Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

colores mutat ut Alcalia praecedentia ; praecipi Ationes pariter ab eo perficiuntur eaedem ; imo ipsae quoque solvendi vires in corpora certa prorsus similes, ne dicam eaedem, per illud contingunt. Verum tamen manet sena per in eo aliqua differentia : nam Nitri quidpiam nondum penitus mutati adhuc retinet , quod non prius se manifestare solet, nisi postquam Oleum optimum Vitrioli superasti inditur : tum enim statim inde assurgit vapor, qui Spiritum Nitri, vel aquam fortem , redolens docet , quod supersit ad

huc in illa massa Alcalina id , quod vi affulsi olei Vitrioli ex Nitro puro quoque exsurgit. in etiam ipsum Vitrioli Oleum illud solet nigrescere, postquam unitur huic Alcali Glataberi : unde quoque elucet carbonis quid manere in eo, a prunis istis injectis , δί combustis. Hinc in eo quidem Glauberus haud fallitur , quod sentit, Alcati hoc Nitri aliquo modo dis ferre ab Alcati alio vegetabili. Sed quando vires ejusdem adeo extollit super omnia alia , tum forte indulsit nimium laudi suorum inventorum. Tertius autem , isque omnium quidem celerrimus, modus alcalia Ocys sime, atque copiosissime simul conficiendi, omnino exponendus hic. Si ergo Tartari optimi, & siccissimi, aequalis copia contunditur in pollinem tenuissimum siccis limumque , atque pauca copia simul vasi ferreo , fere ignito , & purissimo , per vices injicitur , sit , jam supra ostensa , momentanea deflagratio , atque ilico natus Sal albus , alcatinus , fixus, abundans, gignitur. Qui quoque omni nota Alcatinus vegetabilis videtur. Sed eas dem quoque admittit disterentias. Nam iterum , quando Tartarum Virriolatum conaris hinc quoque facere , statim se foetor aquae fortis prodit, quin & nigricans quoque materies redditur : manifesto indicio , ut in priori casu , ita hic quoque , eadem obtinere , quae modo recitavi. Vid. omnino Eximius Hommannus , pag. a I. Obf. Phys. Chem. Denique paramus uno fere momento salem fixum, Alcatinum, igneum,

ex Nitro , arte satis singulari. Scilicet postquam de Stibio separatum fuit ita omne sulphur adhaerens , quantum fieri fere potest , pars pura metallica visa superest , vocatur Regulus : si splendens ille deinde mundo catino funditur ad ignem , tumque fuso penitus octava pars , respectu ponderis Reguli, Nitri purissimi, siccissimi, ad icitur ; miramur statim, Nitrum hoc, quod adeo prompte solet diffluere ad ignem validum, nunc adigi non posse ad fluxum , nisi summo sane igne, quo egemus ad fundendum aes. Sed aliud est magis singulare : etenim simulac jam magno illo igne fluit,

aureum colorem induit, sique effunditur in conum fusorium, specie placentae aureae supernatat. Haec autem separata inde concussit vasis , sicci impa rientissima , adeo acris Alcalina evasit , ut ignea prorsus sit omni fere effectu. Neque innotuit hactenus vel expertissimo ullus modus , quoqueat quis tantam acrimoniam ulli communicare sali. Enimvero filium

frigidistit nus Nitrio , nullum prius signum Alcali gerens, vi ignis solutum cum metallica Stibii parte, tantam hic acrimoniam solo quasi attacta

aequisivit. Credibile quidem est Sulphur Stibii intimius se immicuisse: quia sal hic , ita genitus, si siccissimus statim , & calidi stimus adhuc, injicitur in

Alcohol sincerissimum, statim tincturam inde ruberrimam elicit, cujus caustica est usque adeo violentia,ut ferri vix queat. Observavi vero subitaneam hanc mutationem contingere, si Antimonii ille Regulus factus fuerit

432쪽

Vis Aleali fixi.

Prima attrahcns aquam. 'ttractum sortiter xctinent.

cum ferro, methodo Suchtheniana, sive cum Tartaro dc Nitro tantum via vulgari. De in , non contingere hanc , mutationem , quamdiu sulphur externum adhuc adhaerescit.; sed inprimis tantum , quando , hac parte jam separata, pura regulina superest , de cum Nitro perfecte funditur. Hinc igitur nova , neque alias cognita , mutatio haec tanto apparet mirifica magis , Mod Nitrum cum Sulphure nunquam alcalescat, sed in amarum salem , Polychrestum abeat. Dein & hoc auget hancce mirabilitatem,cquod Nitrum , quam diutissime solum in igne detentum, maneat non mutatum , sed constans. Rursum , quod cum Antimonio cum sulphure non ita alcalescat. Attamen cum Regulo statim solo fusu sic paratur. Videmus sane inde , quam sint incogniti, nunquam praevidendi, subitanei, effectus corporum, certa lege combinatorum inter se' quam parum igitur ex gene ratibus iteram dici queat veri in Physicis. Rursum cernimus , quam facile Nitrum , in toto suo corpore alcalescat , scilicet ad merum quasi attactu natantum corporis , quum hic non permisceatur Stibio fuso , sed accurates ursiam supernatet , expulsum prorsus de corpore fuso Antimonii ; denique ita salem , fusa promptissimum , temporis momento evadere dissicit limum omnium fusu. Atque haec equidem ea sunt, Auditores optimi, quae ego detegere potui, Autoribus memorata , aut & observata, circa Origi nem Alcalium fixorum , atque oriundam hinc eorundem in suas ordinatas classes digestionem , tum denique de viribus quibusdam in hisce. Ducimur porro ad speculandas omnes illas actiones physicas , quas hi Sales praestare observantur, quod quo exsequar felicius , tolerate repetent m semol, totam rerum naturam, ope comburentis ignis , occupari semper in eo , ut ex Vegetantibus exustis faciat copiam incredibilem horum Alca lium. Artem autem , δί necessitatem , hominum , immensam simul horum quantitatem semper etiam conficere. Et tamen nihil horum usquam reperiri. Natos igitur hosce sales perire, aut in alienam indolem assiduo mutari. Quando igitur Alcalia, fixa , perfecta , contemplamur, hasce in illis deprehendemus actiones communes. I. Aquam trahunt Vi magna, ex spatiosa distantia, de omni corpore noto, in quo aqua haeret. Id VCTO patet oculis : quoniam Alcati tale , eductum de igne valido , si haeret in aere calidissimo , circa aestuantem focum , ubi aqua nulla alia arte prae sens detegitur , statim humescit, liquescitque. Atque, si tum humidum hoc Alcali, in vase puro , sicco , vitreo , suppositum per ignem exsiccatur, vapor adscendens , alembico exceptus , ibi coactus, dat puram aquam, quam Alcati attraxerat. Reliqui autem sales , humidi prius , si in illo loco ponerentur , CXsiccarentur , atque orbarentur sua aqua humectante, in quo loco Alcati siccum deliquescit. Hinc Alcalia haec sunt veri magnetes aquae hanc solvi in t i, sibi adunant; ab ea solvuntur ; aqua unitur illis ; hanc aquam fortissime retinent sibi unitam ; eandem quam dissicillime a se dimittunt ;hinc semel soluti in aqua , deinde iterum penitus exsiccari negant calore ebullientis aquae. Sume enim oleum Tartari per deliquium in vase, immissb dein Thei mos copio Mercuriali, applicetur calor 11 graduum , non exsiccabitur falhic ; si autem animus est exsiccare , oportet ut Vasi metallico commissum , alliduo agitatum , igni valido valde, majori 6oo graduum, applicato

433쪽

DE ARTIS THEORIA. I

are cat, unae nullum fere corpus novimus , quod aquam amittet dissici lius. Placuit autem inquirere in vim illam , qua sal hic aquam attrahit, inquantitatem, quam in se rapit, in spatium , per quod eadem illa attrahens

potestas diffunditur.

Unciam igitur puri Alcatini, fixi, siccissimi, salis, in orbe puro, vitreo,

sicco exposui aeri , in loco sibi erraneo , undique clausi, null1s omnino ag1tato ventas. ExpertuS fui, brevi aquam ex aere hoc quiescente attractam fuiste in superficiem latam hujus salis. Pergit vero sal ille attrahere perpetuo aquam ex illo aere , donec tres fere uncias attraxerit, priusquam1n hac actione cesset. De1nde vero staturatus sal ulterius attrahere desinit. Didici de his , 1llam copiam aquae , in hanc salis illius superficiem attractae, ut minimum hanc dico postulassὸ spatium sex pedum cub1corum aeris , ut inde stipoeditari potuerit haec quantitas. Si enim ponimus acris ad aquam pondus in ratione unius ad mille , δί pedem cubicum aquae ponde rare sexaginta & quatuor libras, tum omnia gravia simul in pede cubico aestis sunt librae. Sit jam dimidia pars omnium illorum gravium cor prisculorum mera aqua , & altera dimidiata pars caetera Omnis generis cor puscula contineat, apparet in pede cubico acris circiter dimidiam unciam aquae contineri. Si igitur sal ille valet tantum aquae ex tam vasto spatio adducere in se , mira deieci a vis est in rerum natura. Recteque diXit Sendi Vogius, quo magis ignis urit Alcalia , eo semper calcinatum hoc a quam de aere attrahere magis , magisque. Si autem putaveritis potius, aquam de remoto acre succedere in aera , qui attingens Alcali jam ea aqua ex haustus est, non repugnabo. Id autem scio , aera quievisse , unde illa aqua separata fuerat. ἈUt autem Curatius 1nquirerem in eandem rem. Sum si magnam la e nam , Vitream, Cam vero adeo puram siccamque , ac si recens de cliba ovitrario educta fuisset. In hanc calefactam prius immisi Salem Tartari ca-l1dissimum, siccisimum, methodo supra posita redactum in pulverem. Mox clausi puro , siccissimo , subere os lagenae, atque dein duplicatam vesicam suillam, diu affricto oleo facile flexilem redditam, quam arctissime alligavi supra suber. Expertus fui pollinem stibtilissimum salis , qui lateri cavo

rasis adhaerescebat, maduisse ex aqua , qu e Crat in 1llo pauco aere , qui intra hanc lagenam clausus erat simul cum sale : quamvis ille ipse aer sic cus erat, Se calidus , eo tempore , quo obturabatur lagena . r. Respectu autem aeris videntur Alcalia habere plane oppositam virtutem : ut Cnina aquam attrahunt, ita repellere censentur a se aera proprie dictum , elasticum , elementalem. Si enim sal Alcati ruis , saeus , Optimus, candescens , imo liquefactus , ex igne , mox patinae ferreae immittitur,ocyssime aquam attrahit. Atqui aqua illa ex aere trahitur : igitur putare tur & simul hunc aera attrahere ; inprimis quidem , quia supra constitit, omnem aquam cito in se ducere aerem , si eo orbata est. Et tanto mamscrederetur sal ille Alcatinus in sum aerem fugere , quia omnis aer vi sunmma ignis , unde liquefactus, eductus fuit & expulsus ex illo sale. Plinc igitur eg omnium harum causarum consideratione colligeret quisque, aerem plurimum latere attractum in hoc sale. Interim tamen , si hoc Oleum Tatiatari per deliquium exploratur antlia pneumatica, nullum signum dat educ

Secunda repel

434쪽

Alcohoi non fugiunt,

ti aeris, licet calescat. Hinc jam unusquisque concluderet, Alcalia haec aerem a se repellere non modo ; imo vero & illum , qui primo fuerat hospitans in illa aqua , quam Alcati attraxit , expulisse exista ipsa aqua.

Esse igitur in salibus istis facultatem aera fugiendi, fugandique. Sed meministis, me jam supra egisse de hac ipsa re , atque ibidem peridonea experimenta deduxisse eo rem , ut fere credibile foret, Alcalia aerem quam fortissime attrahere in se , secumque quam arctissime ita con jungere , ut eum non dimittant iterum, nisi summa ignis potentia , aut per effervescentiam. Vid. pag. 276 , 283 , 28 . En , hisce diu , & deliberato , perpensis , ambigo , an in secunda hac potestate Alcalium debeam dico re , Alcalia fixa aerem a se penitus repellere Θ an autem , eundem sibi ita

unire, ut vix aliud corpus plus attrahat, arctius fixet certe alterutrum debebit verum csse : qtudnam vero ex duobus ξ non audeo dicere. Cernitis mirum Experimentorum tot rite captorum , eventum ; nimirum inter duo maxime opposita asserta fluctuationem. Talis vero natura est verte Physices, neque aliter ratio ejus constat. Id vero habebit boni haec dubitatio , ut ulterius incitet ad explorandam rem ipsam.

Alcalia eadem fixa , acerrima , purissima, siccissima , adeo fervidissima ab igne , si miscentur Alcoholi omnium optimo, rapiunt illud intra se,

sibique adunant. Quando autem vel minimum aquae in alterutro haeret , tum statim attrahitur aqua , repellitur Alcohol, neque ulla arte tum pos

simi conjungi simul, quaecunque demum ars adhibeatur ; hac igitur ratione Alcalia pura Spiritum Vini meracum eleganter dividunt in duas partes, non commiscioiles inter se , scilicet in aquam Alcati saturam , & in Alco hol purum supernatans. Sic iterum vis attractrix aquae in Alcati reciproca pater. Sumite enim labram integram Alco holis sincerissimi , huic admisse cete vel minimum aquae , immittite salem Alcatinum siccissimum , Ocyssime trahet Alcati id pauculum aquae in se , apparebitque tenacis olei spe cies ad latera vasis , simulque adunatio Alcoholis cum Alcati tota erit impedita , facile igitur 3c hinc intelligimus , quam multae , quam singulares Operationes physicae absolvantur per Alcalica fixa , quoties haec agunt in illa fluida , quod ope fermentationis parata sunt ; dum scilicet attractu , Vel repulsa, Alco holis agunt , aut ad luetione aquae solius. Quin etiam alio adhuc respectu agunt haec Alcalia in hos liquores : quum enim omnis spiritus , de quocunque vino per ignem electus, semper acidum volatiles cum miscuerit, hinc , attracto avide hoc acido in Alcali, idem spiritus postea purior , acidoque inhaerente privatus erit ; adeoque longe erit alte

rius naturae, atque virtutis , quam ante hanc operationem fuerat. Ipsum Vero Alcati, per hanc mutationem , prorsus mutatum erit, evadet compositum ex acido , de Alcali, &, si staturaretur hac ratione, Salem Seianerti purgantem de Tartaro exhiberet. Huic tandem observationi debemus

modum parandi Alcohol purum , in frigore , absque igne , procul omni destillatione : modo Clavellati Cineres immisceantur communi Spiritui Vini copia idonea , dein agitando diu integre misceantur, aqua ibit in Alcali, Alcohol supernatabit, quod leni vasis inclinatu effusum Alcohol Pr bet Vel prima vice ; si autem dubitet quis, an rite sincerum sit, Alcoholi

huic parato , recentes cineres clavellatos immiscendo , agitando , ei fundendo

435쪽

dendo , facile illud purum praestabit. Interim tamen in hoc opere semper spiritus vini aliquod Oleum suppeditat pingue, quod prius non apparuit, Dec in spiritibus vini, neque etiam in ipso Alcali. Sed iis sic commistis una

demum enasc1riar.

Qiuarta horum Alcalium potentia manifestatur inprimis in Olea stillatiatia ex vegetantibus. Si enim Alcati acerrimum, purissimum, siccissimum, fer vidissimum adhuc ab igne, infunditur in Oleum stillatilium, attrahet illud oleum avidissime, magno cum strepitu,& sibilo, in se, illudque sibi conjunget adeo bene, ut statim oriatur Saponis quaedam species: quae dein ulterius, arctiore nexu , perficitur, quando misceta haec reponitur in loco subter raneo. Tum enim unita haec ambo , semivolatilia redduntur , inque massam abeunt aqua solubilem , quae medicatis viribus praestans , facit parvum Eli-xir sapientum , Saponem Helmontianum , Salem volatilem Tartari Star-heyanum , Correctorem Magistri Matthaei. Quod quidem medicamenti genus tantum obtinuit in Anglia primo , mox per omnem Europam , nomen. Valet enim ad fundenda, & resolvenda, tenacia fere quaecunque de humoribus corporis humani nata. Hinc saburram obstruentem incidit, attenuat, interimque & vasa stimulat impetu moderato , utraque dein ratione , aperit, perque diapho resin , sudores, Urinas , ciet , educitque rebellem Chronicorum materiem. Si autem digeritur cum simplicibus, eadem immutat, horumque vim propriam saepe invertit , plurimorum

hinc virulentam potentiam subigit, sicque aliis imbuit virtutibus. Caeterum , qui proprius Chemicorum mos est , nimium solet extolli illius , pro Universali Medicina jactata, potestas. Nos autem notare in hoc negotium debemus inprimis , quod nunquam possibilis futura sit haec combi natio , si vel minimum aquae adhaeserit sal 1 illi , aut oleo. Unde etiam frigidorum salium impossibilis est cum his adunatio. Tandem etiam , si modo parum salis Alcali, supra oleum eminens , aerem attigerit, sicque

inde maduerit utcunque.

Prestis autem vegetantium , vel δί animalium , Oleis Alcalia facile nec tuntur , ope calcis Vivae , aquae , de ignis , lege artis dum coquuntur in sta ponem, quem Vulgus novit. Corpus autem illud, sic natum, virtutis est mi

rificae ad praestanda quam plurima, quae aliter difficillime praestari queunt:

quae quidem praecipue memorata fuere jam statim praecedenti titulo. Alcatini sales in se attrahunt inprimis acida quaecunque , quo Clinque in regno nata, tam sicca , quam humida , tam meraca , quam diluta. Est autem longe violentior Alcalium vis attrahens Acida , quam illa eorun dem potestas . quae in aquam agit. In illa quippe actione , qua attracta acida sibi associant, semper expellunt violente satis aerem , qui in Utro que sale haerebat: unde tot bullae aeriae gignuntur, crepantque., Qtu in ipsam quoque aquam eo ipso a se repellunt fatis notabiliter ; de , postquam ita evaserunt saturati , jam facile patiuntur se exsiccari, aut aqua sua pri vari , quam antea seorsum quam fortissime retinebant. Oleum Vitrioli acidum purum vix ulla arte privabis aqua sua ; Oleum Tartari quam diffitacillime eadem aqua privabis ; ambo postquam commiscueris, ita expelle tur aqua , ut sal fere siccus, in ipso vase, sub aqua expulsa , concrescat :ut id in Tartari Vitriolati confectione quam notissimum est. Idem verum

olea attrahist stillatitia. Et presia,

436쪽

1n aliis quoque acidis, quando Conjunguntur cum Alcali. Unde multa a strusa in historia metastruorum eluce cunt. Potestas etiam illa attrahendineidum in Alcalibus est limitata prorsus , A desinit in certis terminis , unde ingens diversitas in his ; quae tamen magis differentiae acidorum, quam Alcalium varietati, debetur. Quam quidem rem , scitu utilissimam, praeclarus Hombergius , ut alia omnia , felicissime exposuit in Monumentis Rc. R. Sc. T. I. p. 3 2. Unde pauca huc transferre fas esto. Uncia igitur Sa iis Tartari absorbuit in se acidum omne ex unciis quatuordecim Aceti stillatitii optimi ; indeque , post exsiccationem , aucta fuit pondere drachmarum trium , & granorum triginta sex. Reliquae partes illius aceti fuere mera aqua insipida. Inde & proportio in aceto patet, quae est inter acidum ejus & illius aquam. Ex Spiritu Salis absorpsit uncias duas, & drach mas quinque, ponderosior inde drachmas tres, & grana quatuordecim. Ex Spiritu Nitri unciam unam , drachmas duas, grana triginta sex. Auctopondere exin ad drachmas tres , & grana decem. De Aqua forti assiim sit unciam , binas drachmas , grana triginta. Augmentum ponderis drachmae tres, grana sex. De Oleo Vitrioli drachmas quinque. Auctio ponderis drachmarum trium , granorum quinque. Qitae quum praecipua Acida sint, facile inde deducitur primo , quod Acida , maxime varia licet in quantitate molis , tamen ubi saturaverunt Alcali , aeque multum corporis habeant : quum acetum , acidum certe omnium horum levissimum , postquam unciam salis Tartari perfecte satura Vit , tantum augeat pondus in illa uncia salis Tartari, quantum illud augetur ab acido ponderotissimo ,& meracissimo, oleo scilicet Vitrioli : quod idem de caeteris verum : quum in toto differentia tantum fuerit & inter summum & minimum acquisitum pondus granorum triginta & unius ; id vero tantum in aceto; quia difficillime Tartarus regeneratus exsiccari potest. Secundo , hinc Acida haec maxime videntur differre copia diluentis aquae : quum acidum purum inde eductum , semper idem pondus det. Si ergo arte quadam unciae quatuordecim aceti fortissimi possent compingi in drachmas quinque , acido colle

isto , sola aqua separata, neque tamen mutato acido , an tum hoc coactum

acetum foret aeque forte acidum , quam oleum Vitrioli 3 Certe semper aequalem copiam Alcati tum posset saturare. Tertio , hinc quoque nolci

tur quanta pars aquae sit in his acidis. Quarto , inde & probabile , acidos sales , si sine ulla aqua possent haberi puri, fore in forma solida. Id autem nullo hactenus artificio fieri potuit : frigus tamen summum proxime accessit, nondum perfecit. Hinc quoque speculari datur , quam miri effectus debeant esse menstruorum Alcatinorum , dum agent in corpora dissol-Venda , quae occultum acidam in se gerunt, imo vero quae saepe per illud ipsum acidum consolidata sunt inter se , atque exsorpto iterum hoc acido , fatiscunt in elementa sua. Quanta tum effervescentia , bullarum te Vium , cito adscendentium , assiduo crepitantium , crepitu dissilientis sibilum facientium , sicque elasticum valde aera generantium , productio : qui omnes, subitanei saepenumero, effectus intelligi nequeunt, nisi ex doctrina modo data Alcalium. Interim reminisci oportet, quod, quoties haec affusio acidi ad Alcali, lenta fit , prudenterque , in calefactis magnoque Vas

liquidis ; sique optime concutiuntur hic sales, post singulas instillationes

437쪽

acidi, tum tandem pervenitur ad illud temperamentum , ut nulla omnino ebullitio amplius fiat. Atque tum hoc punctum Saturationis vocatur. Si, eo obtento , aliquid acidi ulterius superadditur, nullam agitationem ultra excitat, non plus , quam si aquae aqua admisceretur. Tumque illud compositum nec Alcati est , nec acidum , sed ex his simul concretis conssa tum , novumque tum nomen nanciscitur ex natura acidi, quod Alcati implevit : hinc Acida masculina , foemininae Alcalia , vocantur ; hinc compositi ex hisce binis simul Hermaphroditi appellari solent. Sed δί Alcalia

vacua, Acida implentia , dixerunt. Rursum Alcalia Chaos, Acida Spiritum impraegnantem quoque nominabant. Violenta igitur illa ebullitio ,& effervescentia , inter alcati Sc acida, ab expulsi violento aeris, δί aquae, forte exoritur , dum alcati δί acidum vi Limina in se invicem attracta est dunt quidquid intercipitur : motus ita ille non ex pugna , sed ex astbcia tione, principiorum oriretur. An hinc putabitis acida scatere aere copiosissimo, alcalia autem eo carere Sane alcati fortissimum, incandescens adhuc de igne eductum , aere ergo omni probabiliter orbatum , si acido injicitur. facit effervescentiam summam. An acida hinc in animalibus praeponderantia adeo flatu lenta sunt Sales compositi ex combinatione alcati & acidi , an amisere praecipuum aerem , hincque vix flatulenta in corpore inve- veniuntur 3 An hinc sola acida fermentationi apta, aut saltem acescentia ZAn hinc tanta aeris turba in fermentatione Θ An hinc fermentatio tendit in acidum , sed actio validi ignis comburentis in Alcali 3 An hinc fermentatio acidi genitrix parvum modo calorem desiderat Z Dum major caloris gradus , ut animalium, in Alcali putrefaciendo potius tendit. Sane certissime constat , sales ita saturatos porro quiescere, neque amplius etiam novos motus generare , licet Sales deinde vel alcatini, vel acidi , superas funduntur saturatis. Adeoque inter causas physicas , quibus motus in rerum natura excitatur , qui antea non aeparebat, numeranda Alcalia , &Acida, tempore illo , quo sincera haec miscenturn desinere has causas, simul ac combinatio perfecta fuit. Neque dubitare licet in hac actione Mens truorum Alcalium in Acida , quin aqua expellatur aeque quam aer , dum ita coeunt inter se : nam , dum prorsus fluida ita conjunguntur simul , in ipso actu combinationis solidesciviat inter se glebulae salinae , in ipsa aqua, forma crystallorum pellucidarum; & aquosus latex supernatans expellitur ibidem , quin etiam saturatione rite peracta , aqua pura, sine ullo salino sapore inde educitur ; & postquam , omni illa aqua educta , exsiccantur ,

transeunt in pulverem album, farinosum , opacum , siccum. Imo etiam facile arescunt, & de leni igne , hi compositi Sales: quum simplicia illa Alcalia , & acida , ex quibus coeuntibus nati simi, vel non possunt exsiccari,

aut non nisi quam difficillime iterum. Si sales illi, ita praeparati , facile aquam a se dimittunt l, tamen Sales illi, tam Alcatini, quam Acidi, quam difficillime deinde , sola vi ignis, separari dein iterum queunt sic, ut rursus puri tales renascantur. Si nimirum factum ita Salern Ammoniacum ex

spiritu Salis Ammoniaci Alcatino, & Spiritu Salis Marini confecerit quis,

sane vi 1 nis deinde illum sublimabit quidem , non vero separabit in principia sua Salina , ex quibus coaluit. Idem de Tartaro vitriolato , Sale Marino regenerato, Nitro resuscitato, Tartaro regenerato , aliisque ve-

438쪽

rum erit. Attamen alii quidam modi artificiosi inventi sunt, per quos iterum queat impetrari haec Salium compositorum nova re sol tutio in sua principia constituentia salina Alcalia, dc Acida. In quibus sane artificia secretissima Chemica deteguntur. Igitur , ut modos illos vere intelligamus , ad alias proprietates Alcatium jam pergendum erit. Alcalia ergo trahunt quidem omnia nota Acida ; attamen longe magistrahunt unum acidum, quam aliud. Experimentis asserta probantur optime. Si Alcati accurate saturato per acetum , aut Tartaro regenerato astu

sus fuerit spiritus Nitri, aut salis , vel sulphuris , aut vitrioli, tum statim latens Alcati attrahit in se illud acidum , atque repellit a se acidum aceti, quo prius saturatum fuerat; unde postea de hoc composito, spiritus fere aceti igne satis leni avocari facile poterit, manente sale nitroso regenerato ad fundum vasis, satis fixo. Si rursum Alcali rite saturato per spiritum nitri af funditur spiritus salis Marini, tum inde adscendit aqua Regia in destillatione , & manet in fundo sal nitrosus , attamen mutatus a priori natura sua,

si Alcali rite saturato per spiritum salis , ut jam sit sal communis , affunditur Nitri spiritus , destillando inde paratur aqua Regia. Sal in fundo remanens , erit nitrosus, cum inflammabili materie deflagrans , dc tamen naturae utcunque alienae a sale, & nitro. In his itaque duobus casibus, quum inter acidum nitri, δί salis , ratione virtutis acidae , tanta non si differentia , utrumvis horum acidorum aliud quodammodo sede pellit sua , unde utrumque adscendit simul permistum , utrumque aliquo modo in bassi Al- calica pro parte remanet. Si Alcati saturato per spiritum nitri affunditur oleum vitrioli, statim excutitur nitri purus spiritus, acidum vitrioli manet unitum alcatinae nitri parti, relinquitque in fundo salem , qui naturam Tartari Vitriolati acquisivit aliquo modo : etenim inde aliquibus notis diversus ; sed nitro vix quidquam commune habet. Si autem sali marino factitio , aut naturali , oleum vitrioli affunditur , statim educitur valde volatilis , fumans , spiritus acidus , salis Marini, omnes fere cognitas ejusdem dotes possidens , nisi quod fumosior sit, volatilior , & halitu susto-

cante nolitus , antequam repetita depuratione emendatur. Qiuae igitur Ona Dia certo docent, Acida illa , quae in minima aquae parte naturaliter con

tinentur , semper potestatem habere majorem, ut se jungant Alcalicis , quam illa, quae pluri aqua sponte diluta deprehenduntur.Atque haec quidem

Iegula, quantum ejus no Vi, vera semper obtinet, atque generali enunciatur

asserto, dum dicitur, Acida fortiora expellere ex sede Alcalina , id acidum, quod debilius ibi haerebat. Secundo, semper tum fortiora haec adunare se illi inlcali, a quo acidum illud debilius expulerant, atque se ita locare in ejus expulsi relictam sedem. Tertio, renatum ita salem , abolita natura salina , quam habuerat a priori, & jam remoto , acido antea , jam induere indo

lem salis illius quam proxime, qui sal dederat libuit acidum, quod jam

unitum est cum illa parte Alca lina. Quarto autem , esse tamen semper insignem satis diversitatem , inter sales ita natos , & inter naturales illos sales , qui praebuerant illa acida. Est nimirum Sal Mirabilis Glauberi, qui actu ex destillatione salis marini cum oleo optimo Vitrioli, longe alterius naturae , quam ille , qui paratur ex oleo Vitrioli & oleo Tartari commistis an Tartarum Vitriolatum. Quod idem & in aliis quoque observatur. Ita

439쪽

rursiis sal ille , qui paratur destillando spiritum nitri Glauberi antim , naturae habetur quam diversissimae a sale mirabili Glauberiano : quum tamen utrique hi nati supponantur ex eodem acido , & Alcali. Igitur Chemicorum peritissimorum regula nimis generalis cautione eget, dum aiunt, acida ducere Alcalia semper in naturam illius acidi salis sic , ut renascatur semper sal ille , qui acidum illud prius produxerat. Quinto iterum ob servo in his , quod quando acida haec , affusa compositis salibus, inde ex pellunt , prima acida , atque Alcalicis hinc relictis se asib ciant, fieri tum

hancce combinationem , absque conflictu effervescentiae. Contra vero prius Acidum exit, intrat recens, sine notabili tumultu : quum aliter acidum solum Alcali purum ingrediendo tantas turbas cieat. Neque appa ret aer generari in hac adunatione , ubi prius tanta prodibat ejusdem coria. An contingit hoc ita , quia praecedens saturatio aerem omnem CXp erat per effervescentiam 3 Ita, ut tum acidum modo eat in Alcati satura tum , aere orbum : ibique maneat sine aere expulso , neque attracto. Vi

detur quidem id confirmari inde , quia , si acidum illud expulsum per acidum fortius, dein mistum novo Alcati, iterum excitet cum eo effervescentiam aeque violentam , quam prior fuerat ; sic ut fervor , strepitus , generatio aeris , iterum adsint in hac operatione ; dum in composito sale vix apparerent. Sane de omnibus hisce intelliguntur admirabiles illae Me tempsychoses, & Palingenesiae, Salium acidorum : ex quibus quam plurimae artes physicae produci , atque excoli, queunt i tum Sc mutationes corporum inauditae ; quarum Omnium nulla exempla , instrumenta nulla, Occurrunt. Quorum ideo explicatio dari nulla potest, ex ullis principiis aliis, quae mortalibus hactenus cognita fuerunt. In Historia autem At

calium , quatenus pro Menstruis tantum considerantur , Omnium maxime haec debent ob oculos poni : quoniam aliter infinita occurrunt quotidie in applicatione horum ad corpora , quorum ratio fugit ignaros harum

observat1onum.

Interim alia succurrunt quoque, de quibus eatra haecce quidem cogi- Rine pisii taretur, de quae tamen maturiore egent indagine, priusquam pro demonstratis assiimi queunt: quare Problematum instar apponere liceat. An Aucalia omnia fixa soli igni, ut causae genitrici , originem suam debent 3 An Alcalia omnia volatilia calorem putrefactionis pro causa sua unica agnoscunt 3 An quidem possibile est in rerum natura , ut Alcati fixum, aut volatile , aeri nudo expositum, diu queat manere Alcati λ An vero asi duo, dc ubique , ab occursu acidi, vel oleosi , mutabitur in salem neutrum , vel in saponem Θ An non idem contingit in animantium corpore , & planta rum 3 An non hinc producitur maxima copia Salium Compositorum, quo tidie, sed illorum inprimis, qui oriuntur de sale illo , cujus acidum frequens, & ubique praesto Z Qcium vero acida spontanea , aut fermentata genita vegetantium semper, ubique , adsint ; an non hinc contingit, vi Sal compositus frequentissimus in natura rerum sit de ingenio Tartari regenerati , aut de natura spiritus ophthalmici Mindereri , qui nascitur ex combinatione salis puri Alcatini volatilis δc spirituum stillatiliorum ace ti : qui non acer , sed penetrantissimus , Valde mobilis , neque magno interim sapore praeditus est. Sed nihil est inter haec omnia, quod magis ,

440쪽

dat vitrum,

ob urgentes rationes, quaeri debet , quam de ortu primo, & ingenio, illorum salium , qui ob frequentiam , usumque, omnium notissimi ha tabentur. Scilicet Salem fontium , gemmae, maris, δί nitri, volo. Enimvero de his id inprimis investigamus ; an oriantur ex combinatione acidi sui in quod arte chemica resolvuntur , dic Alcati vegetantium fixo 3 An vero simplicia , ita a natura genitrice facta , vi ignis potius mutentur , quam dividantur ξ Chemistae sane, praecipue Quidem, post Francisci Travagini Veneti, & Celebris Otonis Tachenii, scripta de Acido & Alcali , voluere, omnes illos sales ex Acido , & Alcati, prius natis , coaluisse . sicQue in rerum natura fuisse demum productos. Multa super hac materia cogitanti succurrunt : credibile admodum , salem in mari exstitisse prius , quam spiritus acidus hujus salis ullam notam suae dederit praesentiae, prius quam ullum Alcati fixum de plantis exustis fuerit repertum. Quinctiam de sale marino nemo mortalium hucusque per ullum experimentum cognitum dedit vel unum granum Alcati fixi. Rem exploratam nar ro : si Sal maris purissimus , siccissimus , triplo Boli vulgaris siccissimae , diu terendo intime permiscetur. Deinde autem igne summo , omnique arte , urgetur ; dabit certam semper portionem spiritus salis acidi. Neque plus deinde, quocunque demum igne urseris, elicies unquam. Superest autem tum semper in fundo vasis bolus adhuc salsa. Si de hac ope aquae , eluis omnem omnino hunc salem ; hunc colando cum cura depuras , at que iterum in salem cogis, quid habebis 3 Ego sane nihil penitus Alcati deprehendi unquam , sed salem marinum adhuc ; praeterea non novi, ulli hominum hactenus , fuisse detectum spiritum acidum aut nitri, aut Salis marini: nisii postquam illi primo ex praeexistente illo arte , vel igne, fuerit productus ; tumque semper commutatione longe potius, quam separatione concurrentium partium. Fateor, Acida haec, affusa lege artis Alcalicis, regeneratos dare sales, qui quam proxime videntur accedere

ad eos sales integros, de quibus igne expulsi fuerant illi spiritus Acidi. Sed tamen aliquid semper observatur di criminis inter nativos illos sales , interque regeneratos. Quod quidem rite consideratum docet non ita certo constare de salium horum compositione, δc resolutione, ut Autores illi volunt. Vos interim , Auditores, observatis hinc , quam sit caute circumspiciendum , quoties Alcalia applicantur solvendis corporibus , ad omnes circumstantias. Statim enim ab accessit aliorum mutari potest illud Alcati, tumque producere ibidem salem , qui jam alius factus , non amplius aget virtute Alca lina sincera , qua primo fuerat applicatum illud Alcati ; sed per naturam ejus, cujus jam naturam acquiuvit. Ut autem satis jam de his actum puto , ita jam iterum alio convertamus

animum.

Septimo namque inprimis jam considero in Alcalicis purissimis fixis , quod aliquando, dum applicantur quibusdam corporibus dissolvendis penitus , id quidem primo facere videantur ; at statim postea cum iis abeant in massiis, vix ulli amplius Menstruo dissolvendas ; quaeque ipsae adeo remotae videntur a natura Menstrui,ut nulla magis. Si enim arenae purissimae, aut silicum in calcem ductorum , partes centum terantur in poli inem subtilem instar farinae, tumque salis Alcatini, fixi, purissimi, minutissime

SEARCH

MENU NAVIGATION