장음표시 사용
381쪽
tem cultellus vagina nudatus exploratur, jam statim pristinam naturam induit. V idetis igitur , prout vagina haec facilius exuitur , eo habebitur citior prisca lanceolae facies ; si autem illa fere inseparabiliter connecteretur, tum omnes assererent, ipsam hanc lanceolam mutatam fuisse. Cylindrulum cogitate de argento quam puris limo , qui inauratus sit crusta auri notabili , immittatur dein purae aquae forti. Omne argentum de cavo vaginae illius aureae consumetur perfectissime , & manebit integra , cohaerens , vagina aurea excavata , colore nigro turpis in illa aqua forti. Fieri ergo potest , ut acidae quoque aceti partes quidus tam partibus plumbi sic adu nentur , ut in destillatione renuant a se mutuo recedere , sed facilius tinitae adscendant. Fallitur itaque qui putaret, acidum aceti attactu plumbi ita fuisse conversum in novum liquoris instaminabilis genus. Profecto credibile valde videtur , longe saepius occurrere hanc ex adunatione di Versita tem , quam mutationem in substantia. Idem quoque debemus statuere inseparatione. Nam contingit crebro , solvendum corpus conflari ex diversis admodum partibus, quarum aliae adhibito Menstruo omnino dissolvuntur, dum aliae excutiuntur ex iis solutis , atque ita deinde seorsum existunt. Quando tunc postea Menstruum aufertur iterum de eo quod dissolverat, jam profecto alia videbitur materia , quam quae ante solutionem appare bat : unde incautus imprudenter colligeret, corpus hoc , quod ipsi novum falso putatur , natum fuisse per vim permutantem Menstrui, quum tamen hoc in casu mera modo fuerit partium separatio , vi Menstrui facta. Eo iam faciunt omnia , quae hucusque retuli, ut certum omnino sit, Ahunt tabomnia Menstrua cognita, dum actionem suam exercent , solo tantum mQtu.
motu agere , licet Chemici abstrusas adeo actiones illorum posuerint. Si
namque Menstruum non mutaret motum in iis partibus , in quas agit, tum partes illae manerent quales fuerant, adeoque Menstruum tum non
egisset ; quod est contra hypothesin. Verum , licet hoc ita verissimum sit, attamen non ita facile est modum . Sed a singula. intelligere physicum , quo excitatur ille motus a Menstruo. Qitiescebat Uenim Menstruum, dum solum existebar, nec movebatur solvendum, prius quam inciperet a Menstruo moveri. Simulac vero certo calore , in ius stantia definita , conjunguntur , statim motus novusque Cepe ingens extemplo enascitur , qui ante haec non erat in alterutro , iam in utrisque dominatur.
Non possitimus serio meditati,& candide loquentes, causam hanc tribuere communibus motus gignendi originibus. Frustra vaim in propulsione, gravitate , Clasticitate , vi magnetica , aliave , si quae sit, generali causa , ortum hujus agitationis quaerimus : singularis enim est inter solvens, &solvendum , non Communis omnibus corporibus. Verum omnia haec jam accuratissime excutienda nobis veniunt: quia Menstruorum potestates bene
intellexista qui potuit, praecipuam ille totius Chemiae naturam percepIt, eritque capax , qui pulcherrima quaeque illius opera exsequatur. Id autem
ut nos perquiramus flagrantissime cogit omnium maxime autoritas summorum virorum , qui putant, scilicet omnes actiones quorumcimque corporum , per solas mechanices leges intelligi posse , & debere. Ergo vi
Dico quidem , quotiescunque Menstruum solvens suum s vendim di-
382쪽
Non meo ani-ee , nisi rarius. Hinc sis utio
vidit solo motu mechanico dicto Mathematicis, tunc semper corpuscula solventis illius , prius quiescentia, agitari debent ab aliqua causa generante motum in ipso solvente , quae quidem causa ignis est plerunque. Particulae deinde Menstrui illius ipsae iam , ita motae ab hac causa , impingere debent in superficies particularum hactenus cohaerentium ipsius corporis solvendi, iis suum motum imprimere, per illum has abradere , decutere de suo solido. Sive haec actio superficiei externae solvendi imprimatur , sive interne intra poros illius insinuata corpuscula ita egerint. Crediderim
sane convenire inter Omnes , qui serio super hac re cogitant, hunc unicum esse agendi modum mechanicum , quem aliquid praestare posse , ut concedo , ita longe minus illud esse , quam vulgo creditur , quoque monern cogor. Corpora enim fluida moles immersas undique ambiunt, premunt, penetrant, sed deinde vix mutant per suam molem , duritiem , figuram ponduS. Fateor, motu dato per ignem moventem supra extremum so
vendi ambitum moventur ; sed quam eXigua est illa vis , quae semper in fluidum suum proprium aeque valet agere , quam in corpus illud durum, adeoque vim applicantem , cogentem , & imprimentem in illud corpus non habet: haec omnino sunt aliunde repetenda. Creditisne instrumen tum mechanicum, di Videre aptissimum , cuneum sumatis, unquam divisurum ligneam molem solo suo appositu , sola levi circum natatione ZAliud sane hic requiritur : infigi debet primo firme in molem , dein alia vi extrinsecus assiduo impressa concuti, adigi, moveri, neque iterum postdinde dilabi. Quae cuncta quaerite in particulis molli fluido placide circumfusis , libere circumnatantibus, Omni causa adigente carentibus. Sint autem jam divisae per vim mechanicam puram partes tam solventis, quam solvendi , ipsoque hoc tempore fluant inter se. Tum certe, nisi praeteς sinceram mechanicam , alia simul potestas adsit, divulsae partes , hoc momento divisionis fluidae, juxta sua pondera diversa se disponent, fundum
attingent, ponderosissima , atque ita porro caetera , pro Varietate ponderum , in distincta se strata disserent de ordinabunt in vase , non manebunt permista gravia levibus , non haerebunt soluta cum solvente, sed seorsum se in suos associabunt, ratione ponderum , ordines. Meministis ita quoties metalla , saxa , vel alia dura corpora lapsa aquae de alto cadenti S , ausrapiditate torrentis , deteruntur , hanc aquam itanc per solas virtuteS me' Chanizas agere , atque corpora quaecunque dividere in particulas minutis simas : atqui impalpabilis pollen ita natus non miscetur aquae, non adunatur illi, sed cadit in fundum aquae , ibidemque colligitur, & licet concussu crebro agitetur, tamen simulac iterum quiescit, statim denuo subsidit Idem vidistis , dum aqua ebulliens coctione solvit corpora composita deterrestribus & oleosis. Simul ac nimirum aestu suo solvit oleum, statim illud liquefactum sursum ejicit, tit supernatet, moles terrestris delabitur deorsum. Hae quidem eousque dissolutiones mechanicae haberi possimi. Ita scilicet
fluminum lapsus , celeresque venti, soni tormentorum bellicorum , toni'rrua , agere solent. Semperque, solutione absoluta , solvens , dc solutum , secedunt iterum a se mutuo , prout efficacia ponderositatis exigit, simu lac tantum Valido concussu carent. Sane, dum suprema ignis violentia
Olς semimetallicae, stibium ponamus, cum salibus, metallisque distiuunt
383쪽
In catinis fusoriis , omnia misi a penitus inter se videntur : verum , ubi ignis cessat , totumque mistum in conum fusorium infunditur, ibique quiescit; tum ilico scoriae sursum enatant, inque unam stipantur crustam, dum purior metallica pars pondere suo nititur deorsum. Sed & repulsus quidam essicit, ut in varia secedant, quae fuerant mista. Id in lixivio Al catino fortissimo δί Alcohole , in oleo id & aqua , cernitur , ubi non gra vitas tantum , sed & repulsus hujusmodi essicit, ut coeant simul, quae sunt
ejusdem ingenii. Ipsa quoque metalla fusa similia quandoque inter se
agunt, ut in modo Hombergiano depurandi argenti notabile apparet. Nobis certe videtur, illa sola Menstrua actione mere mechanica agere, quae, postquam motu tantum mechanico , a magnitudine , duritie , figura, pondere , impulsu , pendente , attenuaVerunt corpora , dein recedunt a divisis, sursum , deorsum ve, prout proportio ponderum postulat ; neque tum etiam per illam divisionem magna postea mutatio obtinet. At
que hoc quidem charactere putem definiri posse , an dati Menstrui in suum solutum actio fuerit mechanica Eadem quoque hac nota distingui facile poterit a caeteris , si quae talis deprehensa fuerit. Quotiescunqsse vero , aliqua distblutio per aliquod Menstruum peracta
cognoscitur , ita quidem , ut corpuscula soluta dein cum particulis Menstrui cohaereant, atque maneant aequabiliter permista , quamvis amborhaec notabiliter ponderibus suis inter se differunt ; tum censere oportet solutionem illam factam quidem fuisse, partim vi adjuvante mechanica universali, quae semper fere concurrere solet, sed tamen maxime ilialam contigisse actione alia, quae scilicet nata fuit ex illa privata, singularique , proprietate , quae obtinet in solvente tantum ratione sui solia vendi, dc in hoc solvendo respectu tantum sui solventis. Per hanc sei licet potestatem elementa unius tralaebant alterius elementa, sicque divellebant a suo priori concreto. Hinc post divulsionem hanc , minima haec se invicem associant, fingantque mille novas corporum species.
Rem conabor exemptu dilucidare. Si globus ex argilla molli immit titur aquae , haecque dein Apposito igne agitur in ebullitionem,tum pariates aquae , motae Vi ignis, di Vidunt sphaeram argillaceam in corpuscula minima , quae per totam aquam perpetuo permiscentur, quamd1u aqua ab igne agita tur ut ebulliat; simulac autem externa vis ignis impellentis cessat, tum , quiescente, & frigefacta, aqua , omnis cadit in fundum argilla : hanc ideo mere mechanicam dissblutionem vocari vellem ; quia corpuscula aquae motu ab igne accepto impe litant , moventque argillae partes , dc ubi privantur hoc motu ab igne dato , nihil ultra agunt.
Verum si globus confectus ex sale gemmae , qui aquae longe est ponderosior , injicitur quadruplo aquae , statim totus distblvetur calore aquae , sed integre jam perfecta solutione , licet aqua frigeat jam , & prorsus quiescat, tamen omnis sal manebit dilutus per aquam omnem , licet ponderosior sit. Quare apparet, quod hic sit facultas in aqua , qua unit sibi elementa salis, unitaque sibi sic ad ungat, ur pondere suo separari inde nequeant, sed cogantur ita suspenta manere. Incipitis vel jam suspita cari, multo pauciora dari Menstrua , quae mera mechanica vi sua obletacta solvunt, quam quidem Vulgo putaretur, A qua glaciem , aqua aquarta j,
Quaen ns non mechanica solo itio λExemplum chaiticae soluti
384쪽
Exempla Menstrui mere mechanici.
aleohol alcohol, dc similia liquida sic similia solvunt. Sed Jc observantur
gradus varii , per quos diversorum Menstruorum particulae cum elementis soluti arctius , aut laxius , cohaerent. Unde iterum multiplices exoriun
tur differentiae corpusculorum per Menstrua productorum : inter illa enim sic producta, quaZdam enascuntur quandoque usque adeo immutabilia , ut renuant resolvi in simplicia, ex quibus orta fuerant ; dum alia facilli me dimittunt iterum , quas in solutione acceperant, partes. Unde in his vix finis reperiri potest. Iuxta datam igitur doctrinam auderem fere Menstrua mihi cognita , a diversitate modi, quo solvunt, disicibuere in quatuor distincta genera. Ad primum scilicet reducere conaturus omnia illa , quae simplici , sinceraque , agunt potentia mechanica. Quae igitur intelligi , adeoque dc
explicari , possunt ex demonstrationi bres mechanicis , quae expendunt Vires agendi communes universis , quae novimus , corporibus. Atque haec quidem pauca , eaque fere semper valde simplicia, sunt. Alterum vero genus illorum constituere conarer pro illis Menstruis, quae dum utcunque simul agunt mechanico motu , interim tamen praecipue simul virtute quadam repellendi munus suum absolvunt. Tertio alia ordinarem Men strua in unam classem, quae mutua attractione partium solventium , dc solvendarum, perficiunt praecipuam suam Operationem : quorum quidem , ubique frequentium , numerus est locupletissimus. Ultimo denique vellem censeri in unum ordinem omnia illa Menstrua , quae Opera sua per ficiunt omnibus modo enumeratis simul concurrentibus ad hanc Operam. Atque horum quidem est omnium maxima series : quum in omnibus fere Menstruorum actionibus concurrant mechanicae vires , repulsus quidam , attractionesque creberrimae. Si autem fieri posset , ut revocarentur suos in ordines Menstrua , secundum actionum suarum differentias ,
iterumque possent dein Classes inferiores distribui, tum demum doctrina Chemica ad leges disciplinae posset castigari, atque proinde in illa praedefiniri, quid futurum foret in qualibet suscepta operatione. Unde etiam in aliis disciplinis physicis , summa cum utilitate , experimenta Chenaica institui possent.
Conaturus sum jam horum omnium aliquod Exemplum exhibere ; ut ita animus paratior sit sequentibus intelligendis. Qtiare pro exemplo solutionis mere mechanicae , praeter allegata statim ex8erimenta , sit Argenti fusi per aquam frigidam , cui infunditur , divisio in frustula. Hanc
Granulationem vocant Dociniastae ; ego coram vobis ita instituo. Sumo
Argenti omnium purissimi unciam; quam purissimo catino fusorio , bene forti , integroque , indo ; pono tigillum mundissimum supra , ut bene os tegat , omnem illapsum alieni prohibeat; lente calefacio , per gradus , donec fere candescat; tum cum hoc apparatu appono igni forti, follibus agitato , donec in candente jam apte fluat instar aquae. En , liquefactum ita penitus Argentum , minima copia simul, ex alto, infundo in aquam frigidam , quae in magna satis altitudine, ad minimum pedali, hoc vas implet. Auditis , videtisque , fluentis Argenti partes per aquam
levi cum sibilo transire, ad punctum illapsus in grana dissilire, sic ad
fundum cadere, aqua non mutata , argento neutiquam mutato. In quo
385쪽
exemplo discitis , argentum ab igne fluens , in aquam dejectum , aquam diuidere , dividi ab aqua ; facta vero divisione hac , utrumque non mutatum recedere, atque juxta pondera sua sola se disponere. Oportet autem , ut capturi hanc operationem exquisitissime imitemini omnia quae demonstravi : si enim vel minima fuerit conditio neglecta, res non ita , ut coram vidistis , procedet. Idem sic in Auro fit. Si autem A s , eadem arte fusum ad ignem , ita immitteretur in aquam
frigidam , tunc in ipso puncto attachus ad aquam , impetu incredibili tota cupri substantia , in minutias subtili sitimas divi a , repelleretur ab aqua , ut Vix reperiri posset ; ita quidem ut mirifica haec repellens vis vix
pateretur binas particulas metalli unitas manere. Hoc quidem exemplo efficitur , Menstrua dari, ut hic aquam , quae solvendo corpori, hic aerifuso , vi repellente miram dissblutionem conciliant. Atque idem ille eventus obtinebit, si auro , vel argento, misitim fuerit aes , tum enim mi
stum hoc igne liquefactum , & aquae infusum , sic pariter dissiliet. Monendi autem estis , qui haec auditis , ne temere experimenta haec instituatis : nam , non nisi summo cum periculo tentantis , fieri possitnt. Tertium jam vobis exhibeo Exemplum , ubi partes diversae, unitae in contactas , se invicem divellunt , atque satis fortiter uniunt. Videte igitur ; in testa hac, continentur unciae quatuor florum Sulphuris , testa autem figulina haec nullo vitro plumbi obducta est. Apertura vasis tigillo caute tegitur, ne Sulphur fusum incendatur. Ignis vero supponitur tantum ille , qui requiritur ad minimum ut fusum sit, maneatque , Sulphur , non major. Iam intra sacculum hunc factum ex linteo densissime con
texto , dc purissimo , indidi Argenti Vivi purissimi uncias sex , sacculumque supra accurate funiculo colligavi. Cernitis Mercurium , nisi pres sum , non transire per sacculum. Iam , ablato tigillo , ad fusum Sulphur leniter , lenteque, premo Argentum Vivum : ut parva valde copia simul, in futtulas minimas divisum , sensim cadat in liquefactum Sulphur. Interim vero, dum ita illabitur , assiduo fusum Sulphur spatula movetur ferrea , bene prius calefacta, donec omnis ita Mercurius perfecte im mistus est. Cernitis unam jam remansisse massam , nigram , in fila quasi
longa porrectam, si micros copiis spectatur, & splendet , & quasi ali
quid ostentat mercurii , est fragilis prorsus materiae. Habemus ita exemplum Menstrui fluidi quidem , at sicci, tum & solvendi coasporis duri ,
siccique , quae simulac per minima se invicem contingere possunt, valde attractione retinente particularum concrescunt ita, ut deinde igne adhibito non separentur , sed unita simul adscendant, inque Cinnabarim mutata. Principia , quae hic coluerunt , quam diversa , Ortu , pondere , specie, Volatilitate , quam aliena a combinatione inter se i Et tamen proxima facta , quanta tenacitate retinent se invicem l Quaenam ergo prant causae , quae hanc adunationem estecerunt 3 Primo ignis , qui sulphur liquefecit in sua elementa divisa. Deinde diviso mercurii , dum per lipteum illud tenue , ut per cribrum tenuissime perforatum, cogebatur cόpia paucissima simul in hoc sulphur delabi. Tertio agitatio assidua liquefacti fialphuris , & illapsi argenti vivi , unde permistio accurata. Verum , omnia haec tantum astudissent mercurium ad sulphur. Itaque quavis
Exemplum pellentis. Exemplum trahentis,
386쪽
accessit illa jam vis in sulphure & in mercurio , qua haec bina , ad superficies adeo jam multiplicatas se mutuo contingentia , eo ipso se invicem attrahunt tam valido nisu in cohaesionem , ut requiratur magna potentia , aut alia magis alterutrum attrahens vis , priusquam se mutuo ite
rum dimittant. Haecque reciproca attractio hic facit praecipuum causae. Ex qua denique quinto exoritur adeo constans cohaesio , qui effectus postremus; ut lacet vase clauso per ignem magnum sublimes evehas hasce partes, non se dividant in sulphur δί argentum vivum , imo vero semper adscendant per minima in Cinnabaris particulis minimis , ubique argento vivo & sulphure combinatis constantibus. Q iam vis autem semel ita in altum igne evexeris hanc Cinnabarim , tumque repetita opera ite' rum sublimare volueris , non ideo separabis hasce partes , imo eo magis compinges in adunationem propiorem. Verum quidem est , Cinnaba rim , semel sic factam , non pati, ut tam facile iterum , quam vice prima adscendat ; contra autem in singulis talibus conaminibus , semper Vice postrema fixior ad ignem evadit, ut tandem massa fere fiat fixistima. Attamen vel sic non secedit volatilis mercurius , sed in sulphuris compedibus irretitus explicare inde se nequit , fertque tandem ignem perquam validum. Non mirum igitur novitios artis , hoc experimento
viso , deceptos fuisse veri specie , dum putabant, se ita posse ipsa Me
talla facere ex adunatione facta per ignem binorum principiorum ; Sulphuris scilicet δί Mercurii, ex quibus uno ore clamant Adepti, conflari Metalla. Sed inani credulitate oleum perdidere & operam , quia in omnibus his tentaminibus sulphur manet sulphur, mercuriusque inde redit, sed , ut apud Sendivogium loquitur , nunquam sapientior. Id autem altero Menstruo siccissimo , fortius attrahente sulphur , quam Mei Turius illud attrahit, patet. Enimvero sumantur Cinnabaris , jam per sublimationes fixistimae , unciae duodecim , in pollinem contritae prius in mortario ferreo , addatur huic pulveri scobs recens, non rubiginosa , Ferri limati mollis, nativi, non chalybis, eadem copia , conterantur simul, accurate , diu , dein fiat, ut prius , sublimatio ex cucurbita , magno igne ;quid fit 3 Mercurius ad uncias sex purus exit sursum , caditque antiqua, nec Variata , forma in aquam , quae in excipulo est ; in fundo autem re
tortae , vel cucurbitae, remanet massa fixa , ex Sulphure combinato cum
Ferro , quod Ferrum in igne Sulphuri, ut suo Menstruo , avidissime semper jungitur , Mercurium repellet de vicinia Sulphuris , qui tum solus abit, credulosque ridet Archemistas. Idemque potest efiici, si loco ferri, sal fixus alcatinus tali operi admistus fuerit : qui simulac vi ignis liquescit, solvit sulphur , intime illi se jungit, argentum vivum excutit. Sic
δί calx viva. Rursiis exemplum aliud similis Menstrui pure attrahentis habemus in hoc experimento. Accipe florum Sulphuris drachmas binas, in mortario vitreo adde Argenti Vivi drachmas tres, contere pistillo Uitreo , eo melius , quo diutius ; sensiim tritu disparebit Mercurius , unietur Sulphuri disparenti, nascetur de utrisque mistis accurate putris nigerrimus tandem , post quam per varios gradus prius diversos colores induit. Fit nigritudo eo major , quo diuturniori tritu archius haec bina conjunguntur. Plinc postremo pulvis restat nigerrimus, subtilissimus , qui relictus
387쪽
relictus , brevi, sponte sua , concrescit in massam nigram. Haec autem i, tentissimum abscondit Mercurium , figit, retinet, ut magna copia ingestus animalibus vi Mercurii non agat 1, neque recipi potest de hoc pulvere , nisi arte modo recitata ; quin & sublimis rapitur in Cinnabarim ruberrimam. Videbant id quoque lucripetae Alchemistae, gavisique contemplabantur hoc nigrum. Caput corvi putabant , quod Adepti dixerant apparere in principio Magni operis , quando principia, Sulphur& Mercurius , rite juncta erant. Sic iterum exemplum habetur Menstrui sicci, fluidi, de corporis solvendi , ubi solus contritus mechanicus dividit , divisa autem per virtutem attrahentem, sine dimissione partium
Sunio jam Antimonium hoc, optimum, Venale ; tero in pollinem. Hujus libram immitto huic mundissimo catillo fusorio , accurate tegendo , per hoc purum tigillum , lente calefaci a per gradus imΡono igni hin dique circumposito. Videtis, fumat aliquantum, detineo in igne, donec fluat materies instar aquae , cernitur quantus inde , albicans , fumus.
Catinum jam cum materie liquefacta eximo de igne , sepono in quiete, donec frigescat penitus. Si jam conspicitis densati per frigus antimonii
superficiem , scabram hanc, inaequalem , de foraminibus supra impressi sis deformem videtis. Frango crucibulum hoc, spectatis jam stibii ma fani, infima parte solidam , suprema fungosam i, metallicus splendens ad infima fulgor , ad superiora albidus , flavescens, cum plumbeo , color. Hic ergo videtis ignem , fundendo stibium, solvisse ejus metallicas, &sulphureas , partes. Hinc illas , mobilitatem jam nactas , se asib classe , metallicas metallicis, sulphureis sulphureas , metallicas autem repulisse sulphureas , hasque vicillim metallicas repulisse. Ita quidem , ut hic fusio ignis , repulsus, attractio , pondus , egerint, dum solutio igne facta fuit. Si putatis , ad Menstrui indolem minus facere hoc experimentum , utique dabitis , multa inde cognosci, quae in actione Menstruorum contingunt.
Ut porro exempla iliteriora actionis Menstruorum vobis coram ex hi beam, animosque Ves ros ducam ad intellectum Menstruorum , c se diversis modis concurrentibus agunt ; en iterum sumo salis Tartari unciam,
florum Sulphuris semiunciam, calidi si1ma , subito contrita in vasis ca lidissimis , in aere calido , & sicco , impono crucibulo , igni imposita vase clauso , videtis quam cito jam simul fluant, quum aliter sal ille fixus tam dissiculter fluat ad ignem , ubi solus est. Solutam materiem effundo de crucibulo su per lapidem purum ; en massam homogeneam , qua nulla citior in aere deliquescit, maxime si in pollinem trita fuerit : videtis enim , statim in oleum ruberrimum defluit. Videtis inde , quanta sit hic nata adunatio Menstrui hujus sicci in corpus siccissimum sulphuris , quod adeo negat unquam dilui in aqua , jam virtute Menstrui omni alia re ocyus ab aqua aeris dissolvitur , ut aquam ipsam avidissime inde allicere videatur. Iam aliud conspicite magis profecto mirabile , magis inexspectatum Experimentum. Accipio Antimonii lectissimi uncias quatuor , in pollinem
minutissimum laevigati ; huic in vase siccissimo , calidissimoque, pistillo calidissimo , in Fre calido, & sicco, terendo admiscendum curo salis
Esemplum at trahentis A repellentis. Siccoruma
388쪽
Tartari, calidi, siccisiiiD1 uncias duas. Deinde crucibulo commissiam misceolam ingenti igne fundo simul , ut fluant quam perfectissime fluentatem igne materiem infundo in conum fusorium. F rigefactam inde excutio. Jam est facta una massa bomogenea , per totum suum corpus aequabilissime soluta , quae in igne fluxit instar aquae. Quae iam frigefacta, colorem habet cinereum, quae vitro Videtur quodam modo similis, caustico est sapore , deliquescit in aere , tum induit colorem coccineum. Ita jam hic alaali fixum , sulphur stibii, pars metalloides eJusdem , ignis actione , per minutissima divisa , unita, sunt, in unam corporis speciem, quod satis raro occurrit in hisce. Addamus iterum coram aliud Experimentum circa haec. En unciam Argenti purissimi , uncias tres Eris optimi ; haec imposita crucibulo in igne carbonum fossilium , follibus quam violentisi me agitato fundo ; dein postquam penitus fusa sunt , effundo in fossam ferream : videtis massam homogeneam , metallicam , aequabilissisime commistam , vix separabilem nisi cum plumbo in cineritio. In hac operatione unum metallum fit MCnstruum alterius metalli , simulac utra que fusa sunt. Tum ambo magis cohaerent alienis , quam suis : quia intectingulas partes argenti semper portio aequalis cupri ; & qui a ne diversitate quidem ponderum suorum , se separant a se mutuo ; ignis etiam fundere quidem , confundere , potest , non vero ita proportionaliter permiscere. Docet proinde δc haec Operatio , partem mercurialem argenti illam aeris sibi si1c unire , ut non dimittat deinde a se ; quum aliter posset quidem argentum fusum in fundo catilli subsidere , cuprumque fusum illi supernatare, iterumque post concussiam in duo strata diversa disce dere, ut oleum Tartari per deliquium, & alcohol, in vase confusa, de concussa, mox redeunt in duo strata distinctissiima, nulla arte permisiacenda. Et, quod inprimis meretur notari, concreta in frigore, fluentia in fusione , exquisite perstant eadem lege , secundum proportionem permista. Exempla haecce , Auditores , satis valent efficere, ut intelligamus , quomodo Menstrua sicca , juxta varios modos , agant inter se Si autem jam Vobis lubet, vacatque , dicta , & cxempla, accurate perpendere , omnino aliam habebitis ideam solutionis corporum per Menstrua, quam quae habetur vulgo a Chemicis, & a Philosophis, qui e perimenta Chemica explicare conati sunt per Vera rerum principia. Omnes enim cogitaverunt hic semper acrimoniam mechanicam , rodentem virtute universali mechanica ; quumque cernerent rodCns unius corporis , aliud mollius non rodere, torsere se in mille modos, ut haec adeo adversis pugnantia frontibus conciliarent. Nos naturam per sola investigantes experimenta ordine sic progredimur. Omnia scilicet examinando contemplamur Primo Ignem. Hic nimirum , si exploratur per varios, qui in eo deprehensi simi experiundo , gradus , cognoscitur fere solvens universale, quatenus pleraque liquefacit corpora , si modo requisita proportionaliter vi applicatur corporibus. Quando nempe a tepore sani hominis usque ad ultimam foci I schirnhausani violentiam procedimus per increscentes sensim gradus, iis ire ap-pODimus Varia corpora, paucissima reperi tus , quae non fluant, sive di
Fidantur in minima , hoc, vel illo , gradu ignis. Si enim ignis certo
389쪽
gradu durescunt quaedam , ut lateres cocti, majorω iterum igne vitrescendo liquescunt, ut in fornacibus Vulcaniis manifestum est. Et quamvis pauca in summo igne nobis cognito hactenus liquescere negent. Quis novit, an haec quoque in hoc igne magis magisque aucto, forte tandem non liquescant Z Quare omnino oportet agnoscere latitudinem illam potestatis igneae quam maxime considerandam semper in actione
Menstruis propria. Partes certe mercuriales metallorum in unam mas sana tam mirabiliter unitae nunquam fuissent, abfuisset ignis. Secundo autem in omni actione Menstruorum intelligenda oportet quoque advertere , an simul Attritus mechanicus, validus, diuturnus,
etiam adfuerit : ille enim potest saepe absentis ignis supplere vicem , arque efficere utcunque illud , quod praestitisset ignis , si fuisset praescias.
Dum nimirum attenuat, dividitque , corpora, inque partes differt valde minutas, facit , ut per haec minima agere queant in se mutuo , tandemque permistioni intimae quam optime favet. Patuit illud in molendina
atterente Langelottiana , quae narratur contrivisse aurum in liquorem
usque potabilem. De qua meretur legi Autor celebris in tractam super hac ipsa re conscripto. Estque inter HOmbergiana , metalla omnia, ne auro quidem excepto , cum pura pluvia trita valde diu , penitus soluta , inque liquorem conversa , fuisse. Tertio , inprimis consideretis, velim , quomodo corpora solvenda, quando evicacia ignis fusa sunt usque in sua minima ; vel quando ea dem tritu statim explicato divulsa fuerunt ; aut praecipue , quando &tritus δc calor praestitere ambo simul unita opera id , quod possunt ; sique tum praeterea ita jam divisorum corpusculorum intima fit per mi nima permistio , tum exoritur saepe occasio ex hac re, qua latens vis repellendi , quae quidem tecta prius adfuerat, jam evadat manifesta , atque aperte nunc se prodat, quod non fiebat prius. Estque observatio haec inter secretissima Chemicae Artis exercitia. In exemplo manifesta res esto. Purissimo Plumbo in cochleari ferreo ad ignem liquefacto adfun
dite Argenti Vivi purissimi triplum ; miscete erit mistum , seu Amalga ma , coloris splendidi instar argenti purissimi. Ubi asservatur per annos ,
tale manebit nec mutatum. Si vero dein arteritur in mortario vitreo per
vitreum pistillum , aut in catino ligneo ope lignei pistilli ; brevi, quod
miremini , tota massa nigrescit prorsus ; sique tum , affusa cum aqua ite rum conteritur , tunc turbida nigritudine aqua supernatans effusa, relinquit iterum purum amalgama. Id si servatur , purum perstat. Si d nuo conteritur, ut prius , iterum nigra reddit , nec facilem adeo dabit finem operi , ut libri promittunt, expertus loquor. Hic manifesto cernitur, Mercurium Plumbo mistum non repellere de Plumbo, aut de se, nigram illam materiem , sed quando per mechanicum hunc attritum a tenuatio , permistio , partium diversarum applicatio fit major, magis intima , tum exsurgit potentia illa mercurii in plumbum , hujus in mer curium , dum que intimae mercuriales utriusque partes , se invicem con tingunt quam proxime , eo ipso materies ab his aliena ab utrisque illis repellitur, atque , ut loquuti sunt Veteres Artifices, exspuitur, quae quam
dissicillime alia quacunque methodo inde separari poterat. Si autem
citato reptilsu , rara separatio.
390쪽
Aut & Attractione. Hinc novi productio.
Amalgama ita factum , ope iteratae cum mercurio destillationis , &cohobationis, tractatur λ tum , ut in priore modo proposito , tritu , item actione ignis , eadem materies nigra parari , atque aqua deinde ablui potest : nata iterum sic vi manifesta repellente ; cujus esectu postea separatio haec feliciter obtinetur. Quo autem alio modo haberi posset 3 nescio :Harpocration compescit labella ; sat gnaro. Si arto iterum moneo ad haec , saepentina ero partes tam solventis , quam solvendi, igne fusas , aut agitatas , attenuatas tritu , atquC missaS , manifestare occultas primo facultates attrahendi , de associandi, hasce particulis miris , novis , & saepe valde essicacibus modis : unde postea
multiplex valde exoritur Varietas corporum , nunquam antea apparCntium , vix alia ratione producendorum. Exemplo esto praecedens modo allegata operatio cum anaalgamate illo instituta. In qua valde mirabilis enascitur adunatio particularum mercurialium metallicarum , per hanc virtutem attractricem , quae se prodit artifici , postquam repellens vis heterogenea prius separa Verat ; quae impedimenta dabant, ne homogenea se mutuo perfecte contingerent. Postquam autem expulsa fuit jam, ratione expl1cata , materies illa aliena , tum depurata utrimque, mercurialia intime se mutuo amplexa non praevisi quid generant . Quinto tandem , si Menstruum aliquod hac ratione suram corpus jam dissblvit quacunque demum agendi ratione ; atque eo , jam peracto , to tum iterum a materie soluta separari valet , ut partes solutae seorsum existant , atque ipsum solvens quoque : tum solutum forma aliena solum habetur , & quidem plerumque mutatum in calcem quandam, aut in aliud quoddam corporis no Vi gentis. Cuncta docent igitur , omnia fere Menstrua , solida fuerint , vel sui
da , CO tamen tempore, quo agunt, reducta prius esse in naturam fuidorum ; solo fornian trita excepto , qui apta reddit saepe solvendo solus verum & tum, ut sit absoluta dissolutio, requiritur attenuatio tam sub tilis , ut trita induant ferme se fluidorum forma. Dabo jam Experimentum , in quo omnes illae causis agunt simul in
Menstruis siccis , ignis , tritus , Vis repellens , Vis attrahCnS , actio me chanica , omnesque etiam effectus simul se thuuatur, attenuatio , concretio, immutatio , separatio. In hoc autem experimento exemplum quoque d
bo , ex quo pateat ratio procedendi legitime in capiendis similibus. Ecce Stibii, Antimonii vulgo dicti , uncias sexdecim. Hoc jam fuit depur tum sola fusione , & dein sequuta quiete , juxta ea , quae jam supra coram
exhibui. Has igitur sexdecim uncias in mortario ferreo tundendo , & te rendo , curavi redigendas in pulverem subtilissimum. De hoc jam pulvereno Vistis , quod constet sulphure vero , communi, intermisto intime intra aliam partem , quam appellant metallicam antimonii, vel mercurialem , sciit in integro Antimonii corpore nulla tamen appareat nota hujus duplicis partis, ne micros copiis quidem. Sumo dein vini Rhenani purissimos Iapillos, in maxima frusta concretos, Tartarum vocant hodie. Ille Ctiam tritiis pulverem dat tenuem , album. Cujus pulveris hic adsunt unciae duo decim. Postea & Nitri purissimi sex uncias , quae pariter contritissimae i)ul erem dant nivis instar candidum. Omnes igitur hosce pulveres exsicco
