Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

DE ARTIS THEORIA. 393

tem amittunt , unde Aquam jam admittunt intra sitas resolutas partes , hinc per easdem jam se patiuntur dilui, & ablui. Qtiare etiam fere ubique observamus, lotium animalium putrefactum ; foecem vini ustam ; sapo numquorumcunque vim dissolventem i, bilis , mellis , sacchari, vitelli ovi, miscelam , ita immutare illa corpora, ut deinceps in Aqua queant commode dilui. Unde ferme pendet omnis detergendi, purgandi, lavandi, per Aquam potestas. Olea , Balsami, Colophoniae , Resinae , Gummi Res1nae huc revocentur ; quae omnia tandem ita obediunt Aquae , prius in illa neutiquam solubilia. Haec igitur habentur praecipua, quae mihi jam succur runt, ut Vobis bona fide tradere queam de vi, quam Aqua exercet in cor pora solvenda. Plara stuper his commentari me posse nescio , quin referri queant ad modo dicta. Interim pulchre gnarus eorum , quae Principes in hac arte Viri tradiderunt scriptis , tamen nihil illorum pro vero Vobis ut commenter , iubet veritatis amor , atque sancta simplicitas , quem boni viri characterem putem. Ego enim dubito , an non plus tribuerint suis in ventis, quam in iis erat.Qiiidqiuid sit, fateor ingenue ignota mihi singularia, quibus se efferunt, arcana. Audite tamen Hel montianam disciplinam ldictat quidem palam , omnia corpora, per Alcaiiest unum verti in salem ,

qui perfecte pondus habet antiquum , atque in aqua quam perfectissime dissolvi potest. Id si sic se habet, sequeretur omnino , Aquae imperium in

omnia corpora universale prorsus esse. Neque vel illud mirum his , qui tenent , ex Aqua cuncta fuisse nata , in eam resolvi Omnia , quaecunque demum sint corpora , unico igne excepto , quem tamen Vel ideo forsan pro corpore non habent. Interim enarravi ipse antea , ubi mechanicam Aquae

virtutem in solvendo explicabam , quod praeceps mollissimae Aquae lapsus , omnia tandem nata corpora in ramenta minima divideret. Attamen

minutas has particulas , postquam ita divulsae fuerunt motu Aquae , nun quam intellexi, dein permistas in Aqua manere. Recitavi pariter supra , quae incredibilis diligentiae vir , atque incorruptissimae fidei, Hombergius retulit de A qua per tritum resolvente Metalla quaelibet. At monui aera admitti, qui semper omne ferme salium genus , maxime in officinis Chemicis, simul applicat. Mihi sane Aquae hic limitatur potestas : si dixeros ius, solam hanc vehiculum praebere elementis , quo possint haec animatum corpora , & vegetantium , ingredi, ibique in vitae constantiam, coriaporisque incrementa, applicari, immisceri, omnia fere perficere. Absit haec sola , iners restat, ex arida , moleS. Igitur doctrina haec jam explanata, quae vim Aquae solventem explicuit ;opus porro non erit multa proferre de Menstruis aquosis : quia eadem jam

fere repetenda forent. Pauca tantum, quae forte memorari merentur, dicam.

Grando , tempore aestivo , post aestum , hincque nata tonitrua , coelo

delapsa , vasis si excepta fuerit purissimis , vim habet aliam , quam alia quaevis aqua. Est enim haec aqua omnium Purissima , in altissimas evecta plagas , in elata Atmosphaerae parte conglaciata , sicque de illa altitudine

constricta cadenS.

Nix autem , tempore Hyberno, frigidissimo , silente omni vento, in loco alto, arenoso , deserto , in stiperiore superficie crasse nivis delapsae ilico collecta, aquam dabit post grandinem purissimam.

Solventia A-quos a. Grando. Nix.

412쪽

Ros est confusum plurium chaos , nam Vapores aquosi, spirituos, s lini, oleosi, atque exhalation CS is cae cujuscunqhle generis , in eo concuriunt simul. Atque in eo equidem dissert quam maxime ab omni alio aqueo Menstruo. Enimvero Oritur tantum , ubi aestuantes Solis radii, sicciorem jam terram per praegressum calorem excoxerunt , hinc ergo corpusculae

magis immobilia, quam ipsa Cit a laa, per magnam illam vim sursum evexerunt, quae igitur simillac remisit paulum Solis irradiatio , mox residunt, inque superficiem telluris arefactae relabuntur , plantas irrigant, dc animalia, aridumque & rimis jam fissile solum reddito humore replent. Hinc vires ROris , Ut prius monui, vix queunt definiri, vix revo cari ad unum caput. Sed adeo de Omnibus coaluit, ut non miror, cogiatasse quam plurimos , latere in Rore abditam Salis Universalis materiem, unde Sal posset educi , quem Congelatum Mundi Spiritum vocaverunt.

Verum haec ego mitto , transiiturus hinc ad alias res, speciesque Menstru Luna caeteras, postquam monui, Aquam in aere haerentem , saepe Menstrui vice fungi, ubi minus recte putatur aer Vi sua agere.

DE OLEIS, ET D E M E N S T RU IS O L E O S I

De olei charactere , atque ingenio , egi jam supra, in Historia Animalium , & Vegetantium , ubi exposui diversas partes , in quas artg compo sita fabrica horum resolveretur, pag. 33.37. Rursumque , quando tractabam de pabulo Ignis, pag. 76 I 6 . I9O. I92. Oleum jam considerandum ut Menstruum , est succus fluidus , aut leni ignis gradu fluidus reddendus, pinguis , in igne calefactus ardens , a quae misceri impatiens. Si putatur Alcohol censendum inter olea, id solum excipitur per ultimam proprie

tatem ; dum aquae misceri satis promtum reperitur, in reliquis autem olei dotibus convenit prorsus. Olea autem Omnia , quae humanis patuere sensibus , vel fuerunt nativa , prout genita in corporibus existunt, vel parata ex his per artem , Chemicam plerumque , quae semper mutata tum sunt a

natural1 sua dote. Neque abesse quis potest, quin hanc distinctionem cogitet ; quoniam sane in classe Menstruorum , ob mire variantem esticaciam , quam solvendo praestant, penitus distincta sunt. Olea igitur , vel succi nativi oleosi, deprehenduntur ubique , tam in fossilibus , quam Vegetantibus , & animalibus : quum in omni rerum classe deprehenduntur talia. Accedens deinde ars, Olea haec immutans , eo adhibere solet vel coctionem rerum pinguium in aqua ebulliente, qua fusa pinguia , hinc liberata utcunque a suis retinaculis, levitate dein sua per motum aquae sursum in superficie colliguntur, sicque non multum aliena a sua pristina indole obtinentur. Alter modus, quem ars adhibet, pressio est, qua contus a penitus oleos a inter calefactas ferri laminas vi praeli urgentis pressa , sicque exsudantia colliguntur. In qua quidem actione, modo nimius Vitetur praeli calor, parum diversa a nativis habentur. Adhibetur quoque ali

quando igne instituta fusio , dum corpora nativa, scatentia Oleosis , igne artificiose adhibito leniter torrentur ; quo ipsb olea horum , & oleo a , exprimuntur, sic quo cosigi queunt. Id in paratione picis de coniferis a boribus tali, clare constat. De quibus Axtii libellus expendi meruit. Ulaiu

413쪽

mo denique , ipsa haec Olea destillatione tractantur ; qua vel ope aquae in

altum elevata, vel etiam igne solo ; aut ad latus acta per retortam , quin& per descensum , ut vocant, depressa , suis de corporibus educuntur. In postremis his oleis, quae stillatilia deinceps appellabimus , id obser vatur fere obtinere , ut nullo frigore laactenus cognito , deprehendantur congelascere , sed fluida peritent. Pressa vero Olea , alia concrescunt frigore acri in consistentem massam , ex globulis coeuntibus factam , ut in oleo olivarum , Oleo raparum , dc plurimis similibus, nimis notum , alia rursum ne acri quidem gelu congelascunt, veluti in lini oleo observamus. Saepe super hac adeo notabili Oleorum differentia cogitans , quin δc varia Uec Olea ipse mecum perpendens serio, nihil, ullo modo , detegere valui hactenus , in quo ingens hoc discrimen haereat: ad secretam itaque potestatem liceat referre , quam vel invitissimi solis experimentis adscribere coguntur , neque ulli aliunde notae legi imputare queunt. Ingenti autem gentis humanae bono mirifica haec proprietas rebus data quippe unde materies comparetur , vel rigidissimo gelu liquida, quae immerso semel incenso et lychnio ardeat in lumina nocturna. Porro igitur scire est, actionem solvendi, quae oleis congelascentibus propria habetur, dc tum demum incipere, quando non amplius gelu consiliunt , sed fluidi liquoris forma apparent, atque resoluta habentur. Quum igitur quaedam horum ipsa aqua citius congelascunt, horum equidem potentia solvens durat minus , respectu frigoris , quam ipsius aquae. Illa autem olea contra , quae in omni naturali frigore semper liquescunt, tamen hanc suam solvendi potentiam semper retinent, conservantque : Unde etiam statim apparet, haud posse definiri in natura rerum terminum certum, communem JUC ,

caloris , a quo incipit, ut a puncto fixo , potentia solvendi , quae oleis inest ; posse tamen limitari fere hanc in certa aliqua olei specie , postquam semel accurate observata erit. Si exploramus hancce Oleorum Potestatem , tum illud deprehendimus admirabile , quod oleum Lini saevis limo sub frigore liquidum persistens , haud caleat plus in se eo tempore , quam glacies rigidissima, aut aliud conglaciatum oleum. Quando autem sensim applicato igne, sed artificiose, & sollicite, Oleum

incalescit ; tum ubi pervenit ad calorem 212 graduum , quo jam aquae consistit calor , nondum ebullit ullo modo. Verum, quum ebulliens jam aqua calescere ultra negat, Oleum continuato eodem igne , omni momento incalescit magis, magisque ; atque tandem eousque exaestuare deprehenditur , ut calorem concipiat usque ad gradus coo, priusquam ebulliat. Unde nil miri, cur oleum bulliens sit tanto fervidius, magisque adurens, quam aqua. Sed & omnia olea non aeque cito ebulliunt. Ea nimirum , quae levissima , subtilissimaque , sunt, facilius ebulliunt , minus incalescunt, dum alia , tardius ebullientia , longe majorem ignem in se recipiunt prius, quam bulliant. Ita rectificatum oleum Terebinthinae satis c1to ebullit,

Lini oleum dissicillime. Unde igitur jam intelligitis , quam sit dissicile definire virtutem , quam oleum habet ad agendum instar Menstrui: quia in oleo Lini, v. g. haec potestas incipit in gradu frigoris summi nobis cogniti , deinde increscit hinc usque ad gradus isoo. In quocunque tamen gradu augmenti semper acquirit aliam agendi vim, sive uni eidemque

Non eongelascentia. Multum ignis capiunt

414쪽

applicatur corpori, per gradus diversos, sive diversis corporibus eodem , vel variato , gradu aestus. Facile quippe cernitis infinitam hic haberi latitudinem , utroque hoc respectu. Sed Oportet, haec evincam coram. id pu bi εχ Primo itaque pro EXperimento haec ago. In lebete hoc teneo, aper- Perimroxo vino. to , est aqua pluvia pura. In hanc aquam dimitto tres phialas Chemicas.,

quam maxime aequales, & figurae ejusdem , fere ad eandem altitudinem impletas sic, ut in prima Alcohol, in secunda oleum stillatilium Terebinthinae , in tertia oleum Olivarum sit. Impono & eidem aquae Thea

mometrum Falirenheltianum paratum cum mercurio. Iam appono ignem ad lebetem, aquam ispissime movens ; ut calescat aequabilissime. Ecce

ergo calor aquae in lebete est graduum 171 , jam Alcohol ebullit in phiala

prima satis valide : quare hanc eximo. Aqua calescens plus , assidue agi rata, jam incaluit ad at 3 , simulque ebullit ; nec amplius jam expanditur ultra Mercurius in Thermos copio , utcunque ignem augeam circumpositum, jamque quam fortissime ebulliat aqua. Sed oleum Terebinthi nar in phiala sua neutiquam adhuc ebullit, neque oleum Olivarum. Unde cernitis miram illam differentiam. Alcohol , quamvis oleum inflamma bile tenuissimum , tamen prius ebullit longe quam Aqua. Oleum Terebi

thinae, tanto levius aqua , satisque tenue, tamen calore ebullientis aquae ne quidem commovetur , licet tamen inflammabile sit, ut nec Olivarum. Ergo dc inflammabilitas hoc non facit , nec levitas , nec volatilitas :quum oleum Terebinthinae sit adeo volatile, ut in aqua ebulliente sursum elevetur destillando. Ei Mi ib. Videte jam aliud Experimentum. Iisdem factis , ut in priori , loco aquae in lebete sumo myriam salis marini fortissimam , quae parari potest calore ebullientis aquae. Hanc sic paratam calefacio igne apposito , &commotione facta, ut ante. Videtis rursus , simulac Thermometrum do

cet gradum i 3 , iterum bullit Alcohol. Qtuod ergo infero , adscendii jam Tharmometrum ad 118 quando ebullit myria. 4κε ergo gradus quinque plures requisivit ad ebulliendum , quam aqua pura. Sed tamen lentet adhuc paulo plus adscendit Thermometrum : quia in magna hac ebullitione semper recedit aqua, densatur sal, & liquor superstes, ut ultimo merus modo superforet sal. Qtiare in hoc experimento , ubi bene constitit de calore laturatae mytiae, quae ebullit, sussicit. Sed advertite jam , Oleum Terebinthinae, aut Olivarum , nullum hactenus signum ebullitionis eXhibent. Tum Tertio, Tertium jam Experimentum hoc esto , quod summa cum prudentia dabo. In phiala hac parva, cujus ampulla aequabilis est crassitiei, collum quoque longum , jam teneo oleum Terebinthinae sic ut duas tertias ampullae repleat. Totam dein phialam , ut & collum ejus, lente & aequa biliter calefacio ; ne postea igne propiore crepans dissiliat. Iam calefa ctam sic phialam , & oleum , teneo super igne puro in hocce mobili foculo accenso. Sensim admovendo ad ignem magis, magisque. Nonne udmiramini nondum ebullire Θ sed , ecce , dum jam ignem fere attingit , incipit demum ebullire. Atqui ebullit vehementer , non sedate. Strefitum simul edit validum. Postquam autem removi phialam cum oleo de igne ,

Videtis , quod valde longo tempore , agitatio, strepitus, ebullitio , coim

415쪽

serventur in hoc oleo ; quum tamen Alcohol ita ebulliens in phiala , statim quiescat dum ab igne remota fuit ampulla. Aqua quoque sic remota ab igne in phiala, mox desinit ebullire. Sed jam quaeretis illum ignis

gradum , qui obtinuit in hoc oleo priusquam ebulliret. Id autem ita exploratur : in vase aeneo contentum Lini oleum exponite nudo igni, cui Immergite Thermometrum Mercuriale , & phialam cum oleo Terebinthi nae ; experiemini, Oleum Terebinthinae in lita phiala longe citius ebullitu rum , quam oleum Lini in vase. Interim Thermometrum docebit gradum hunc , si bene memini fere 3 6o fuisse. Quando autem hoc oleum ebul liens partes dimittit a se volatiliores , tum residuunt spistius, statim ma jorem requirit calorem , priusquam ebulliat. Atque haec dissicilior ebulli tio , majorisque caloria conciliatio , increscunt Omni momento , quo in crescit olei resis tui in spissitio per ebullitionem. Unde mirum non apparebit Medicis , quare olea illa crassa , agitata , tam enormiter calefacian r. Est sane observatio haec , si quid video , pulcherrima , utilissima. Sed nimis ruo per omnia , quasi torrente abreptus pulchra rerum Varietate. Ergo iam iterum quarto huc animos , oculos ite. Teneo hac phialta oleum Amygdalinum , recens pressum omnibus itidem cautelis adhibitis , tandem phialam cum oleo igni nudo impono , ita , ut vitrum fere funde retur. En jam demum ebullit oleum , non prius. Motus autem ille, quo jam ebullit intra phialam , sedatus , aequabilis sine strepitu , ad finem us que. Est: vero calor ille major , quam 6OO graduum.

Postquam , quod jucundum profecto , ita iam vidimus latam illam ignis ad Olea applicationem , quae ferme triplo est majox, quam quae aquae conciliari potest , eo ipso etiam facile percipimus vim illam solvendi , quae in Menstruis a solo igne pendet, tanto quoque majorem emo in oleo , quam in Aqua. Olea namque plurima , quum liquida in gradu primo Thermos copii , ubi aqua jam glacialis in gradu trigesimo tertio

fere quumque caloris suscipiendi terminus, in aqua certus liquida, sit graduum 18o, qui inter glaciem, & ebullitionem intercedunt in oleo autem sint Lini ad minimum 6oo gradus , inter triuiditatis gradum primum, & ebullitionis terminum. Hinc apparet dominium ignis in oleo tali, ad imperium ejusdem ignis in aquam puram se habere, ut decem ad tria. Cuinam mortalium unquam hoc possibile fuisset invenire a priori 3 Si autem ulter1us cogitamus , olea multa , ebulliendo adhuc inspissata, iqnge plus ignis recipere , sciemus & ultra hunc terminum potestatem ignis in

Olea se extzndere, Interea vero certissimum reperitur , quod animalium quorumcunquo universae partes, compositae , naturales, aut & integra horum corpora, atque etiam ipsorum vegetantium , si accurate submerguntur in oleo , immutata perstent , a dissipatione , fermentatione , putrefactione immunia. Atque fiunt hae conservationes illibatae in omne fere tempus , etiamsi aestuante coelo tantus in aere calor Ortus fuerit, quantus unquam natu talis oritur. Ipsa quoque insectae, aliter ita infesta corrodendis corpori bus instrumenta, oleo supernatante prohibentur penitus. Ita quidem , ut sic integra maneant , quamdiu oleo defensa fuerint. Qiuin imo post quam corpora memorata , idoneo tempore oleis tecta manserunt , at

Et adhue areo, Ignis in oleo quantus effoqueat olei tepidi vis in Animalia &, Vegetamia,

416쪽

vis olei bullientis in eadem. Corollaria hinc, In Metalla.

3 8 PARS ALTERA.

que satis per haec ipsa fuerunt undique penetrata ; tum videntur induisse incorruptibilem fere indolem , qua dein diutissime servari queant. Ut

s me in cadaveribus dudum patuit, ita conditis , atque asservatis. Quo quidem invento quam maxime nititur ars condiendi corpora balsamo :quia ejus origo hinc innotescit, atque virtus cognoscitur. Qiuando aurem corpora oleo ebullienti injiciuntur subito , tum oc y sime nanciscuntur crustam duram , fere lapidescentem , quae colorem ac quirit veluti oriri consuevit ab igne nudo, flavum, rubrum , nigerrimum denique. Materies autem reliqua, qux latet intra hanc crustam , magno illo calore ambientis olei ebullientis agitata motu repercusib, im pedito , atque sui caro quassi, mirifice intus mutatur , coquitur , dige-r1tur , maturescit. Totum tandem solidatur , atque durabilitat1 diuturnae adaptatur optime. Quando autem corpora oleo ferventi immissa , plena sunt aquosis humoribus , veluti siccatae in exteriori superficie carnes , aut pisces, tum sub crusta externa contracta humores hi, plusquam ebul

lientes mire tenerescunt, succum omnem retinent, evaduntque aptissi

ma digeri, atque nutrire; quin & cibi hi ita parantur in longam dura

biles diem. Omnia namque principia talium corporum praeparatorum intime adunata, atque se mutuo perficientia , abeunt in corpus defensum

Obiter notare licet ex omnibus hisce , vix exspectata , Dogmata quae dam. Quorum primum esto , quod gradus caloris , qui ab igne queunt

conciliari corporibus, non se habeant. in ratione densitatum, quae Obtinent in corporibus calefactis. Alterum, quod tamen in eodem corpore , sensim densiori facto , ignis tamen , pro incremento consolidationis , plus communicari queat. Tertium dictat, a combustilitate in igne, haud pendere potentiam ignis majoris communicandi alicui corpori. Ebulliens Alcohol non admittit plus ignis , aut caloris. Est nihil in natura eo combustile magis. Est nullus liquor cognitus , qui minus ignis admittere potest in se, quam Alcohol, usque adeo , ut iterum videamus frustra quaeri generalia , sed veras proprietates naturae determinandas per singularium explorationes. Ex demonstratis jam primo hisce dabitur plurima colligere, quorum inprimis unum hoc est , quod queamus metalla quaedam in oleis quibusdam ebullientibus dissolvere quam intime ita , ut inde exoriatur mistum haud ita facile iterum in sua resolvendum primordia ; hac enim arte in usus tam mechanicos , quam medicos , laudatissima sane secreta inventa fuerunt, quibus caruissemus aliter , non sine

damno.

Sed ad Experimenta denuo. Quintum vobis hoc exhibeo nunquam ita demonstratum. Nimirum in phialam hanc demissi Minii semiunciam , superfundo dein olei Olivarum sesqui unciam. Qtiae dein concutiendo simul quam optime misceo. Videtis autem de industria me elegisse phi iam talem , quales adhibui supra , & descripsi. Tum cautela eadem iterum e longinquo prudenter calefactam ampullam tandem impono fere igni, donec oleum ebulliat. Cernitis jam fervente liquore, Minii pulverem solvi, misceri, coire in massam. Sed advertitis pariter , non prius hanc miscetam fieri, quam oleum deductum fuerit ad ingentem caloris

417쪽

gradum , cui dein paret Minium solutum. Liquet ita balsamum metallicum haberi , & caementum aquae resistens optimum. Magis mirum , quod nec auditum jam adhibeo, in Experimento hoc sexto, in platalam hic simul demisi granulati Plumbi grandinem ad unciae semisI1m , cui iterum superast undo olei Olivarum sesquiunciam. Iterum eadem , ut supra , cura impono igni. Quis crederet Z in fundo vitri decurrit liquefactum plumbum , instar aquae fluidum, neque tamen oleum adhuc ebullit ; imo ne quidem vapores adhuc dat. Unde vitrum disticilius funditur quam plum bum. Dum jam detineo in igne majore , donec oleum ebull1re incipit, metallum quoque ipsum ab eo dissblvi incipit. Quare vitrum a fervente oleo solvi nequit, quemcunque demum caloris gradum acquisiverit. Intelligitur & inde ratio cur plumbum fusum minus urat ebulliente oleo quamobrem dc patitur se tractari subito a manibus hominum , creta sic cissima incrustatis. At hercle monitus serio iterum sit iterumque , qui periculosissimum hoc experimentum imitando instituere gestit, ne ulla aquae guttula incidat in hanc phialam : omnia enim puncto horae distilirent immani impetu , omnia , summo cum discrimine Vitae. Sed moneam pari ter , vapores de oleo ebulliente aliquando aquosos esse , qtii adscendunt , dumque in longo collo phialae collecti relabuntur speciae guttarum aquOsarum, idem infortunium patrarent : Plumbum scilicet fusum aquae impatientissimum est. Septimum jam experimentum esto in Stanno ; cujus semiunciam cum sesquiuncta olei Olivarum , simili iterum apparatu igni imponens , demonstro Stannum in fundo vasis fluere instar aquae. Cumque rasum immiserim , liquefactam id in unam coire massam .. En & oleo mis ceri , 3c ab eodem incipere dissbivi. Octavum jam Experimentum hoc erit. Plumbo fuso aequalem Stanni partem admiscui. Hujus massae semitin clam indidi huic phialae, affudi olei Olivarum sus quiunciam. Detineo jam , ut antea , supra ignem , donec ebulliat oleum ; tota massa dimuit fusa, longeque citius diffluit, quam oleum ebullit, imo de ocyus , quam Ρlumbum solum , vel solum Stannum funderetur. Non licet mihi pergere ad altiora, quae ulterius hinc elicere possem ; vel jam dudum per nimia distandos. Patiamini in memoriam Vobis revocem pauca quaedam memoratu digna , quae ex dictis sequuntur. Quorum primum esto, olea apta nata, quae in se recipiant , diuque retineant magnam vim ignis, priusquam ebulliant penitus. Secundo , non reperiri in natura aliud liquidum , cui plus ignis ta conciliari possit, quam oleum. Quum omnia lixivia , oleum

Vitrioli , citius ebulliant , minus calescant , Argentum autem ViVum etiam citius utcunque, aut forte aequaliter. Tertio ingentem oleis imprimi posse vim ignis , priusquam in vapores dissoluta, sursum adsce

dant ex vase suo , quo continentur. Quarto , Olea hanc vim ignis, quam in se ita receperunt, communicare cum eo vase , in quo ebullientia coercentur : unde in vase Plumbeo & Staniaeo , aquam coquere licet , non 'licet oleum in eis ad ebullitionem deducere , quin jam prius liquescantό into , eandem ignis Vim conceptam in oleis , etiam ab his dari Metallis ipsis intra olea haec contentis. Sexto , haud facile nosci modum , quo plus ignis dari queat Oleo , nasii ex naturae instituto curando ut ac

418쪽

olpa agunt Per aquam iis prVri Ana. Et per Aet-

dum occultum.

ea ambo.

ignem ebulliat. Si autem ultra quis Velit hanc ignis collectionem augere in oleis, illum debere modum in Venire, quo Oleum comprimat intra suum vas, vi majore , quam est a zmospha rae vulgaris , tum enim calor, pro rato, crescet. Ut jam in aere , & aqua , supra notavi. Unde facile intelligitur, quod oleum , in profundo telluris loco , pressium atmosphaera multiplicati ponderis , immanem calorem acquirere queat, si ibidem igni ipsi occurreret magno. Si vero tum enormiter aestuanti tali oleo illapsa aqua foret, quam incredibiles , Omnique imaginatione majores tum Orirentur terrae motus. An forte in AEthnae , Vesuvii , Hectae, aliis caminis telluris Vulcaniis talia contingunt λ utique inter alias , & haec causa meretur , ne negli gatur Physicis. Septimo , liquida ipsa olea non pati, ut plus caloris concilietur suo vasi continenti, quam in ipso Oleo contento inest. Impedire ideo ignem , ne liquefaciat Vas, quod tunderetur igne majore, quam 6oo graduum. Octavo tandem iterum demonstrari, quod Autor naturae modum statuerit igni, ne per materiem maxime Inflammabilem , oleum, furere posset in immensum. Porro in explicanda vi solvendi Oleorum , omnino recordemur, omnia

olea pressa , cruda , vegetantium , semper habere in se Aquam. Quae facile videtur , quando oleum pressum Amygdalinum ebullit in nostris phialis :nam elevatur tum aquosus Vapor , qui parieti longi colli applicatus coit in humiditatem , quae in guttulas collecta apparet manifesta. Quin ipsa haec recidens in ebulliens infra seum , Unde leparata fuerat, miros motus , & strepitus facit intra vas , dc crepitationes. Hinc Aquae hic latitantis respectu olea, pro gradu vario applicati ignis, agunt in objecta solvenda , quin & inde natae inter ebulliendum crepitationes modum solvendi quo dammodo mutant. Hinc quoque, post expulsum hujus Aquae , diuturna ebullitione , mutatur valde Menstrui hujus oleo si facultas olea enim diu cocta aliter solvunt sua corpora , quam eadem cruda. Sed & Olea illa praeter aquam adhuc recondunt in se Salem quendam subtilem , plerumque acidum , volatilem , ipso fere odore in multis se pro dentem ; qui valde penetrabilis habetur. Produnt se hi Sales forma spiri tuum acidorum, qui instar aquae se colligunt, ab oleo se separant, nec temere patiuntur postea se iisdem iterum permisceri. Sed tamen non adeo est promtum extricare hoc oleum a suo acido. Si enim nativum , sponte transsudans, oleum abietis , laricis , pini, igne eliquaveris , per successivos gradus , tum semper ab initio , ad finem, parvo, aut summo , gradu ignis, acidus ille spiritus exprimitur , tamen in principio plus, dc facilius, exit. Atque idem fere in aliis quoque oleis plus , minus , Obtinet. Quoties igitur Chemici definient potentiam veram ipsorum oleorum in solvendo, tum semper oportebit sollicita prius distinguere cura , an effectus quidam oleo praestitus, haud debeatur potius Aquae illi, aut con tento Acido, quam quidem proprie oleo. Magni enim hinc errores enasci poterunt. Enimvero pictores nos docent, pigmenta oleo cocto dis luta, avidius imbibi, quam si crudo immisceantur , quodque deinde exsiccentur citius tabulae his pigmentis inductis. Quum contra colore S excepti crudis oleis , plus turbent nativam pulchritudinem pigmenti, atque diu admodum deinde perstent absque exsiccatione. Atque ita quoque singularis

419쪽

illa vis , qua referuntur pollere olea imollissima pro dis Ibi vendis metallis in leni calore , tribuenda videtur potissimum huic latenti acido , neque ulla ratione ab oleo a parte pendet. Quando nimirum lene Olivarum oleum pollini tenuissimo ferri, aeris, plumbi immiscetur , atque dein igne blando digeruntur diu simul, tum sane metalli pars solvitur, immiscetur oleo, colorem illi impertit, impraegnat viribus saepe egregiis. Extensa hinc fuit

facultas olei debitos extra limites : neque enim manebat haec potestas in his oleis, postquam coctione diuturna orbata fuerant omni hoc adhaerescente acido. Hinc dudum observavere aeris , & chalybis inprimis politores , aeruginem , ferruginemque , splendentium metallorum in

aere praecaveri haud posse, si oleo inunguntur , crudo , sed quam optime dum cocto inducuntur onprimis vero, quando simul cerust, pauxilium , vel plumbaginis, simul incoxit in illo oleo, quorum acidulum illud penitus imbibitur : unde paratur Linimentum optimum servando nitori, atque aciei, talium instrumentorum. Qhiod vero ipsis quoque oleis stili titiis eadem Acedo insit eleganti demonstravit experimento Eximius Vir Hommannus in laudatissimis obf. Phys. Chem. pag. 36. 17. ubi conterei do oleum stillatilium florum Lavendulae , dc oleum tale Terebinthinae , cum sale Tartari, observat, inde produci salem quendam neutrum , qui ex hoc Alcati, de electo acido de oleis, enascitur. Tandem destillario lenta horum oleo rum sales inde elicit: ut de Terebinthinae quidem oleo, & Juniperino acidi quid elicitur. Olea autem destillando producta ex vegetantibus alcalescentibus , aut de putrefactis iisdem , atque quibuscunque cujuslibet animalis partibus, omnia quam plenissima sunt salibus alcatinis , volatilibus, ita, ut leni igne copiosi hi Sales inde prodeant, sua se forma nivea, solidis in glebulis

ostentantes. Qtiotiescunque igitur dotes Oleorum explicare contenditis, separate inde sedulo alienos sales , puraque horum olea dein explorate hac cautela sine errore , definire datur , quid de viribus sentiendum sit. Sed longe magis necessarium est , & utile , ut, priusquam de oleis ut

Menstruis, agamus, primo examinemus quousque olea maneant olea. ua in re plurima , eaque insignia Occurrunt : nam olea parata cum aqua per vesicam , aut & illa , quae sicco igne per retortam acta fuerunt , odo rata fuerint, vel foetida , si arte , prudenterque , ex retorta vi ignis destillant, ad siccitatem iisque , Vasis autem quam accuratissime clausis , relin

quunt terram quidem , ipsa autem sensim subtiliora evadunt, minus lenta, magis fluida , magis perspicua. Ubi autem id repetitur in decimam quar tam usque, aut & ultra , vicem , semper aliud habetur , aliudque oleum ,

semper manet terra λ Ut tandem meabile, an Odynum , magnorum morborum fidissimum habeatur praesidium. Sed dc semper sane Menstruum aliud. Unde Helmontius Pater in Aurora Medicinae, Belgice edita, pag. 188 , oleum humani sanguinis , cum spiritu salis ita saepenumero destillando ,

donec foeces nullas ponat, tandem parare putat remedium diaphoreticum, quod , Menstrui cujusdam instar , solvit in corpore viventis hominis omnia praeternaturalia spissamenta , unde obstructiones nascuntur lethales.

Confirmat Clarissimus Hommannus talia se parasse , atque ab egregia virtute medicata commendavit quam maxime. Obs. Phys Chem. pag. 39.

Saepe L Alealivolatile inest. olea smplicia.

420쪽

Ft Spiritus

Rector.

Olea vera quid solvanti Alcohol inter

Imo alius , sed heteroclitus magis, Scriptor ausus fuit asserere , tali oleo , sic parato, Medicinam Universalem comparari. Verum antiqui Chemici haec prioribus jam seculis descripserant. Sane Menstrua inde , hac arte, talia parantur, quae praeclaram, vixque imitabilem solvendi virtutem obtinent. De quibus Rai mundus I ullius, de Isaacus Hollandus, integros , atque ample satis descriptos , processus exhibent ; qui super his legi merentur. Tandem denique cuncta haec Oleorum genera , quaecunque demum fuerint , aliquid adhuc tenue, Volatile possident, quod iis inhaeret, sed inde tamen potest excitii. Spiritus scilicet Rector , vel Archaeus , jam supra descriptus. Est ille agilis , odoratus, fas Idus , ignis filius. Qui effectuum

incredibilium vera causta. Ille igitur oleis innatus, in iis rotentus , & l1gatus , illa imbuit virtute singulari, satis efficaci, neque alibi invenienda oAt, postquam penitus evanuit ex his oleis, relinquit eadem inertiora longe , neque fere magis inter se distincta. Qtiumque de multis , leni calore , sponte, exhalet, aurae se immisceat, olea relinquit illa e ta, nec Valentia ulterius enicere , quae olim praestiterant. Iam dixi satis de oleis, Ut tuto queam porro de ipsis sinceris jam vera dicere. Vis ea solvendi maxime pendere videtur inde , quod olea haec apta nata sint in se recipere, aliisque applicare , vim ingentem ignis. Primo igitur Olea miscentur oleis, pleraque omnibus. Quamvis tamen quaedam sint, non adeo facile miscibilia , ut in destillatione Tere binthinae , & Succini , ubi olea, vario ignis gradu, diversa prodeunt pondere, spissitudine , colore , situ , quae non patiuntur se adeo facile per misceri inter se. Reliqua autem facile permiscentur. Secundo Resinosa Vera corpora in oleo quoque deliquescunt, satisque dein dissolvuntur iniis. Tertio rursum Gummo a plurima, maxime , quibus & resinosa inter mista sunt. Quarto rursum & olea coacta, sive mutato nomine appellentur Balsama , sive Lachrymae , vel Colophoniae ; haec enim omnia Oleis diluuntur. Quinto etiam ipsa sulphura, quae reperiuntur in fodinis , aut quae igne producuntur. Sive liquida prostent forma , sive solida ; omnia enim patiuntur se dissolvi in oleo , etiam quae tecta latent inter alia corpora. Ita Antimonium in pollinem contritum , aut sublimatum prorsus in flores , si decoquitur in vase cum oleo , dabit brevi Balsamum crassum,r brum, Antimonii , qui oritur tantum ex Sulphure Stibii resoluto in oleo , dum regulina pars sola manet, oleo intacta, orbata sulphure.

Eodem modo res se habet in aliis quoque semimetallis, quae sulphure

abundant.

DE MENSTRUIS PROPRIE SPIRITU OSIS, VEL ALCO HOLE.

Alchemistae , qui inter Adeptos fuisse celebrantur, ubique loquuntur de Spiritu Vini. Eumque reductum in subtilitatem summam adhibuerunt ad omnia alia praeparanda Menstrua secretiora. Ut in ipso Circulato Pa racelsi patet. Unde tandem Laboriosissimus V ei denset dius in eam venit sententiam, ut putaverit, Adeptos omnia sua Arcana dilucide descripsisse , solum Spiritum Vini Philosophicum texisse absconditum , quo noto

SEARCH

MENU NAVIGATION