장음표시 사용
371쪽
que utcunque ipsa quoque seminalis gignendi similia potestas: haec enim in omni corpore singulari semper perit, simulac fabrica ejusdem singularis , a Terra praecipue pendens, abolita aut destructa habetur r. Ea igitur omnia, quae pro principio suo eandem Terram agnoscunt, hujus respectu , mire convenire inter se. Neque modo similia evadere tantum ratione Terrae, imo Vero plerumque, & aliorum concurrentium elementorum valde amni similitudine. Omnia animalia quam multis inter se modis conveniunt i Vegetantia , cuncta miris videmus congruere proprietatibus. Animalium elementa in vegetantium materiem quotidie permutantur , dum animantium rursus corpora omni hora ex assiliniis, atque inde mutata forma assimilatis , vegetantibus aluntur , constituuntur. Eadem fere dc in salium plerisque , eandem IVerram agnoscentibus experimur. Quis enim nitrum , salemve marinam adeo aliena a corpore nostro statuet 3 atqui in his eadem Terra. Alcalia fixa , hinc etiam , moderata dosi , tam facile in nobis permutantur in naturam nostram : si enim tem-ῖoribus bene divisi assumuntur sales alcatini fixi ab homine sano Sc ro-
usto , fixam suam in eo naturam exuunt, neque in lotio e usdem fixus falapparet. 3. Corpora igitur eandem Terram pro principio suo agnosceri tia , facile inter se commutantur. q. Ferrum , quod Videtur inter caetera metalla plus accedere ad Terram vegetantium , animaliumque , proxime quoque animalibus , dc vegetantibus, admittitur, atque utcunque etiam in iisdem forte digeri posse videtur : unde etiam in homine praestantem largitur , dc sine noxia fere , medelam ; dum caetera Violentius agunt. s. Enimvero ea, non Terram, sed argentum vivum, pro basi admittentia , immutabilia hinc videntur in cunctis , neque unquam apparent posse digeri in nobis, aliisve , per virtutes nostras coctrices: unde etiam semper manent aliena , dc inimica ; quae , si prosunt quandoque ad certos , indomabiles , morbos, interim semper alio intuitu corpore illo superiora videntur omnino. 6. Si ergo Terra , dc Argentum Vivum , deessent in natur rerum, an tunc omnia reliqua, quae nobis cognita dantur , corpora, forent fugaces, mobiles , nullo sensuum attingendae prae tenui tate , particulae , quae adeoque volitantes atomi forent λ Ipsum certe sulphur metallicum, priusquam Mercurium figit, atque ab eo fixatur , Omni Um corporum maxime volatile , atque subtile traditur Alchemistis. De reliquis ne dubitemus , satis fuit doctrina superius tradita. 7. Terra igitur Chemicis inprimis sua instrumenta praebet, dc vasa : quum Vitrum Omne plurimum materiae terrestris verae in suo alcatino fixo sale admittat , adeoque , hac ratione Terrae ipsi originem suam debeat. Caetera autem figulina maximam partem mera Terra conflantur, quae aquae glutis coivit in massiam consistentem. Myrrhina quoque, sive Porcellana, eo ac cedunt, licet singularia sint. Ipsa creta similitudine clara huc referri utcunque videri posset. 8. Quin etiam Terra pura, si copia miscetur idonea inter sales , fixos , purosque , essicit, ut hi, expositi valido igni non dimitant in massam fusam , quod iis certo coptigisset, abesset interposita Terra. Si in plici autem hocce intermissu , dum fluxum salium in igne prohibet, pari ter illa , licet fixissima fuerint, reddit per vim ignis volatilia. Exemplo sit
sal Tartari optimus, qui solus in igne magno fluit, dc nisi s sus per poros
372쪽
alis transs idat, Valde & jam diri fixus remanet. Si vero sal ille aeen
rate triplo Terrae purae miscetur , Ut calcinatiS Ossibus , tumque exponitur eideria igni, brevi certe , totus fere , inde avolat, neque fluit. Italpariter nitrum , & sal marinus, soli in vasis magno igne , posterior inprimis, fluunt, manentque fixi 1, iidem vero Terra admista , non fluunt, mutantur in acida , redduntur Volatiles. 9. Terra pura Chemicis quoque optime servit, quoties hi conantur sales animalium , aut ueg tantium accurate depurare ab omni oleo , quod , tenacissime illis adhaerescens , eosdem pessime inquinat : quando enim conspurcati hi sales, empyreuma ticis foedantur oleis, tum admistu purissimae Terrae eo disponuntur , ut queant, vi ignis sursum acti, colore niveo adscendere , omneque Oleum
in bibula illa Terra deponere , & ab eo penitus liberari ; quod , sitne admistu talium terrarum , foret quam disiicillimum : quo autem Terram puriorem, copiosiorem, magisque exsiccatam , huic operi adhibueris , eo felicior eris, obtinendo salem quam optimum, dc simplicissime sincerum; maxime ubi alto simul vase , igne autem exiguo , fueris usus his quippe conditionibus artificium hoc, inter arcana prius sollicite absconditum, perficitur. IO. Eadem Terra herum , per istione sui, essicit in multis corporibus talem mutationem , ut ab iis recedat impetus flatulentus, quo applicata igni in tantam raritatem in tamescant , ut sint impatientia caloris ad destillationem requisiti, quin dilatata per vasa asse surgant, in excipula se dimittant , sicque destillationis sperata effecta perturbent, commisceantque. Mel destillare quis cupit, aut ceram , in
usus praeclaros , operam perdet, haec sola si adhibuerit: leni igne quippe
non laet tardarum partium sieparatio ; quando incitatioris violentiam amplicat , mox rarae instar spongiae tument , fusaque sic per collum re tortae transcendunt mutata quidem , non rite separata : postquam tamenusia velox artifex , Terrae hic quantitatem aptam intermiscuit , lentae partes a tenacitate per Terram interpolatam retentae , perpeti possimi
ignem satis validum , sine metu hujus impedimenti : spumescens enim compescitur tumor , fitque vi ignis aequabilis jam partium a se invicem recessiis, & separatio. Neque modo in viscosis hujusmodi id corporibus verum deprehenditur , quin imo & in aliis idem obtinet. Sanguinem quis,DVa, urinam, caute prius, lenteque, patiens destillando ita tractaverit, donec, omni jam volatili semoto , fixum in fundo retorrae corpUS re manet : Si tum , requisitum huc , ultimum ignem subdidit, tota massa , ad piceum jam lentorem perducta , mirifice expansa , cohaerens tamen, adscendet in angustias colli retortae , has implebit , obturabit , atquCuiam intercipiens materiae infra haerenti, pariterque expansae, in millena fragmenta vas dissilire coget, periculosis limo saepe , imo & funesto
quandoque, successia. Omnem vero illum impetum injectu pulveris terrestris in materiam ita urgendam penitus compesces. Unde etiam Terrae
adjectio magnum usum habet in ipsa productione Phosphori ex spissamento crassb urinae extremi ignis tortura prodituri. II. Omnia , quae hactenus protuli de natura elementalis Terrae , neutiquam applicanda. erunt arenae nostrae vulgari, quam falsissime multi Terram putant : mi-
Oscopia sane oculos docent, sabulum vel arenam , purissima si fuerit ,
373쪽
esse crystallos pellucidas, exiguas , polyedras , quarum magnitudo, A
forma , in singulis quibusque prorsus varia habetur. Has vero in vitrum cum alcati fixo co1 re facile dudum constitit. His naturae Autor facit, ut aqua frugifera semper penetrare se queat per foecundae Terrae inter stitia aliter coalitura quam facillime , sicque in duritiem lapideam concretura brevi , summo mortalium damno. Sed neque est , ut bolos , Terras e medicatas, sigillatas vulgo appellitant , referamu ad classem
hanc naturalem Terrae Clementalis : quis enim ignorat, composita haec esse corpora Θ utique pingue in iis dominari rerum naturalium scriptores dudum annotaverunt i unde harum aliquas Terrae dixere axungiam. Abundat in aliis harum salini quid adstringens, aluminosum quandoque , aut
chalcanthinum , unde stagularis ejus clem pendet virtus. Alia ut taceam, Quando tamen aqua , dc ignis, omni sua V1 egerunt in hasce bolos, tum , fateor, sincerae Terrae ut magis accedunt, ita simul medicatam exuerunt
potestatem. Omnium autem minime, sensa Chemico, licet pro Terra descripta habere Terram nostram vulgo dictam, quam pede calcamus, quae subsidia vitae suppeditat, & sanitati. Haec nimirum argillas pingues, medicatas bolos , steriles arenas , lapillos minimos , aquam, aerem, Olea, sales , omnia elementa animalium resolutorum in sua principia , omnia penitus vegςtantium dissolutorum principia , miris permista modis continet. Tantum adeo abest, hanc pro Clemento Ut agnoscamuS, Ut contra eandem Chaos esse cunctorum elementorum , & corporum de ele-
entis conflatorum cognoverimus. Quae plura dicere facile possem de Terra, mitto : facile persentisco , taedia me dedisse prolixitate sermonis. Verum non potui abesse , quin dicta commemorem : quia ubique utilia scitu haec, imo & necessaria , sint. AEqui ergo consulite bonique orationis copiam , vel ideo quia intellexistis, ni fallor , expositionem , si non
completam , fidam certe , illorum quatuor elementorum , quorum asso Ciatu omne corporum natorum genus conflatum Philosophorum antiquissimi statuerunt. Quin δc Alchemistarum quoque dogmata super his singularia simul enarrata habuistis.Tandem , absque jactantia dixerim, absque invidia quoque , fere auderem dubitare , an non & quaedam haud audita prius inter illa agnituri sitis. Vidistis , ea quae pro elementis recipiuntur , incredibili variorum copia commisceri, adeoque quam compossitissima esse. Si vero arte, & ingenio , sola habentur, accurate que separata , tum profecto corpora haberi simplicitate individua praestantia. Ignis , aer, aqua , terra, eccui simplicitate cedunt Θ Igne rursus, aere , aqua , terra , quidnam , quaeso , sed alio sensu , compositum
magis habetur 3 Sana & firma dicere de his conatus , monui, si hae rerem , evitavi praecipitantiam , si dubitarem. Quae de Metallis interspersi , premere olim animus erat ; ut proferrem , incitavit Vestra frequentia de sedulitas.
374쪽
Agite , Auditores ornatissimi, transeamus alacres ad aliud negotii ,
quum enim sic satis excusserimus ea quatuor Instrumenta artiS , na
turae , quae modo yelinquimus , videamus quintum genus horum , quod ipsit Chemiae fere proprium censetur , cui certe Chemistae principem lO- cum prae omnibus assignant, in quo se jactant , serioque triumphant, cui artis suae , prae aliis omnibus effectus mirificos adscribunt. Postillio Metia Atque illud quidem Menstruum Vocaverunt. Intelligunt quidem illi barbaro hoc vocabulo corpus , quod, lege artig applicatum alteri, illud divideret in minutas quidem partes ita , ut particulae solventis inter par tes divisas soluti , essent penitus intermistae. Hanc ego definitionem inprimis amplector , ut modum , quo agunt Menstrua accurate distingue rem a caeteris solutionibus corporum , quae mechanica in Primis ratione
fiunt ; ibi nimirum solvens secedit a soluto , neque vicistim ab eo solvitur , sed post solutionem peractam deinde pro diversitate ponderum ,
Ratio n6mihili. Causse quidem, propter quam solvens hoc suum nomine Menstrui ampellitaverint , haec fuit ; quoniam applicatio Menstrui ad suum solvendam inprimis excitabatur ope ignis moderati , qui quum spatio mensis philosophici, vel quadraginta dierum , sustinebatur assiduo , hinc sol vens hoc deinde solvens Menstruum , tandemque solo Menstrui nomine , dixere. rhophietas Mei, De natura igitur Menstrui erit, ut illud ipsum aeque solvatur , dum
solvit solvendum , quam ipsum solutum in partes suas dividitur ab ipso
solvendo. Enim vero proprietas haec obtinet in omni omnino solutione , quae ope Menstrui peragitur , perfecta autem solutione, fieri potest , ut solvens , & solutum , a se mutuo separentur. Quin etiam in illis solutioni bus , quae ope liquoris Alcabest absolvuntur , scribit Helmontius , solvens , & solutum , in duo diversa strata , sibi invicem incumbentia, distingui : aliter autem haec secretio raro observatur in solutionibus hisce. Rursum ergo in eo proprie facultas solvendi haec erit, ut solvens particulas suas undique applicet particulis solvendi. Quare partes solventis divisae insinuare se debent inter partes ipsius solvendi, adeoque interponere se debent inter superficies partium solvendi corporis , sicque demum dividere id ipsum. Illo tum tempore , quo hoc fit, videtis, necessario Menstruum solvens aeque in partes suas minimas separari per partes sis' paratas corporis solvendi, quam ipsum solvendum quoque dividebatur an suas. Unde simul intelligitis veritatem asserti superioris , differr scilicet omnino actionem hanc Menstrui ab omni divisione dicta mechanica. Namque in hac causa dividens integra manet , dc tota, tam quando dividit, quam postquam divisionem absolvit. Actio scilicet cultri , cunei, gladii, dolabrae , securis , serrae , pugionis , terebrae , acinacis , si bene expenditur, id evidenter docet: omnia enim haec, dum di-Vidunt, non dividuntur , sed fere manent, qualia fuerant. Attamen, si
pCni ius in ipsam iterum rem introspicimus, dubitandi quaedam ratio ap-
375쪽
parebit, an non singulae particulae singulatim spectatae menstrui, dum sol
Vunt, agant instar illorum instrumentorum , quae statim recensui. Certe unum tale elementum solventis habebit propriam sibi magnitudinem,sigum ram , duritiem , pondusque, agetque etiam per hasce suas Virtutes , quae mechanicae eatenus vocari queunt. Ubique verissimum quoque erit, Omne Menstruum , dum solvit, atque eo quidem respectu , quo solvit, quum
tum dividatur in particulas invisibiles prorsus prae minutie , eo ipso debere esse fluidum, atque in illo temporis puncto , quo dissblutio jam peractae
est , ipsum quoque solutum , qua tale , etiam solutum erit in corpus sui dum. Unde iterum sequitur tandem tempore solutionis , solvens cum suo soluto conversa esse in unum fluidum. Verumtamen & meretur observari, multa Menstrua , prios quam munere suo dissblvendi funguntur , saepe corpora fuisse dense stipata , cohaerentia , dura. Atqui tum , quamdiu talia corpora haec sub forma illa con sistunt , tamdiu neutiquam agent ut Menstrua. Usu nihilominus obtinuit, ut haec ipsa Menstrua tamen etiam vocarent. Unde contigit, ut ab Omnitempore Chemici dixerint Menstrua alia esse dura , vel solida , alia autem fluida . Potestque divisio haec pro bona accipi , si data modo distinctio prius bene intellecta fuit.
Itaque ad Menstrua dura , sicca , & solida referre licet corpora sequentia , in suas iterum classes divisa. 1. Sex Metalla solida, aurum , plumbum, argentum,ae S, ferrum, stannum. Qitae quidem ubi frigent, dura, solida, in soinvicem nihil agunt, postquam vero fusa sunt in igne, tum misceri intime inter se possunt, ut fiat ad sensum massa homogenea , quae hoc miri habet, quod in una quaque particula massae confusae eadem semper inveniatur proportio diversi metalli, quae in tota mole. Si enim argenti unciis decem confuderis in igne valido unam auri unciam , massa habebitur undecim Unciarum. Si unum granum de hac massa perito Doci mastae tradideris, indGarte sua reddet undecimam partem gram auri, & decem undecimas grani argenti. Alterum , quod hic super omnia mirabile , hoc est, quod possibilo sit, hac eadem ratione aurum dividere, quantum lubet, sine ullo hactenus observato fineo Si enim argenti fusi partibus centenis millenis unicam auri in igne permiscuero , totiusque massae tantillam particulam metalliar gice exploro, idem erit, qui prior , eventus. Quae quidem res admirandam docet facultatem , qua pollent metalla ad se mutuo dividendum per solam fusionem in igne. Cogitate, quaeso, ad quam expansionem distendatur mi nima particula auri in tanta massa , ut nulla vel minima particula argenti
assignari queat, quin in illa semper proportionalis illa particula auri ibi dem praesto sit, attamen vel sic immutabilis , inter partes immutabiles sdensissima inter partes compactissimas ; simplicissima inter simplicissimas, Cogitate haec , operae est pretium, 'EU discite , qua conditione creaverit metalla Altissimus. Sane prospicietis hic in infinitum quid , quod effugit humanam perspicientiam. Forte intuitu talis facultatis , palam toties clamabant Chemici metalla solis aperiri metallis. Nihil intime admitti, vel ingredi in metalla, nisi metalla. Profundum mercuriale metallorum infinitae subtilitatis esse, semperque ejusmodi manere. r. Semimetalla solida,quo referre licet Stibium, Cinnabarim , Bis mullium , Marchasitam , Zincuna in
376쪽
Dite etiam , instar metallorum, igne fusa, misceri , atque se invicem divi de re possitnt, quis definiet quousque Z quin & eadem pariter ipsis metalialis quoque confundi, intermisceri, simili effectu possunt. Cinnabaris qui dem dissicilius , facilius caetera. Semper autem metallis admisiu illo omnem demunt malleabilitatem, fragilitatem vero conciliant ita , ut in pollinem tundi se patiantur vel lentissima prius, idque iterum contingat in quacunque vel minima particula metallorum. Quod iterum , quum sit mirandum , , obiscum perpendite. 3. Huc , ad Menstrua scilicet sicca , & solida , revocate omnes Sales siccos penitus. Alumen, boracem , nitrum, sal Ammoniacum , sal fontium , sal gemmae , sal maris , vitriola , sal alcati fixum siccum , mercurium sit blimatum corrosivum. Omnia enim haec, igne acta , vel fusa, miros edunt solvendo effectus, saepe aliis 1nimitabiles modis ; quin & in subtilissimas quoque divisiones discerpi se ferunt ab igne, aliisque hinc permiscentur intime , non tantum inter se , sed quoque cum metallis , semimetallis, aliis. . Censere & inter Menstiua talia omnino oportet omnia Sulphurea, dura , fossilia. Ipsum sulphur vivum , sulphur
Vulgare, arsenicum , auripigmentum , cobaltum. In quibus mira potestas, quoties igne aguntur , fluuntve , siicque inter se , aut cum aliis miscentur, viresque solvendi exercent adeo singulares, ut vix aliis causis similes queamus producere. s. Tandem etiam ad Menstrua haec digero illa corporum fossilium genera , quae cae inerata vocare solent Docimastae. Haec etenim salibus , sulphuribus, lateribus, in pulverem siccum redactis , interque laminas metallicas interponendum, constant ; ut colorem metallorum evehant , aut & ipsa quoque a se invicem separent. Dum vero varietatem recensemus Menstruorum , quaedam inveniuntur talia , ut, postquam solutionem suam absolverunt, atque deinde sibi committuntur, coalescant in unam massam duram, quae simplex nobis apparet,
atque aequabilis ubique naturae. Atque ea quidem apparens saepe simp icitas tanta est , ut conflata sic de variis massa sincera appareret. Plumbo in igne fuso liquefactum immisce stannum, coibunt ut aqua aquae, vel Argentum Vivum Argento Vivo miscetur; idque obtinebit, quamcunque demum portionem alterutri permiscueris. Si liquida haec in catino metalla spectas , potesne aliquid discriminis reperire 3 nihil sane quidquam; quiescant mox, frigescantque, coibunt in unam solidam molem , erit haec sane homogenea , simplexque visa, talisque dein manebit. Idem verum erit in omnibus metallis, quin & in semimetallis quibusdam , jam prius recensitis. Enimvero stanni librae ad ignem liquefacti confunde reguli stibii scrupulum , massa frigefacta , homogenea apparens , erit in omni parte se a adeo fragilis, ut, si minimam ejusdem particulam acceperis , nunquam repertu'rus sis in illa malleabilitatem naturalem stanno ; imo contra in unaquaque portiuncula stanni proportionalis Antimonii pars accurate semper permista invenitur. Nonne Alcati fixum cum arena vel silice sic co1t in vitrum similiter unum S simplex : infinita talia habentur , vos ea noVistis, eXempla data sufficiunt. In omnibus his utique solventis & soluti per minima divisis, commistaeque , partes concrescunt ita, ut novum praebemt corpuS, in quo nemo concursum partium concretarum deprehendet, nisi natae sic massae cognoverit originem, aut aliis experimentis in partes suaS compo-
377쪽
nentes iterum resolverit. Sulphur quoque & Mercurius, tritu , si1c coeunt in pollinem siccum, nigrum, Hic vero igne magno sursum evectus cinnabarin coccineam , simplicis limam putatam , constituit. Sed secundo etiam id observatur , quod multa solventia fluida , massas solidas accurate equidem in minima disibivunt , deinde autem , peracta tota solutione, in
unam riumus duram, sepe & siccam , molem unita prorsus abeant. Ne mercurium cum sulphure repetam. Spectemus fere Omnia Menstrua dicta metallorum fluida t, an non Videmus haec suis cum metallis adunari in massas vitriolicas constantes satis Z Solvens acerrimum de vino acetum , postquam ostracodermata , saxa , cretas , corrosit, a sua se aqua diluente separat, δίcum iisdem solutis transit in concretum siccum , durumque
Sed multa quidem, forte plurima dicere licet, ex Menstruis, forma subsistunt liquida , etiam priusquam solvunt , qualia fere censentur omnia vulgo dicta Chemicis Menstrua. Aceta , aqua, spiritus fermentati , spiri tus salini acidi, alcatini , compositi, olea dicta alcatina per deliquium, &ctetera multa , huc spectant. Atque horum quidem omnium liquida quum sit species , longe habetur clarior , intellectuque facilior, actio : quia ses
licet vulgatissima etiam quotidie occurrit in ossicinis artificum. Denique Menstrua , vel solventia , reperimus , quae ante exercitam sol
vendi v1rtutem liquida defluunt, absoluta vero dissolvendi actione, deinde una cum suo solvente in forma liquida perstant Nusquam evidentius id patet, quam in dissolutione quinque metallorum cum mercurio simplici Pasta nascitur de his rite permistis mollis , quam affusu pluris mercurii, diluere licet pro lubitu , sine limitibus. Illam vero duram reddere hacte nus , methodo vulgata Chemicorum , Vix unquam quisquam potuit; qui potest , bonus erit, dc forte dives, artifex ; qui tentat, sudabit, algebitque. Qiuin etiam acida quaecunque liquida , postquam solverunt metalla , si tum copia magna iis adsunt, una cum suis solutis , Lumida diu persistun Gneque facile adeo exsiccanda postea. Unde plurimi haec olea putabant metallica fixa , falsoque quaerebant in iis mira arcana ; dum tantum hic sit
modus aggregandi sales acidos in magna satis copia , circa metalla. Cae terum numerosissima sunt solventia , quae cum solutis, forma liquida dein perstant : ut non sit opus amplius his inhaerere. Considerantes modo distincta Menstruorum genera , facile discimus , plurima Menstruorum aeque adunare corpora , quam quidem separare in partes minutas. Enimvero quotidianum habetur observatum , quod particulae Menstrui, postquam actione sua propria jam dissolverunt suum solvendum , tum statim ita nectant suas particulas sol ventis ad particulas soluti , ut mox Oriatur, ex concretis his novum coalescens compositum ,
multum saepe distans a natura simplicis , resoluti, corporis. Attamen in hac re id semper verum agnoscitur , quod tamen sol ventis partes, post hanc concretionem , non amplius contingant se invicem , sed , interpositu
particularum dis lutae materiae , distent a se mutuo. Rursum divul sis particulae , quae dis talvendum prius adunatione sua constituebant, jam quo qua distant a se mutuo, interjecta ubique particula solventis. Unde igitur
ex hac divisione, separatione, nova heterogenearum concretione , mulitiplex hinc oritur, ope Menstruorum , multitudo recenε natorum corpo-
378쪽
Est In solvente dc tu solvendo,
rum. Maxime quidem haec notabilis enascitur, quoties quaedam tantummodo partes solventis & solvendi adunantur , dum interim eadem actio
ne aliae ex hac nova concretione repudiantur , atque iterum nova specie apparent.
Manifestum igitur est ex hisce , partes Menstrui se applicare partibus
corporis solvendi, hancque assi, ciationem inprimis absolvi eo exquisite tempore, quo solutio peragitur. Igitur causa certa hic requiritur, quae efficit, ut particulae disssolventis a se mutuo recedentes , potius petant illas materiae dissolvendae particulas , quam ut in antiqua statione maneant. An non similis ratio exigitur , quum particulae solvendi, jam divulsae per vir tutem solventis, sicque jam separatae, potius maneant nunc unitae illis Menstrui partibus , per quas solutio facta fuit , quam ut iterum , post solutio nem peractam , particulae solventes , & solutae, denuo se assinitate suae
naturae colligant in corpora homogenea. Oro Vos , Auditores, cum cura
perpendite id quod dico : dignissima est cognitione, dc memoria , Observatio.
In ea tamen iterum excito Vos, consideretis , quod, quaecunque demum
illa causa fuerit, ea profecto aequo jure quaeri debeat in soluto , quam in solvente : Communis ergo utrique , reciproca in utrisque , est. Quid enim ξ dum aqua dicta Regia solvit subtriplum auri in liquorem flavum , partes auri dissblutae manent unitae partibus aquae Regiae dissblventis , ut auri particular, aqua Regia decies & octies graviores, maneant suspensae in aqua Regia , neque in fundum delapsae se colligant sub leviore aqua.
Nonne evidenter cernitis hic inter unam quamque auri, & aquae Regiae, particulam , virtutem quamdam mutuam , qua auri pars illam , haec vero auri, particulam amat, unit, retinet Θ Si enim id non neret, tum auri sic soluti ramenta irent in fundum vassis, partes salinae distincto strato incumberent auro , cui dein sali iterum supernataret distincta aqua. Quum jam tria haec, adeo diversa, liquoris simplicis, & aequabilissimi, specie, simul fluant. Inde , si ex similitudine formanda hic causae enarratio , videtur nobis cognita hactenus actio dissolvendi magis peragi per vim quamdam qua Menstrui partes conantur sibi astbciare distblvenῖas partes, quam easdeiri
fugere, aut repellere, Non igitur hic etiam actiones mechanicae, non propulsiones violentae , non inimiciti e , cogitandae, sed amicitia ; si amor dicendus copulae cupido. Fateor , paradoxa haec assertio. Cogitate ergo id , quod in omni violenta dicta dis lutione observavistis : scilicet non diutius agitatio, aestus, sibilus, strepitus , turba, manent, nisi quamdiu omnes partes solventes nondum amplexae sunt universas dissblvendi partes ; sed ipso momento , quo sunt adunatae, pax perfecta δί quies tranquilla obtinet. En, rem spectate : Spiritum nitri dilutum vase hoc contineo. Quiescit ille, neque signum ullum motus nobis exhibet. Frustulum jam ferri immitto huic liquido. Qtiam valida nunc bullarum rarefactarum u1que ad margines tam ampli vasis usque expansio i quis motus i aestus quantus , strepitus , igneus fere fumus i Sed quamdiu haec omnia perdurant ξ sane non diutius, nisi dum salina pars nitri quaedam adhuc adest, quae nondum arcte unita est ferri particular cuidam adhuc solitarie existenti in hoc vase. Simul ac vero orianos partes acidi illius combinatae sunt cum omnibus
379쪽
ferri particulis , statim cuncta requiescunt, estque omne acidum ita stricte unitum ferro , ut vix inde iterum queat separari. Neque iterum negligere licet in hoc negotio hanc animadversionem , quod nempe nunquam totum solvens agat in integrum corpus solvendi timui: id enim observare alias non memini. Semper autem particulae illae solventis tantum, quae attingunt solvendi aliquas particulas , primo agunt dissolvendo in se invicem , atque, hisce dein avulsiis prius, ad reliquas ad huc cohaerentes cum massa solvenda , novae Menstrui particulae se apponunt , aguntque iterum.
Igitur Menitrui pars agit in partem corporis illam , quam actu ipso jam inde divellit, Sc separat. Dum autem separatio illa peragitur interdictas modo partes , interim tamen ipso hoc separationis conflictu , motus nascitur major in toto L nstruo ubique ; hujus quidem agitationis ope caeterae Menstrui partes agitatae , concuss, , Vagae, adjuvantur , ut & ipsa facilius iterum sua vice accedant ad alias, nondum solutas , partes solvendi. Quemadmodum autem haecce sic nata agitatio essicax ad dissolvendum causa , ita etiam alia habetur actionem disibi vendi excitans, ignis nimirum. Quid futurum foret, ubi ille abest penitus ξ mortalium nemo definiet : est enim impossibile illum aliquo ex loco prorsus arcere ; ut supra dudum constitit. Hoc autem certo scimus , quod ignis in Menstruo vigorem solvendi incitet, & Omnino alat, augeatque. Deprehendimus , silente per frigus summum igne , solutiones vel non fieri, vel tardius procedere , ad ejus vero incitamenta promoveri statim. Attamen , & hic iterum , alia egent igne magno prius quam destinata solvant, ut in mercurio metalla soluturo patet. Alia autem levi igne in digent , ut sal Ammoniacus , sal Gemmae , & sal Tartari, statim fere in aqua deliquescentes. Nonnulla calore moderato resolvunt, incitato aestu amittunt totam solvendi virtutem , imo δί contrariam coagulandi vim acquirunt : A qua sic tepida albumen ovi diluit, ebulliens autem jam solutum illud coagulat vice VCrsa. Quando autem modus prope spectatur, quo ignis solutiones Menstruo rum juvat, facile comprehenditur ille id praestare, quatenus motu mere mechanico corpuscula minima Menstrui impellit, movet, agitatque. Rursum plurimum eo tribuere creditur, quia dilatat moles quorumcunque corporum. Dein etiam prout dividendo ipsas tape partes abripit, ipseque ita multa solvens corpora , aliorum actiones suae facultati immiscet, unita opera agit. Omni ergo hoc respectu calor solutionem Menstruis propriam auget, utque eadem procedat felicius successii prospero essicit, hinc δί eo requiritur ut conditio necessaria. Quin in plerisque etiam ipso solvendi actu , lento prius , calor successive solet augeri inter distblvendum, tumque statim melius quoque procedere solutio ; quae ideo semper fere magis, magisque , inter solvendum increscere satis notabiliter solet. Imo vero actio illorum Menstruorum calore augetur, quae ipsa , dum solvunt, frigus ingens excitare solent. Id enim notavistis , dum sal Ammoniacus aquae
immissus solvitur : quum in aqua , calefacta prius , Ocyus solvi se patiatur, quam si aquae frigidae committitur.
successiYe. Semel inciatans magis magisque Et per ignemi
380쪽
Illa igitur mutatio corporum , qtiae in illis observatur producta per ac tionem disibi ventem Menstrui, videtur quam maxime pendere a connexa particularum minimarum Menstrui , jam arctissime adhaerentium ad cor puscfila soluti per Menstruum corporis. Vix autem apparet tribuenda verae , dc propriae, mutationi introductae a menstruo in particulas ipsas Lolutas. Novi equidem principes in Chemia Autores aliter censere , ipsa tamen res sententiae modo prolatae favet. Si enim metalla spectamus purissima, Aurum , Argentum , Mercurium , quam accuratissime corrosa a suis acidis solventibus in liquorem purum , quam mutata certe apparent nObis in omnibus suis partibus t si tamen deinde arte separentur iterum quam accuratissime a suis solventibus , quod facile obtinetur , tum statim recuperantur absolute eadem ramenta metallica , quae igne fundente adunata idem , nullo mutatum modo , metallum reddunt. Unde manifesto patet , Menstrua haec nihil egisse in intimas particularum metallicarum naturas ,
sed tantum divulsarum particularum superficiebus adhaesisse. Hoc quoquo solutum aceto, aliisve salibus , inde illibatum quoque recipi potest. Praeterea si cum metallis aliis fusa igne metalla quacunque demum proportione commista fuerint intime , & quam maxime, vel sic tamen pura putaredibunt in testa docimastica. Aurum & Argentum , cum Mercurio destillavi quondam ultra quinquaginta vices , sed semper iterum ablato mercurio erat aurum , Vel argentum, sincerum , quale in primo amalgamate fuerat. Si sales quacunque copia diluuntur per aquam , in spissatione facta , redibunt non mutati sales. Si salia igne liquefacta miscemus intime , aquae dein diluta, in spissata lege artis iterum eadem prorsus revertuntur. Sed si olea salibus misces , itaque solvis , separata deinde fere eadem habentur. Ipsa Alcalia fixa cum Terra vitrificabili per ignem in vitrum transformata , vel sic tamen artificio Chemico , in sua principia priora abeunt. Sulphura salibus soluta , aut cum metallis coeantia idem docento Alco holcum oleis, cum resinis , aliisque pariter. Atqui susticere queunt ista , ut sciamus, hanc actionem Menstruorum ira se habere , ut modo dixi Sed dicetis jure Vestro , sola tamen solutione per Menstruum persecta,
saepe nova nasci, nunquam prius comperta corpora. Si enim acetum stilla-
titium fortissimum ebulliendo calcem plumbi ero serit, hincque fuerit factum Saccharum dictum Saturni, constabit quidem acido aceti attracto in elementa plumbi ; verum quoties sal hic plumbi de retorta igne destillat violento , non reddet aceti spiritum , sed liquorem singularem, in igne in flammabilem. Ita est , possuntque multa similia in exemplum adduci. Sed
omnino cogitandum est, partes Menstrui semel accretas superficiei cor pusculorum solutorum , haud ita expedite semper inde rursum avelli posse, sed saepe arctissime adhaerere non modo, sed de unita manere , eaque ra' tione simul unita moveri, diutissime in hac sua combinatione persistere. Unde artifices saepenumero putant, corporum naturam destructam esse, dum modo simplex haec non mutatorum contigit conjuncti' , I OVam in
ducens faciem. In exemplis quam facilis est harum rerum intellectus i Silanceola phlebotoma acutissima sola habetur , vis illius solvens unicuique atet. Si autem vagina arcta undique obducitur , quamdiu in illa manet, dendi virtutem amisit, quamvis penitus immutata lateat. Q lando a
