장음표시 사용
341쪽
ut in destillationibus nostris fit. Collecta deinde haec Aqua ita decurrens
juxta parietes montium , in rivulos exiguos decurrit juxta terrae superficiem , aut in ductus aliquot incidit subterraneos, in quibus colligitur , atque decurrit. Quando autem loca haec altiora sunt, quam ibi exitus habetur illorum Aquae ductuana, tum ibidem scaturigo talit eo altius , quo locus aggregatae Aquae altior est, quam emissarii orificium. Atque inde ratio
habetur , cur nunquam , nisi in locis monti vicinis Fontes ξ Cur tanto plures Fontes, qIO montes frequentIOres , altiores , solidiores 3 Cur in vallibus intra montana loca sitis, fontes creberrimi, maxime salientes Z Verum
inde etiam scimus , fontanam Aquam nunquam puriorem esse pluvia :quum summa ejus puritas soli tantum pluviae unice debeatur. Qui enim posset fieri haec limpidior , quam fuerat ille vapor , ex quo in altum evecto ortum duxerat Θ non potest utique magis deparari Aqua , quam adeo alta in aerem elevatione. Attamen , quando pluvia haec ita in Aqquam fontanam destillans, incidit in loca, silicibus Purissimis repleta , tum in interstitiis illis haerens, indeque decurrens , ibidem deponit omne illud peregrinum , quod illi adhaerescebat i, illo autem omni retento intra hos maeandros, atque sinuosos puteolos ; tandem electro purior transit sola Aqua. Atque hic colandi modus est , quo utens natura Aquam provehit ad summam limpiditatem,& sincerissimam indolem. am cursu exercitam, quam puriorem electro , Maro describit. Neque novi alium modum , quo eva dat defcecatior. Interim notissimum habetur , arenas nostras vulgares , Vel
sabula , esse crystallos , vel siliculos quam purissimos. Horum vero quam maxime adeo est difformis figura, ut vix unquam duo reperire detur grana, quibus eadem adest externa figura : hinc autem fit, ut nunquam ita locari queant inter se invicem, quin semper inter singula contigua maneant spatiola vacua intermedia. Igitur Aqua , a montibus destillans , si incidit in haec arenosa sabuleta, tum per illa arentilarum interstitia decurrens, longe pulchrior defaecatur. Quare & pluvia ipsa collium arenosorum superficio recepta , atque inde per purissimas arenas percolata , δί destuens , purissimam quoque Aquam exhibet. Porro tamen ipsa haec Aqua fontana, dum
decurrit per loca talia , in quibus dispersa est materies , quam Aqua facile dissolvere potest , tum Aqua haec suo in transitu rapit in te dissoluta omnia
illa corpuscula, quae attingit. Neque refert tum , an decurrat per saxa, are nas , colles, montes : semper enim secum illa omnia conferet. Atque adeo rivuli, alvei, scaturigines, assumunt genium illius materiae, quae vias ob
sidet, per quas Aqua defluit. Unde de Fontanae Aquae indole nihil singularis veri dici poterit, nisi pro ratione suarum latebrarum. Sane Alumina, Sales , Sapones , Vitriola , quam manifesto haec docent. Qii id igitur de
Fontana dicas Θ jam prosilit Acidularum nomine : quas eximius Hostimat nus alcalescentes , volatiles , demonstravit, Spiritu embryonato refertas. Thermae autem sulphuratae quam mire disterunt ab acidalisl quum tamen utraeque Fontanae sint. Ita medicata salubritate salutares habentur Fontes. Alii venenata labe pernicios. Imo S inveniuntur , qui Gorgonis instar virtute petrisca donantur , ut in caverna petrifica Burgundiaca , quae milliari circiter distat de Q tingey : in qua Aqua destillans petrescit in statuas
quarumcunque figurarum. Vid. Dias. Erud. 1088. pag. 32. Qtuod tamen
342쪽
mirabile inprimis quis censeat, ipsae hae Aquae petrificae tamen calculos
haud generant suis potoribus. Vid. Reg. Ac. Sc. 9 I. 92. Omnia ergo haec commemorata docent, de limpiditate , pondere , Virtute , Aquae fontanae nihil in genere universaliter verum dici posse ; hanc vero prius stingulatim examinandam esse in suo proprio loco : ut constet de illius indole. Id vero nullo argumento constat evidentius , quam quia Aqua fontana quaecunque decocta aliquamdiu , tandem quiescens, frigescensque , foeces in fundurn deponit. Omnia quidem haec dum exploramus circa Fontium Aquas,
nihil tamen mirum magis , & stingulare visum fuit, quam quod Aqua haec in locis quibusdam ad ingentem profunditatem effossis penitus desit. Satis mirari nequivi id , quod narrat celeberrimus inter Britannos Scriptores Plotius , in descriptione Staifordiae in Angli a ; ubi puteus depingitur, qui in profunditatem descendere dicitur, ad perpendiculum , usque ad et opedes, fune dimisso mensurante, neque adhuc tamen attingente fundum ;& sine ullo omnino occhursu Aquae in tanta profunditate. Quam solidus debet esse fundus talis putei, de quo non emergat sursum ebulliens Aqua lQtuanta debent soliditate exstruct i esse parietes hujus putei, a telluris superficie ad altitudinem bis mille & sexcentorum pedum i Vid. Clarissimus
Autor, δί Act. Diar. Erudit. 168O. pag. Iq. Foret jam ex ordine exponenda natura A quae fluviatilis. Quum vero flumina universa, jugi fluxu manantia, originem suam unice debeant Aquae per montes ex aere collectae , ut de fontium prius ortu statim commemoravi, igitur erit semper Fluminum , Fontium , eadem materies , in prima sua origine. Hoc ideo respectu erunt Fluviatili applicanda, quae de fontana dicta fuerunt, omnia. Ita tamen, ut praecipue inter has nascatur disserentia, quod fontana fere omnis semper decurrat sub terra fluviatilis vero , ad montes gera ita, de iis destillans, in rivulos minimos delapsa, 1ensim concursu similiam rivos faciens majores , tandem in rapida exiens flumina , semper aperto exponatur aeri. Hinc igitur , quidquid coelo labitur, quidquid ventus defert, quidquid vegetabilia 1llapsa adferunt, quidquid animalia eo devehunt, aut pisces & amphibia deponunt, omne vero illud in alveos sumimina aggeritur, Aquae eorum permiscetur , in sinum , fundumque dimittitur , ubi dein macerari, putrescere, solvi , tandem poterit. Praeterquam ergo, quod Aqua fluminalis , illa omnia possit
continere, qnae de fontana rixi; adhuc praeterea omnia haec alia admittere potest. Placeat vobis mecum jam considerare, quod Flumina omnia , de montibus acta , utcunque diu decurrant, tandem in maria , quae semper depressiora montibus, se effundant, & exonerent : tum intelligemus causas, cur nunquam quiescant flumina, verum assiduo versus mare decu
rant. Pariter inde quoque intelligimus , quod perpetuo illo decursu Aqua
haec defluens , her tot diversa loca , nemora, sylvas , urbes saepe populo'sissim' , trajiciens , in quolibet horum locorum continenter alterius fiat
indolis. Rursum igitur haud ita temere quidam de ipso singulari ingenio
fluviatilis Aquar firma pronunciaverit ; iterum vero cogetur perpendere, amnam Varietatem omni loco nova corpora Aquae huic immista infuderint. Ipsa sane pluvia , libero delapsa coelo, confundit se huic Aquae flu Gunum. Utque vidimus,arumantia, vegetantia, fossilia, in eam variis locis,
343쪽
temporibus diversis, se quoque iisdem illis associant. Quid mjri ergo , nAqua fluviatilis, capta a Britannis ad St. Jagos , ibidemque cadis recondita , ita mutaretur , ut postquam circa insularum maximam , Borneo , versarentur , haec Aqua , calore coeli aestuans , halitus emitteret, qui figmma candelae excepti in vivam flammam , lucidissimam, abirent 3 foetidissima quidem erat hoc tempore haec Aqua , postquam vero deferbuerat, atque diu deinde requieverat, dulcis iterum evadebat. Vid.Transact. Phil. Comp. T. V. p. 27Ι. Aqua autem Thamesis , atque Neoboracena , intra dies octo
in doliis suis intolerabiliter foetet ; delata autem inde ad Virginias facta estiterum dulatissima. Vid. Transact. Angi. N. I et 7. pag. 63 2. Iterum , in aliis Experimentis , eadem ejusdem Thamesis Aqua , ligneis condita ibidem vasis, deinde in fervidas regiones delata, intra spatium octo mensium conversa fuerat in liquorem spiritibus ardentibus turgidum , ita ut Halitus
ejusdem arderent instar Spirituum vini. Foetor tum aderat. Postquam Vero, vase tum aperto , aer admittebatur , Omnis ille foetor intra viginti quatuor horas evanescebat. Si vero cadi hi cum sua Aqua valide concuterentur , tum foetor ille intra quinque horas ita peribat, ut amplius incommodus non esset. Attamen foetidissima haec Aqua , epota sine noxia fertura corpore humano i Vid.Transact. N. 26 8. pag. 838. Transact. Abrig d. T. III. pag. 3 7. Mem. Ac. R. Sc. T. I. pag. O . Qtiando autem Aqua Marina destillatione separatur , atque deinde fluviatili Aquae miscetur , solet tum putredinem illam prohibere, ut in Experimentis est apud Hamelium
de menstruis , pag. Ia. Rursum autem in Regno Congo Aqua is renitur fluviatilis, cujus agitatae spuma stramini allisa , atque excepta, ad litus e pansa, . concrescit in materiem tenacem, quae dein ad ignem durescit instar
ferri. Vid. Ach. Lips. 1687. p. 6so. Quin dc Rhodani Aqua, postquam per quietem prorsus defcreata prius , si dein vasis figulinis rite conditur , de Vecta, aut coeli calores passa, haut putrescit ; verum in dolus ligneis omnino putredine assicitur. Act. Lips. 1683. p. 1 Captis iterum sollicite Experimentis inventum fuit, quod Aqua pluvia , Aqua navalis, Aquae
fontana , Aqua fluviatilis, hydrostatice examinata , atque comparata, V1x una millesima ponderis differant inter se : idque , licet Aqua quoque Gangetica in hac exploratione adhibita fuisset. Vid. BOyl. Med. Hydr. p. Io ,
Unde intelligi vix potest, aut haberi pro credibili, quod aliunde discimus ;reperiri in quodam Africae loco Aquam fluviatilem , quae, instituta accurata examinatione per hydrostatica, in mole unius librae foret twto le-Vior , quam Aqua Anglicana, ut quatuor unciarum disserentia levior esset illa Indorum. Vid. Boyl. de usu Phil. Experim. parte et . pag. II . utinam mirabile hoc Experimentum pressius descriptum , idoneisque foret testi moniis firmatum. Meretur equidem rei dignitas. Si enim ita sesager vero deprehendere tar , tum verissima haberentur, quae Herodotus de Aqua, AEthiopum longaevorum in Africa narrat, de quibus jam supra quoque disputavimus. Sed ne nimius evadam , crediderim haec iterum sussicere pro natura Aquae fluviatilis intelligenda. Facillime enim patere arbitror, quod omnia illa genera tot diversorum corporum , quorum colluvies habetur in hac Aqua fluviatili, materiem praebeant, quae in magno illo aestu, 1ntra do-
Ealignea pati queat, dc subire mutationeo illas fermentationis & putre
344쪽
factionis, quae modo memoratae sint : hinc igitur, has omnes longe notatius tribuendas estis contentis illis harum Aquarum , quam quidem
'qui stigii, Restat adhuc , ut paucis dicamus de Aquis, quae in lacubus , paludi bus , fossis urbanis quiescentibus , stagnant , haerentque. Hae enim a Chemicis ad opera sua toties adhibentur. Si Leydensem hanc nostram consideramus ; deprehendemus lixivium omnium latrinarum , de cloacarum , quae in urbe populosa se omnes exonerant in has fossas publicas perpetuo. Sed , sit juvat perpendere, quot myriades librarum materiae ad tin gendas lanas , pilos , sericum , adhibitae in illam Aquam diluantur ; quam erit mira haec , & confusa mistio l Alumen , Tartarus , Vitriolum , pigmenta colorata , Aquae stygiae, integris undis evomuntur in has Aquas de alienis tinctorum. Atqui omnis tamen illa Aqua , in solum fere la
cum Harlemensem exoneratur , aut leniter modo assivit, refluitque. Quis
igitur miretur, multa artificia pulchre tingendi, hac in urbe per hasce Aquas tantum posse perfici, quae frustra ab iisdem artificibus , aliis locis,
per eadem prorsus opera tentantur plurima ad hanc rem instituta Experimenta , haec confirmaverunt. Est certe paludum , haec, & stagnorum Aqua longe ponderosior pura naturali. Unciae namque duodecim illius, dum pura excipiebantur patina Vitrea, exque ea calore leni exhalabant in auras , exhibebant plurimos vermes , insecta , varia animalcula in fundo, post exhalationem. Sed praeterea restabat in hoc fundo ingens copia materiae terrestris , flavescentis, calcariae , una cum limo. Quae confusa cum Aqua forti satis valide effervescebant. Quando autem variae tales Aquae
hydrosthice explorabantur ad indiculum vitreum immersum , notabilis animadvertebatur ponderum diversitas , quae in tabulam redacta se ita habebat. Prima , Aqua pluvia , pura, coelo lapsa , collecta , erat levissima omnium ad hoc instrumentum , n proinde ab ejus nota supputabantur reliquae. Secunda, Ac a fluviatilis , a flumine, Satana dicta, erat una linea gravior , quam praecedens. Tertio, Aqua falubris ad potandum, Hallensis , integras deprehendebatur duas lineas gravior. Quarto autem, fontana ibidem Aqua , quatuor lineas gravior erat. Quinto , Aqua , fontana , domestica , ibidem loci, erat sex lineas gravior. Septimo autem , illa Aqua , quae vase aperto detenta, diu stagnaverat in cella subterranea, deprehendebatur jam gravior integras sex lineas cum dimidiata. Octavo
denique, illa , quae in fossillis urbanis, quietis , inque paludibus ibi, stagnaverat diu, omnium gravissima inveniebatur : enimvero totas septem lineas erat gravior. 4uae quidem omnia Experimenta, caute, & sedulo instituta , diserte , & fideliter , recitat Eximius Host mannus in exercitationibus Physico-Chemicis , nunquam satis commendatis , laudatisve. Quam oportet igitur cautos esse in instituendis cum Aqua tam varia Experimentis i quum necessiario , quaelibet harum , pro variis suis contentis , variare debeat omnino effectus inde pendentes. Decet igitur scire modos, quibus explorari queat, antequam adhibeantur , puritas. Praecipua quidem puritatis nota habetur , si Argentum purissimum , in Aqua forti optima corrosum , dein diluitur in Aqua omnium , quae haberi queunt, purissima. Haec enim pro indicio dein exploratorio poterit tuto adhiberi.
345쪽
Enimvero , si Aqua exploranda dein infunditur vasi vitreo purissimo, illique tum instillatur aliquid de illa solutione argenti , neque confusus
inde liquor turbatur, opacatur, albescit, tamen, sciatis quidem , talem Aquam purisssimam esse, nisi hoc solo excepto , quod Spiritum Nitri bonum, aut Aquam fortem continere queat. Ita pariter oleum Tartari per deliquium purissimum , multa Aqua purissimi bene dilutum si admiscetur Aqius explorandis , sine ulla perturbatione , satis demonstrat illarum puritatem : quum solis Alcatinis exceptis, caetera admista satis mox prodat mutatione subitanea coloris. Nihil tamen in hisce est teneri magis sensus , quam solutio sacchari Saturni facta in Aqua omnium purissima ;haec enim ad instillatam heterogeneam Aquam uno momento impuritatem docet. Vid. Acad. Florent. Experim lata Varia , & bona, pag. 237. Certe notae tales exploratoriae infiniti sunt usus ad negotia Chemica , ubi incredibilis circa haec requiritur accuratio : quum minimum saepe alieni admisti totam mox operationem turbet. Qi iam doluere haec sibi contigisse, dum Arborem Dianae producere , dum colorum spectacula Chemice exhibere conabantur lPostquam omnia dicta expendimus, tandem cogimur de A qua dicere, quod sit vitri quaedam species, quae gradu caloris trigesimo tertio fundi tur , in frigore autem paulo majore iterum rigescit. Est enim tum massa dura , elastica, fragilis , pellucida , in odora , insipida, expolienda in formas constantes lentium , dc meniscorum , pro micros copiis, & lentibus ustoriis. Est autem volatile hoc vitrum. Caetera idem. Atqui mirum satiuest , quod ex fluidissima illa , & mollissima Aqua corpus mox nascatur durum , solidum. Qiuod de corpusculis, in quibus antea , dum dissoluta fluebant, nullo signo elasticis , iam una adstrictis, exoriatur moles quam optime elastica , & quae in globum acta pilam exhibet quam maxime resilientem instar vitri, aut metalli elastici. Ipsaque sic nata, in glacie duri ties , atque elasticitas, increscunt perpetuo , in eadem ratione, qua frigus augetur , ita, ut tandem in summo frigore , durescat Aqua instar veri vitri, elaterem accipiat summum. Sed vitrum hoc de Aqua , funditur liquefactum gradu trigesimo tertio caloris, tumque statim fit volatile. Dixere quidem egregii viri , posse , frigore maximo , perenni, ita tandem coadunari adstricta Aquae elementa , ut in Crystallos abiret, gemmasque, igne vulgari fornacis vitrariorum non fundendas ; id tamen nondum stabilitum per Experimenta idonea , supra jam monuimus. Si tamen hoc u
rum foret, tum Aqua , per hanc transformationem , maderet apta ignis copiam in se recipere , quae facere posset, ut luceret , candescendo , in tenebris Aqua, instar metallorum, saxorum ,& Hiorum corporum solidorvira. Jam Vero, secundum ea , quae hactenus de natura Aquae novimus , impossibile est omni arti humanae , omni potestati naturae, Aquam, plus calefacere, quam ad gradus a I , aut eam comprimendo ponderosiore compressione simul, dum calorem admovemus majorem. Forte enim,
si Aquam millies fortius possemus compressam tenere , quam jam ab At mosphaera premitur, videtur, Aquam tum novies millesies graduum ut tra calescere posse ; qui sane longe major, quam liquefacti ferri. Carte terum durities, elasticitas, fragilitas omnis, Aquae tollitum penitus , simulacilla liquescit a tepore agriS,
Aquae naturalis status glacies,
346쪽
Regelascens , fit solvens. Vehiculum alimenti. Instrumentsin vitro
Simulac igitur calore suo minimo regelascit glacies, evadit ilico men struam , movens , dc Vehiculum maxime universale , quod actuosa in primis corpora disibivit, miscet , inter se applicat, multa nimis acria prius temperet se simul iisdem jungat, omnia pariter agitet, sicque producat praecipuas mutationes , & Operationes Physicas. Utique in animalibus ope Aquae omnis nutritio prorsus perficitur. Non quidem, quod ipsa elementa Aquae abeant in Elementa corporis ; de eo enim ita universaliter non constat. Sed, sine Aquae vehiculo , dissicillime possent particulae vere nutritice devehi ad illas partes corporis , ubi ipsa nutritio per illas debebat peragi. Aqua autem sola idoneum illud vehiculum defert, qtio igitur carere neutiquam potest nutritio. Vita vero in animalibus nulla omnino, nisi ope Aquae ; haec etenim humorum nostrorum pars blandissima , fluidissima, tenuissima , maximeque penetrabilis per omnia, vel minima , vascula corporis. Hujus imminutione tantum nimia Vita statim ipsa desinit ; sanguine mox , caeterisque humoribus nullo amplius modo meabilibus. Neque enim datur in tota rerum natura invenire ullum liquorem cognitum , qui deficientis
Aquae absentiam supplere queat. Hinc igitur omnis quoque Vitae actio debetur Aquae haec etenim ; essicit , ut apti evadant: humores ferri per vasa. Illi qui lenissimo igne separaverunt Aquam de quocunque humore animalium , situ crassissimus ille fuerit, si1ve omnium dilutissimus, ubi que invenerunt Aquam fuisse partem longe maxinaam , quae humores illos constitueret, aptosque redderet transire per sua vascula. Rursum pars quaecunque solida corporis animalium, si examinatur , ubique omnem fere suam aptitudinem ad usus vitae acceptam fert uni tantum Aquae : qua
inde ablata penitus , nihil omnino superest conditionum ad vitam requisi tarum. Ipsa Sanitas, quae summa vitae perfectio, omnesque ad hanc desideratae actionum exercitationes , Aquae iterum magis , quam aliis rebus,
debentur, & perficiuntur. Incrementum corporis A qua inprimis absolvitur. Morborum plurimi Aqua fiunt, horum plurimi tolluntur Aqua. Mors ipsa, Aquae excessui saepe tribuenda venit, at longe frequentius eadem defectu Aquae in hominibus excitatur. Sanatio autem felicissima perficitur Aqua. Aquam in ipsis vegetantibus , eadem praestare vitae, sanitati, nutritioni, incremento , caeterisque actionibus Qxempla , & ossicia , constat quam oeti me ex iis quae celeberrimus Woo ivvardus super his commentatus est in actis Societatis Britannicae ; quaeque ultra confirmavit Haleus
in Statica Veget allium , utrique jam supra citati. Tota sane so cundatio terrae a pluvia, & nive unde sensim fertilis illa crustula , stet lissimis etiam arenis sup rducta, nigerrimam parat fertilemque terram. Uti Olaus Rudbekius , jam etiam laudatus supra , docuit. In AEgypto autem quum
Taro irriguus ros ζςrram humectet, ut 3c in Lybia , neque pluvia terram humectet, quum neque ullis ibidem montibus flumina nascantur ; aeterna dominatur sterilitas ad infoecundas semel arenas. Maxime, quum procellosi ibidem venti arenarum moles nubium instar volVant, atque prima
illius crustulae frugiferae rudimenta ilico disjiciant. Vid. dc Verulam. p. 63 1, 636. Denique
347쪽
Denique Fossilia ipsa, quamdiu specie succi liquidi existunt in venis
metallicis, ut 3c ipsa Metalla , adhuc forma crassi , pinguis , & ponderosi, succi subsistunt, dumque Gur metallicum appellantur , tamdiu sane salini, unctuosi, succi specie existunt. Verum in Aqua tum disibi vi queunt. Imo ipsi Aquam diluentem tamdiu gerunt in se. Legite quae super his metallicae rei scriptores , horumque omnium princeps , Agricola, scripse runt. Utique omnes illi succi con reti, Salini, Vitrio lici, Metallici, e dem confirmant: Omnia quippe docent, Aquam in his quoque primas par
tes agere , Omnia diluere , movere , mutare , augere , miscere inter se.
De quimus tandem omnibus jam universalissimus Aquae usus mirus omnibus patet. Rerum sane Colores tenerrimi, gratissimi, praecipui, Aquae adjumento constant. Id in florum pulcherrimis quam evidenter patet, ne alia commemorem. Odores quoque rerum singulares Aquae misceta , atque temperamento, inprimis miscentur, servantur,perficiuntur ubique ; sane in hocce vehiculo omnium aptissimo, quam suavissime devehuntur. Ubinam Vero Saporum gratia, amoena diversitas , pendet, nisi ab Aqua, dum justa intermistione, inprimis linguae, & palato , aptantur. Vires corporum singulares , alimentariae, medicatae, VCnenatae , nonne Aquae ope actuosae de mum redduntur 3 Ipsa corporum durities sium ma , & solidissima firmitas , glutini Aquoso interpositio deberi, jam supra demonstravimus. Lateres , imbrices , saxa, Ossa , cornua , pili, ungues , abesset Aqua , in mollissimos abirent dissipata pulveres. Pleraeque autem Actiones Physticae , quas corpora inter se exercent, Omnium maxime .adminiculo Aquae in actum tantummodo reducuntur ; atque absque ea cessarent; quod quum verum sit de eximiis , multarumque aliarum originibus actionum , Operationibus, hinc iterum pendebunt illae omnes ab Aqua praecipue : quod ut exemplis liqueat. Spectate, quaeso , mecum Effervescentias , quae inter sales & a les , inter sales δc olea , inter sales & corpora solida contingunt. Utique omnes illae exercentur tantum, quando sales illi ope Aquae adeo diluti sunt, ut forma liquoris fluant, sicque in actum deducantur. Quando enim Omnis Aqua penitus inde abest, illosque sales prorsus solidos relinquit, solent tum quam minime agere. NOVimus autem , quam multae mutariones,
operationesque , Oriantur a meris effervescentiis ; quae igitur omnes quo que requirunt necessario Aquam , ut queant fieri. Iterum Fermentationem spectemuS , tot, tantorum que, productorum phy silcorum foecundam matrem : haec utique sine Aqua peragi nullo modo potest; imo vero vegetan tia , si orbata sunt Aqua sua , nunquam poterunt in fermentationem CX- citari , sed immutata diu perstant. Verum simul ac tanta Aquae copia illis admiscetur , quanta eo requiritur , tum subministrato calore , Τί aere ad mistb , statim fermentatio sponte succedet, Omnesque producet suos effectus , qui adeo notabiles. Putrefactio quoque animalium , pisciumque, ut δί vegetantium , in siccis nunquam sit. Contra vel ., omnia illa orbata integre sua Aqua , ideoque omnino arida, quam diutillime in aere sicco non corrupta conservantur , quae Omnia , humectante madefacta Aqua , quam citissime solent in abominabilem fracedinem putrescere, prorsusque corrumpi. Infinitae quoque sunt separationes Variorum corporum , quae
Tandem n in FossilibuS. Usos Aquae ad
348쪽
Salium sane separatio de terra , oleisque , Alcoholis de resinis , resinos staque, eductio peragitur Aqua. Rursum aliorum adunatio intima Aqua; petratur, quae sine illa obtineri nullo modo posset: cujus quidem rei iam supra exempla quam manifestissima, & valde numerosa , exhibitae fuerunt. Ipsa quoque praecipitatio , quae notabilis adeo haberur operatio inter Chemicas , omnium maxime auxilio Aquae fit. Sublimatio pretiosorum Oleorum , quae de aromatibus , balsamisque , corticibus , floribus , foliis , seminibus destillando parantur , solam quoque Aquam unice agnos cunt idoneam , ad hoc ut parari queant : aufer Vero Aquam , carebit ars omni modo I hysico , omni artificio Chemico, quo pulcherrima haec olea, illibata , dc sine corrumpentis empyreumatis foeditate, Obtineantur. Sed δίAqua est , per quam gradus caloris certo queamus dirigere, & distinguerea gradu trigesimo secundo, usque ducentesimum duodecimum. Id vero admodum difficile est , ullo alio modo perficere. Oleo quidem , non in ficior, idem potest fieri, & quidem ulterius ad gradus sexcentos usque , sed Aqua manet in his semper eadem , oleum autem assiduo evadens spissius ab igne , non retinet postea aequabilia adscendentis caloris incrementa. Haec autem Res maximi videtur in arte Chemica usus, neque nota antiquis Chemicis : quum aliter non quaesivissent tanto molimine in v nire modum excitandi, atque sustinendi, gradus caloris aequabilis , qualis est incubantis gallinae foecundans , & genitalis , ignis : qui ope Aquae , & thermo scopii, hodie adeo facile institui, dirigi, atque continuari potest. Atqui de omnibus Aquae recensitis modo effectibus , constat, hos prorsiis alios fieri juxta diversos ignis ad Aquam applicati gradus ita , ut pro quolibet augmento , semper alius sit , aliusque , ejusdem Aquae effectus. Qtuod , ut notum nimis, explicando confirmare absisto. Interim vero Aqua nunquam fuit inventa magis actuosa, quam ubi vi ignis agitur in vapores ab ebulliente assiduo Aqua elevatos , in loco clauso : corpora enim exposita tali volitanti vapori, eoque humectata penitus inde mirifice penetrantur , corrumpuntur , mutantur, sol VUntur,.
pluribus modis. Quum vero instituta essent de industria hanc in rem Experimenta , constitit, vapores, de A qua exhalantes ope lenis ignis , va rios habuisse essectus in corpora illis exposita hac lege , ut vapores exhalantes de A qua salsa minus putrefacerent exposita , illi vero , qui de A qua insulsa exhalabant, longe citius, magisque illa corrumperent penitus. Ita, ut inde vis putrefaciens Aquae dulcis, in vapores resolutae , certo consta-TCt, accedente calore. Hinc aera humidum , & calidum , pestilentiali facultate praeditum esse, de humana corpora brevi dissolvere , antiqui Me dici ex vero scripserunt. Inter recentiora vero observata quoque habetur , incolas Europaeos, qui loca Americae primi obsidebant, omnes fere morbo endemico periisse per malignum morbum , qui corpora brevissime
dissblvebat putrida quadam febris specie. Id autem inprimis accidisse iis
omnibus , qui loca incolebant, arboribus, & fruticibus, obsita. In illis quippe nemoribus totus aer prorsus humidissimus est uberrimis illis vaporibus tepidis, quos arbores, caeteraeque plantae copia exhalant incredibili. Confer enim, ex computatione subducta a clarissimo Haleo , in Sta-xica Vegetabilium, superficiem, quam dant omnia folia simul, in quae
349쪽
explicatur arbor aestivo tempore satis raniosa , patebit copiam esse ingentem Aquae exhalantis in tali sylva , sub climate adeo aestuoso. Postquam vero incens e fuerunt omnes caeduae sylvae , atque apertuS aer admissiis per regionem quam liberrime , jam ibidem salubris prorsus redditus est aer. Vid. super his singularia observata Ludo vici Testi, Medici celeberrimi , de Salubritate acris Veneti. Ach. Lips Suppl. III. pag. 167.
A qua gelu constricta ubi fuerit in glaciem , rarescens observata fuit primo ab eximio Galilaeo , rarior ideo & levior , quam eadem Aquae fluidae adhuc quantitas fuerat. Atque inde quoque evenit, ut glacies ipsa Aquae semper innatet. Quum pondus comparatum aquae ad glaciem se habeat ut 9 ad 8. Vid. Sagg. d 'Esperien Z. 2S. 28. Attamen raritas haec Glaciei debetur spatiis bullatis , aere plenis , quae inter gelascendum in conglaciata Aqua enascuntur , fatisque magna , &spatiosia, ratione Aquae conglaciatae , essiciunt, ut corpus hinc glaciei evadere videatur levius. Namque jam antea in historia Aeris , & Aquae , evidenter demonstratum est , in Aqua frigida satis multum aeris ita locatum esse in interstitiis inter elementa Aquae relictis ; qui tamen aer ibidem , quia sua alia elementa aeria non attingit, non colligitur , non unitur , non habet vim elasticam. sando autem frigore concrescit Aqua , arctius adunando se , exprimit acria elementa , ea adunat, hinc mox bullas elasticas se expandentes , hinc leviores, format. Increscente .dein ad summum frigore , bullae hae perpetua assbciatione aliarum novarum gran . descunt, & proportionem aeris ratione molis glaciei adaugent. Quae tandem majores redditae vim se dilatandi acquirunt adeo ingentem , ut omnia fere vasta, licet fortissima , coercentia rumpat ; quum calore ebullitionis vix rupisset. Crediderant quidem acutissimi Philosophorum , vasa ea disrumpi a congelascente Aqua : quia partes solidae vasis se
per frigus accurtabant supra glaciem intus natam , adeo quo non eXpan sione glaciei extrorsum facta , sed contractione vasis supra resistentem modo ejus duritiem , hanc rupturam fieri ; dum interim vas & glacies si mulab eodem frigore condens arentur. Verum subtilitati acutorum Virorum occurrerunt solertissimi Academici Florentini conspicuo hocce argumento. Sumserunt hi puro de auro globum novum , quem implevere A qua frigida , ut plenus foret accurate ; dein globum hunc exponebant aeri glaciali, postquam obturatus erat. Simul autem perfecte firmato huic globo annulum, circularem , perfectum , metallicum , minorem paulo circulo maximo illius sphaerae extrinsecus adaptaverant ; qui undique amplexus orbem illius spnaerae, tamen per amplitudinem ejusdem delabi non poterat. Notabant sedulo locum in sphaera , ubi limbus annuli inprimis sphaeram attingebat. Quid fit ξ dum intra globum congelascit Aqua, ejus
superficies globos a tantum a centro ad superficiem amplificabatur , ut annulus notabiliter adscenderet sursum versus verticem sphaerae a circulo ejusdem horizontali maximo ; expansione globi, longe majore, quam contractio annuli fuerat ; ut alter aequalis annulus docebat. A qua vero ex nive soluta , aut etiam diu admodum ad ignem decocta prius, lentius conglaciatur, simul concrescit longe sosdius , minus rarescit, bullas longe pauciores inter gelascendum facit. Vid. Sagg. d'Espe-
Unde vasa ruin apit. Glacies de Ain
350쪽
xi: in ad ignem, Aqua non m Uintatur tempore.
Conditaedi quid aere iubtilius,
: teng. p. 163. Aqua autem purissima, in Vacuo BOyleano diu detenta, tumque in frigor e glaciali retenta in eodem hocce Vacuo, longe citius congelascit ibidem , quam in eodem gradu frigoris concrevisset Aqua , unde non eductus aer, & quae Caeposita manebat aeri aperto. Quin etiam Glacies. ita formata CX Aqua aere privata in Vacuo , erat multo durior , ponderosior , aequabilior , pellucidior, quam vulgaris illa prior glacies : ut ita certo constet, aerem , qui in Aqua locatus fuerat, frigore Glaciali collectum , raritatem illam , levitatemque producere. Imo vero , experimentis sedulo captis, juxta modum praescriptum , parabatur Glacies , quae aquae non innatabat. Sagg. dris perien Z 17 I. Glaciei autem rasae, tempore quam frigidistimo , aut contufe, sive & ni Vi , si affunditur tenuis pollen aeque tum
frigidi, salis marini, salis gemmae, salis fontani, salis Ammon1aci , atque tum simul accurate contoruntur 1, tum ipso momento commistionis, &contritus , sal incipit liquescere , & solvi, simulque frigus oriri multo ma jus , quam prius in alterutro fuerat, idque ad certam semper mensuram qualecunque non misi Orum frigus prius fuerit : quantum hucusque scimus. Cujus effectus cogniti beneficio applicato , & repetito, frigus hoc artificiale pro lubitu fere augeri poterit. Alcohol vini quoque Glacidi sic affusum , etiam commistu , & contritu auget frigus. Spiritus vero salini pure acidi tam salis marini , quam nitri, aquae fortis, & aquae regiae , quo fortiore4 , eo magis frigus adhuc longe intensius creant, si cum Glacie sic conteruntur. De quibus ample actum in Falis enheltianis, dum .de situ mos rigore hactenus cognito egimus supra in historia Ignis . . Si igitur sumeret quis A tuam purissimam ; eam arte privaret sollicitisti ma ab omni prorsus aerei in vacuo perfectissimo ; dein tempore frigidistimo hanc art1ficio Falii enheitiano refr1geraret Glaciem ad summum ; tuna haberetur glacies; daris Ima, densis lima, purissima, pellucidissima, ponderosissima , tandemque character physicus Glaciei statui posset ad sensus evidens plane. Interim autem talis Glacies quousque cognovimus , statina iterum liquescit ad calorem triginta trium graduum. Inde manifesto iterum sequitur , frigus summum Aquam sinceram non convertere in lapidis , crystalli , aut gemimae , speciem ; quamvis frigus il
lud artificiale sit plusquam quadraginta gradibus fortius , quam illud est
in iis locis , ubi tradulat, Aquam conglaciatam verti in Crystallum montanam. : sane apud nos incrementa frigoris in glacie non effecerunt ullo modo dissiciliorem liquefactionem ejusdem in Aquam ad consuetum caloris reducti terminum Aqua interim purissima , sincero vas vitreo infusa , tum in illo vase hermetice obsignata, ut nullum omnino haberet commercium cum aer CX terno , per integrum seculum perduravit sine ulla omnino permutatio ne sensibili observata. Sic quidem, ut tanto spatio temporis non concre Verit , neque terram , aut aliud quid genuerit intra se : licet in acre Romano , calido satis., id contigerit. Vid. BoyL T. L pag. 6Σ. Du biam elium T. I V. pag. IO9Si etiam Aqua, ope omni antliae aerite, liberatur quam absolutissime feri potest ab omni aere admisto , tumque in vase ita continetur, atque Concu-ῖ,tur, emittet biillulas infinitas , minimas, emicantes instar scintillarum
