Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

luanGOque ruerunt, qui mira ponderum in corporibus incrementa, at sue decrementa, animadvertentes, fetis saepe causis adscripserunt, dum anterim solius aquae innexui tantum adscribenda erant. Verum , dum Pondus sic adauget, sim inter & molem faene ipsam corporum expandit. Unde Intelligitur agere non modo sola occupatione meatuum Vacuorum, Verum etiam actione extendendi a se invicem dc ipsa coaporum elementa solida vero dilatatu. Infinita quidem dantur Experirnenta, quae hoc eVincunt. Nunquam vero magis convincens nota

tum tuit, quam quod Academia Cimentina tam pulchre cepit, atque propositi t. in Experim. 184. Rem propono : quia liber rarus. Solido de Chalybe conus formabatur , quam poterat fieri , perfectissimus , AB, quoad altitudinem divisus in aliquot partes. Dein formabatur conus alter CO , ex ligno secto ex arbore juxta suam longitudinem. Erat autem

conus hic interne cavus ita , ut cavitas ejus conica responderet quam ac

curatissime cono Chalybeo convexo AB , quando conus ligneus C D erat dictis. Postquam vero Aquae immersus tu ab ea penetratus erat conuS hic ligneus , tum ita intumuerat introrsum , ut amplius intra suum cavum admittere non pysset conum AB , quem prius recepisset. Rursum autem conus ille idem ligneus CD , qui sicci in poterat recondi intra alium conum cavum , jam Aqua humectatus extrorsum tumuerat ita , ut neque hac ratione in trudi posiet intra conum cavum quem siccus intrabat. Quare ita patebat demonstratione mechanica ad oculum , quod moles lignea ab Aqua penetrata expanderetur in omnem dimensionem. Hinc mirifici fiunt,& stupitandi, effectus ab Aqua se insinuante intra corpora prius sicca, hinc quaquaversum intumescentia , sicque, expandendo se , facientia saepe murationes incredibiles. Postquam autem Aqua intime permilla aliis corporibus , a natura Aquae quam maxime alienis tum cum iisdem modo admodum mirabili poterit concrescere in massam, in qua Vix temere crederetur adesse Aqua. Sumamus in exemplum Salis marini tres libras. Has leni igne primo prudenter facite decrepitatas, ut ad ignem amplius haud satiant. Deinde salem hunc decrepitatum vasi puro figulino impositum summo igne urgete sic , ut fere fundatur. Redigite deinde in pollinem , quem triplo boli miscete , tum igne maximia convertite in spiritus salis marini acid0s ;habebitis aliquot uncias. Eas vero methodo Hombergiana separate in aci dum 1n cretam concentratum, & in Aquam. Accipietis ita veram Aquam Elementalem , eductam ex Sale , qui, prius ignem calcinationis passus, credebatur ornnem omnino suam Aquam exuisse. Sed , quod miramur ,

Aqua illa salinis Elementis concreta fuerat tam arcte , ut in dissolubili ferme vinculo cohaereret, neque nisi ultima hac torturg ignis inde separaretur. Idem illud in sale gemmae , sale fontium , nitroque obtinet. De alumine quid dicam , & de chalcantho 3 haec lento prius calcinata igne reducuntur in pulveres siccissimos. Hi autem extrema tandem ignis vi pressi dant spiritus acidissimos, qui in Aquam deinde plurimam , & in acidum separatum inde queunt resolvi. De siccissimo Sulphure saepe cogitavi, an non & plurimum Aquae sua an substantia contineret ξ Sane, dum comburitur, flammam dat, & aci- Rr

Tumque eo tcum corporibus

saliuita Et Sulphure,

332쪽

Et Terrestrib

dum spiritum. Hic vero spiritus , semper existens forma fluida, arte rursus dividitur in Aquam puram , & in acidum condensatissimo vitrioli oleo par. Igitur acidum illud, quod , adunatum vegetabili oleo , Sulphur fecerat, veram quoque Aquam habet, dum constituebat Sulphur ;ideoque & Sulphur is rum , corpus siccissimum , de prorsus combustile , agnoscit Aquam pro elemento quoque suo constituente. Novi tamen cogitari posse , imo de deberi, quod Aqua illa , quae in illo oleo sulphuris

per campanam latet, & ex eodem educitur , sit forte nata ex aere , dum Sulphur ardet: nam quo luimidior est , nebulosaque magis , tempestas , quando oleum illud paratur , eo semper plus Spiritus illius per campanam elicitur. Verum , licet id verum sit , tamen omne oleum Vitrioli, & Sulphuris , semper Aquam adhuc habent in se , dum existunt. Qtiare , qUUna Oleum Vitrioli concurrat ad compositionem Sulphuris paret, de Aquam eo ingredi. Unde tandem statuitur , Aquam ingredi omnium Sulphvrum , de Salium, compositionem , inque iis abscondi eam latere, arte autem per ignem educi rursum. Longe apparet quidem incredibilius, mollem, fluidamque, Aquam, venire in compositionem durissimorum , siccissimorum , corporum. Atque illis deinde adhaerescere tanta tenacitato, ut nulla nota unquam stam, ibi praesentiam testetur , neque rursus separari se ab iis patiatur , nisi si premi ignis Vis extrema accedens forte expulerit a conneXis. Atque nec sic quidem certi sumus , omnem omnino Aquam inde expulsam es Ie :Enimvero singula A quae elementa solidissima , nullo modo compremilia , immutabilia , ponderosa satis , ubi semel firmissime annexa sunt aliis corporibus , adeo inolescunt concreta, ut Vix ulla arte, aut Vi, separari a se invicem queant postea. Atque eam quidem Aquae singularem Virtutem jam supra obiter contemplati fuimus , dum de universali concursu Aquae ad omnia ferme opera naturae agebamus, in principio Capit ili hujus de Aqua. Nunc juvat certistimis demonstrare argumen ris , corporum durissima , ponderosa, cohaesionem partium suarum debere inprimis soli Aquae , quae instar glutinis cujusdam firmissimi tam indissi, lubili nexu consolidat, firmatque elementa concretiara in aer se , ut prorsus nihil magis idem praestet aliud quodcunque gluten. Hinc igitur Aqua ita concreta corporum elementis , ita .nnectens illa inter se , tan dem constituit cum iis unum , idem , simplex, cohaerens , nobis simpli cissimum apparens corpus. Atque haec profecto Aquae vis princeps mihi videtur advertenda vobis , 5 Chemici. Ita puretis minoris momenti habendam Aquae conglutinantem.vim, quam potestatem illius , quam habet ad dissblvenda corpora. De postrema hac ubique , quotidie cogitatur de disseritur, de priore autem quam rarissime. Igitur videamus. G sumcesnamus primo. Lapidis Alabastrini igne exusti calx habetur mollissima , tenuissima , flatu oris distiabilis. Aqua si ei ad idoneam permiscetur quantitatem , ductilis emergit pasta , quae stati iri transit in lapideam duritiem , unde innexa Aqua difficulter redditur. Allegaram supra prius argillam cogitemus pinguem , figulinam ; quae arefacta penitus glebas exhibet tritu extendas in pollinem impalpabilem , ad levis venti flatus moleste vola ulexu, neque, sicca si servatur, aut igni modico etauritur, concretura

333쪽

unquam. Atqui requisita misceatur cum copia Aquae in pastam satis fle-Xilem , arescens postea pasta lento calore , excoquatur in furno figulino igne apto , habebuntur latericea vasa , lapidis duritiem aemulantia, δίAquam continentia. Exusta in Calcem saxa calcaria , aut ossea piscium tegmina , pulverem dissi, lutissimum dant , & volatili levitate metuen dum pulmoni , coaliturum nunquam ; ubi vero proportionali cum Aqua arcte quis subegerit, pastam es iciet, quae igni commissa in lapidem excoquitur. Arenam Calci misce , an cohaerescent Θ nunquam. Aquam inter misce ad justam portionem , Clementum progreditur lateres lateribus as socians , in muris propugnaculorum , in aedibus construendis , per se cula duraturis. Ipsa tandem Glutina , quorum vinculo connectimus con

solidanda corpora , de amylO , farina , glutine animalium , dc piscium , Aqua reddimus apta ad requisitum opus , haec etenim semper intercedat necesse est. Non igitur , si omnia haec considerantur, adeo iniqua videtur sententia Chemistarum , qui asserunt, Aqua concrevisse corpora duristima. rus Aquam tribuisse neget oriundis corporum solidissimis , in natura , qui in arte factis idem manifesto viderit ξ Qtiis Aquam ex compo sitis proscribere ausit, qui hanc ad constituenda firmis ima requiri expertus est 3Tandem speculei aini mecum partes Animalium aridissimas , durissimas,ci quae quam firmissimae inter caeneras apparent. PilOS , UnguCS , cornua , dentes, ossa , ebur, spinas piscium, intelligo. Nonne miremini si dixe

ro , & horum quoque elementa terrestria , Aquae conglutinatione coaluisse in necessariam animalibus duritiem Θ attamen haec ita se res habet :s enim omnia haec, per annos servata , hinc pumice aridiora, ex retorta

vitrea , vi ignis summi redegeritis in volatile expulsum , fixumque rema nens ; reperietiS , partem longe maximam volatilem in his superesse , fixi restare parum admodum. Volatilis autem haec pars tota fere liquida, salem si exceperitis. Atqui liquida illa pars in Oleum , Salem , δί Aquam pro . portione maxima resolvitur , atque docet ita , Aquam nupsisse intime durissimis , eaque consolidasse prorsus : quia , omni expulsa Aqua per vim ultimi ignis , cineres modo dissoluti supersunt, aut fragmenta fragilissima, quae facili tritu in pollinem convertitis , vix cohaerentia amplius. Postquam fragmenta haec , nigra semper, aperto postea igni exposueritis, evadent candidissima. Sed caduca penitus, 3c ad contritum in pulverem labentia. Si autem candidissimum calcinatis os , integrum adhuc, qtiam vis fragile , de male cohaerens, in Aquam demerseritis , audietis si bilo cumstrepitu irruentem. Aquam , quasi summa siti in bibulum os raptam ingredi , pondus amissum restituere , & pristinam iterum duritiem reddere , firmata denuo cohaesione priore. Hinc igitur deducimus , Aquam quidem non dare ultimam materiem generandis animalium partibus solidissimis , interim tamen hanc glutinis vice fungentem, dum connata Vicina , partem concreti tam diu constituere , molem facere , concreta in nexu debito firmata , conser Vare. aliis vero mortalium temere cogitasset, ipsa olea, non modo Aquae exsortia non esse , imo vero maximam partem ex ea constitui. Atque interim tamen Eximius Hombergius sollicitis probavit Experimentis , olea

Et Animalium solidissiatis. Ima Jc ia O is,

334쪽

oohold. Non tamen Α- lxia prodit omnia

stillatilia, in analysi Chemica resolvi maximam partem in Aquam putii

simam. Vid. His . Ac. Reg. Sc. 17O3. pag. 37. Hamel. Histor. AC. Sc. 372.

Adeo , ut & in re inprimis inflammabili, tu pro vero subjecto ignis Labita , tamen Aqua partem faciat praecipuam. Denique Alcohol ipsum , sincerissimum , dicitur ab Helmontio , attractu Salis Tartari dimidiam partem in Aquam elementalem versum. CertCinter comburendum plurimum Aquae prius in se absconditae prodit, ut jam supra notatum in historia materiae inflammabilis. Vid. pag. 173. &seq. Quae jam omnia edocti non dubitabunt de latissima Aquae per pluriam a genera corporum distributione, atque constantissima cum iisdem con

cretione

Attamen etiam cavendi hic errores sunt: quoniam praememorata jam , δί alia quaedam suscitaverunt opinionem inter Chemicos , ac si1 Aqua sola

materies foret, unde corpora sensibilia cuncta nascerentur. Fuerunt enim,

qui scripsere, inter Principes Chemicos , quod Aqua gelu primo defoe-catissima reddita per longum tempus, deinde autem nunquam regelascenS, sed semper sensim increscente frigore constricta, densata, ponderosior reddita, tandem in veram Crystallum montanam transiret. 4uin id observari narrant audacter in montibus Helvetiorum glacialibus, ad plagas horum boreales, ubi regelascens nunquam per secula glacies, ita trans formari dicitur. De quibus Paracelsus , atque Academia Cimentia , Videantur. Vertam constitit, Aquam , quae Ao gradus frigidior , quam summum frigus unquam observatum in rerum natura , tamen ilico regelasia Cre , neque incrementum ponderis per constrictionem a frigore factam , tanquam valet adeo densare glaciem , ut inde haec accederet ad pondus Crystalli, longe minus ad soliditatem Adamantis. Hinc igitur minime credibile sit, ex Aqua conglaciara , de condensata, unquam emergere posse Gemmas , has vero aeque suo de semine nasci, ac ulla alia corpora. Q iam vis igitur maximus Verulamius dicat, sine Aqua nullam nutritionem absolvi, pag. 0 3 6, neque absque hac taliam rem crescere, ibidem . Tamen haec de Animalibus praecipue, & de Vegetantibus , vera sunt. Verum in Metallis contrarium omnino apparet ; nisi Mercurium Aquae nomine intellexeritis : solent enim Adepti vocare Argentum Vivum Aquam

Metallorum, imo & simpliciter modo Aquam , vel mare suum. Qisis Vero mortalium credat, Aquam decies & quater ponderosam magis reddi, ut ex Aqua fiat Mercurius 3 Verum in ipsis quoque animalibus , dc vegerantibus, verissime quidem Aqua tribuit quam plurimum ad alimentima

teriem , & elementorum haec constituentium intimam connexionem i, ita, ut hinc pro parte mera Aqua mutata constent. Nondum tamen ullo constitit firmo Experimento , quod Aqua sola praeberet omnes partes horum corporum. Bene novi Helmontii de Salice per meram Aquam nutrita Experimentum , quod tanta cum cura describit pag. 88. 3 r. Uti quoque Illustris Boylei Historiam , de Cucurbita, aliisque ex sola A qua natis, atque ad notabile valde pondus reductis. de orig. forio. 163. Unde magni illi Viri putant, constare, quod Aqua elementalis simplicissima, applicata semini vivo illarum rerum , per facultatem hancce seminalem transmut Setur in omnia elementa tam Arimalium , quam Vegetantium : sic qui

335쪽

dem ut omnis omnino horum materies foret ex mera, simplici, Aqua. Il lam autem doctrinam Helmontius promovet, urgetque : quia Omlaia animalia , & vegetantia, cum liquore Alcabest soluta, & cohobata , transi rent ultimo in Aquam simplicissimam , suo corpori aequiponderantem semper. Sane quae de Alcabest commemorat, ignoro , neque post Hel-

montium reperi , qui mirabile hoc liquidum se possedisse diceret, cum

que eo cepisse haecce experimenta. Quidquid sit, postea accuratiore rerum indagine constitit, Aquam quidem esse vehiculum praecipuum , quo ali menti materies devehatur ad animalium & vegetantium corpora ; non tamen hanc ipsam illam materiem esse , sed plenam variis particulis hete rogeneis : quoniam pluvia purissima, seinyer quam plenissima variis cor pusculis naturam vegetantium penitus referentibus ; omnis etiam Aqua , quo saturatior pingui, limos O , eo plus ponderis intra idem tempus con cedit eidem vegetabili inde crescenti; maxima autem pars Aquae quae intrat stirpes , inde iterum cito exhalat, quae nisi recepta foret plantis non exhalasset in aerem ; quin etiam limbsum pingue , Aquamistum , consumitur in Aqua , dum vegetatio plantae ex hac Aqua sit. Videte , quae super his sollicita cum cura Experimenta cepit Vir Clarisiimus J. Woo iuvardus in Actis Societ. Britania. N. 233. p. I93. Q laeque postea quoqUz rCPetita sunt in Acad. Reg. Sc. Neque etiam negari potest , Aquam quando que intime uniri ipsis partibus corporum solidis , quatenus concrescit cum iis in eandem massam ; ut ita non tantum vehiculi modo vice fungeretur,

verum etiam pro parte Concurreret ad constituendam quoque partem ali

quam tam Vegetantium, quam Animalium. Dixere ideo antiqui Che- mici, Aquam esse Vinum Catholicum, quod omnes plantae , animalia, δίfossilia biberent. Hoc igitur sensu licet pro vero asserere A quam essθex qua omnia, atque de hac incubatu praegnantis Spiritus omnia produci. Inveniuntur corpora quaedam, quae Aquae conjunctionem secum refu- Aquae suo ,

giunt, hancque adeo appropinquantem sibi a se repellunt, sine motu tamen suae propriae substantiae. Illaque proprietas in Fluidis quibus dana aeque, quam in nonnullis Solidis reperitur. Si enim olea consideramus, haec adeo repugnant ne nubant Aquae , ut vi, si confunduntur cum Aqua , ab eadem se expediant , in orbiculares , aut sphaeroideas moleculas se colli gant , Aquam ambitu brevissimo , naturae possibili, ab adunata sua masi. repellant extrorsum. Balsami, colophoniae , resinae, igne leni fusa, hanc indolem quoque habent. Sola, cujus mihi jam recurrit memoria , in his differentia est , quod semper quo subtiliora evadunt olea, eo semper minus coniugio huic repugnent , quo autem crastiora , tanto assidue magis. Ita, ut illa tandem facta quam tenuissima , denique Aquae commisceantur facile , mista semel & confusa diu simul maneant permista ; licet olea quam purissima fuerint. Atque omnia tamen haec intelligenda sunt de admistione Aquae quae non sponte adhaerescet ipsis oleis quam latentissime : namque de illa A qua jam supra vos monui. Consistentia quoque corpora quaedam, a se repudiant Aquam. Inpri- Aliae ,

- quidem solidissima , aut & illa quibus nitidissima renitet superficies. Ita profecto animalium pili Volatilium plumae pennae lun aranearum

336쪽

Pluvia varia.

telae, bombycum , & erucarum , nidi, dc sericum , hac proprietate qaudent ; maxime , si vegeta fuerint animalia. Fateor , in his omnibuq ad extateriorem superficiem superinducitur unctuosa crustula , quae de ingenio participat olei ; atque ideo hujus etiam respectu arcet inprimis Aquam: unde , si acri concocto a lixivio hi repurgantur de hoc illini mento , Aquam

dein minus repellunt , quam ante. Interea tamen ObserVatur , & sola po

lita superficies id essicere. Videte enim laminas metallorum expolitissimas omni artificio. Certe Aqua nullo modo iis adhaeret, imo inde refugit,ubi eaedem rudi ter scabrae Aquam facile retinent. Ebur siccum , arida ossa , aspera sua superficie imbibunt Aquam , laevigata prorsus eandem refugiunt. Id meatuum tribuetis per polituram obturationi. Neque inficior ita fieri. At extimae quo De superficiei jam non adhaerebit politae, cui sca bs se appendet. Estne & haec ratio , cur Piscium adeo mollium , adeo facile deliquescentium , corpora squamis nurnerosissimis , politissima renitenti biis superficie, & uia tuoso pingui subculaneo, undique tegantur : ut con stantia forent adversus Aquam , in qua versari debebant semper , in qua tamen tam cito resolvi possent. Unde etiam a morte statim , dum squamae laxantur , unctuosum deficit, Aqua quam Ocyctime di sibivit corpora mortuorum Piscium , quae in eadem si vivi mansistent , duravissent in longa tempora. Vid. Ach. Lips. 87. p. I O. Perrauit , Estais, T. III. pag. 297. Postquam generales ita dotes Aquae perpendimus , Oportet jam ut de variis ejusdem speciebus nonnulla quoque , quae Chem Icos juvant labores , dicamus. Ubi ergo primo de Pluvia dicturi erirnus. Hanc sane vere appellare licet Atmosphaerae lixivium , in quo colliguntur omnes corpus culorum species , quae in aere oberrabant. Haec vero , quot, & qualia sint, his otia Atmosphaerae prius conscripta tradidit. Quare repetantur huc,

quae memorata fuerunt pag. 1s 8. ad 166. scilicet in hoc aere vagatur Unumquodque corporum volatilium genus. Volatilitas autem corporibus conciliatur sponte , igne , fermentatione , phitrefactione, permistione, se paratione , C fervescentia. Unde sales , spiritus , Olea, sapones, terrae, metalla ipsa , in eo quandoque adesse queunt. Sed haec omnia Varia ad modum in eo deprehenduntur, prout varia quidem est causa CX citans; qUaequum sit praecipue ignis Solis , ignis stubterraneus , culinarius, mechanicus denique , qui ab artificibus adhibetur. Verum non modo ratione excitantis cause haec in Pluvia varietas obtinebit, sed etiam pro diversitate soli , ex quo ignis materiem Pluviae elevat, & immiscet. Iterum ab anni variis tempestatibus etiam diversa valde habetur Plia Via : quum verna, aestiva , autumnalis , hyberna , valde differant, ut materie sua , ita & disia tinctis admodum est ectis. Verna sane fermentationi quam apta prvallis lEst nimirum haec turgens immistis corporibus , quae bruma intra terram ligata retinuerat, tepor jam resolvit, dispersit per aera, immiscuit Pluviae. Sed & tempestates vagae in coelo observatae quoque variant mirifice quotidie natam inde Pluviam . Utique , quae post diuturnam valde ariditatem coelo stillat Pluvia, omni plane nota diversissima erit ab illa , quae Plu Viosa dudum tempestate delabitur. Addite jam meteora quotidiana. Aqua tonitrualis diversa a caeteris , ut de ventis taceam , qui adducunt Aquam acria de loco in locum ; unde , dum Post diuturnos ventos violente ex una

337쪽

DE ARTIS THEORIA. 3i 9

plaga spirantes Pluvia cadit, haec jam advexit a plagis valde dictitis Aquam

plenam exhalationibus illi remoto loco propriis. Haec Varia sane corpus cula venti perturbant, Pluviae immiscent, ab Oppossitis plagis adunata confundunt, atque ita tandem mirificam niis celam alic ando conficiunt, unde summa saepe laetitia segetibus affunditur agrisque. Inde crebra docet observatio , coelo delapsam trita viam , tempestate calida , Vasis captam puris limis , hisque asservatam aliquamdiu, putrescere sponte sua in foetidun , putidumque , laticem. siod quidem uti creberrime contingit, ita contra

nescio , an unquam OIS Obser Vaverit, quiescentem Aquam Pluviam acescere Θ Utique mihi, tam Variis circa CX plorandam Aquam conaminibus intento , nunquam datum fuit hactenus illud videre. Quando vero Pluvia sic computruit sponte , facili emendatione equidem salubris ite rum redditur , & sine nausea , potabilis : quippe unica ad ignem ebulli rione intereant, quae in illa vivunt, animalcula, dein quiete subsidat tax, denique pauci, at meraci, acidi inspersu modice aceat. Summi utique, at que saluberrimi usus , Observatum , quo salus servatur navigant1bus stibaequatore , atque intra tropicos , Ubi A Uae putrent horrende , atque ver mi nesciunt, tamen sic potandae. Sed eadem quoque ratione , paucissima spiritiuum Virrioli copia interfusa, Aqua conterVari poterit, nC putreat , ne concipiat vermes , manente interim saluberrimo ejusdem usu salvo.

Capta iterum in Pluvia Experimenta non potuere hanc unquam in fermentationem excitare , sicque in spiritius convertere inflammabiles. Didici sedulo institutis iterum Experimentis, quod in PluVin, excepta alto, puro que , loco , in vasis staceris , innatent foecunda seminuta algae fluviatilis , tenui sis mae, viridis. Nam, ubi talem puro Aquam intra purillima vitra de tinebam , puncta primo exilia nascebantur in hac Aqua, quae colore se manifestabant viridi , sensim crescentia , tandemque satis se extendentia Late ;quando per micros copia lim lustrabam vera alga erat enata. Si potius creditis haec semina ex aere delapsa in hanc Pluviam i, res erit eadem : namque& ita in Pluvia per aerem delapsa poterunt contineri. Ita quoque plurimorum muscorum seminula inviti bi lici per Pluviam sparsa faciunt, ut talium quoque plantularum rudimenta in hac Aqua nascantur. Omnium tamen ferti l 1 stimus in hisce proventus habetur minimorum fungulorum , qui mi cros copiis lustrati, omnium apparent Ut tenerrimi, ita & copio stimi; nu do Oculo mucilago molestissima , aut situs , habetur. Eia quidem praecipuas Pluviae incolas stirpes, quas nulla fere cautela Cuitare poteris ex Aqua. AttamCn Uno anni tempore abundantius, quam altero, se manifestant, hinc δc Aquam mutant pro hac varietate. At Pluvia Cadem Verno , aesti voque , tCmpore sorvata , animalculorum minimorum imprae natis quo

que ovulis foecundata, an faedata , deprehenditur : quum & ita aliquanconatas vivas in Aqua bestiolas micros copiis exhibeat, maxime foventi pol quam fuerit Soli diu exposita , admisso simul liberioris aeris appulsu. In

guttula sic mutatae Aquae quam numerosa toties apparent i Qua de re LeeuvvenhoeKiana consulantur. Incipitis odorari, quam male habeatur stit

talitia coelo pura Pluvia. Sed nihil magis miratus sum , quam quod since risisima Pluvia , se ara vase curatissime clauso , brevi suscipiat in se nube calas exiles , albas , sensim majores, plures tu , omnique dein temporc

338쪽

magis opacas, quae postea in tenuem , lentum , tenacem, mucum degenerant , A quam que commutant in humorem lentescentem. Inde igitur sit, iit quiescens diu concrescere in flamenta mucosa videatur , foeces ponere, colores , Odores, sapores , mutare. Sane mutationes hasce passa prius Aqua

odorem fracidum gerit Aquae mucilaginosae , saporem autem ingratisiimae vappae mucilaginosae acquirit, saepe intolerabilem. En , 5 Chemistae t haec est sincerae Pluviae indoles , ab immaculata simplicitate adeo distans, tot inquinamentis alienis conspurcata. Atqui tamen haec ipsa apud nos omnium habetur levis ima : dum aliae in uno quoque fere loco siemper adhuc ponderosiores sint. Utique Aqua haec est destillata vere a natura. Est enim lenissimo aeris calore elevata sursum de superficie telluris ; re in aerem evecta in altitudinem tantam , quam nulla destillatio Chemicaullo modo imitari valet ; rediit ex eodem aere , absque ullo inquina tu ullius Vasis. Hinc itaque Chemicus vix poterit arte sua destillatoria Aquam parare destillando puriorem illa , quam natura vulgo parare solet : id omnino certum apparet , si cum prudentia quis consideraVerit, Aquam quam Chemicus destillativas , in quo destillationem per scit; ignem , quo destillationem peragit parvam altitudinem , ad quan

Aquam hanc exaltat; acrem , per quem suam destillationem exsequitur. Sane, quicunque omnia illa sic consideraver1t, atque destillationem naturae comparaverit cum destillatione artificiosa Chem1ca , ille non mirabitur , quod certis ipse Experimentis didicerim , Aquam Pluviam destillatam naturali ponderosiorem non fuisse , sed hydrostatice eandem. Quando vero omnes Pluviarum differentias lustramus , tum reperta fuit Aqua nivis omnium levissima fuisse inter omnes Pluviarum species. Vid. Boyl. Med. Hydrost. io . Igitur nivalis etiam Aqua , quo altiori fuerit loco capta , dum delabitur coelo , eo de oecatior a crassioribus , dc purior a ponderosioribus erit : quia tum illis caret, nec inter cadendum eorum permista inquinatur. Rursum vero , si acre diu gelu summo prius frigore Aquam in suprema evectam constrinxerit in floccos nivales, post serenitatem,& siccit tem diuturnam , tum illa tunc formata nix quoque omnium habebitur paristima. Maxime autem , quando simul & tempestas fuerit prae gressa tranquillissima, ut nullo fuerit venti motu turbata acris puritas , alienis immistis volatilibus corpusculis. Si enim cum omnibus his conditionibus , nix primo fuerit delapsa coelo , in deserto per magna spatia monte aren'so sterili, valde remoto ab omni hominum habitatione, sic, ut omnis prius ibi superficies nive tecta sit, tumque supra hanc crassa nixulcia ceciderit , tum collecta hic sola suprema , sine perturbatione , nixerit tam pura , quam ullo modo , arti, vel naturae, possibili, haberi pote iit. In hac enim sal vix erit, vix aer, oleum , aut alia. Hinc Aqua pa 1ata de hac nive liquefacta, revera differt quam maxime ab omni alia Aqua. Est nimirum talis Aqua nivis purillima omnium , est quam maxime immutabilis, dc per annos constans servari potens , ad inflammationes oculorum singulare admodum remedium. De tali, tamque sincera nive Alchimistae dudum scripsere , elici posse arte secreta ruberrimum corpus ,

quod vi ignita sepultum jaceat, δύ absconditum in intimis illius penetral b S. Nivem hanc plurimis seculis, uni eidemque allapsam loco , quali-

339쪽

DE ARTIS THEORIA.

bet vice relinquere crustulam tenuissimam, annorum spatio aggregandam instratum fatis sensibile , unde summa foecunditas illi terrae, Vir Clarissimus Olaus Rudbex ius,in Atlantica, opere infiniti laboris, operose probat. p. I 28. dcc. Verum haec jam sufficiant de modo, quo A qua purissima omnium captari potest ab hominibus. Porro Aqua haec, digesta aiu, putrescit, foetet, sique tum destillat postea secundum artem , dabit Spiritus oleo sos, utcunque inflammabiles. Si autem digesta , putrefacta, destillata, concentrata, fuerit, Spiritum dedit fragrantissimum, qui ipsum auri corpus , sine uso strepitu , blandissime solvit. Vid. Adh. Lipf. An n. 9 o. p. 8 ,. Caeterum, ubi in doliis, intra tropicos, aestu coeli computruit, postea , foetore iterum excussb & putredine abolita, quiescit iterum, atque limpidissima denuo evadit. Vid. C omp.

Act. Britann.T. II. p. 326. Pluvia autem aqua impurissima est, quae cadit tempestare quam maxime aestuante , temporc Valde ventoso , locis urbanis ,

humilibus, foetidis, ubi animalia, vegetantia, alia quoque, assiduo, maxima copia, a maxima hominum multitudine, per aera, omni modo, disperguntur. Atqui iisdem quidem locis , genita Pluvia erit adhuc impurior, si aer fuerit quam maxime nebulosus, densus , foetidus , ita, ut naribus nido rem foetidissimum ingerat, pulmonique noxios halitus, vaporesque inhalet. Qtii foetor, ut nascitur tapenumero , incognita prorsus causa , ita rursum disparet sine ulla cognita causa, sine ullo relicto sui vestigio, ut recesserat, accedens forte iterum. Experti etiam sumus, post valde diuturnas siccitates coeli, si pariter aestus interim diu continuatus dominatus fuerit, atque dein subitissime, post ingentia tonitrua, extemplo densissimi cadunt imbres , Pluviam hanc mundissimis collectam vasis spumam dare , quae vere aliquid tenuissimi, quasi nitro si , salis in se continere videtur. Si autem procellossissimis turbinibus genita Pluvia ceciderit, observata fuit ea quandoque foetida ; quae quidem , si vestibus fuerit excepta viginti & quatit irhorarum spatio , effecit, ut totae scaterent vermibus. Vid. Transact. Bri tann. N. I 27. pag. Et Comp. V. pag. III. Unde ratio foecundationis

agri pro plantarum laetiori incremento intelligi potest: quum haec male riem subtilissimam gerat, pro subministrandis particulis ad pabulum plantae solidum, liquidumque , tum quoque , quoniam vice vehiculi commodissime fungitur ad convehenda omnia, quae requiruntur ad nutritionem

illarum. Si vero Aqua illa, quae de nive liquefacta colligitur , atque supra jam commemorata fuit pro purissima , adhuc semel, leni igne, sine fumo , de vasis purissimis , & altissimis, destillat, haec haberi deinde poterit pro Aqua omnium purissima inprimis si destillatio haec facta fuerit in

loco mundissimo , ubi nulli fumi vagantur, nulli odores disperguntur. Aliter enim miro insinuata aliquid semper haeret modis vix evitabilibus. Sane mihi plura experto datum non fuit hactenus modum reperire obtinendi Aquam magis puram. Novi equidem , Chemicos , dum Aquam quaerebant omnium purissimam , hanc destillasse de salibus alcatinis, fixis , lento molimine , spe , ita fore hanc acquisitam Aquam sincerissimam. Et certe acida sic fixaverunt in Alcati illo ; oleo a etiam fac1le 1n 1llo Alcati retinebant; terrestria quoque in illo retardabant. Sed interim aliquid lixiviosi imprimebanquoque proposito ,

Aquas hasce destillabant de Sale Gemma, de ale Ma-

340쪽

Fontana.

lino , Nitro, similibusque , sed Aquas semper obtinuerunt multo magis

impraegnatas alienis. Imo Vero , licet succestive destillaveris cum variiqne silc tamen puriores parabis.: ut Vidi, dum alternatim clim alcalicis , acidis , atque & enixis tandem , destillationes instituebam. Igitur Aqua haec purissima , quando ebullit ad ignem , tamen retinet in se admirabilem illam fulminandi vim, supra jam descriptam, neque enim eam unquam deponit, licet fuerit purissima, licet aliquoties destillata prius , quam ne

que ab aes e pendere , ibidem notavimus. Restat jam, ut recitemus notas

obtinent in hac jam descripta Aqua pluvia purissima ,

ut hanc limul per has ipsas distinguant a caeteris quidem aquarum generibus. 51 1gitur Aqua haec pura stillatilia , permiscebitur aliis aquis , minus

puris , tum statim , post hanc permistionem , exorietur opaca quaedam al-bitudo , licet ante hanc confunonem , utraque harum Aquarum, seorsum, limp1dissima esset. Si autem Sapo vulgaris, Venetus , optimus hac in Aqua

diluitur , tum semper fiet prorsus aequabilis per omnia dissblutio , sine ul-l1s fragmentulis saponaceis apparentibus post: dissblutionem : ubi, si sapoidem diluitur in Aqua impuriore , post solutionem factam , mastillae appareant saponaceae , inaequaliter dissolutae, ut in lacte semico eunte , vel agitato , apparent. Aqua quoque illa prorsus pura , si cerae ad Solem exponendae affunditur, aut dealbandis adspergitur linteis , albitudinem e quisiitam conciliat ubi contra , Aqua haec impura si fuerit, sordida relinquit linteamina. Rursum A tria haec calet omnium citissime , citissime refriget cit. VCrum coctione tamen nunquam emendatur. Si in talem Aquam

dimittitur Aurum purissimum, aut Argentum purissimum , fusa ad ignem, ut penitus fluant, sive adunata, sive seorsum existentia, placide per Aquam hanc frigidam transibunt, atque in massulas minores divisa in Aquae fundum cadent. Qtiae adfio Granulatio docimastis appellari consueta, magnam ad multa Vera Chemica utilitatem habet. Ferrum , Stannum , dc Plum bum , si frisa ad ignem fuerint, tumque simili modo immissi Aquae , cum motu violentiori, & strepitu ingenti, dissiliunt ab hac Aqua, cui commit tuntur: ut periculossior sit longe horum miscela. Sed quam mirabilis est Aquae ad cisis fit sum in igne proprietas i sane , si in Aquam effunditur agne fusum , summo cum periculo , incredibili cum fragore, & distilitione ancoercibili, Aqua , AEs , vasa , disjiciuntur. Atque funestissimo constitit Expetamenti eventu , quod Aquae parum superfusum siri ad ignem in vasis liquefacto , uno impetu vicina omnia disjecerit, ferme promtiore ina petus violentia , quam si pulvis pyrius adhibitus fuisset. Crediderim , mirabilem hanc A qui proprietatem ex nullo omnino principio communi capi, aut explicari ullo modo posse. Pluvia igitur tandem simpleY, & sia cera, Mercurius haberi potes animalium , & vegetantium ; tum enim est

Mercurio metallico simplicitate compar. Elementum tum primum, ex quo, elementum extremum in quod , omnia , volente Helmontio. Sententiam hanc varus limitavimus modis.

Fontana dein omnis Aqua, ex sola pluvia ortum omnem suum ducit. Tum enim calor Aquam de terrae, & Aquae, superficie dispersit per aerem. Tum aer hic, Aqua praegnans , noctu impingens in montes alios , latos ,

Ligidos, Aquam ibi applicatam cogit ex vaporibus in guttas, ea quisite,

SEARCH

MENU NAVIGATION