Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

du 1ncipit in aere conglaciatio pruinosa. Atqui sub hoc initio frigoris glacialis , anno nono hujus seculi, dicitur insignis Mathematicus Roeme rus Gedan1 observasse frigus hybernum usque ad gradum primum ejus dein Thermos copii , cujus ipse inventor primus fuerat. Unde tri inta duos gradus ibi tum increverat, infra glacialem gradum , frigus. Quum vero latitudo ejus loci sit graduum quadraginta boream versus ab ua

tore , constat igitur , Inde ad polum archicum ZOnam porrigi quinqua ginta graduum. In qua etiam ZOna , polum Versus , semper eo acrius frigus inhorruit, quo propior ad polum accestus. Quum vero mortal1um nemo eo accesserat i quum longe priuS frigore moriantur : igitur qui dem novimus , longe ibi majus, Omni deprehenso obtinere , atqui de

finiri haud posse, quantum illud sit. I

Id tamen , quod nobis hic sat es , certo scimus , per omnem illam si i goris latitudinem, quae a trig si mo secundo gradu oritur, hincque usque1n terminum illum Incognitum eXtCnditur , aquam puram nunquam fungi V-m duovi:

ossicio Menstrui liquidi. Caeterum a gradu trigesimo secundo , augmento ignis applicati ad aquam, calor aquae crescere dum potest usque ad ducentesimum quartum dc decimum gradum. In illo autem simulac inaestuat gradu , tum in atmosphaera nostra, hic in superficie telluris , ultra incalescere nulla arte plus potest ,.si sincera, si in vase aperto. Si autem re miniscimur , tanto magis incalescere aquam , quo pondere majore atmosphaerae premitur , tum liquido intelligimus , aquae vim igne auctam in profundissimis telluris plagis adeo in immensum crescere posse , ut illius, inde asicta sol vendi vis, major forte evadat in omnia corpora , quam ullius alterius Menstrui nobis hic cogniti. Quidquid hujus rei sit; aqua apud nos , ut aqua , Omnem suam solvendi vim obtinet intra 31 dear gradus caloris. Magna igitur seculi felicitate, & qua si privilegio, haec mensurata ha- limitata betur ignis in hoc primum Menstruum potentia. Qtia in doctrina contem platu pulcherrimum est , miros hic speculari naturae agentis modos :namque in multis solutionibus , quae Aqua fiunt, vis solvendi , quam illa habet, increscit pro gradu caloris aucto , qui aquae impressus fuerat : contra vero , decreticente hoc calore , potestas solvendi quoque ilico remit tit, minorque fit. Ita igitur experimur , Aquam gradus 33 calidam in se distatutam tenere definitam quandam portionem balis marini ; quae jam in 1lla haerens e scit, ut Aqua haec nondum coaguletur in glaciem frigore illo, quo sincera Aqua jam conglaciari incipit. Videtur scilicet Salinterpositus prohibere , ne superficies partium Aquae in contactum mutuum appropinquent. Attamen & hoc jucundum Observatu, quod, quando frigus augetur multum supra gradum , quo aqua pura jam coit, tum incipit illa aqua salsa ai ctius contrahi, incipitque sal ex constricta magis jam aqua expressiis in fundo vasis colligi, ibique in crystallos cogi granulatas. Dum vero sensim crescit gelu acutius , sensim aqua haec plus salis excutiet, ita ut tandem aqua haec ipsa , maximam partem orbata sale jam secreto, ipsa penitus con acietur. Erit in toto hoc increscentis frigoris declirsu ad singulos gradus plus salis separati ab aqua. E contrario autem ,

si aqua gradus 3 3 calida, jam in se dissolveru tantum salis, quantum

402쪽

Ut exemplis γλ et,

in gradu solve ire valet, dein autem sensim per gradus incalescit, donee ebulliat , atque ad singulos gradus caloris aucti, sal per grana pauca injicitur , apparebit ad unumquemque crescentis caloris gradum, semper plus salis dissi, tui, donec tandem ebulliat myria : hoc puncto obtento plus salis deinde non dissolvit, licet ebulliat diu. Illa vero aqua , quae conglaciata fuerat, sale suo per gelu deposito , quando regelascit iterum, di sibivit denuo salem , quem separaVCrat. Omnia haec jam coram Vobis, ut Ostendam, en haec experimenta instituo. Primo sumo Salis Marini puri, sicci, unciam ; hanc demitto tri tam in phialam vitream Chemicam , puram , siccam ; dein juxta latera colli infundo lenissime Aquae purae uncias tres : quae isic parata quam quietissime repono , in illo caloris gradu , quem praesens jam thermo scopium designat. Dein in altera hac phiala eadem prorsus habeo , quae in Illa priore quiescente , & teneo in eodem caloris gradu ; at hanc astidito , diu , vehementer, agito , adjiciendo subinde aliquantulum salis, donec refugit ulterioris salis admiscendi copiam. Tertio autem iterum spectatis tertiam quoque de hanc phialam aqua & sale instructam , ut priores duae

erant ; en VCro hic adest Vas aeneum , aquam tenens , impositum igni,

huic impono phialam illam secundam , quae continet aquam cum sale per

concussum soluto , Sc etiam hanc tertiam , non concussam. Aquam in

vase , applicato sensim igne, successive , per graduum incrementa , cale facio. Atque coram spectatis, quod fal in phiala non concussa incipiat, proaucto calore, omni momento , magis , magisque , dissolvi, longe citius ,

longe magis , quam sit in phiala prima , quam in quiete reposui, inque calore praesenti aeris t, silc ut jam brevi per vim caloris applicati aeque praestita sit salis distblutio in phiala caeterum quiescente, quam in concussa phiala videbatis fieri in casu secundo. Sed in hac phiala , quae adjuta concussit salem solutum continebat, calore increscente , assidue granula novi

sali; sicci injicio videtis ea solvi, idque dum lente pergo facere , donec prorsus ebulliat aqua in vase cupreo , jam vidistis copiam satis notabilem salis dilutam in hac aqua, praeter eam , quam poterat contin Uatus in eo concussi is di sibi vere, satis diu quamvis agitaretur phiala. Post quam vero jam tantum adjeci salis in aquam hanc, intra aquam ebul lientem vasis aenei cum sua immersa phiala contentam , ut in illo calore

tamen non pergat solvi ultimum granum injectum ; jam phialam hanc

cum aqua, quae per calorem ebullientis aquae jam usque adeo impraeonata est sale, ex imo ex aqua ebulliente ; nitideque detersam repono , ut

senssim refrigescat. Hoc dum fit, pellucidus hactenus, opacari incipit, liquor, de turbari ; tum in superficie pelliculam contrahere ; deorsum salem ad fundum demittere ; itaque, postquam reducta est ad temperiem aeris ambientis , jam excussit fere tantum salis ex se , quantum plus fouverat , per caloris excessiim supra illum , qui in aere externo fuerat. Quum experimenta haec ita videritis , jam, quaeso, res icite ad illam phialam quiescentem , primam , quam reposui, cum subtriplo salis. Ecce, pars salis jam soluta est in fundo , pars magna nondum soluta perstat.

Illa autem , quae soluta , natat in fundo vasis non mista supernatanti flui

do , ibi haeret jam forma gravis, pinguis, atque tenacis quasi, liquidi ;

403쪽

DE ARTIS THEORIA. 38s

quod si diu relinquitur, sine ullo concussit, diu sic manet. Si Vero con cutitur , tum specie anguillularum dissolvetur , superiorem incumbentem aquam diffunditur, neque iterum deinde cadit in fundum separata a supernatante aqua. Sed alia iterum salis portio , sic ut prius soluta forma eadem , fundum tenet, donec rursus agitatione, vel calore, miscetur aquae minus salsae supra natanti. Hocque ita observatur , donec

tandem omnis fere sal immistus ita distblutus fuerit in hac aquae portione : Notavistis autem , id enim necessarium , me adhibuisse in hoc experimento duas phialas vitreas , quae instructae sunt collis adeo longis , ut in calore ebullientis aquae de myria in ventre ampullae contenta nihil stursum exhalet. Dein quoque , quod semper haec colla eminentia supra Ventrem ana ullatum calefecerim ; ne aliter fervidus vapor elatus , frigi

dum collum feriendo, illud dissilire faciat. Jam vero gestio Vobiscum perpendere quaedam observata quae de facillimo hoc experimento ultro quasi patent, & considerari merentur. 1. Partes salis, & aquae neutiquam mutari in hac actione, verum tantummodo ita conjungi , ut jam aqua ita contingat partes salis , ut antea salis elementum alteri salis elemento contiguum erat, & ut aquae rursum elementa adhaeserant prius elementis aquae : quae solutionis species mera permistio appellatur. 1. Calorem facere , ut pro incremento suo vis

haec permiscendi increscat ita , ut celerior fiat dissblutio , utque major copia salis dissolvatur in eadem quantitate aquae ; δc haec sic increscere, quamdiu potest aqua admittere nova caloris incrementa. 3. Hinc etiam Menstrua aquosa , quae salem di sibiverunt ad saturationem usque , in majore dein frigore turbari , salina corpuscula deponere , ad calorem reddi tum pellucere iterum , depositosque sales rursus di sibi vere. . Imo & densari frigore aquam , salemque iii ea solutum , in crystallos , & liquescere iterum has sponte , dum calor reait. Idque adeo verum , ut ipsum oleum Vitrioli, aqua orbatum , maneat in vase arctissime clauso fluidum , atta men , accedente frigore constringatur in glebam solidam , in calore ilico liquescentem. s. Hinc aquam ebullientem igne , postquam distblvit quantum potest salis , ponderosiorem esse quam aqua ; hinc myriam hanc, ubi ebullit ad ignem , calidiorem deprehendi thermo scopio , quam aquam simplicem ebullientem. Qtiin etiam talem muriam , ampulla vitrea con tentam , sicque simplici aquae ebullienti immersam , nunquam posse calore talis eballientis aquae deduci, ut ebulliat, sed indigere majore calore , ut ad ebullitionem transeat. Si vero aqua simplex in tali ampulla demergitur in aqua ebulliente, statim quoque ebullier. Quod jucundo spectactilo videtis. 6. Igitur hactenus causa , per quam aqua est Men struum solvens , ignis habetur ; quo absente , desinit agere. Id autem con glaciatio docet evidentissime. Haec enim incipiens a gradu 32 , & producta sub hoc gradu per frigoris crescentis adhuc gradus 7 a. Vid. pag. 89. Intra tantum spati tum caloris decrescentis , frigus semper magis , magisque, expulit ex aqua fere omnia genera salium in aqua solii torum , usque adeo, ut ipse spiritus nitri in glebas concreverit glaciales. Hinc clare convincimus, frigus increscens semper sales ex aqua separare accuratius , & ex illa concreta expellere prorsus. Verum eximit etiam idem C c c

quantur f

404쪽

frigus ex aqua facultatem solvendi Alcohol. Nam exposui, hyeme annii 19, frigori summo cereVisiam , Vinum, acetum, myriam , in vasis magnis, dc repandis. Gelu acre cogebat aquam horum liquorum omnem

fere in mollem , fungosam , glaciei speciem. Spiritus autem adunabat si mul liquidum in unum fortes & generosos ; ita quidem ut perterebratae crusta effundi potuerit humor fragrans, & sapidissimus , leparatus ab

aqua, qua diluebatur ante conglaciationem. Et quo intensum magis augebatur frigus, eo etiam separatio haec fiebat perpetuo major. Privat igitur frigus aquam etiam illa potestate Menstrui, qua Alcohol, acetosos que dissolvebat sales. Credibile prorsus extremum , in natura possibile , frigus coacturum aquam in corpus privatum omni facultate Menstrui. Tale autem nos frigus non cognoscimus. 7. Etiam scire est inde, illam aquae propriam vim , qua solvere Valet vel salia , Vel alia quaecunque corpora , atque deinde soluta illa retinere in se , & sibi unita , solam non sussicere ad haec , sed requirere praeterea auxilium prorsus necessarium ignis, ut soluta maneant. 8. Omnia dicta , si applicantur ad humores animalium , hominum inprimis , lusum habebunt maximum , & de quo quidem parum cogitatum fuit. A qua enim est humor princeps , longeque abundantissimus, omnium liquorum, qui in sano corpore humano de prehenduntur , haec ubique in caeteris adest , abest nusquam. In hac igitur aqua reliqua elementa omnium humorum hominis soluta fluunt mista inter se , & fluentia continentur , conservanturque. Numquid ergo Videtis , ut aqua haec, adeo obnoxia calori dc frigori, mirifice humores

mutet Θ Atque sanguinem quidem edit num venis spectate. Heu quantum mutatur a se ipso per solum frigus , per gradus increscens sensim i En urinam hanc ante paucas horas a sano , jejuno , homine redditam. Illa frigido hoc tempore crassum hoc deposuit , quod in fundo urinalis sub est. Videte autem , dum igni appositum urinale sensim cum lotio hoc calefacto , incipit pellucere iterum , atque omnes illas faces crass s, quas in fundum demiserat, dissolvit dentio ita , ut brevi evadat iterum talis, qualis fuerat dum reddebatur. Discite hinc quantae etiam in corpore vivente oriri mutationes debeant per aquam frigore mutatam, de calore. Sed , dum in his speculandis versamur , parum abest, quin colligamus absolute virtutem solvendi , quam aqua, ut Menstruum , habet , semper increscere pro ratione aucti caloris in illa ad ebullitionem usque : cuncta id evincunt modo proposita. Ignis in aqua: ' Sed quam periculose opus plenum aleae in generalibus se oblectare per 'μ η'V-' physica, atque vel latum unguem ultra experimenta salire, aut porr. quid concludere t Enimvero alia experimenta sunt, sunt quam plurima, quae cogerent credere, quod vis Menstrui in aqua ita decrescat, veluti

gradus ignis in illa inciescunt. Quod sane demonstratione omni fide dignissima oculis Vestris subjicere jam placet. In urinali hocce purissimo

aquam sinceram , tepefactam ad calorem corporis humani , c tineo.

Huic jam aquae immitto globos , quos modo depfendo formavi ex farina tritici subacta cum aqua in pastam mollem tenacem. Nonne manifesto cernitis, quo modo globi hi deliquescant, diluantur, disibi vantur ,

405쪽

DE ARTIS THEORIA. 38

misceanitru in aqua, hancque ita turbent Θ Verum in hoc altero urinali aquam ipsi videtis ebullientem vi ignis ; huic ita fortiter ebullienti, si miles globos injicio farinaceos, non liquescunt, sed durescunt, atque

jactati quamvis vi ebullientis aquae durescunt penitus , ne ramenta quidem deponentes. Albumen jam ovi recentis diluo in hac aqua tepescente instar sani corporis , dilui videmus , inque aqua tali dilutum , evanescere. Postquam autem aqua haec in pellucido hoc vitro magis sensim incalescit, magisque ; jam incipit aestu , in aqua magis mota , constringi,

fibras coalescenteS formare, tandem totum quantum durescere. Oculus

ergo videt in his , pro gradu caloris aucto a certo ejusdem termino , inci pere, alliduoque augeri duritiem in hoc albamine , quum interim a limite desinito frigoris, usque ad illum terminum , quo vis coagulandi nasci Visa, aqua unoquoque caloris augmento idem albumen dilutius dissolveret. Idem in pasta panis , in sanguine nostro , aliorumque animantum. Redigere hinc oportet in classes corpora , quae ab aqua semper sol viuntur , certo , δί in omni quidem gradu caloris illi aquae conciliato. Talia autem sunt Primo. Ι. Omnes usque cogniti Sales gemmae , fontium , maris ; omne nitrum i atque Ammoniacus , tam Cyrenaicus , AEgyptius que, quam factitius. a. Omnes Sales noti Alca lini, puri , volatiles , qui per putrefactionem sponte , aut per destillationem ii te , nascuntur de

animalibus aut vegetantibus. 3. Universi quoque Sales Alcatini fixi, qui

urendo parari queunt ex vegetantibus. q. Genera quaecunque acidorum naturaliter vegetantium classi innascentium , at & cuncti sales aucti, naturales , qui in fossilibus. Qtun & addere his oportet omnia etiam acida Vegetantium , quae rite peracta fermentatio producit , dum spirituum

fermentatu enascitur productio , magisque, quoties geminata fermenta tione aceto si producuntur spiritus , quae aceta vocant. Rursum illa quoque acida , quae artificia destillationis exprimunt ex lignis plerisque, duris inprimis , & ponderosis , Robore , Guajaco , Sastafras , similibusque. Huc

aceta referimus omnia, quae igne destillaverunt in aceta stillatitia. V a por quoque coactus accensi sulphuris . Ut S vi majore ignis expressi imacidum Aluminis, Chalcanthi, Nilei, Salis Communis, Gemmae , & Fontium. s. Compositi sales , quos ars produxit, combinando Acida & Alcalia usque ad sequatam rite saturationem. Atque hi quidem multi ha bentur , pro varietate Alcati fixi , aut volatilis , pro multitudine acidorum vegetantium , fossiliumque , pro diversitate multiplici horum eorumdem in suo genere. Atque uti omnes illi, sic nati, solvuntur facile in Aqua , ita tamen oportet monere , illum inter hos , qui Tartarus api et

latur Vitriolatus , omnium dissicillime in Aqua liquescere, citisti me ite rum in illa consistere in forma solidi. 6. Boracinos quoque sales, mirificos , & singulares Aqua diluit, at dissiculter, neque sine ingenti copia Aquae , nec sine adjumento ignis forti , satisque longo tempore. Unde

etiam imminuta Aqua , decrescente calore , statim iterum concrescere solent. 7. Sales nativi plantarum, arte tractatis vegetantium succis , di

lutis , per colum trajectis , inspissatis , in quiete diu repositis , enati, uti v. g. aceto se sal essentialis dictus aliarum, qui omnes adeo facile Aqua solvuntur , ut sane vix queant ser vari ne sponte deliquescant. 8. Sales tan-

Res solubiles Aqua in omni

gradu caloris.

Primo, Sal.

406쪽

dem vegetantium , qui ex Vino , Vel succo plantarum plane fermentato , des cato , reposito , cadis adnascuntur, dc Tartari nomine veniunt. Qui postremi, puri si fuerint, duri satis , in aere sicci permanent, in proprio suo vino non solvuntur ; in Aqua dissiculter , nec sine calore magno, tilm que in vigecuplo ejusdem. Simul ac vero Aqua minori copia adest , aut aestus ebullientis Aquae remittit, Ocyssime ru tam in glebulas solidas con crescunt. Caeteri autem , praeter Boracem , Nitrum, Tartarum , Tarta rumque Vitriolatum , Sales , haud modo solvuntur Aqua ; sed impatientes siccitatis, in ipso aere communi liquescunt attracta de eo aqua ; omnium quidem promptissime Acidi sales meraci, atque Alcai1 ni utrique. Acida sane pura sicca exhibere dissicillimum , neque nisi in summo frigore. Alcati autem fixum , de fundente modo prodiens igne, simul fervor latentis in eo ignis aliquantum remittit, nudo per aera siccum transitu mox uvescit humiditate adtracta in se. Hinc etiam manifestissimum jam est , dominari in salibus his secretam facultatem ducendae aquae in bibulam, sitientemque suam naturam. Igitur etiam in actione Aquae, qua hosce diluit sales, binas conspirare , eas vero scite distinguendas potestates , quarum rina sol Vit, attrahit altera, utraque virtutem aquei Menstrui constituit. Neque pro fecto negligenda hac in re observatio certa , quae docet, reperiri quando

que sales aquae avidissimos , qui tamen combinati abeunt in tertium inde genitum , qui aquam dissiculter recipit. Oleo Vitrioli quid avidius aquam sitit Θ Quid aegrius unitam semel sibi aquam dimittit a se , quam Sal Alcair Tartari ' Eia , misce laaec duo usque ad accuratam proportionem ita , Uenatus ille sal nullo documento Acidum se, vel Alealinum monstret , habes salem siccum , qui aqua tarde differtur. Idem in aliis, sic genitis componendo , salibus saturatis obtinere deprehenditur , quamvis forte paulo mi nus. Quin etiam in omnibus illis sal1bus aquae requiritur justa portio, Fit queant in illa solvi penitus , daturque extra hanc proportionem sempeTaliqua pars salis , quae non dissoluta in fundo vasis perstat. Qisando tamen Aqua usque adeo exsaturata est copia liquefacti salis, ut in hoc caloris gradu res,vat omnem penitus ulteriorem salem , tum tamen hoc, ita impraegnatum , lixivium dissolvere poterit in eadem hacce temperie adhuc alium salem , qui diversae habetur ab eadem indolis. Si enim Aquae Nitro saturatae salem Marinum in das , magna ejusdem pars porro solvetur, licet lixivium Nitri plus haud poterat distblvere. Postquam vero his jam utrisque saturatum , attamen admittet iterum Salem Ammoniacum in se. Secundo, Sali- S undo, A qua quoque Menstrui potestate dissolvit omnia illa corpora, , a salis inprimis concursu , salina appellantur. Atque illa quidem omnia habent salem quendam ex praecedentibus, qui praecipuam partem to

laus constituit, ad quod componendum conjungitur intime caeteris par'tibus , quae solae nec sales erant, neque salina, sed referenda ad aliam quandam corporum classem. Ad hanc ergo rerum speciem iterum reVocem US , I- Sapones nativos vegetantium , supra memoratos, explicatosque. TaleSibidem probabantur habendi maturi omnes succi fructuum quorumcunque horaeorum. In quibus omnibus aqua, oleum, sal, spiritus , plantae, quam accuratissime immista, atque concreta laudantur, quique omneSAqu pura solvi amant. Vid. pag. 3 . a. Succi quidam singulares, concre

407쪽

DE ARTIS THEORIA. 389

ti, a praecedentibus alii, certo quodam plantae loco geniti perfectique. Cassiae pulpam , Mannatis humorem , Mellis liquores , Sacchara , huc revocantur. Atque hi quidem , recenseri utcunque possunt inter priores , differunt tamen recitatis modo notis , utique aquae minus habent. Sunt tamen Sapones etiam oleo abundantes & sale mittis ; unde quoque in aqua diluuntur perfecte, ne Gummi quidem exceptis. 3. Succi vegetantium liquidiores , qui circuitum ducunt per fabricata stirpium vasa, totamque plantae compagem ; Betulae , Iuglandis, Vitis, Verno tempore incisarum , caeterum sanarum , spectate effusos tanta copia humores. Omnes hujusmodi, sunt enim varii adeo de genere hoc in multis plantis , Sapones etiam stirpium

Aqua diluti quam plurima ; hinc aptissimi ultra dissolvi in Aqua. . Animalium succi quicunqne cogniti hactenus, facillime per Aquam dissolvim

tur , sola pinguitudine excepta. Nullus tamen inter humores illorum nativos magis amat aquam , quam bona bilis : id vero didici olim , quando hanc, de corpore animalium recens exemtam conabar leni igne cogere in spissamentum formandis catapotiis idoneum, in Usus medicatos, simulque,

ut illam incorruptam diu asservare postem. Quid enim contigit 3 massa profecto in ipso aere deliquescebat sponte. 3. Omnes Sapones facti ex oleo vegetantium presib , Alcati vegetabili fixo , de ignea parte Calcis Vivae Ope aquae ebullientis mistorum , & artificiosa dein coctione in spissatorum

in unam massam satis arcte concretam . Tum quoque Sapones C mnes qui

parantur de oleis stillaritiis vegetantium combinatis cum Alcali igneo acerrimo, siccistimo , fervidistimo , facto etiam cum calce viva, saxea , acerrima , per nudam confusionem , & in humili loco expositionem aeri nudo. Uti quoque alii iterum Sapones, omnium quidem praestantissimi, qui arte secretiori parantur de oleis purissimis stillatitiis , quae nubunt sali sincerissimo , Alcatino , volatili, sine ullius aquae alienae admistu, lenta , prudenti, secreta sublimationis geminatione confecti, unde medicamina acquiruntur praestantissima. Sed tandem Sapones omnium quidem subtilis simi nascuntur arte , quoties Alcohol vini, sed omnium purissimum , rite coit cum, sale Alcatino , volatili, quoque puristimo. Haec enim transeunt idoneo artificio in nivem volatilillimam , salinam , saponaceam , sulphuream , quae Offa Helmontiana perperam dicta vulgo , Raimundo Lullio spiritus vini acuatus habetur Ammoniaco sale. Quo & referre licet alium, quem parabant de Alco hole, & sale Tartari, arcana methodo perfecte adunatis simul In omnibus his Saponibus Chemia nova semper , δύ efiicacissima Menstrua , Medicina prae sidia salutis tutissima reperit. Idque inprimis admiramur in hisce ; quod , quum Olea sola respuat Aqua, tamen olea eadem adunata hisce salibus apta fiant dissolvi in Aqua. Sales soli Aquam trahunt, sales soli oleum trahunt. Hinc igitur his artificiis discimus modos, quibus olea queant in aqua pura dissolvi. Sexto ad salina haec genera corporum referimus hic , respectu Menstrui aquei , Vitriola dicta. Chemicis vel Crystallos , quae fiunt, quoties sales solventes , acidi inprumis , discerpserunt metalla in ramenta minima , atque iisdem arcto ad haerescentia, concrescunt una in glebulas , in aqua dilui aptas integre , sine ulla foece omnino , quamdiu nimirum hanc vitrioli veram formam obtinent. Talia igitur numeramus auri , argenti , plumbi , mercurii, ina

Coc ii

408쪽

tis, veneris , stanni , magisteria , sacchara, sales , Vitriola , dicta, quam diu acido solvente idonea parte aquce , metalli particulis, ita certa propor tione adunatis constant, ut maneant perspicua & liquida , crystalli au. t vitri instar. o autem uberior copia acidi solventis Metallo in Vitriolum coacto affunditur , eo semper facilius illud in aqua deinde dilui poterit. Quando autem aqua calore leni difflatur ex Vitriolo , ut jam opacae eva dant glebulae , tum solent ilico disponi partes metallicae ita, ut dein in aqua adeo facile d sibi vi nequeant , quam quidem prius. Imo vero si continuatur haec crystallorum exsiccatio , tum tandem materies evadit penitus dis

solvi impos. Licet interim multum acidi solventis retinuerint in se. Manifesta evadunt omnia haec in Argento Vivo. Si hujus, in aqua absolute indissolubilis , unciam in sesquiuncta boni Spiritus Nitri d1sibi veris , deius arum in spissaveris, habebis liquorem, quem Aqua sincera diluere poteris, quotusque libet. Ubi liquorem quietum detines aliquamdiu , nascentur in fundo crystalli urentissimae, albescentes subpellucidae , quae in aqua pura Ocysii me , perfecte , liquescunt. Si vero exsiccaveris has in album, flavum, rubrum , coccineum , pulverem , jam integre in aqua dissolvere non poteris. Ergo illa Metalla hoc respectu Aqua non solvit, nisi ratione acidi tantum adhaerescentis ad superficiem metallicam. Unde etiam aqua statim dimittit soluta metallica , simulac acidum ablatum est de metallo soluto. Hinc quoque metalla in acidis soluta , dein per aquam diluta satis largiter, evadunt eo ipso potabilia sic , ut queant in corpore humano recipi, ibidemque immisceri humoribus, agere in partes ejusdem solidas. Sicque ibidem praestare illos effectus , qui pendent ab illorum potestate in humores & solida. 4ui sane effectus sepenum elo Valde notabiles inveniuntur. Quum ratione acidi, & metallici, agunt in illas partes humani corporis satis fortiter. Attamen omnis illa potentia non diutius durat , quam dum manet illa forma solusi. Quum vero haec ab acido inhaerente fiat inprimis, eo ablato potabilitas , sive permiscendi aptitudo, quoque periens in calcem meram abit, & in pulverem. Inde demum capitur ratio laticis medicati vitrio lici efficacia , quae persistit tamdiu , quamdiu sal solvens , metallum solutum , in copia aquae ingenti diluta sustineri poterunt. Postquam vero per inertiam , vel & paupertatem salis solventis , Ochram suam deposuerunt, tum statim fatuae redditae nihil quidquam boni ultra praestant. Quae autem de acidi actione respectu aquae dixi, eadem haec vera quoque striat in metallis , quae soluta sunt in salibus alcalicis , ut si cisis in spiritu forti

Salis Ammoniaci solutum exhibuerit violaceam tincturam , quae iterum sale orbata suo mire mutatur , inque pulverem obscurum abit. Idem pariter in aliis illis videmus, quae oriuntur de metallis per sales enixos vel compositos solutis. Sal Ammoniacus ita, vel marinus , certa lege metalla solvunt, ut in aqua dilui se deinde patiantur. Atque tamdiu etiam plurima esticere in corpore humano valent: ita tamen, ut & hic limitetur actio

inprimis a dissblubilitate in aqua. Verum, ut ubique dissicile, ita hic generale effatum physicum procudere. Solutio scilicet Stibii facta in fortissimo spiritu Salis Marini , qui Mercurio sublimato corrosivo adhaeret, vocata Butyrum Antimonii, est saturatissima equidem acido ; unde & putaretur , juxta doctrinam hanc datam, in aqua facile, de liquido dissblvi posse.

409쪽

Attamen , dum aqua illi astunditur , Ocystime redit omnis pars Antimonialis in calcem candidistimam , quae magno igne fusa regulum Stibii pulcherrimum reddit , qui nulla arte in aqua distblvi potest. Transeamus ad illa corpora , quae absolute Terrestria pura sunt. Ipsa haec , si in acidis corroduntur prius, & tum quoque patiuntur se in Aqua perfecte dilui; ut ibidem dein ita lateant, ut totus liquor limpidissime appareat : quare ibidem hac specie operari etiam queunt. Cretam cernite acidis rosam copiosis, poteritis in aqua dein diluere pro lubitu. Neque fere terram novi , quin hoc , vel illo, acido queat ita di sibivi, atque mutata omnes sensus fallere. Unde noscitur, quam parum ex pellucidissima limpiditate liquoris concludi queat, de e)usdem sinceritate re pectu terrae in

illa reconditae. ImO vero animalium ipsorum verae , UltimaeqUe , terrae, osseae , carneae , testaceae , caeterae, ita queunt solvi in acidis. Atque ita omnes quoque illae, hoc sensu, possunt in aqua ipsa dissolvi, tandemque etiam inde postea multis modis recipi. Ut autem Terrestria haec in acidis erosa , evadunt deinde in aqua dissb-lubilia, sic alcalia contra, si intime uniuntur terrae , ea vero in Aqua postea dilui nequeunt. Quod vitrum docet quam evidentissime ; utpote Alcati δίterra intime conjugatis constans , quod eo minus solubile habetur in aqua, quo arctius unitum. Quam mira igitur differentia est in terrae per aquam solvendae rosione per unum , aut alterum salium genus t Alcalia eam stib

tilius dissblvunt in fixum , pellucidistimum , durissimum , corpus, quod

omnem aquae vim solventem ita prorsus eludit, ut materiem formet, qua non alia habetur aquae viribus solventibus magis intacta. Quin magis mirabile mihi creditur, quod sales Alcatini animalium , subtilissimi, volatiles, arctissime uniti terrae , massam conficiant in aqua ebulliente haud quaquam solubilem. Atqui calculus in animalibus genitus , his principiis,

& Oleo , conflatus tale corpus est. Et quidem , magno plurium malo, semel ille in quacunque parte corporis genitus tristissima foetura se propa gat. Habet nimirum potestatem absorbendi, suaeque adjungendi moli materiem sibi similem de humoribus animalium maxime propinquis putredi ni, quales sunt bilis , & lotium , in quibus sales fere alcatini. Qui tum ruriis terram de partibus humani corporis subtilissime detritam , sibi astb-ciant, novaque sic calculi elementa fabricando , dirum monstrum augent quotidie. Haec dum serio perpendo , videor mihi rationem cernere, cujus gratia naturae Autor alimenta fere omnia animalium, paucisadmodum CX ceptis, acescentia fecerit. Ita enim acidi sales, in prima ossicina ventriculi prae- dominantes, felicius ad distblutionem disponunt nutrimenta assumta ,

quorum partes firmae per terram inprimis cohaerent, indeque longe disti cilius in liquidum Chylum dissolverentur. Verum quando postea de hoc parato Chylo formanda est iterum materies solidis compingendis apta,

tum mutatur prorsus acescentia, quae in Chylo necessaria fuerat, & alcales centia Salium enascitur, quae apprehendens elementa terrestria compagem

formet aqua non solubilem , sed humoribus coercendis parem. Ossa sane, At calicis immissa, firma manent; si acidis immersa detinentur, mollescunt

in flexibilitatem usque, ut in anatomicis se experimentis didicisse,Magnus

Tertio, Terrestria soluta acidi S.

Non Alcalles, Π ne inde te

ratio actionis 'animalium turalis,

410쪽

unita.

Quinto , ut &tenacissimae Resina a

Ru schius saepissime mihi narravit : utique , quando vis mutandi acescentia in alcalia in corpore humano deficit, ossa tum , cartilagines , dentes , ligamenta , laxa , debilia, mollia , flexilia redduntur ; ut in Rachiticis inprimis animadvertitur fieri quotidie. Discant hinc Chirurgi , & Medici, quanto hominum damno acriora acida dentibus dealbandis adhibeantur :unde fallaci specie pulchri nitoris, brevi hebetes , stupidi , soluti , evadunt, Caduntque ; at quanto rectius leniora alcatium fixorum , & dilata bene , lixivia mundandis applicantur dentibus es quibus terra illorum neutiquam laeditur. Deinde , post haec , Sulphura contemplemur , quae sane in aqua se disse solvi nullo patiuntur modo , quamdiu sola manent. Postquam Vero Alcalicis intime permiscentur, mox evadunt penitus in Aqua solubilia. Ex quare vis medicata Aquarum Sulphurearum optime cognoscitur. Quae enim

monui prius , dum de Aquis Medicatis metallicis agebam , eadem illa hici testim repetenda sunt. Se sales Alcatini volatiles quoque possit ni Sulphura resolvere, ut postea in Aqua possint dilui. Hinc ergo liquet, Aquam Alcalicis adjutam Sulphura quoque ipsa quam optime dissblvere posse. Atque , quum id fiat etiam in illis Sulphuribus , quae absconditissima sepelatent intra metalla, vel semimetalla, hinc absconditum, δί occultum saepe manifestum redditur , forasque eductum palam se offert. Factum inde , ut pro arcanis summis levia haec gnaris artificia vendita fuerint. Sicque &Principes saepe decepti. Vidimus ita Panaceae specioso titulo venditum ii quo rem de Stibio paratum. Paucis ille guttulis de vino haustis promittebat sanationem promtam morborum sine sensibili effectu ; & sane in morbis quibusdam praestabat aliquid. Sed arcana revelata vilescere solent , atque monopolii dein lucra auferuntur mysteriorum jactatoribus. Postquam enim totam rem examinavi, facile detexi. Hoc enim erat rei. Antimonio nativo in pollinem farinaceum diutissime contrito, affunditur Oleum Tartari per deliquium, vel Alcati est Glauberi, ad duplum. Tum in phiala alta Chemica digerantur diu satis calide ; sensim Alcati liquidum distblvet Sulphur , quod in Antimonio latet , sicque speciem Tincturae eliciet rubram , quae saporem habet igneum , virtutem acido oppositam , calefacientem, aperientem , diu reticam , diaphoreticam. Sed profecto, si juvat amor veri, uno momento aeque bonam habebit medelam , qui vulgare Sulphur con tritum coquet in lixivio Alcatino acri, fixo : quum Antamonii Sulphur non differat a vulgari. Alcati vero illud metallicam Antimonii partem neuti quam attingit. Sed Antimonii corpus tritum cum spiritu Alcatino , de sale Ammoniaco parato , qui aliquoties lege artis tractaverit , inde quoque Tincturam auream , Sulphuream eliciet, ut jam prius Illustris Boyleus talem cum sulphure simplici parare perspicue demonstraverat. Sed cui bonostrophas , dolosque, aperiam i mundus amat decipi , divitesque sepe cupiunt vacui dimitti. Avaritiae autem, & jactantiae, quis statuet modum quis pudorem ΘIlla quoque corpora, quae constant glutine tam tenaci, duroque, ut Aquam prorsus respuant ; tamen eo reduci queunt, ut in illa dissblvantur penitus; si modo simili ratione prius cum Alcalicis fixis , aut volatilibus in-

coadunantur. Tum enim lentorem prorsus suum , Aquae repugnantem

SEARCH

MENU NAVIGATION