilio , lacte , sanguine , sero sangui nis , ovo , ovi album irae , ipso tandem Argento Vivo. Si autem Experi menta eadem tentantur cum aqua ebulliente , quae jam per horam semper

ebulliit, vix ullus dein ex illa Aer hac methodo elicietur : ut doctrina haec firma sit.

EXPERIMENTUM V.

Si aqua fuerit privata accurate omni omnino elastico Aeris prius inter positi, tumque , refrigerata ad temperiem Atmosphaerae , exponitur illi Aeri communi externo , tunc sponte sua , satis cito , intrabit Aer elasticus intra hanc aquam Aere vacuam , atque iterum locabit se in meatibus in ter elementa a quae relictis, idque semper usque tantum ad definitam copiam. Mirabilis haec inter aquam δί elasticum Aeris proprietas demonstra

tur ad Oculum ita. Sumatur to Pus apparariis vasorum , ut erat in secundo

Experimento , statim exhibito , ad titulum Experimenti quarti , ubi Aerelasticus in summo ampullae erat collectus. Si tum in machina condens an te Aerem comprimitur illa bulla Acria, non tamen immiscebatur ideo

aquae. Verum, si tunc totum hunc apparatum exposuero externo Aeri, incipiet haec bulla minui, atque tandem tota eYquisite ita evanes CrC, ut

nihil omnino Acris hic supersit, sed venter ampullae rursum plenissimus sit sola modo a laa. Idque semper ea peragitur lege, ut in initio magna pars hujus collecti Aeris satis cito intret in illam aquam Aere orbatam , sed ultima ejusdem particula valde lente ingredietur. Hinc itaque semper aqua imbibit iterum illam exquisite aquam Aeris , quae arte priori educi

potuerat CX a Ua.

Mirificum est , quod observatur, si tentatur hoc Experimentum cum

M in

Est 8 in omnέ alio liquore Aser it in aquam

Aere orbam.

292쪽

turam.

It eκ parvo lo- per totam molem aquae.

Bullae hae non ab Igne . Aer separari rab aquae ebulli-

aqua , quae naturali Acris recepti copia jam saturata est. Si ergo, in eodem apparatu ultimo , non eduxero Aerem , sed bullam Aeris admiserim intra aquam hanc sic , ut illa bulla ibi haereat supra aquam. Reponantur vasta haec per anni spatia , nunquam introibit bulla haec Acria intra hanc aquam, sed non permista haerebit temper in supremo. Imo vero, ut concussero haec vasa, nunquam efficiam , ut Aer ille intret in hanc aquam. Dividetur quidem bulla haec in minores alias, nunquam permiscebitur invisibiliter per aquam, quidquid moliar. Tentavi comprimendo , calefaciendo , refrige rando , conquassando , reponendo ; mansit semper eadem copia ille Aetcollectus in supremo. Neque fuit possibile , plus illi permiscere , quam sponte sua ex Aere communi aqua ipsa assumserat. Satis mirabar haec Experimenta eX colens, prosequens, dum speculabar, quam parvam partem superficiei aquae attingeret ille Aer in bullam colia lectus in superiori parte aquae : Videbam quippe , omnem hunc Aera, pertam parvam superficiem insinuare se usque per ingentem molem totius aquae , unde prius Aer ille jam res Orptus saerat eductus. Jam nimirum idem ille per omnia interstitia totius aquae se aequaliter distribuerat. Ne cessario igitur potentia quaedam siticulosa erit, & bibula , in aqua, res pectit illius ita attracti ex servo spatio per omnes partes aquae , Acris, Non enim eget concussu Aer ut intret sponte, quiescens ibit per

aquam.

Illustrissimus Stairius, in elaboratissimis suis Physicis , per multas rationes , putabat, Verum Aera nunquam in aqua adesse ; neque etiam bullu las has , aquae innatas in vacuo Boyleano , oriri ab elastico Aere ; sed in aqua semper actuosos haerere Igniculos , qui per aquam , pressu atmos phaerae liberam , se expediendo, de levitate sua superiora petendo , pro ducerent hasce cito rumpendas bullulas. Ingenio Lam crediderim cogita tionem mutavisset nobilissimus Vir , cujus candor & virtus undique laudantur , si Experimenta superiora contemplatus fuisset: vidisset enimvero, omnes notas veras sinceri Aeris inesse his colluetis bullulis, ita productis. Videte Stair. Ph. Exp. p. 371. Ita haec sufficiant de primo modo separan di Aeris elastici ab aqua remotione ponderis comprimentiS. EXPERIMENTUM VLIucundum valde est oculis exhibere modum , quo ignis separat hunc Aerem ab aqua , eundem que collectum demonstrare. Qtuod quidem eleganti hocce Experimento facillime perficitur. Vas esto amplum , latUmque , A B , ignem ferre potens , aqua communi plenum , fundo plano. ΡΟ- natur infundibulum tam latum , ut latissima parte aperta fere oppleat totum fundum vasis , sitque pars ejus angusta CD penitus submersa sub aqua in vase AB contenta. Sumatur phiala vitrea E F , cujus apertura E sit tam ampla , ut infundibuli tubus CD possit in eam ingredi Impleo iam phialam eam aqua ad summum tisque, atque imposito arcte digito inverto hanc , atque immergo ita in aquam vasis AB, ut nil Aeris in hanc phialara adscendat. Tum accommodo , ut jam spectatis, ita haec, ut infundibuli tu

bas CD haereat intra phialae tubum E. Qio ita peracto , impono vas Ad ,

293쪽

cum omni hoc apparata, supra ignem , ut lente sic calescant omnia simul ; tandemque aqua in vase AB fortiter ebulliat. Eo enim facto , aqua vasis AB, sub infundibulo ebulliens, Aerem aquae per ignem in bullas actum , sursumque tendentem , determinabit per infundibulum Intra collum phialae, inde in ventrem eiusdem, sicque sursum colliget in unum, ad F, quoa postquam aliquandiu peractum habebitur in supremo F, verus Aer, separatus ab aqua, quae in vase A B , sub infundibulo ebulliebat. Qui rursum vera dote, erit her elasticus , & de aqua eductus, certa tantum, & definita copia r neque enim ultra colligetur, licet deinde quam diutissime ebullitionem protraxerimus. Sed in hoc Experimento phaenomenon con tingit satis mirum. Dum enim ebulliens aqua jam Aerem omnem suum emiserit bullatim sursum in F ; tamen orientur inter ebulliendum ingentes , subito , magno cum impetu , bullae aliae , quae valida vi ruptae aquam& vasa concutiunt, neque tamen displosae Aerem gignunt. Hae igitur non oriuntur ab Aere , sed ab igne intra aquam agente. Ideo durant semper , ut coquatur quam diutissime haec aqua , quum Aeriar bullae cito de sinant. Ingentes hae sunt, ubi Aeriae tantum exiguae ; flatulento valde impetu disploduntur , ubi Aeri. e pacate se explodunt. Nec gignunt, ut dixi, Aerem , licet ingentes sint. Hinc eximius Mariottius has fulmina

tiones appellat. Has si Nobilis limus Stairius intelligit loco supra citato , eatenus vera dixit. Q iod si jam , hisce ita peractis , & Aere jam collecto

ad F , totus apparatus iterum reponitur in frigore , Aer genitus retroibit in aquam propriam , unde exhaustus fuerat. Haec postquam enarrato

rerum successu peregeram, volui aliud quid experiri. Nempe pluviam continuato biliorii decursu coegi, ut ebulliret semper fortiter. Dein posui hanc ferventem , apparatu Experimenti quarti, sub came ana. Eduxi

dein Acrem qua potui cum cura. Non nascebatur Aer ullus in ampulta supremo ad C , primo tempore. Postquam vero hanc aquam ita in hoc vacuo detinueram aliquot per dies , Aer tandem copiosus satis enatus inde fuit. Miratas suspicabar , an forte aqua ipsa in Acrem transmutare tur longo illo tempore in vacuo λ an vero λer adeo intime haesistet in aqua ipsa , ut ebullitione exire negans, tandem tamen in vacuo per longitudinem temporis inde separaretur tam lente ξEXPERIMENTUM VII.

Sunas aquam pluviam , quam immisi vasi vitreo , conico , valde di vergenti ; exposui dein gelu forti. Inceperunt partes aquae constringi per

frigus. Quum tamen aqua illa nullo pressa maximorum ponderum potuerit comprimi. Dum Vero arctius contractae partes conglaciatae aquae ina

minuunt intercepta spatiola, elementa Aeris in iis locati , excussia de illis spatio lis , adunantur inter se , atque ita , dum veniunt in contactus mutuos elementa haec elastica prius seorsum existentia , videntur mutua fuga elasticitatem adipisci, quam non habebant , dum solitaria erant. Hinc incipiunt bulluta hic nasci , grandescere, multiplicari , tandem valde amplae fieri , sursum tendere , atque intra duram jam coercitae glaciem, hanc elasticitate sua removere, hinc duram glaciem tumefacere,

A er separatur ab aqua per gelu.

294쪽

1 6 PARS ALTER A.

qua triaversum , hanc expandere ; Vasa , quibus glacies continetur dis fringere. Quo autem fortius gelascit, atque diutius, eo semper hae bullae Aeriae , elasticae, plureS, majoresque CVadunt , imo dc tanto fortiores. Hinc tum glacies videtur major fieri per frigus: quum tamen glacies ipsa sit revera minor, sed bulla ita natae , dum magna spatia Acria, glacie vacua , formant in illa glacie , hinc tantum molem amplificant ; atque inde simul immensam illam potentiam vasta sita coercentia findendi nan ciscuntur. Si ergo acerrimum fuerit gelu , atque producitur valde longe , tum Omnis Aer , per totam aquam sparsus prius, separatur a glaciei poris , adunatur in illas glaciales bullas, secernitur ab aqua. Qim igitur alius, est, novusque, modus Acrem ex aqua separandi. EXPERIMEN ΤUM VIII.

oleum Tartari per deliquium parabatur ex aqua , quae diffusar 'μ' Pς Aerem, facile spumescens hic ponderosus liquor , crederetur Aere elastico plenus. Verum tamen omni iam enarrato Experimentorum molimine evictrina est , hunc liquorem nihil quidquam Aeris prodere , sive levatur pressu Atmosphaerae , sive ebullit ad Ignem, sive frigore constringitur. Inde igitur intelligimus , salem alcatinum fixum , dum se insinuat intra aquam , elementa Aeris ibi locata expellere, loca ejus occupare, sicque constituere liquorem ponderosissimum post Argentum Vivum, qui se habet ad aquam ut 7 ad 3. Vid. BOyl. Exp. Mech. p. I. 26. 27. an Aer m potius fixat ξEXPERIMENTUM IX. AU8 eu i quore Adeste Chemici, Mechanici, Medici : vestra res agitur S Lotium sumsicalido animatio. ab homine sanissimo, jejuno , mane , post completum somnum, redditum in vas vitreum calefactum eo gradu caloris , ut est homini sano. Hoc ego vas cum hac urina , ipso eodem momento temporis quo exiit de corpore humano, statim reposui sub campana vitrea ad antliam paneumaticam,

Eduxi ocyssime , quantum potui, Aerem. Non vidi ullum diu signum hullarum Aeriarum in hac urina tam calida. Cogitabam , nihil inesse Aeris , in lotio , hoc Experimento demonstrandi φ .uum enim urina haec esset calida so gradus , Aerque jam esset eductus ad as pollices , neque tamen appareret adhuc ullum signum ebullitionis , quis id non putasset mecum ξ Subduxi ad a7 pollices Atmosphaeram ex campana, incipiebant oriri bullae. Sed quum dehinc pergerem ultra Aerem abducere , subitisinae incepit ebullire haec urina in hoc vacuo , tanta cum violentia , ut supra nudum Ignem nunquam in vase tam acriter ebulliat. Obstupui, re visa. Undenam tam subito , violentus adeo impetus in liquore tam quieto prius p cur illud pauculum Acris elastici, quod ultimo subducebatur, postquam prius a I pollices ablati erant, sine ebullitione, tantam mutatio nem effecit Θ an contigit subitanea mutatio haec ab Aere urinae, an ab Igrio in ea detento , an ab utrisque 3 Feci multa alia similia in liquoribus animalium diversis , in lixiviis meraci imis Salis Marini, Salis Gemmae, Ni

ui, Salis Ammoniaci, Alcati volatilis Salis Ammoniaci, Argento Vivo.

295쪽

DE ARTIS THEORIA. 27

Facite eadem : haud poenitebit. Me toedet cuncta referre, Vos pigeret audires

COROLLARIUM I.

Igitur Aer elasticus , quam Vis particulae ejus aliqua tenacitate sibi invicem adhaerescant, tamen se in minimas suas partes distblv1t: ut se spon te insinuet in vacuos Aere meatus, qui in liquidis deprehenduntur , idque per totam massam. Ergo Aer ille attrahitur in hos liquores , in haec spatio la.

COROLLARIUM 2.

Atque Aer, ita tractus in Vacua Aere interstitia elementorum in lita quoribus , illa ipsa actione dissblvitur in sua minima : utpote distributus per ingentem massiam totius ejusdem liquoris.

Sed quantitas Aeris , quae illa ratione imbibitur ab liquoribus , perque ingentem illorum molem distribuitur, Valde exigua est, atque partem in illo liquido valde parvam implet.

COROLLARIUM 4.

Liquores vero illi, quicunque fuerint, postquam, illa parva parte Aeria absorpta , semel saturati inde fuerunt , postea nihil quidquam illius

Aeris ultra in se recipiunt , quaecunque ars , motus , Vi S comprim CnS, ad hibeatur. Sed illud plus superadditi tum Aeris rejiciunt a se, & seorsum in bullas, vel spumam , ex se r pellunt. COROLLARIUM S, Qtiin de liquores, inprimis aquosi , penitus faturati salibus quibus dam, Aerem deinde hoc modo non solvunt. COROLLARIUM 6. Particula una Aeris ita soluti, seorsum existens in illo interstitio , quod remanet inter elementa contigua illius liquoris, non videtur esse Aer, ut 1lle suis notis Physicis describitur. Non apparet enim una talis intercepta, quamdiu intra circumcingentes aquae partes sola haeret, neque adeo contingere valet aliam similem particulam , elastica esse 2 quia id nullo Experimento probatur. Quin dc una talis sola non est quoque tam cito dilatabilis per calorem : quum eum satis requirat magnum , priusquam se incipiat expedire de suo liquore. Imo , licet 23 pollices Mercurius in Baro metro jam subsederit, nondum tamen se ex aqua exserit. Ut CIgo unus magnes, solus e istens , . respectu alteriuS magneti S , Operationes magnetaticas non ederet, hocque intuitu magnes dici ViX posset, ita dc una parti M in IIJ

296쪽

cula Aeris. Sed ut magnes adductus tam propinquus alteri magneti, ut intra sphaeram virtutis ejusdem foret positus, ilico vires suas ostentaret sic de rursum illae Aeris elastici ultimae particulae.

COROLLARIUM T. Verum, quando, quacunque demum de causa, dure tales particulae ut 1mae aeriae , ex suis loculis aquosis excus se , jam adunantur inter se ita, ut se invicem penitus contingant, tum ilico videntur se mutuo repellere itaque bullulam jam demum minimam efformare. COROLLARIUM 8. Ea tum bullula , na1nima omnium , binis modo particulis constans, adipiscitur iterurn omnes dotes Aeris elastici supra expositas. Nata haec infundo infimo liquidi minima , dum jam sursum adscendit per liquorem , currit per insterstitia ejusdem ; ubi similibus partibus solitariis Acriis conjuncta , crescit in bullam majorem ; quae ita jam tendens quoque sursum ,& aliis pariter se adjungens in toto itinere a fundo ad suprema , semper

tanto minus pressa , quo altior. COROLLARIUM '. Hinc etiam videntur Sales minus attrahere hunc Aerem elastichim , quam liquores , inprimis aquos.

COROLLARIUM IO.

Ergo & in unoquoque liquore, hactenus cognito , Videtur tantum una, certa , & definita, portio Aeris contineri. Semper quidem parva valde , attamen in diversis varia admodum.

COROLLARIUM II.

Hinc dubitari posset , an quidem Aer ille , qui in liquoribus vege tabilibus magnum illum effectum fermentationis producit, sit ille, qui solitarius in poris minimis haeret 3 an vero potius adunatus ille , & vere elasticius, in fistulis Acriis Malpighianis, trachaeis dictis , continetur ξ aut& ille externus, qui inter depfendum fermentandis immisceri solet 3

COROLLARIUM I2.

Aer elasticus, atque in minima haec divisus , qui continetur intra humores Animalium , non videtur esse causa putrefactionis, quae sponte suscipitur in hisce : quoniam absque admisso Aere externo ViX ad putredinem ducuntur : admistb autem externo Aere , ilico putrefactionem suscipiunt.

297쪽

Aer ille elasticus elementalis, in minima divisus , qui ita lateret solutus

per aquam , videtur ibi parvam habere molem , neque sensibuS Obser Van' ipsa aqua.dam. Postquam vero eductus est ex aqua , atque in unum collectus spolium tum locum occupat majorem , quam omnis illa aqua imp et, ex

qua Aer ille fuerat eductus. Elegantissimo haec veritas paradoxa Experi mento oculis exhibetur . Quod ita instituitur. Sit vas parallelipedum AB , ex cu pro . In ejus fundo sit exigua foveola impressa C , ut guttam aqua

unam, alteramve , queat capere. Sit & parvulum Vasculum , vitreum,

conoeides D, apertum ad basin , instar digitabuli vulgaris. Tum implea tur vas AB oleo purissimo , pressi, , eousque , ut digitabulum D , erectum , positum in fundo vasis AB , totum tegatur hoc oleo. Qtio facto ponatur digitabulu tu in suum latus , situ horizontali, ut in F : ut nullus omnino

Aer sit in digitabulo , sed ut id sit quam plenissimum per hunc suum situm

hoc oleo. Q ubus ita paratis , imponatur vas hoc cum oleo , & digitabulo supra ignem , ut oleum in vase , ergo & in digitabulo, bulliat 1, quae ebullitio protrahatur, donec Oleum hoc amplius non crepitet ebulliendo. Tum Aer , dc aqua , qui forte in oleo , in vase ad ejus latera , aut in digitabulo& ad illius latera fuerant, omnino erunt expulsi : ut oleum Aere sit &aqua orbum penitus. Frigescant hoc insitu omnia. Tum per parvam fistu iam vitream dimittatur una gutta aquae per oleum , in fossulam C , quae ibi suo pondere manebit sub oleo in illa foveola. Dein prudenter ponatur vasculum vitreum D , semper tamen detentum sub hoc oleo , ne ullus Aer insinuare se queat, erectum supra fossulam C , ita , ut hanc guttamquam accuratissime sub medio suae apertae basios comprehendat. Erit tum, ut oculo patet evidentissime , digitabulum oleo plenissimum , omni Aere,& aqua exclusis. Id ubi sic rite instructum fuerit, tunc pone hoc vas cum omni hoc apparatu supra tripoda , ut flamma ardentis candelae possit applicari commode illi parti fundi vasis , ubi foveola cum illa gutta aquae est supra. Applicetur tum flamma ardens sub illa foveola ita lente , & pria

denter , ut sensim , non cito , calescat illa aquae guttula per gradus succestivos. Tum excitabitur strepitus mirus ab hac gurtula calefacta , tandem ebulliente , quae sub oleo coctesta , & sub vasculo illo vitreo, Aerem

suam a se displodet versus superiora illius digitabuli, ubi spatium ingens

occupat, quamdiu calor ibi adest, eaque proportione oleum ex hoc vasculo removet. Fit autem ille crepitantis guttulae aquosae motus sepe ingens, ut totum digitabulum elevet. Ubi tandem hac ratione omnis Aer ex hac aquae guttula expulsias , frigescant omnia . Aer tum in digitabulo hoc frigefactus premetur in bullam collectam in supremo vasculi illius vitrei exigui, atque mole sua ostentabit majorem magnitudinem, quam fu rar gutta aquae , unde hic Aer , hac arte , productus fuerat. De his ubi optime jam constitit, tum totus hic apparatus ponatur sub campana Viri ea, ad antliam AP iam , educatur Aer : videtis, qua ratione illa bulla Aeria in supremo digitabuli vitrei se expandat,oleum ex hoc vasculo repellat, Clasti citatem vere Aeriam ostentet ad ablationem comprimentis Atmosphaerae ut ante eandem demonstrabat ad calorem auctum. Atqui simul ac Aerem

298쪽

iterum immitto , ea redit in priorem parvitatem bulla. Ita quidem ut haud queatis dubitare, quin genitus hoc Experimento Acr sit verus elasticus Aer. EY hoc igitur Experimento discimus quam certissime , quod Aer , qui Λ solutus in aqua , nequaquam ibi sit tale corpus liquidum , quamdiu allic ita divitias hospitatur, quale corpus constituit tunc, quando ex illa aqua idem ille Aer eductus, collectus, partes suas elasticas jam adunatas in unam bullam habet. ibi arix ut Quin de ratum est , Aera latentem in liquoribus non habere illas vires Physicas , quas possidet, dum extra liquores unitus existit. A deoque nunquam ossiciet eadem Opera in utroque. Videanturque hinc minus recte argumentari, qui, postquam noveranet, Aerem produci posse ex liquoribus, colligebant, ergo illum Aerem , detentum intra hos liquores , ibi quoque

habiturum Omnem eandem vim agendi, quam eductus inde ostendebat. Atqui ea sane in re omnes fore Aurores , & illi quoque , qui acutum cernunt, decepti fuerunt. Exemplo magnus esto Borellus in pulcherrimo Tractam de Motu Animalium , ubi de vitali oscillatione Aeris elastici intra sanguinem agit. Moniti, discamus prudentia uti, & sapere , ne propriis redarguamur Experimentis. Etiam mirabile iterum paradoxon hic cerni mus , dum videmus , elasticas Aeris particulas, dum linguis seorsum, divisis ab aliis , existunt, minus spatii simul occupare, quam possidetur ab

iis omnibus in unam molem una collectis.

si hi A hi, re potestas se expandendi in spatia ampliora nascitur hic ex eo , qtuod partes magis accedunt ad se mutuo. An igitur adunatae quam pro-ς ς; HGδ' invicem refugiunt a sane subtilissime ita colligebat Maximus Nevv- tonus ; facitque quotidie magis magisque , exculta Philosophia per Experimenta , ut probabilior quotidie evadat haec sententia. 3 semoti . . ita doctrina certC nostra de Elateris Aerii natura, intelligimus, Aerem,sticii valde peneia quarido in elemeiatis solitariis habetur , transire posse per meatus mini- xJ m' mos : nam aqua, continens illam naturalem portionem Aeris divisi , una

cum illo suo Aere ibit per omnia , per quae se aqua naturaliter penetrare valet. Qtuod captis Experimentis in Animantibus , Vegetabilibus, imo δίFossilibus quoque constitit ; quum aqua ex iis omnibus haust aclementali semper gaudeat elastico. Inde etiam hac ratione Aer talis excludi nequitiis de locis , in quae liquores , hunc Aera occultantes , ingr di queunt. Late igitur se , hoc respectri, expandit praesentia Acris elastici Aese ipse non lando Versa Elementa haec Aeria adunata jam constituunt partem vul- penetra- garis Aeris, tum idem ille non transibit per illos meatus, per quos fa cile se penetrabat tunc , quando permistus erat liquoribus. Neque bullula Aeris minima transmittetur, ubi liquor cum suo Aere trajicitur. Quin Elementa ipsa Aeris per liquores Aere jam saturatos non transibunt fere ullo modo, quae tamen per liquores Aere vacuos, sua se sponte, cito, insinuant,& quasi cum aviditate quadam ingrediuntur. Quare tandem forte etiam licet colligere , quod in genere fere Vertina sit, Aerem , qui in liquoribus permistus haeret, in illis non agere virtute ulla , quam vulgo Aeri communi adscribere solent: nam dum vas habetur quam altissimum liquore quodam repletum , constat ex Hydrostaticiscae pressiones liquidi in hoc vase, ut distantiae a superficie suprema versus

299쪽

sus fundum. Unde igitur ad fundum maxima, in supremo vix ulla, presiasio agit in haec liquida ; attamen Aer, in hoc liquore , quamdiu in sua elementa divisus haeret , nullum omnino dat signum diversitatis hujus pref-

sonis : quia nec inferius majori copia , nec superius minori apparet ne oue exit sursum sua sponte ; neque in Vacuo apparent bullae natae in parte superiore. Simulac autem Aer per causas antea enumeratas incipit separari a liquore suo , quo continetur , tum statim , naturam veri Aeris induens, omnes illius proprietates adipiscitur. Igitur in chylo , lacte , sanguine, sero sanguinis , saliva, bile , succo pancreatico , urina , adest Aer naturaliter , sed ita dissolutus , atque proinde tamdiu non agens ut Aer. Quum autem in superioribus constiterit per Experimenta , hunc

Aerem , in elementa cliviuina inter liquida , nunquam se expedire de suis liquidis intricantibus per illam imminutionem Atmosphaerae, quae in natura fit, quamvis liquida sint deducta ad gradum caloris , sanguinis sani maximum , hinc sequitur, illum Aerem in humoribus corporis hum ni , viventis , distributum , non posse naturaliter se expedire intra nostrum corpus de humoribus i ostris , ut intra vasa collectus forma Aeria bullas ibi faciat, effectus veri Aeris praestet. Si autem aliquando id contigit, ut annotavit factum Clarissimus Ruyschius , qui cor Acrio flatu turgidum in mortuo reperit, ut Hippocrates de Flatibus in vasis sanguiferis talia fla tulenta ponit ; tum cito lethale fit : ut jam diu in Historia Anatomica In lectionum patuit. Vid. Harderi Apiarium, p. II . aliosque plurimos , qui

eadem, eodem semper e Ventu , tentaverunt. Intelligitur ergo ex hisce ,

sane verisi1nus , quid sentiendum sit de iis , quae a viris Clarissimis tradita fuerunt de Aere sanguini, aliisque humoribus , immisio , indeque iterum

assiduo egrediente. Restat jam tandem , ut paucis Experimentis, coram Vobis factis , V Ο Aereκ Aeetobiscum explorem alios modos , quibus Acr elasticus producitur de corpo ribus in quibus latuerat prius absconditus. Hunc in finem instruxi antliampneumaticam ita , ut potuerim pro lubitu in vacuo permiscere corpora, quod excogitatis ad hoc idoneis instrumentis quam commodissime praestabo, ut videbitis. En ergo praeparatam totam machinam. Sub campana hac vitrea vacuum est Boyleanum accuratissimum , quod ellicere potui. In tubo Baro metrico appenso ad antliam , ut index sit vacui facti, Mercurius adscendit ad altitudinem pollicum 18 & In vasculo intra hanc cam

panam posito , vitreo , sunt Lapides Cancrorum integri positi ad pondus sesquidi achmae. His jam stipera fundo in vacuo Aceti stillatitii se qui in

clam , estque acetum hoc tepidum ; hinc ergo Aer aceti maximam par tem jam inde eductus, ut ex tota campana. Simulac nunc affusio haec

facta in vacuo , videtis incredibilem oriri ebullitionem in vitro, statim que pariter Mercurium descendere in Baro metro indice , ita quidem , ut jam spatio dimidiatae horae descenderit Mercurius in Baro metro hoc ad longitudinem duodecim digitorum. Ipsum autem recipiens , unde eductus Aer , δί sub quod fit hoc Experimentum , capere potest m vij. aquae ;& calor est in Thermos copio hoc tempore graduum 3 a. Unde hic geni tus Aer , qui replere possit spatium capax unciarum II aquae Aere , qui ad densitatem Atmosphaerae, ut aε ad 37. adeoque genuit Acrem Atmos -

300쪽

ri per deliquium,

. Cum Aceto.

oleo Tartarix Vitrioli.

181 PARS ALTER A.

phaerae aequilibratum , qui replet spatium capiendis 8 unciis aquae aptum,

fere spatium 81 pollicum cubicorum. Posito pede cubico aquae 6 librarum. NotaVistis obiter in hoc Experimento , multo fortius in vacuo fieri hanc ebullitionem , quam in predii Atmosphaerae ; adeoque ad hanc actior em non requiri pressionem Aceti ad Lapidem Cancrorum. Deinde , gigni tantum Aeris elassici de corporibus his commissis inter se , ut spatium repleat 8 1 pollicum cubicorum ; & quidem Aere , qui elatere suo queat resis fere pressioni totius A tmosphaerae. Tertio , mirabilem hanc quantita tem Aeris ita latere posse in his corporibus , ut se non manifestet prius ullo indicio , nisii postquam prius ester vescentia haec hunc Aerem dissolverit suis de vinculis. Quarto iterum hinc credibile reddi, elasticum hic

ita genitum Aerem non habere pondus, ut Aer communis vaporibus repletus. Q rinio hinc apparet, quid contingeret, si in corporis humani viventis vassis occurreret absorbens instar oculorum Cancri acidum instar Spiritus Aceti, & vacuum. Unde tamen vel jam incipimus suspicari, fieri non poste in vasis nostris hujusmodi effervescentias : quia gignerent tantum Aeris ; quum interim parum ejusdem in venis nostri lethale sit. Denique & ingens metus apparet in nobis a vacuo.

Post haec sumsit Cretae drachmam , infudi in Aceti stillatilii uncias

duas , orta violentior effervescentia , violentissima , longe fortior, quam in Aere aperto ; omnibus iisdem , descenderat Argentum Vivum in Ba tometro indice ab pollicibus 28 ad sex 1, ut impleret spatium capax sounciarum aquae, adeoque I I pollices cubicos.

Iterum contemplamini aliud hoc Experimentum , dum ad Acetum stillatilium , in vacuo , adjicio liquorem Tartari per deliquium. Quam subita hinc , quam magna , ebullitio exoritur i atqui tamen in Aere pleno, dum immiscemus haec bina , in principio vix ulla apparet sensibus agitatio ;ut toties vidistis ipsi, quando Salem purgantem Sennerti coram Vobis

praeparavi. Rursum igitur hoc annotabitis in natura effervescentiae in va cuo , aut in Aere communi natae. Sed, vali , quam multum iterum Aeris

hic subitissime productum i Et tamen . meministis , in oleo Tartari per deliquium nullum deprehendi Aerem. Pariter scitis , ex Hombergianis ,

paucissimo alcati Tartari saturari acetum , decima quarta sc. His . Ac. R. Sc. T. I. p. 32. Interim tantum ex his generatur Aeris. O quanta igitur mala homini nascerentur , si vacuum tale foret in ejusdem corpore, atque interim ibidem effervescentiae tales fierent i In pleno autem , Ut apparet, longe minor ab hisce metus foret. Quam manifesto quoque cernimus, quod neutiquam pressio Atmosphaerae , applicans , & cogens, corpora ad s. mutuo , requiratur ad producendas has effervescentias : quum cernamus , illas inde magis impediri , atque coerceri. Oriuntur itaque potius ab ipsa insita, propria, vi , quae est in ipsis corporibus effervescentibia S, Unde omnis ille motus in ip vacuo exoritur. Quin etiam effectu talium effervescentiarum Aer, qui fuerat in corporibus ante effervescentiam, ex iisdem eliminatur , atque separatur , expelliturque. Experimentum , quod jam aggredior, periculosae plenum aleae : summa eget cautela. Tentabo, quid futurum sit, si in vacuo commiscuerim Oleum

Vitrioli optimum , cum oleo Tartari per deliquium fortissimo. Quoniam

SEARCH

MENU NAVIGATION