Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

maneat defensa, donec major ignis , diutius applicati , vis destruxerit oleum inde, eoque ipso simul superstes illud nigrum oleum , quod vinculum erat Terrae & salis pariter separavit: tum demum pars illa salina, prius ex se satis volatilis, jam figi videtur , & coalescere , cum Terra illa ultima , subtili , praecipuo jam suo oleo penitus libera. Prorsus, ut sal

ipse Alcatinus fixus , in igne summo , diu Valde, retentus, tandem volatilis evadat, & pereat in igne, qui tamen cineribus mistus certa portio ne, aut Terrae, deinde in Vitrum conflatur, quod in igne satis fixum

diutissime perstat. 6. Hinc etiam nullus sal in vegetabilibus simplex de prehenditur , qui fixus sit ex se , sed hanc suam fixitatem totam debet illi Terrae, cum qua ignis salem illum colliquefecit: si enim diuturna arcta factione, & vicissitudinaria humectatione in aere, detinentur vegetantia , aut si perfecte prius putrescunt, tum postea combusta haec nihil salis Alcatini fixi suis in cineribus relinquant. 7. Atque hinc quoque , sales illi Alcatini, fixi, ratione modo exposita geniti, artificio statim memorato iterum resolvuntur in duo illa principia, ex quibus virtute ignis coalue runt prius. In salem nimirum insensilem, purum , simplicem , volatilem, & in Terram fixam , inertem , puram , subtilissimam. 8. Ex qua itaque hi storia Terrae longe magis credibile fit, sales hos ita oriri de Terra hac dos ale , quam ut statuamus , aquam intime nuptam Terrae in Alcati abire inam quomodocunque Per artem Chemicam aqua adaptatur Terrae puras

igni, nunquam inde visus fuit sal prodiisse Alcatinus , fixus ; licet tantadem summus ignis foret applicatus. 9. Terra itaque haec, eadem semper ubique , copia ingenti, in aqua, spiritibus , sale volatili, sale fixo , oleis

que, educitur , separaturque , quoties arte Chemica idonea tractantur.

Atque omnia quidem illa alia, si prorsus liberantur ab omni omnino

Terra sua, ita attenuantur , adeo evadunt mobilia , tantum volatilia , ut omnem sensuum aciem , prae tenuitate sua subtilissima , absolutissime essu giant, inque antiquum suum Chaos aerium se recipiant, vix ullis amplius retinenda vasis. Sola tandem aqua manet, Terra solida ultimo restat, caetera omnia dilapsa sunt. Verissime igitur iterum Chemicorum vetustissimi dixerunt, spiritus detineri, ne avolent, per olea, seu sulphur , Terram vero solam esse , quae sulphur retineret & sales. Igitur fiaxitatem tribuendam huic Terrae. Auditores industrii , puto ex pertractatis constare , de natura Terrae, quae in classe Vegetantium reporitur, quae una , eadem , in unoquoque Vegetante demonstrata , elementum constituit forte immutabile. Pergamus igitur inquirere in Animalibus iterum hancce Terram. At- Terra in an ique ab omni sane tempore fuit Observatum, Animalia , cujuscunque pM x generis , quae in aere Volitant, in aquis natant, in Terra degunt , sub . Terra vivunt, aeri exposita tepido, dc humido , statim putrescere post mortem in calore quidem remissiore , quam est in homine sano. Atqui per hanc putredinem brevi sic mutantur , ut integra illorum corpora, in foetidissimam , lateque per aera dispersam quaquaVersum , putrefactam materiem resolvantur , imo aVolent ita , ut exigua modo pars sit ma , & solida remaneat. Elephas totus in regione calida in campis mor tuus relictus, vastissima omnium animantum Balaena in litus altuo

362쪽

jecta, brevi consumta , nuda modo Ossa, relinquunt, reliquae partes brevi

in auras evanescunt. Elephantes , Cameli, Dromedarii, equi , homines tanto relicti numero , in campis , post praelia, mirum quam cito relin quant ossi, praetereaque nihil. Certe Aqua, Spiritus , O eum, Sal, evanes cunt ita , ut praeter paucam , simplicem , inertem , materiem terrestrem ,

supersit nihil. Estque Terrea haec relicta quam si millima illi Terrae virgini,

quam ex pluVia, & Vegetantibus modo consideravimus. Quid verbis opus λrem doceant coemeteria publica in urbibus populosissimis : in quibus cada vera sepulta in pauxillum Terrae resoluta vix humum elevant. Omnes ideo partes , tam fluidae, quam consistentes , ex quibus animalia quaecunque constructa si Int, δί in quas iterum resolvi queunt hac sola actione aeris , sunt adeo volatiles, ut exhalent totae , sola vero est illorum Terra , quae ii xa restat, neque abripitur simul in auras cum reliquis partibus illis , quae

avolant. Id quidem Terrestre , si examinamus propius , mera nobis Ossa exhibet , vel parum cinerum , qui levi dissipati vento , disparent. Instituti ratio nos vocat, ut pressus jam hanc Terram excutiamus in Animalibus. Agedum igitur l humores quicunque , animalibus quibuscunque proprii sic, ut, deposita penitus natura cruditatis alienae , jam vi facultatum naturalium illius animalis sint conversi in veram indolem animalis singularis, primo spectentur. Illi ergo si in vasis puris, accurate coia junctis, clausisque, exponuntur actioni ignis per gradus ordinatos successive subministrati, a lenissimo sensiim in summum , dabunt primo calore provecto ad ala gradus aquam copia incredibili : nemo enim unquam

in animum induxisset, tanta ubertate aquam hanc venire in compossitionem humorum in animalibus repertorum. Omnis deinde aqua , diu continuato hoc eodem caloris gradu producta de his humoribus , fere vide rur plerisque suis dotibus eadem illi aquae, quae de vegetantibus electa fuit , & exposita , jam supra : ita quidem , ut parum in illa ultra notemus.

Inest quidem aquae illi aliquid olidi subtilis , aliquid etiam ingrati utcunque saporis 3 utrumque autem tale, quod terrestris nihil exhibeat ; adeoque faciat nihil ad praesens nostrum propositum. Acriori dein igne si tractatur id residui, quod de humoribus illis restat, post omnem aquam hanc expulsam calore ebullientis aquae, tum sicca haec semper, & uicunque ambusta leniter, massa dabit liquorem quemdam levem , flavum, a qu illa prima minus volatilem, spiritum vocavere illius humoris. Fater hic , & quidem adeo jam salinus est, ut astia sus acidis cum iis effervescat. Si quidem spiritus hic, sollicite seorsum collectus, denuo ex Vase puro destillat, foeces tum dat, quae iterum resolutae per exustionem,& depurat , aliquantulum dabunt Terrae fixae , prorsus ejusdem , ut illa prior , andolis. . Ita quidem , ut jam Terra cum hoc humore adscendat, & de eo recipi

queat. Si dein massa illa humorum, unde jam spiritus ille suo requisito ignis gradu subductus est , majore iterum ignis gradu urgetur , dabit illa

olea stillatitia animalium , satis copiosa. Haec autem , si de puris vasis denuo destillant , in fundo relinquunt iterum Terram copiosam , fiXam , ut in oleis stillatitiis vegetantium jam supra dictum. Atque ita etiam haec ipsa olea convertuntur tali iterata destillatione in Terram ; donec ultimo

OlCum subtilissimum , fere spiritu osiim , Terra sita liberatum supersit;

quare

363쪽

DE ARTIS THEORIA. 3 s

quare oleorum illorum spissitudo, de tenacitas, tum fixitas quoque, eidem iterum illi Terrae tribuenda erit. Sal autem animalium volatilis , qui pa tim ex iis per ignem evehitur una cum illis oleis , partim postea prodit, Scseo: sum separatur , habet semper in initio suae productionis copios imo leum secum , quod arche satis illi ad)unctum est , quodque oleum viscosi late sua volatilem hunc salem figit, fixat, ligat, retinet. Namque simulacomne penitus Oleum accuratissime separaveris de hoc suo sale volatili irer artem Chemicam , tum statim sal ille fit omnino volatilis , qui in repetita destillatione nihil relinquit forculenti. Sed semper , post sublimationem , leni igne factam , aquam inertem in fundo relinquit. A qua enim haec sali huic , vel siccistimo apparenti, ita adhaerescit, ut in leni sublimatione sem per se in fundo vasis manifestet: neque ulla fere arte aqua ab hoc sale perfecte separari potest ; quare omnis illa fixitas , quae in salibus animal1um nativis semper deprehenditur , videtur tantum tribuenda soli, unique , oleo , quod nativum animali salina detinet. Atqui oleum illud ipsuin Ter rae adhaerescenti debet omnem suam fixitatem , tenacitatemque : igitur eadem haec Terra vinculum revera est, quo ligatur ipse animalium sal, aliter futurus nimis volatilis. Postea, ingenti ignis vi, post priora olea

expulsa , oleum alerrimum , crastissimum , piceum, tenacissimum , exprimitur , quod saepe flatulento lentore ipsum totum retortae collum Occupat,

sicque specie inflatae picis in excipulum exit, estque ponderosius omni eo liquore , qui prius in destillatione prodierat, de hoc vegetabili. Quando

autem ultimum hoc oleum arte exercitata , cumque cura sollicita , iterum

committitur destillationi, partem quidem maximam relinquit Terram inretorta , quamvis extremo igne agitetur. Quando vero saepe iterare sustinetis hanc destillationem , oleum quidem evadet semper magis , magisque liquidum, Terra autem semper remanebit copiosissima post unam quamque destillationem. Ita ego quondam integras libras olei crassi cornu cervi tae dio a rectificatione redegi in oleum pellucidissimum , tenuissimum , volatile, & in abundantem Terram puram , nigram , Oleosam , quae Usta aper to igne reddebat iterum illam eandem Terram , qualem supra jam aliquoties deprehendimus. Certus hinc evasi, ultimum hoc oleum , Terrae tena cissime inhaerens , tortura ignis validissimi elevatum sursum , secum rapere in altum ipsam hanc Terram. Quare oleum illud , quamvis ita vocetur , magnam tamen partem mera Terra est. Hinc scimus , ignem oleis Terraemistis applicatum ipsam Terram eatenus quoque Volatilem reddere. Tum& dotes proprias tali oleo , non nisi maxima vi ignis elevando omnes fere pendere a Terra, parum ab oleo. Hinc scilicet summa ejusdem fixitas, spi situdo tenax , pondus ingens ; quae iterum omnia tolluntur de hoc oleo, simul ac Terra illa copiosa inde accurate separata habetur. Unde sane rursus cognovimus intimam, & fere inseparabilesin, permistionem Terrae cum oleis quibuscunque animalium , effectumque perpetuum illius commistionis impedimentum volatilitatis : ut enim olea sui admistione Terram ut cunque in igne volatilem reddunt, ita contra Terra essicit oleis mista, ne haec parva ignis potentia nimis volatilia reddantur semper. Utque spiritus volatissimi oleo retardantur , ita & ipsa quoque olea nimis mobilia

futura fixitate Terrae religantur. Denique, si illa foex ultima , fixa , niger-

364쪽

Putrefactio gelantium sc9a--. terram.

rima, quae post onaue Oleum diuturna Vi ignis expulsum , ultimo remaner inque fundo vasis restat, denique extremo , & patienter in gradu summo continuato , igne exercetur , randem denique eructat fumos caeruleos , coruscantes , densos, una cum Caesilientibus corpusculis , scintillantibus, quae excepta in aqua pura , frigida, densantur, pondere suo cadunt sub aquam, atque collecta in fundo in massulas , constituunt Phosphorum dictum so

lidum jam 1, uti prior ille , fumi specie vagans , Phosphorus liquidus dici

poterat. Phosphorus utique ille , expositus aeri , ardet, consumitur inflammuta lucidae speciem , foetidus avolat ; relinquit vero vel sic aquam acidissimam , crassam , in qua semper aliquid foeculenti terrestris. De mitabili hac creatura fas est quaerere , an animalis sit, an vegetabilis , an soboles genuina ignis , an omnium simul λ sane perfecte ardet, in aqua non solvitur , ne per annos quidem, ad calorem funditur instar cerae in aquae fundo. Iratur indolis potius oleo sae est , quam salinae , laut terrestris. Attamen a caeteris omnibus, hactenus inter olea , vel oleos a recensitis, tota indole prorsus differt, Terrae quam minimum habet . Quando jam postremo foecem illam ultimam post haec omnia prius educta, ab hoc ipso opere residuam , examinamus , adhuc illa nigra est ;ssi vero leniter de vase eximitur, tumque aperto igne exuritur , fit alba, terrestris , figurae suae pristinae adhuc tenax. Historia haec animalium , &Vegetantium , occasione cognoscendae naturae Terrae , enarrata facit, ut

intelligamus , duo illa genera rerum in omni quidem proprietate valde inter se assinia reperiri ita, ut in pluribus conveniant: unde mirum non est, de vegetantibus meris animalia constare saepenumero, si modo acces sit aqua, atque potestas coctrix animalium. Id quidem ubique quum constet, animalium corpora fere videntur in multis esse vegetabilia mutata Praecipua tamen in hisce differentia videtur inprimis inveniri in salibi is utriusque generis : Illi enim in multis vegetabilinus cocti licet,propriique, acidi sunt, aut austeri ; tales vero , nunquam potui detegere in ullo animalium , dum contra sales, qui in horum humoribus nativis ullo modo deprehenduntur, nunquam acidi , longe minus acerbi, apparent : modo Intelligantur haec non de crudis, recens ingestis, sub tali specie, sed de humoribus animalium virtute propria jam mutatis in naturam animalibus propriam. Rursum sales plerorumque vegetantium comburendo parari, saxi sunt: atqui in nullo animalium combusto unquam vel minimum salis fixi deprehensum fuit & alcatini. Quamvis vegetantia sint, quae similem animalium volatili alcatino salem habeant, ut ii cochlearia , sinapi aliis docebo. Terra vero ipsa , aut olea , quatenus Terram plurimam habent, visa sunt efiicere permista suo praecipuas differentias fixitatis illius , quae obtinet in sale animalium, vegetantium. Unde & sequi videtur, Terram in animalibus minus arcte, copiose minus, semet unire oleis horum & salibus , quam in vegetantibus , ubi intimius se & uberius adunat. Interim consideremus Putrefactionem perfecte absolutam vegetantium, ita mutare horum proprium ingenium , ut Terra illa , a materia tam oleo sa, quam salina, norum magis dissbluta recedat, hinc essiciat, ut vegetantia, quae ante putrefactionem combusta magnam salis fixi, alcalici, co-

Ρiam praebebant,post putrefactionem combusta nihil salis alcatini fixi stip-

365쪽

DE ARTIS THEORIA. 3 7

peditent, sed omnem suum salem volatilem , ut animalia, exhibeant. Terra igitur elementalis nulla actione facilius recedit a caeteris omnibus Vegetantium elementis, quam Ope putrefactionis, quae omnium maxime elementa a se invicem separat, dividit, ita veterem formam singularem destruit, hinc elementa animalium , atque vegetantium , fere facile esse eadem : unde Sc ipsa haec putrefactio, animalium, atque vegetantium cor pora , aptissima reddit, ut in aere , aqua , de terra , iterum materiem faciant aptam iterum de fertili telluris gremio alendi vegetantia nova, δίper haec rursum animalia. Hinc utilissima foecundandae telluri omnia dutrefacta : indeque animalia omnia, quae fuere, sunt, aut fient, tandem lege naturae , putrefacta dabunt semper novam materiem impraegnandae virtute altrice telluri, unde gremium matris nova foecunditate beant. Putaret forte quis, si Putrefactio animalium, & vegetabilium, ita separat Terram a caeteris elementis, hincque ea reddit adeo volatilia , ergo Fermentatio idem quoque efficiet. Is vero falleretur quam maxime : nam Fermentatio , licet tamdiu , tamque fortiter, moveat vegetabilia, tamen nunquam valet elementum Terrae ita liberare a sale , dc oleo ; ideoque vegetabilia etiam non adeo assimilat animalibus , sed salium aciditatem pro movet , caeterum combustoriim sales fixos relinquit, ut patet in tartaro. Oleorum quidem vegetabilium unam speciem vertit in alcohol volatile , sed non tamen omne oleo sum plantae ita mutare valet. Intelligimus jam ex tot institutis experimentis, naturam Terrae elementalis, quae in ani malibus , Sc in vegetabilibus, componendis, ut principium verum concur rit. Atque in utrisque his Terra illa videtur esse una prorsus, & eadem :non enim invenitur magna differentia. Quod nullo argumento patet clarius , quam , quod cupellae docimasticae, aeque bonae queant confici ex cinere tam Vegetantium , quam animantium purissima Terra ; sive haec sit

matur de piscibus , avibus , quadrupedibus , horum ossibus , ungulis , carnibus , humoribus, modo Terra pura sit. Vid. Lazar. Ericerum , ubi de his agit. Terra igitur haec plantae dc animali famulatur eadem , atque utri que horum praebet corporis fabricam stabilem , balinque firmam elemen iis reliquis. Sae quidem omnia uniri debent huic Terrae, ut per eam figantur , retineantur , in unam singularis corporis speciem firmam. Cunctis enim iis sola terra dat propriam formam ; hac ablata, omnia reliqua in massam informem dilabuntur, aut soluta , libera , volatilia, divagantur a

se invicem. Terra vinculo suae constantiae, M tenacitatis caetera ligat, assb-ciat, ordinat i, totumque inde fabrefactum corpus 1 ta durat, ut resistere

queat aeri, aquae , soli, & cuidam ignis ipsius gradui, ut hisce ferendispar fit. Rursumque pura, siccissima, terra clementalis eget aquae , aut olei, glutine , tanquam caemento medio , quo separata in elementa sua adunari unam in molem queat. Si vero animalia integra vivis comburuntur flammis ad integram cola sumtionem , tum cineres albi soli supersunt , qui contusi meram Iterum

Terram , priori simillimam , omni oleo , & sale liberam , exhibent. Haec enim distingui non potest a Terra praecedentibus operationibus producta de animalibus , haec etiam absolute iisdem prorsus usibus inservire potest ,

in omni experimentorum genere.

Fermentaria non separat

366쪽

3 8 PARS ALTERA.

tibii, primo iii & ibidem Terram illam indagem US. Sales primo occurrunt illic nativi nitas . bd. sol urio' , sal gemmae , fontium , maris. Sumantur hi, si haberi possunt puris simi omnium. Solvantur aqua purissima , dein vasiis accurate clausiis dioe-

tantur quam diutissime ; dabunt in fundum praecipitatam de se Terram in aqua non solubilem. Liquor ita defcocatus , iamque pellucidissimus exha let loco puro , donec in sua superficie gignat pelliculam , si tum humili reponitur frigido , & tranquillo loco , glebulas formabit salinas, definitae

figurae, pellucidas , puras , crystallos vocant artifices , hae autem , ita prudenter paratae semper exhibent distinctissimam ab aliis omnibus salis singularis speciem. Superstes ab hoc opere liquor non coactus in salem , si a sale ita formato prudenter effunditur , potest iterum in spissari ad apparitionem pelliculae , dabitque eadem arte iterum crystallos salinas , minustamCn nitidas , minus puras. Sique cum separato iterum superstite liquore Codem modo denuo pergitur , tandem post absolutam ultimam talem crystallisationem dictam , remanebit liquor , qui dissicillime exsiccatur, pinguis , salinus est , atque valide exsiccatus , aliquid Terrae dat 3. aridus vi ignis in aere iterum prompte deliquescit, acer , acerbus habetur. In singulis autem hisce operationibus , dum repetuntur , semper iterum aliquid purae Terrae gignitur, hisce aggregata tandem satis notab1lem ejusdem quantitatem affert, ex sale fossili puro ita genitam. Tandemque, saepe repe lita hac crystallisatione, solutioneque, omnis sal evanescit in auras , factus volatilis & in ensilis, deque tota massa salis, ita examinata, mera tantum terra Artifici superest , alia autem omnia, quae cum hac Terra prius constituebant corpus illius salis,Jam separata hoc labore ab hac Terra, evaserunt adeo subtilia, ut sensibus nostris non appareant amplius, adeo volatilia , ut quiescere renuant, sed avolent. Haec quidem experimenta, de Terra salium fossilium , antiquis jam Chemicis nota , & descripta. Haec & Recentioribus capta e probata. Vid. Ha melium Hist. Ac R. Sc. Edit. 17OI p. I 6. Ι7. Destitutione. Qt Iotiescunque Vero fossiles illi, modo memorati, sales , puri, siccidi mi , in i 'llinem contriti, accurate permiscentur triplo siccissimae argillae, boli, farinae laterum contritorum , aut Terrae purae ; atque dein Vi summa ignis extremi urgentur , tum separantur in partem acidam , volatilem , liquidam rodentem , & in partem faeam , quae in vasis fundo remanet in illa Terra , quae commista fuerat. Fixa haec pars , si coctione cum aqua s

paratur a Terra, deinde subsidens, fit trataque , prorsus depuratur, & dein crystallisatur , salem reddit satis similem ill1, clui adhibitus primo fuerat ad hanc destillationem , nisi , quod ex nitro quodammodo alcalescat. Salvero ita natus , simili iterum arte crystalli satus, solutus , in spissatus , dinnuo quam plurimum Terrae reddit, qualis educta fuerat ex priore illo sale. Liquor autem acidus , destillatione de hoc sale productus , denuo ex vase puro destillatus , relinquit in fundo foeces saevas, in quibus desiccatis etiam Iterum aliquid Terras relictum deprehenditur. Itaque fales illi acidi , sic

parati , adeo sunt volatiles , postquam omni Terra accurate priVati sunt, ut, quietis impatientissimi, & a fixitaterum otissimi, assiduo moveanturm fumos volatiles, qui vix coerceri queunt vasis , utique ad contactum

azin statim effugiunt ue ut in aqua forti, spiritu nitri, spiritu salis Glaube-

367쪽

DE ARTIS THEORIA. 3

riano , in spiritu salis marini inter destillandam , manifestissimum est ; ubi sal acidus , volatilis , purus, statim in fumos albos , rubrosve , propria sponte , sine causa externa impellente statim in auras avolat. Si mecum haec perpenditis, forte judicabilis , haud prorsus absurdum esse, si cogitaret quis , omnia salia acida, usque descripta , ex se non quiescere in aere nostro , sed quietem suam , quam si itatem Vocant Artifices , Praecipue acceptam ferre latenti elemento Terrae , quae , clam adhaerescens , volatilitatem horum salium figit, ligatque. Iterumque , quotiescunque compedibus his, & retinaculis, absolute liberantur , pristinam, sibique propriam volatilitatem denuo adipiscantur. Si foret hoc verum , tum sales simplicissimi acidi, atque alcatini quoque , ut per priora constitit, semper vola tiles ex puritate suae simplicitatis ; Terrae connubio fixi futuri. Interim hac in doctrina duo notanda veniunt ; dum acidum vitrioli, & exusti sulphuris , fixum est ad ignem si O graduum , quamvis iterata destillatione limiapidum factum fuerit , suasque foeces in fundo deposuerit. Potest hoc pendere , fateor , ex alieno intime permisto per haud acidum , sive metalli cum volueris , sive terrestre , quod haud facile inde separari qneat : quia inter destillandum halitu volatilissimo replet excipulum, & per rimas infortunato factas , adeo fugaciter lethali filmo exsilit. Rursumque volati lillimi acidi sales , alcati volatilissimo nupti abeunt dein , sine Terra si gente, in salem compositum, ammoniacum, semifixum. Si dein alumen fossile solvendo , cogendo, tractatur ut priora, gignetur dc inde uberrima Terrae copia , qua ablata iterum , sal ejusdem evadet volaticus. Inter destit landum pariter fundit seisitus fugacissimos , perniciosos, valde , plurima dein Terra calcaria quasi remanente. Haec quoque laborum fastidia non defugiens Chalcanthum aqua solvi, digesti solutum , vali quantam accepi

flavae Terrae copiam, ochram dictam i dum repeto patiens opus solutionis, crystallisationis , foecum ablationis , era, totum a tramentum sutorium , in calcem flavescentem pro paste maxima Vertitur , dum reliquum evanescit in auras , & alia pars in spissum , austerissimum , pingue , liquidum muta tur. Recte novi forces has elementali Terrae adscribi non posse : nam fervi potius erosi calcem exhibent ; sed tamen in caeteris priorem operationem refert dc hanc vitrioli analysis. Calx autem sic parata violento igne in aes, aut ferrum , pro varietate adhibiti vitrioli , convertitur ; atque eo ipso docet, quid sentiendum sit de sententia eorum , qui , ex visa separatione talis calcis ex vitriolo metallico , colligunt, Terram ipsam concurrere ad componenda metalla. Veram de metallis Terram nullo me unquam eXpe timento didicisse memini : quae enim pro illa profertur , in vitrum Verti potens , eo ipso Terrae indolem renuit, ingenium metallicum redolet. Si jam fossilia liquida sulphura , atque inde genita , igne eXamina' mus, Asphalthum , Bitumina , Naphtham , Petrolea, succum Terra oleum dictum , si flammis exuruntur vivis , ardent in flammas , fuligines dant , fumosque praebent atros , acidosque , in fundo autem relinquunt, , ost integram consumtionem , aliquid Terrae , hanc si quis ulterius uren o verterit in calcem , semper habebit inde Terram sua ceram, priori animantium 3c vegetantium , fossiliumque salinorum, quam simill1mam.

Verum autem sulphur , si vasis clausis sublimatur in flores vi ignis, sem-

x iii

Et in Riphareis liquidis . Auid ,

368쪽

vi Q.

per quidem Terrae quid suppeditat in fundo vasis vice prima. Atqui sto res puri silc 'ati, denuo in sublime acti, Vix aliquid Terrae dant resi

duum : quando autem sulphur quam purissimum pari copiae salis alcatini, fixi, purissimi, supra ignem confusum penitus Cst; tum malia haec con fiata , vitreo orbe purissimo excepta, aeri purissimo exposita Ocyssime de liquescit in liquorem , qui plurimum Terrae verae in fundum deponit. Id Terrae tribuere polletis alcati: non inficior. Sed patiamini quoque , Vos audacter moneam , oleum quod cum acido fossili urinum , sulphur dat, plurimum in se Terrae habere , suppeditare plurimum. Inde enim mecum credetis , posse ita in resollitione sulphuris hanc Terram renasci, atque se denuo revivificatam artifici ostendere. Chemicorum antiquissimi, naturae leges sinceras unice per experimenta edocti, putabant, Metalla fieri solo de argento vivo , homogeneo quam maxime , alioque principio constantiam priori, ductilitatemque ad incudem & malleum conciliante. Atque haecce tum , unica esse auri, δί argenti, constituentia principia. Caeteris autem metallis constituendis, praeter duo

dicta , accedere , dum fiunt, materiem quandam inconstantem in igne , su inguem , utcunque inflammabilem , quae intermista inprimis iam nascendi incunabulis arcte concresceret simul ; caeterum de aliis vix mentionem injecere in Historia Physica Metallorum. Recentiores .vero , suis nixi experimentis, ubique in analysi, & compositione metallorum , loquuntur de Terra, eaque quidem vitrificabili , quae stabilem daret metallis basin. Verumtamen puto , non respondere Terram , quam ita de metallis educi statuunt, verae nec nomen TCrrae, sensu accurato, mereri.

Enimvero laboravi ipse quam plurimum hac in re , neque talem ibi Terram detexi hactenus. Argentum vivum , recens de fodinis eductum , si per densum corium fortiter premitur , dum pressit hoc per meatus corii transit , intra corium videtur pauculum Terrae relinquere. Si dein ita depuratum prius ex puro destillat vitro, dimittit pauxillum foecum ; at nullius fere momenti , aut ponderis. Id vero , quod ita separatur inde ope destillationis ,re rite examinata, ausus non sum appellare Terram : quum datae supra notae , quibus definivimus Terram , haud conveniant his foecibus , at qui idem argentum vivum , purissimum prius redditum destillatione , si deinde includitur forti valde vasi vitreo , de vitro viridi conflato , satissique crassb , ut coiacustiis argenti vivi ferre impune queat, in eo poterit agitari satis fortiter. Igitur orificium talis lagenae atro-viridis, immis hoc argento vivo, ita obturatur subere vesica suilla obvoluto ,1fortite que adacto , dein vero pice undequaque supra super hoc , & commissuras orificii, applicata, sic claudatur, ut, quocunque demum concussi in tra argenti vivi motu , nunquam quid mercurii exire de hac lagena queat. Hoc quidem apparatu instituto, agitetur lagena haec cum mercurio incluso, quam constantissime , satisque fortiter ; quod omnium commodissime peragitur , si alligatur alte molendinae ventis agitatae, aut currui Ueredario , quotidie rapide agitato : tum enim Mercurius hic, ita agitatus

perpetuo intra arctos hosce carceres vitri , mutabitur partem maximam ,

sue ullo alterius rei additamento , in pulverem ciner*um , Vel nigrum,

369쪽

ponderosum, siccum, tenuissimum , vi medicata ad ulcus quodcunque cacoethes ditissimum, in natio fere liquore, ut illi putant , solubilem. Mirabile hoc experimentum , paucis cognitum , eXiiDIO Hombergio exe citatum , fecit, ut dixerint , motu hoc mechanico , simplici, gigni de ipso mercurii simplicissimi corpore Terram veram ; alii putabant potius,

argentum vivum , hoc diuturno concussu exercitatum , se exuere illa parte terrestri , quam natura illi constituendo adjunxerat ; ideoque illam mercurii partena , quae ab hac separatione superesset, defaecatam , suaque inerti Terra exutam , hinc agilem , puram , secretisque Alchemiae operibus aptam fore, esse adeo quaesitum Sophorum mercurium. Qtuaeritis forte , quid ego hac de opinione sentiam Z Libere dico , descriptum pulverem non esse Terram Clementalem , multo minus Terram , quae ut principium constituens ingenium mercurii format nativi. Sane, si artificio sa calcinatione facta ad ignem, volueritis explorare hanc di am Terram, inque eadem notare fideliter Varios illos mirosque , qui apparebunt succestive, colores, Omnium maxime autem medicatas ejusdem vires in ulceribus carcinomatosis, crCdiderim , vix credituros , hanc meram , simplicem , Terram Mercurii esse. Quid, si dixero in variis dissolvi posse menstruis y Imo δί in merum argentum vivum reduci deinde posse ZAuditores amicissimi, credite mihi in hisce jam veterano, repudiat Chemia nimium veloces ingenio ad praecipites gnomas formandas, patientes laborum , atque varios operimentorum eventus prius sollicite cona . parantes inter se , amat, suisque donat praemiis ; quare Terram in Mercurio demonstrare , ut vehementer dissicile , ita pariter in promtu est, versatilis Mercurii formas addiscere, cui a natura est mille sub specierum simulacris stultos ludere, atque iocosas perpetuo , novasque sem per, induere figuras , dum interim in imo manet corde unus semper&idem. Alia Metalla, qui examinat penitissime , ubinam , quaeso , Terram in Neq6e e c aliis his deprehendit 3 an in calcibus horum Θ sane omnes hae vera metalla manent. Licet vero insipida calx , tenuis, inodora, aliquando & tritui parens , si , tamen, igne , appositu pulverum , quos reducentes Vocant, aliisve artificiis , pristinam formam recipiunt. Qui ergo calces hasce proelementali accepisset Terra , ille, eodem jure, levibus hisce artibus Terram posset in metalla, quoties vellet , convertere. Quin etiam metalla ita calcinata , per ignis efficaciam , aut per corporum quorundam admistorum virtutem in genuinum vitrum mutantur , quod de simplici, sin ceraque Terra, dici vix posse, quisque peritus facile scit : interim scire vos velim, impuriora metallorum , ferrum inprimis , in artisciosa ana lysi praebere quid , quod ad naturam Terrae quam proxime accedit. Id vero & parum est, nec perfecte tamen Terram exhibet vel ibi quoque. Oportet, dum in hisce versor , Vobis narrem , quid expertus sim in laboribus , quos metallis explorandis impendi per longa tempora. Aurum , argentum , cuprum, stannum, plumbum, certa simplicique ratione prius praeparata , si dein aurissimo argento vivo accurate commista fuerint, atque ita prorsus dissoluta ; deinde vero digesta diu , posteaque conquassam Rut & tritu ,. diu agitata, generabitur de hac ita tractata miseela , quana

370쪽

plurimum similis pulvCris insipidi , inodori, tenuis , nigerrimi. Quodo uidem, postquam aqua inde motuque separatum fuit , metallicam masta 1am puram relinquIt. Hac dem novo motu, attrittive , denuo similem pollinem abunde generat: quamvis producatur taediosus labor per annos usque, ut pluries expertus fui. Si hoc exercuisibiat opus illi, qu1 1n commentat 11s su1s Terram metallis adscribunt, sane veloces nobis hunc pulverem oggessissent pro illa demonstranda. Ego vero , qui haecce frustra conatus fui hactenus ad finem usque prosequi , fatet 1 omn1no comor pollinem , hac arte producanina , neutiquam esse Terram ; verum mirabile productum metallicum , cujus quidem proprietates mihi visae fuerunt ad mirabiles : quare & plura super his proferre jam supersedeo hoc tempore quum sat sapienti dictum de hisce , arbitror. Si en1m terram verant hoc in pulvere metallico quis quaesiverit, vix fruetur voto , interim in eo reperiet multa quae neutiquam indagaverat. Utique dum intentus labores

actos mecum in animo reputo , ausim fere profiteri , aurum , ars entum ,

argentum vivum , in natura sua nihil quidquam habere Terrae ; Id tantum donar1 tali ingenio , ut, licet in minima possibilia divisa sint, semper tamen retineant naturam fusilem in igne, aut ductilem sub malleo. De auro testar1 mihi fas es , illud me per acida fossilia redegisse in liquorem , formasse de eo molles pastas, confecisse calcem variis modis ;potest: facile verti in oleum puniceum volatile, in speciem butyri mutari,1n vitrum transire , Terram quam perfectissime referre. Attamen semper redibat in reductione in idem aurum prorsus non mutatum , sed in omnibus semper idem, pondere nec aucto , nec diminuto. Imo Vero repetita , ultra credibilitatem, auri cum argento vivo destillatione , heu quotv1cibus i emper denique aurum mihi idem superfuit ; quumque in argento , pari constantia, labores perfecissem , idem semper fuit eventus. Omnia igitur illa praestiterunt, ut mirabundus mecum laudaverim iterum Alchemistaς antiquos , qui dictavere nobis palam, solo sincero argento vivo per sulphur densans stipato , aurum nasci, argentumque i, cae-tem l etallis minus purum mercurium , minus defcecatum sulphur, coeuntia miris modis, originem veram dedisse. Nobis jam liceat, colligere iterum de doctrina hac tradita sequentia

Porismata. i. Terram eandem, simplicem , elementalem , concurrere,

uti principium constituens , ad formandam fabricam definitam corpoream , animantium , Vegetantium, & quorumdam fostilium , minus constantium , minus simplicium. Inque iis omnibus praestare firmam basin , quae formam dat, caetera principia dc sibi, & etiam inter se uniat in unam definitam monada. in de hac ratione alia , nimium volitantia ex se, figit, retinet, a dissipatione prohibet, sicque ejusdem monados , persi stentem aliquamdiu durationem donat, tam quidem toti, quam singulis quoque singulatim partibus. Unde etiam hinc pendet omnium maxime prohibitio naturalis , ne ab aere , aqua , propriisque contentis humoribus, igne ipso , nimis facile compages haecce disibi veretur , Vel nimis cito. Igitur de essicaciae , quam Terra adfert, in concinnanda privata cui cunque structura singulari, & propria omnino , adscribi praecipue debet facultas assimilandi aliena in naturam cujusque nutriti corporis , adeo quC

SEARCH

MENU NAVIGATION