Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

luta prorsus mitescant. Drachma sane liquoris de Chalcantho extrema ignis vi expressi, oleum Vitrioli purissimum artifices vocant, si bibitur homini , cui vacuus tum ventriculus , rodens erit, fauces , gulam, & Ventriculum exurens Venenum ; at diluatur haec exacte Aquae libris sex , nihil ultra nocebit , si tota bibitur. Eadem fere in caeteris ratio obtinet. Respectu igitur utriusque hujus virtutis, Aqua calida habetur inter Anodyna , δί Paregorica medica, princeps ; commendata ideo ab Hippocrate pro placidissimo ad dolorum acerrimos fomento. Sextam iterum Aquae proprietatem vocabimus vim solvendi, quam habet , per quam definita quaedam corpora ita dissolvere valet, ut eadem ,

in Aqua solvente diluta , converti queant in liquorem fluidum , in quo tum solutum illud corpus ita aequabiliter distributum sit, ut in omni Aquae solventis parte proportionalis pars adsit corporis soluti. Videtur autem speculatio haec, ut satis magni momenti, ita & commodissime intelligenda , si prius examinamus ordine illa corpora , in quae Aqua ita agere possit, ut modo descripsi. Talia igitur corpora sunt. Primo omnes veri Sales dicti fossiles , simplices , sive forma substiterint liquida , sive fuerint solidi. Igitur sal gemmae , fontium , mari S , borax ,

nitrum , ammoniacus sal, alcatinus sal acidularum medicatarum, ut a Cla risi1mo Hos anno vere explicatus habetur. Tum & sales acidi s si1les, qui tamen raro forma solida reperiuntur, sed fere semper specie liquoris reperti, referuntur ad acidum sulphuris , qui oleum, seu spiritus per campanam audit. Ad acidum aluminis vi si imma ignis expressum, aluminis, oleum vocant. Ad simile acidum de Chalcantho violentia ignis extrema coactum in spiritum , vel oleum Vitrioli dictum. Quae quidem tres acidorum Uecies , rite defoecatae , atque ad supremam reductae sinceritatem , nihil fere differre videntur. Dissicillime sane privari queunt ab omni Aqua, sique illa fuerint penitus orbata haec acida, tum ex aere ilico rursum in se aquam alliciunt , aeque rapide, quam alcalia fixa summo igne exsiccata. iando tamen arte ab iis Aqua separatur quam accuratissime , tum in frigore acida haec ipsa forma crystalli solidae aliquandiu post in t haberi. Sed deliquescunt, simulac humido aeris attracto dis luunt, aut & ubi calor paulo modo majoriis applicatur: tum enim, in δε ar glaciei, a Caperveniente calore resolvuntur informam fluidam. Saltem inde scitur, ipsos fales acidos, Aqua orbos, nec ac

tos igne , formam solidam adipisci posse , sed difficulter retinere. Caetera Sales acidi fossiles , simplices , sunt acidi Spiritus Nitri , & Salis Marini. Qtii fluidi semper : quia non potesst Aqua ab iis separari ; sunt enim tam volatiles, ut gradu ignis reqi1isito ad Aquam ab iis separandam , illi ipsi volatiles simul avolent. Omnes igitur hi memorati Sales Fosiiles polliunt a 4 Aqua dissolvi lege statim dicta.

In solutione tamen, quae hic contingit, notabilis obtinet diversitas, eaque multiplex. Primo enim sales acidi, qui forma liquidi fere semper existunt, adeoque jam adeo diluti habentur in copia Aquae adscita, ut fluant jam incerto caloris gradu , possunt semper dissblvi in copia Aquae quacunque, utcunque eadem parvula fuerit. Si enim acceperit quis Olet Vitriol 1 for tissimi libram integram , illique admiscuerit unicam modo Aquae drach mam , accurate ita confundet elementa prioris olei Vitrioli, ut in hac

Hinc Anodynai Solvendi vis in Aqua a Primo sales fossiles simplicUS, Modo di=ersa

322쪽

una Aqtiae drachma totum illud oleum Vitrioli quam perfectissime sit

dissolutum. Potestque hoc exemplum applicari omnibus omnino salibus acidis hucusque cognitis. Verum reliqui sales fossiles, qui forma corpori; solidi se habent, non patiuntur se dissblvi, nisi in certa quadam qu

titate Aquae a fusa : si autem parcior accesserit copia , quam est ea , quae huc requiritur, tum pars tantum illa salis sicci in hac Aqua di sibi Veiatur , quae inea Aquae portione potest fluere, reliqua autem pars manebit in sua pristina salis forma non dissi, tuta. Interim tamen , postquam sales illi solidi semel sunt dissi, luti integre in debita Aquae copia ; tum po

terit 1 terum sal hic , ita solutus , ulterius di sibivi, vel dilui, in quacunque, vel minima, Aquae copia. Sumatur uncia salis Gemmae sicci, solvatur in tribus Aquae unciis , habes lixivium simplex , cui si unus scrupulus Aquae accurate admiscebitur , in eo totum hocce lixivium , aequabiliter, & perfecte, dissolvetur. Estque sane memorabilis valde hic proprietas : quia finem non habet, semper vero solutus semel sal fossilis in Aqua, dein in minima vel maxima Aquae copia ulterius aequabiliter dissblvitur ita , ut in qualibet parte Aquae dis luentis semper sit pars proportionalis salis dissoluti. Secundo observatur in potentia disibi vendi, quam Aqua habet,

haec lex , ut, quo Aqua affusa solvendo sali plus concutitur cum eo, movet tarque , eo semper solutio citius absolvatur , imo , & eo plus solvatur de illo sale ; contra vero, 'uo magis quiescIt, eo semper minus prompte , eo minor quoque copia distblvitur. Tertio Aqua calefacta longe citius peragit hanc solutionem , quam frigida ; sed & semper calida longe

plus solvit , plus solutum retinet. Hinc Aqua calefacta ad gradus 32 Omnium lentissime , omnium minimam quantitatem salis disti, luit; verum illa , quae aret gradus caloris obtinens ebullit, Ocyssime solvit , de plurimum soluti tenet. Atque ea quidem proport1onaliter ad frigus & ca-Jorem contingunt. Si enim ebulliens igne Aqua jam dis luerit liquefactus o salem tanta copia, quanta in ebulliente Aqua sdivi, & teneri sol ita , potesst , tumque ab igne amota incipit refrigescere , omni mome1 t O temporis , prout magis frigescit , magisque , praecipitabit salem in fundum , donec ad gradum trigesimum secundum decrescens, jam ingentem quantitatem salis in forma solida excusserit. Si vero jam acriori adhuc sub frigore salsa haec Aqua congelascere incipit, eo semper iterum plus excutiet ipsiam salem , qui tandem in acutissmo gelu omnis fere expellitur , quamdiu ingens hoc frigus perdurat, non solutus ad glaciem haeret. Sed rursus Aqua prius salsa, quae acerrimo sub fi 1gore salem expulerat, qui tamen in glacie adest, songe citius regelascet appositione salis, quam similis Aqua sincera , in eodem gelu. Ut enim sal, Aquae immistus, conglaciationem Aquae impedit longe ultra terminum , ad quem Aqua pura Jam fuisset conglaciata ; ita rursus , exquisite ad eundem gradum temperiet , sal adspersus glaciei, facit hanc in Aquam regelascere ; quae absque hoc sale , aliter requisivisset adhuc multos caloris gradus , priusquam potuisset in Aquam resolvi. Quae mira proprietas docet, sales habere vim partes Aquae cohibendi ab associatione sua in concretionem glaciei, id que applicatu, & interpositu suarum partium. Hinc Aqua Maris longe len-ritas concrescit in glaciem, requiritque gradum frigoris longe majorem. Quarto σ

323쪽

DE ARTIS THEORIA. 3 os

Quarto , quum salis , primo soluti in Aqua , concretio iterum facta, crysia tallisatio vocetur : vel hinc jam apparet, hancce fieri 1. Inopia Aquae re quisitae ad di sibi vendum. a. Qtiiete liquoris , in quo sal solutus haeret. 3. Frigore. Haec enim tria sunt ad Jumenta , quibus crystallisatio peragitur. Quinto etiam exserimur Vim solvendi in Aqua operari multo citius in uno sale , quam in altero : ut ita sal Gemmae celerius , quam Borax , di solvitur in eadem Aqua. Sed etiam eadem Aqua plus dissblutura est de uno sale, quam de alio : ue ejusdem Aquae copia eadem omnino plus di sibivet de sale Genamae , quam de Borace. Sexto tandem , & haec quoque lex notatur semper in salium Per Aquam solutione ; quod Aqua postquam dissolvit tantam copiam de sale qu*dam , quantam ullo modo potest , ita , ut, si quid ultra salis illius huic lixivo inieceris , illud in solutum in fundo maneat , tamen dissolvere adhuc multum possit de alio sale jam demum in jecto , neque tamen prior dissblutus sal ideo de A qua distblvente pertur betur. Saturetur Aqua definiti caloris tanta copia salis Gemmae, ut amplius de eo dissolvat nihil, injecta tum huic Nitri modica portio adhuc in hac Aqua dissi, luetur , dc interim sal Gemmae, ut prior , distblutus penitus erit in illa Aqua , & manebit. Postquam vero de ambobus his iterum Jobitam resolvit copiam , jam iterum de alio sale aliquam copiam distat vet. Quae sane res , rite perpensa , Chemicis , & Physicis , oportunita tem praestat speculandi ulterius , quam usque contigit, ira ram dissblutionis , quam Aqua in states hosce exercet. Secundo , Aqua pura solvit illos files, qui solent vocari Metallici, vel

Terrestres. Talia censemus ex Metallis , per acidos states arro sis , natas dic tas crystallos, aut Vitriola. Sive acida haec fostilia fuerint, ut in chalcan tho,& alumine, sive vegetantium , ut aerugo. Pater autem Chemicis Experimentis , omnia haec dicta Vitriola fieri acido solvente , Aqua simul sena per acidum diluente , & metallo arros O , certa lege , dc proportione, hic unitis simul in unam glebam. Dum vero corpora haec omnia ita in Aqua distblvuntur , leges fere in his obtinent eaedem , sex modo mCmor arae. Tertio denique Aqua potestatem possidet dissolvendi sales Animalium ,& Vegetantium. Sive illi fuerint nativi, sive arte confecti. Acid1, austeri, salsi , alcatini, compositi , ammoniaci fixi, volatiles , semifixi, sim plices , & oleo & sale coeuntibus orti , fermentatione, putrefactione , combustione , parati. Omnes parent Aquae . Atqui iterum tamen juxta illas diversitates, quae modo commemoratae fuerunt. Inter Omnes autem in

his saliuna species dichas, Tartarus dissicillime solvitur. Juvat jam omnia modo dicta exhibere oculis vestris per Vera rerum Experimenta coram exhibita. I. In hac phiala habeo Aquae purae unciam, cui instillo olei optimi Vitrioli guttas quatuor. Conquassando misiaceo , liquor statim nascitur aequabiliter acidus per totam molem. 2. Accipio , ut videtis , olei Vitrioli optimi unciam unam, huic instillo Aquae purae guttas quatuor , concutiendo misceo , fit liquor aequabiliter acidus. Unde patet, acidos sales , parciori , plurive , Aquae immistos , aequabilissime per hanc dividi, & intime permisceri posse. 3. In uncia Ac se misceo semiunciam salis Marini sicci, solvitur pro parte, alia pars infundo manet non dissoluta. . Ad muriam fortissimam salis marini ad

ta monstrant.

324쪽

portio Aquae reqvisita ad sales diluendos,

misceo Aquae purae quamlibzz quantitatem , solvuntur quam aequabilissime. s. Si idem cum Nitro, sale Gemmae, Borace, sale Ammoniaco, sale Tartari , sale sicco Alcatino , volatili, sale Ammoniaco , institiaitur , denique etiam cum Alumine , & Vitriolo , effectus semper idem omnino erit, ut in tertio dc quarto : quae omnia jam oculis exhibui. Ergo Sales hi, ut solvantur penitus , requirunt semper certam , & definitam Aquae copiam. Et Aqua haud valet dissi, luere sales solidos , nisi quoad limitatam

modo horum copiam : omnia vero salia , quae ad Expertimenta haec adhibui, prius accurate exsiccata, & in pollinem subtilissimum reducta fuerunt. Si autem fieri posset per artem , ut acidi sales , omni Aqua intermista perfecte orbati, haberentur penitus sinceri ; tum foret omnino credib1le, quod partes horum unitae simul, in forma jam solida consistentes etiam requirerent quantitatem determinatam Aquae , in caloris delinito gradu , ut formam fluidi reinduerent: nam oleum Vitrioli meracissimum, frigore hv-berno in crystallos solidas coactum , exigit portionem certam Aquae, ut

queat prohiberi ab hoc coagulo ; neque enim oleum illud, Aqua dilutum, hyeme sic concrescit , sed tantum illud, quod omnium purissimum est. Neque , absque ingenti hoc frigore concurrente, facile datur exemplum exhibendi sal1ς puri acidi in specie consistente. Hincque putatur vulgo, quod acida semper queant dilui copia Aquae quam minima , quod tamen caute intelligendum est juxta modo dicta. Atque haec quidem sussciant ad demonstrandas primas propositiones. Nunc Aquae stillatitiae purissimae unciis tribus affundo salis Marini unciam & drachmam ; si quiescunt simul, tarde solvitur tamen sal tandem

omnis. Si vero valide conquassantur simul , tum cito integre solvuntur. Iterum Aquae tali eundem salem admiscens in duobus vasis , unum detineo in hoc frigore,calefacio alterum. Calida longe citius solvuntur, quam

frigida. Iam Aquae stillatitiae unciis duodecim addo salis Marini uncias

quinque , coquo simul ebullitionis igne , solvuntur omnia. Addo tantum ebullientis Aquae , ut pondus misti maneat idem , ut ante ebullitionem. En, videtis omnia perfecte soluta in hoc caloris gradu. Tego vas : ne

quid exhalet. Repono , ut irigescant ; en, in frigore sal concrescit, & quidem a gradu ebullitionis , duria frigescit ad gradus triginta duos usque, lixivium salis Marini tam saturatum , quam ebulliendo fieri potest , omni momento plus magis , magisque salis format, atque deponit. Unde ita didicimus Aquarta aestivo tempore majorem salis copiam solvere , quam tempestate frigida. Imo etiam sub climate calido plus ejusdem diluere, quam in fri ido , indeque in Zona torrida plurimum, ad solos minimum, salis hujus in Aqua. Quum vero putrefactiones , caeteris iisdem positis , sint ut calores , igitor tanto pluri sale dissoluto ibidem cautum esse, quam

in frigida plaga. A qua hinc ebulliens salis di sibivit, quantum fieri potest,

plurimum. Glaciei autem Aqua salsa proxima , quam minimum salis gerit. Sed de glacies dein in frigore assiduo increscente deducta ad gradum primum in Thermometro, jam ex se abjecit in singillo gradu increscentis frigoris aliquid salis ita , ut quam minimum ejusdem retinuerit in frigore summo naturae possibili. Quae omnia docent, in elementis Aquar Vim quandam ingenitam haberi, per quam illa, ope caloris, ita a se im

325쪽

vicem queant separari , ut in interstitiis suis locare queant partes falis.

Dum autem calor subducitur, & huic propriae suae naturae magis commi tutitur , tum elementa haec ex sua propria indole naturam acquirunt vel potestatem , tam arcte attrahendi ad se mutuo sua elementa , ut adeo

arci entilla spatia intercepta , ut sales ibi nequeant haerere amplius, sed ut expellantur hi ex suis locis , ubi concrescit magis Aqua. Inde igitur rursum liquet facultatem Aquae , qua solvit sales, pendere partim ex Sale,& Aqua, partim vero ex copia Ignis, qui se adJungit tam Sali quam Aquae. Quare etiam colligo , definiri haud posse , ut omnes fere Chemici voluerunt, quantum Salis in Aqua queat disi olvi, nisi quam accuratissime simul definiatur , quantus calor simul fuerit adhibitus inter dissolvendum Quin & certum videtur , Aquam sine ullo omnino calore nullum salem solvere, id est, glaciem omnium gelidissimam non posse salem diluere. Qua iterum in re memorabile, quod sal glaciei rasae terendo mistus Aquam

regelascere cogat, frigusque eo ipso ingens excitet i, quod in tota rerum natura patet, Omnitim tamen maxime in Experimentis Faliren hei-tianis laudatis supra , pag. 87. doc. quae evincunt , salem vim habere

calefaciendi frigidissima , & quidem frigus expellendo de frigidissi

mis in vicina corpora & spatia : quae iterum mirabilis naturae lex est. Non inhaereo jam his de in tristria, multa licet addere queam , forte facturus postea ; interea rursus materiem Vobis meditandi offero , & inquirendi ultro. Interim pauca haec Experimenta proponam huc spectantia. Dum aer erat in temperie graduum triginta octo , sum si Salis Marini purissimi, siccissimi, in pollinem stubtilem reducti, binas uncias , quae patiebantur se dissolvi in Aquar stillatitiae , purae , pluviae , unciis sex & grachmis tribus ; ita ut in his quatuor partes salis requirant tredecim partes Aquae. Salis Gemmae sic parati uncia una postulabat, ut solveretur , Aquae ejusdem uncias 3. & drachmas a. rursus, ut ad 13. Sal Ammoniacus, purissimus , siccissimus , in pulverem redactus , ad unciam solvendam in- Uigebat Aquae talis unciis tribus , & drachmis duabus. Nitri puri, sicci, in pollinem contriti, drachmae novem , in Aquae stillatitiae illius unciis vi. solvebantur. Unde tres Nitri in novemdecim partibus Aquae. Boracis sic cissimi semiuncia ultra decem uncias Aquae exigit, ut solvatur integre :unde ut i. ad ro. Aluminis uncia in Aquae stillatitiae unciis quatuordecim. Salis Ebsoniensis uncia solvitur in Aquar uncia & drachmis duabus. Salis Tartari uncia in sesquiuncia Aquae ejusdem dissolvitur. Unciae tres Aquar, si diu agitantur valide cum arcani duplicati Ducis Hol aliae semiuncta , hanc penitus dissolvunt. Unciae tres Aquae diu conquas atae solverunt drach mam & dimidiam Vitrioli communis viridis. Ex quibus colligimus , di versos Sales requirere differentem prorsus copiam Aquae, ut solvantur. Atque alios etiam aliis celerius dissolvi. Eos quidem , qui in ipso Aere sponte deliquescunt, solvi quam citissime, & in minima Aquar copia. Qui etiam mobiliores esse videntur. Atque etiam tanto difficilius per calorem amittunt Aquam suam , in qua dissoluti fuerunt, ita ut Sal Tartari,& Oleum Vitrioli, non nisi valida caloris vi orbari queant Aqua sua dis solvente. Iam vero in liquore , qui in Aquae unciis 3 , δί drachmis 2 ', unciam Salis Marini solutam tenet, nec amplius quidquam de Sale Ma-

326쪽

ritio dissolvere potest, diluo Nitri semidi achmam , dissolvitur. Rursus,

in hoc liquore , qui in unciis sex & una tertia unciae Aquae , Nitri unciam solutam tenet, nihil ulterius dissolvere possum de Nitro 1, atqui dum semiuinciam Salis Marini admisceo, hanc integre dissol vit. Unde ergo Aqua, certo quodam sale saturata penitus , nihil ut ejus diluere ultra queat, capax tamen manet alterius generis salem adhuc dissolvere intra se. Quinetiam Sal fontium , Gemmae , Maris , Ammoniacus , Nitrum , BOraX , in myriam redacta suam seorsum, possunt tandem integre misceri inter se,&quam perfectissime. In sol tutione autem Vitrioli Metall1ci per Aquam notari omnino debet, quod id exsiccari nequeat penitus ante dissolutionem in Aqua, quin naturam suam mutet. Imo dum solvitur vel ita , tamen plurimum ochrae indissi, lubilis semper ponit ad fundum: inde δc repetita sollatio, de crystallisatio, Vitrioli in Aqua, tandem totum Vitriolum in ochram Vertit & pingue liquidum, haud facile exsiccandum. Quo ergo facilius, celerius, pauciore Aqua, ales quidam di sibivuntur, eo acceptam semel Aquam retinere fortius videntur. Sed in solutione Metallorum per Aquam quaedam singularia omnino observanda habentur. Scilicet habent Metalla sales quos dam, quibus solvi queunt. Quando ita soluta reperiuntur in glebas Vitriolicas , tum patiuntur hac in Aqua d1ssolvi. Quae tamen solutio tum quidem ex

peditissime contingit, de perfectissime , quando abundat in istis glebis salille, quo tale singulare Metallum inprimis solvi solebat. Tum statim Aqua pura glebam illam prorsus diluit ; ut Metallicae partes aequabilissime

per Aquam distributae sint. Verum ub1 in Vitriolis hisce deficIt quaedam pars solventis sui salini, tum Aqua aifusa ilico tanto minus , lentius , imperfecti iis , Metallum dissolvit , maxime autem , si copiosa nimis Aqua diluitur fit nimirum semper tum Metallicae partis quaedam praecipitatio ad fandum. Verum postquam solutum abundanti sale suo solventi Metallum, dein Aqua dilutum , exhalatione blanda cogitur, coire solent in glebas solidas Vitriolicas , quae appellantur Magisteria , Sales, Vitriola, Saccha ra , Crystalli, Metallorum. In his omnibus Metallum, solvens ejus , dc Aqua pura, certa proportione , semper concurrunt simul , formant massulas fragiles , pellucidas , in Aqua solubiles, liquescentes ad ignem , inde in calcem tenuissimam vertendas , a quibus tablatio Aquae pelluciditatem ilico tollit. Qita denique arte redduntur Metalla potabilia , absque

magna n Xia, cum Virtute medicamentaria fere certo determinanda : quum

sint solubilia reddita in Aqua. Agunt scilicet haec ipsa tunc primo ratione acidi illius, quod Metalla dissolvit, atque iisdem deinde adhaerescit. Secundo etiarn respectu illius molis Metallicae, quae, dissoluta ab hoc acido, nunc in illo Vitriolo ades: : hoc enim Metallicum dein aget virtute sua omni Metallo communi. Tertio vero vis talium Vitriolorum praecipua consistit in illa Virtute propria,& singulari, quae Metallis singillaribus propria, & pri Vata , inest quae plerumque inimitabilis est per omnia alia. Qiarto denique exoritur potestas agendi horum corporum ab his tribus jam simul adunatis in unam molem, quae jam agit conspirantibus simul viribus hisce simul, inprimis per Aquam associatis. Talia igitur enumerantur per Aquam nata Vitriola Auri, Mercurii, Plumbi , Argenti, Aris, Ferri, & Stanni. Zttamen non licet rogulam hanc extendere per omnia etiarn Semime-

327쪽

talia. Quasi Semimetallicae partes solutae in suis acidis solventibiis in massas , quae apparent salinae, deinde in Aqua possent dilui, dissblvique , instar salium , caeterorum Metallicorum. Enimvero purissima metallica Re guli Stibii pars dissolvitur perfecte in meracissimo acido Salis Marini, quod Mercurio sublimato corrosi vo dhaeret, in destillatione butyri dicti Antimonii. Quid enim aliud est hoc ita natum Butyrum , quam verus SalVitriolicus reguli Antimonii per combinationem Spiritus Salis Marini confectus Θ hinc putaret quis ex Historia Salium Metallicorum , poterit Schoc butyrum in Aqua di sibivi. Sed quam fallit ita cogitantem eventus lvix Aqua attingit hanc glacialem glebam , quin statim aci sum solvens de serat solutum regulum , misceat se Aqua , & calcem semimetallicam cor rosam , quae in butyro latuerat, iterum sistat integram. Limitanda igitur generalis regula , estque suos extra fines non extendenda nimium. A qua solvit Alco hol, non quidem sponte , sed si cum eo conquassatur. Aliter Aqua lente infusa ad Alco hol , per illud transeuns, petit fundum, Alcobole superius innatante. Imo etiam haud ita prompte solvit illud Alcohol , sed hoc , post conquassationem , striis pinguibus utcunque cohaerens adhuc , vagatur per Aquam , attamen diuturno concussu tandem per

se is , & aequabiliter omnem per Aquam distribuitur. Et quidem illa te nacitas partium purissimi Alcoholis nullo exemplo pulchrius innotescit , quam in Experimento illo antea vobis coram exhibito pag. 137. ubi phiala plena A qua collo suo inverso demergebatur in Alcohol: ibi enim cernebatur Alco hol , sine permistione , per Aquam adscendere in ampullam , at que sursum colligi. Qtium igitur Alcohol purum sit oleum Vegetantium , quod, efficacia fermentationis rite peractae, transmutatum est in naturam hanc Spirituum , qui in igne deflagrant, in Aqua miscentur. Hinc igitur cognoscimus, & olea ipsa , ita prius permutata, quoque cum Aqua perfecte permisceri possie , licet purissima fuerint, citiris tamen, α facilius , si jam antea in aliqua Aquae copia fuerint distbluta : Spiritus enim vini communis facilius in Aqua miscetur , quam Alcohol purissi Interim bene considerandum est, Aquam saturatam penitus dissolutis

salibus non posse misceri cum Alcohole ; contra vero , omni vi, & tempore , haec simul conquassata nunquam simul coire, verum se mutuo longe validius refugere, quam ullos liquores cognitos in rerum natura. Eo , hac

ampulla contineo oleum Tartari per deliquium, hac altera purissimum Alcohol, ambos purissimos, pellucidos , liquores , hos confundo simul, videtisne , quam accurate maneant separatim distincti liquores , dum oleum Tartari infra haeret , illique supernatat Alcohol 3 sed spectate jam, summo molimine in hac phiala liquores hosce concutio. Quid sit ratico rursum seorsum se astbciat collectum oleum , superiora petet uni tum Alcohol , & ne vel minima particula alterutrius alteri manet intermista, Atqui ego liquores hos , aliae commistbs phialae , ebullire coegi, ad ignem exploraturus , an hoc molimine intime commisceri possent.

Nibit plane. Mansit utrumque quam separatissimum ab initio ad finem usque , in ipso ebullitionis actu , sed Alcohol, elevatum sursum, vi ignis separabit se ab aqua, in fundo relicta cum suo sale.

Aqua non solvit omnes Salo MetallicoS.

Ergo oleamentata, Aqua cum S A.

328쪽

que Alcohol trahit, Salem

A qua solvit A eo hol ex Oieis, Resinisque,A Camphora.

Rivisim aliud miri in his experimur : namque si Aqua impraegnata sue rit quam saturatissime sale quodam , qui quam facillime separari se pati

tur ab aqua diluente, cumque Alcohoi sincertam commiscetur cum hocce

lixivio , runc Alcohol unietur astuta Aquae, & sal , excussiis de A qua prius dissolvente , forma salina soluta praecipitabitur ad fundum vasis. Videte. Hoc in vitro con icitur lixivium meracissimum ex sale Ebsoniensii diluto, in Aqua. Pellucidum hoc est , neque ullus omnino sal in eo apparet , ut mecum cernitis. Iam vero in phialam hanc amundo ad hoc lixivium Alco hol. Supernatat. Conquasib simul ; turbatur , Opacatur, albescit, liquor, sicque deponit ad fundum salis Crystalis os excussias de Aqua , in Alco hol a sumta, quae prius unita haeserat cum sale dissbluto. In Offa autem dicta Hel montiana , ubi Aqua distbluit tantum salis alca- lini volatilis de sale Ammoniaco , quantum potest ullo modo, tum qu affunditur aequalis Alco holis purissimi, dc frigidi, copia i tunc unico momento concussici mistus liquor in glebam albam , solidam , concrescit, unde paulo post Aqua quaedam , in Alco hol attracta , separatur. Aliud jam observamus in hac potestate propria Aquae . Haec enim , si miscetur Alcoholi, in quo oleum stillatilium dissolutum habetur , oleum ex Alco hole dissolvente excutit. Contemplamini , quaeso. Hic videtis Alco hol meracissimum in quo oleum Cinnamomi optimum disibivi; quam hoc aequabile, pellucidum , sine ulla omnino nota olei innatantis , aut subsit lentis , apparet i Illi jam misto admisceo instillatam lente Aquam. Nonne videtis , quam albescat ilico misceta ξ Qtiam opaca reddatur depellucida prius Θ Sed en , oleum ipsum , prius in Alcohole dilucide evanescens , iterum jam se manifestat seorsum , atque separatum se simul colligit. Unde patet, Aquam reddere Alco hol, ad mistu stio ineptum ad dissolvenda haec olea ; rursumque Alco hol facilius, magisque amice, cum Aqua , quam cum oleis , uniri; denique olea , in Alco hole diluta , tamen manere olea, licet eo tempore non appareant o i specie , sed sub imΑ-gine spirituum. Resinae quoque , qualescunque demum fuerint, in Alcohole quidem dissblvantur penitus , ita , prorsus ut dispareant. Verum, si liquori huic Aqua confunditur , albistimus hic liquor redditur statim ,

Omnemque disparentem in Alco hole resinam denuo conspicuam restituit, tantumque ejusdem iterum dat, quantum fuerat dissi, lutum. Caeterum, quocunque in genere Resinae hoc Experimentum capiatur , eventus semper idem habetur. Unde hoc resimo sum in Alcohole solvi, inde ope aquae recipi, rursus dissolvi, iterum priecipitari potest pro lubitu , quamdiu

placuerit, 3c quoties : id enim in Resina Scammoneae numerosis didici re petitionibus. Camphoram cogitate. Quodnam hoc corporis genus est 3 Resina , respondetis. Date ergo ullam Resinam cognitam , quae sicca sublimari valet cum integro suo corpore , sine faece , absque immutatione suarum partium. En ergo quid , hac utique proprietate , ab aliis omnibus Resinis diversum. Sed tamen in Alcohole solvitur quam perfectissime , affusa Aquae, prorsus , ut aliae Resinae , restituitur in corpus verum , solidum , Camphorae , quale prius fuerat. Anua ergo magis trahit salem Tartari, quam indolem Alco holis. Contra vero, eadem Aqua magis trahit Alcohol, quam Alco hol trahit olea , resinas, camphoram.

329쪽

DE ARTIS THEORIA. 3II

.Aqua iterum solvit quam perfectissime omne mistum , quod , Vero vocabuli sensu Sapo appellatur , corpus e saponaceum. Sive arte Saeo ille , sive fuerit confectus a natura. Neque refert etiam, fuerint sapones fixi, an volatiles. Enimvero Sapo omnis coaluit ex oleo & alcatino sale ita adu natis , ut simul queant dilui in Aqua sic , ut nec olei, nec salis , appareat

vestigium, tota autem misceta appareat homogenea. Proprietas autem singularis nato tali saponi, ut intime mistus oleis , oleo sis , resinis , resinosis , gummi, gummosis, gummi-resmosis , concretisque inde corporibus tenacibus, eadem reddat in Aqua miscibilia, diluenda huic, & abluenda denique. Quare Aqua veros Sapones non modo dissolvit, sed etiam sa- ponis commistu auxiliante accipit potentiam & ea quoque dissolvendi , quae , abesset Sapo , non potuisset dissolvere : unde igitur potestas Aquae in solvendo per Saponum virtutem mirifice increscit. Sed secretior longe , magisque laboriosus , modus est, quo Olea redduntur Aquae permiscibilia ; qui proinde ab artificibus inter arcana con ditur. Si enim oleum aliquod , essentiale dictum , in Alcohole puro diu satis & rite digeritur , deinde & repetitis laboriose destillationibus adaia natur intime, reddetur olei pars priaecipua usque adeo attenuata , atque immista Alcoholi , ut ambo simul in Aqua deinde permisceri potuerint, nobili sic nato ad instaurandos sp1ritus medicamento , cujus singularem virtutem vix aliis imitari artificiis possiimus. Namque insinuare valet se acquisita subtilitate penetrabili per omnia , atque se ubique agendo

probat.

Credita tamen haud fuisset facultas Aquae ad dis luendum Aerem , nisi superius in historia Aeris absolute haec demonstrata fuisses. Vid. pag.

23 I. 27 I. 274. sed tantum certa mensUra , certoque modo , non ut

tra , & quidem ita , ut dissblutus ita Aer , in loco suae disiblutionis non sit amplius aer illa potestate , quae illi proluia. Vid. Loca mox allegata. Unde hac ratione Aqua solvit Aerem , ut Sales, id est ita , ut singulae , solita riae, particulae aliis sic dissblutae haereant locatae in interstitiis Aquae disia

solventis : quoties vero omnis ille aer accurate separatur a sua distblvente ΑqDa per gelu , ablationem ponderis Atmosphaerae , Ignem , Solem , mis celam quorundam corporam, tum iterum statim tantumdem ejusdem Aeris imbibitur ab illa Aqua, quae Aere hoc privata fuit. Denique dissblvere potest Aqua multa terrestria corpora, quae sola nunquam ab eadem Aqua dilui poterant, neque disibivi. Ostracodermata piscium mollium , chelas, thecasque , cancrorum , gammarorum , cochleas limacum , pisciumque, tam in fluviis , quam in mari, degentium , lapides , calculos , concreta lapidosa , animalium , illorum cornua , Ungues, ossa , & alia similia , postquam primo in acidis suis , propriis solventibus erosa penitus fuerunt prius , deinde queunt in Aqua omnino quoque dis so vi. Imo etiam creta, corallia , margaritae , mater perlarum , sa a cal- cinata , filices , dudum docuerunt. Quibus ita recensitis , quaeri tandem liceat, quaenam igitur corporasnt, quae virtutem solventem Aquae effugiant prorsus ξ ad quod respondendum modo erit, postquam certus quis erit, se Aquam habere perfe-

puram , sine ullius omnino salis admistu : quia latentium saepe salium

his vis ejus a g tur.

solvit arte attet nuata,

Aqua solvit

Aera i

330쪽

Aqua se insinuat in poros

Hine Pondus

abscondita virtute multa saepe solvuntur , quae falso putantur sola Aquae virtute solvi. Aqua vero si haberi posset pura , tum demum sciretur , an vis haec soli foret Aquae imputanda. In metallis quidem res inprimis dissici lis : quoniam ferrum purissima madefactum pluvia in rubiginem

vertitur, aes autem in aeruginem. Clarissimus vero Joel Langelotius publice scripsit, tritu solo aurum penitus posse solvi; Expertissimus autem Hombergius asseruit , siimplicem Aquam solo continuato cum Aqua attritu valuisse metallorum ut caeterorum ita & auri ipsinis , corpus penitus dissolvere in formam potabilem , de medicatam. Experimenta talia legi mus , perpendimus. Verum, quia tritus hi facti fuerunt in ossicinis Che micorum, quae aera habent impraegnatum omni genere salium volati lium , dubitavi semper, an forte solutio illa tribuenda foret his salibus 3 maxime tamen , dum illi attritus mensium integrorum spatio continuati, licet minimum salis adhibeant simul , interim tanto spatio compensant paucitatem salium. Antiquissi Di Hermeticorum , fateor , agnoscunt, nasci cuncta ex Aqua , in eam resolvi tandem , atque enodanda semper corpora per consentanea suae origini principia : unde quidam horum videntur agnovisse Aquam pro Menstruo rerum dicto Universali. Verumtamen haud memoravere nobis artificia , quorum effectu , firmaretur haecce doctrina. Terram puram , omni sale alieno , omni labe sulphurea , immunem , Aqua haud dissolvit; Vitra , gemma6 , crystallos , non attenuar,

neque diluit. Saxa prorsus simplicia haud attingit vi dissolvendi. Hinc quam plurima corpora talia, vel ex hisce inprimis conflata , intacta relinquit. Inde igitur colligimus, Aquam non habendam pro solvente uni

ves sali, sed limitari potestatem ejusdem dissolvendi ad illa corpora , quae

Postquam igitur cum cura ita expendimus proprietates Aquae , facile intelligemus, hanc ipsam quam facillime se penetrare posse in invisibilia,& quidem in minima , corporum plurium compositorum foramina. Quum enim ponderosa sit valde , partesque habeat in se quam tenuissimas , faciet summa lubricitas ejusdem , atque facillima separabilitas in elementa sua , ut quam expeditissime elementa ejus ingredi queant in meatus ubi que minimos. Sed facultas etiam ejusdem potentissima ad solvendum tam multa corpora Cricit, ut, resoluta saepe materie poros obstruente , ipsa sibi ingressurae expediat vias inprimis , quoniam elementa ejus ultima sint quam maxime immutabilia , & firmissima, unde mechanica quoque

solvendi potentia in illa dominatur, denique & singularis illa praecipue,

quae in vi contractili consistit. a iando igitur hac potestate undique se insinuavit in exiguos corpo rum talium meatus , adeo De per omnem horum substantiam se penetravit penitus , mirum non est , si horum Pondera eo ipso materiae suae ingestu adauxerit. Qui etiam excessiis in multis valde notabilis habetur, quorum attractilis Aquae vis major 1, sales sane fere omnes, alcatini fixi

in primis; sapones quoque cogniti plerique ipsi spiritus fermentat itii pu-ri; denique solida multa corpora. Unde ut mercatores toties merceS adstateram , cum lucro , tempore humido , frigidiusculo , Vendunt , quas

calida, siccaque, tempestate cocinerant ; ita & Chemici quoque decepti quandoque

SEARCH

MENU NAVIGATION