Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

semel omnia forent clara. Hoc an ita se habeat, est ut dubitem ; attamen facile dabitur demonstrare , quod ille Spiritus Vini, quem clari Autores per notas suas descripserunt, sit ille ipse , quem non habemus. Id subtilitas; Volatilitas i, modus parandi ; fragrantia ; spirae decurrentes inter destillandum ; incensio sine aqua remanente; accensio lintei eo spiritu instammati ; conjunctio cum sale Tartari ; adunatio in Offam Hel montianam ;eductio sulphuris subtilis animalium , vegetantium , fossilium ; bali amica

conservans a putredine praeservans , Virtus memorata docet. Fateor adscribi prieter has certas virtutes, quas in Alco hole reperimus , iummis illis Viris praeterea alias virtutes , quas nos inrostro Alcohole haud reperimus : veluti inprimis habetur illa potestas solvendi sales in hoc spiritu. Sed dubium manet, an hoc pendeat a male intellecto hoc spiritu, an Vero a nondum detecta, & occulta, praeparatione praerequisita illorum

salium. Quidquid sit, saepe miri quid in his latet. Principes in Chemia Viri publicis scriptis testati sunt, Alcohol non poste uniri Alcati fixo puro :non mirum equidem , si enim vel halitus aquosus Alcohol infecerit, aut illum salem , impossibile erit penitus unquam haec bina combinare. At , quando Alco hol verum sali Tartari vere sicco applicatur, certo statim saturata elicitur Tinctura , fitque vera combinatio. Hinc satis inquirere haud possiimus in naturam hujus liquoris, quem inter Menstrua spirituosa primo nonimus loco , dignitatis ergo. Alco hol hoc ex solis vegetabilibus , per solam fermentationem unice destillando tandem purum acquiritur. Optimum de vino , hydromelle , cerevisi a. Qiu liquores igni injecti hunc exstinguunt, destillando autem separati ab aqua primo egredientes liquores subpingues , limpidi, sapidi, odori, jam Spiritus dicti,

in apertam flammam erumpunt, & deflagrant, licet tamen aquae prona tissime misceantur. Quando dein arte omnis aqua inde separatur , quan

tum potest fieri , tum Alco hol verum nascitur , supra descriptum , ubi de Alimento Ignis tracto, pag. 17 o. & seqq. Hinc Alco hol omni fere ratione videtur esse oleum vegetabile subtilissimum. Quod quando spissius erat, tum habebat partes , qtuae se mutuo valide attrahunt, in guttas colligunt, aquam repudiant, hinc illi immisceri negant. At versae in Alco hol perdidere de attractione, & repulsu. Hinc Oleum Alcohol vocatur, postquam

aquae misceri, totumque tamen stimul ardere, potest. Possiant putrefactione etiam perfecta , tam animalia , quam vegetantia , ita mutare sua olea , δίattenuare , ut tam subtilia fiant, & volatilia , ut aeri immista flammam concipiant. Qtiin & destillatione dein repetita ea in primis olea evadunt tandem usque adeo attenuata, ut aquae queant permisceri fere ; non quidem adeo facile, quam praecedentes spiritus , attamen quodammodo.

Quando igitur definietur actio solvens horum spirituum, prius determinari debet, quis Spiritus ille sit 3 nam Spiritus Vini vulgaris constat multa aqua ; acido sale , adhaerente , liquido , volatili ; oleo quodam ingrato, &Alco hole. Spiritus Vini rectificatus habet aquam minori copia , acidum volatilem spiritium ut prius , oleum nauseo sum copia minore , Alco holplus. Alco hol perfectum , per se paratum , continet Alcohol, δί acidi ad huc aliquid. Alcohol id semel leniter a sale Alcali, fixo , separatum des tillatione , est purissumam. Quare nunquam super his temere quis pronunciare debet. E e e ij

422쪽

Q laenam lato vati Quaenam non '

ad sales perti-

i. Alcohol perfecte sincerum solvit Aquam , solvitur ab ea , di xaquosa omnia. 2. Hinc & Omnia Vina cujuscunque generis. 3. Omnia Spirituosa , fermentata , acida , qualia sunt quaecunque acetorum genera. . Omnia olea pura. 3. Omnes Veras Resinas vegetabiles. 6. Gumi ni-Resinas pro magna parte. 7. Sales alcatinos , puros , volatiles. 8. Sales alcatinos, fixos, siccissimos. Plerosque Sapones. Io. Sulphura in alcalicis soluta, atque aperta.

Sed Sales compositos, nativos, non attingit, ut sal maris , nitrum, sal Ammoniacum. Nec terram puram. Neque Sulphur. Nec Mercurium, metalla , aut semimetalla lapides, gemmas, saxa.

DE M L N STRU IS DICTIS S PIR ITU O S IS ALC A L I N IS , ET AC ID I S.

Chemicorum plurimi retulerunt ad oleos a , & spirituosa, Menstrua , duo genera, quae potius salinis inseri, aut ad composita referri, deberent. Id contigit, quia semper fere imagine pinguis apparebant, & quia simul volatilia plerumque , liquida, & subtilia valde , deprehendebantur. Erant igitur hoc nomine spirituum sic celebrata & alcalica quaedam , & quaedam acida , utraque in volatili subtilitate, specie pinguitudinis , apparentia, attamen adeo differentia inter se, ut vix alibi magis diversa reperias. Quinetiam in his ipsis iterum , ad alterutrum genus pertinentibus , invenitur quam maxima diversitas. Dividantur ergo primo Menstrua Salina Spiri tuosa in Alcalina , & in Acida : haec enim distinctio omnino debet statui. Dein Alcalina spirituosa secernantur a se invicem , dum horum alia composita , simplicia alia, sunt. Simplicis lima quidem horum aqua constant, de sale alcatino, subtilissimo, volatilistimo, quae limpidi, tenuis , subpinguis, liquoris speciem exhibent, qualis est Spiritus salis Ammoniaci sincere al- catinus. Eoque spectant reliqui, numero infiniti, de animalibus & de v getabilibus quoque nati , postquam omni Oleo inhaerente orbati sunt, qua

lesque industria eximiorum artificum undique exhibentur. Nam de herbis antis corbuticis calidis, de omni vegetante putrefacto , de omni parte animalium , destillatione producuntur. Illa vero quae composita magis , aqua , sale mox descripto , & oleo foetido, fere constant. In haec tria separantur.

Eaque magis pinguia videntur praecedentibus. Itaque Spiritus illi dicti , posteriores , sunt Sapo volatilis alcatinus , dilutus in illa copia aquae , seu phlegmatis, ut ultra dissolvere plus non possit. Illi autem Spiritus , qui acidi liquores plerumque volatiles, vocati quoque sunt a Chemicis nomine spirituum ; quoniam pariter volatiles , tenues, & decursu suo inter destillandum quoque lituras subpingues aemulantur. Verum omnes hi, si examinantur, sunt sales acidi diluti in aqua pura. Ipsum enim oleum Vitrioli, satis fixum ad ignem aliter, si cum aqua ebulliente destillat aliquoties, fit magnam partem volatile. Quod idem in Spiritu Sulphuris per campanam obtinet.

Haec itaque considerans , putavi rectissime facturum , si commemorata titulo hoc eximerem numero cipirituum, atque Salinis potius inscriberem,

qaQd quidem perficere jam contendo-

423쪽

DE ARTIS THEORIA.

DE M EN STRU IS SALINIS SIMPLICIO RISUS.

Q 3i salium ignorat Sapores, nunquam ad arcana nostra perVeniet, vox est Alchemistarum : nec mirum ; quia varii sales summas habent potentias solvendi corpora. Sique ulla Principibus artis fides, Circulatum illud celebratissimum solvens , ex sale marino confectum Paracelso dici tur. Id extra dubium ponitur , Sales in republica Mens fruorum principa tum ubique obtinere. Hinc labores meos diu exercui & sedulo , quo de tegerem in his vera, & utilia : ut sic tandem in doctrina hac , confusissima crebro , ordinati quid daretur addiscere , & deinde vobis candide impertirC. Sal igitur nobis vocatur corpus ; quod aqua potest dilui ; igne autem fundi, si non avolat prius in auras ; quodque gustum humanum assicere valet eo sensu quem saporem appellant. Quotiescunque autem hoc sincertim , Omnis ile alieni purum, arte , vel natura , obtinetur , confectum apparet de glebulis usque adeo minutis, ut nullo instrumentorum dioptricorum adjumento hactenus solitaria ejus elementa oculis cerni potuerint ; hinc igitur de figuris his nihil ne micros copia quidem nos docent. Qiuin etiam , postquam salina corpora tandem resoluta sunt in vetera, unde concreta prius fuerant, elementa minima , tum videntur volatilia evadere prorsus , perqtie auras missilia, quando a se mutuo separata sunt, atque Omni peregrino liberata. Quod

evidenti sane patuit experientia eo loco, ubi de Terra dixi jam supra, pag. 3 o. &c. Igitur qriando ultima haec puri salis primordia inolescunt

an mastulas , quae sensibus nostris se offerunt explorandas, tum semper se cum gerant aliquid , quo adunata retinentur in talem molem corpuscula peregrina , aquam inprimis , & terram ; quibus , ut Vinculo idoneo, asib Ciata diu maneant. Sicque corpuscula adeo magna forment. Quare intel

ligimus clarissime , prima Saliam corpuscula , ut rarissime ab homine capi vasis queunt, sic pariter de viribus illorum tam Chemicis , quam aliis , parum admodum dici posse. Qtiando autem stabiles formas induerunt, tum demum de iis , jam compositis , aliquid certi haberi potest & dici. Quod ut fiat, dabitis mihi, observare liceat horum praecipuas differet tias , quas primo inde praecipue puto petendas , quod diversa sepe sint principia ipsa salina , unde constituuntur. Quamvis enim haec sola incognita , attamen procul dubio indolem quandam propriam habebunt, quae volatilis quidem in omnibus , attamen in singulis quibusque alia semia per erit & distincta. Sed secunda horum differentia nobis petitur a di versitate alterius principii quod , cum priori unitum salino , ipsum salem facit. Qit idni enim & hoc quoque aliud potest esse aliudque λ O munia ergo genera Salium distribuemus partim in ea , quae principio salino , vel basi adunante , aut utrisque, varia sunt. Tum quoque ratione prioris principii & divisionis, distinguo Sales, adeoque & Menstrua salina in

hasce commode Clas Ies. I. Athalia fixa. a. Alcalia volatilia. 3. Acida vegerantia nativa. . Acida Vegetantia fermentantiae. 3. Acida vegetantia fer-mcntata. 6 in Acida vegetantia parata combustione. 7. in Acida vegetan

Sales scitu ne .cessarii.

Horum et menta insensibi licta Genera Salium

424쪽

tia parata destillatione. 8. in Acida sedilia nativa. 9, in Acida fossilia pia

rata accensu. Io. in Acida fossilia parata destillatione. ii. in Salia, sic di cha jam neutra , nati Va , ut est Borax. Nitrum. Sal fostile, Gem1Dae , fontium, maris, Ammoniacus. Ia. Alia quoque salia , quae ex his simplicibus compossita sunt. Universa jam , & singula, haec salia , oportet ordine

excutere ita, ut unicuique proprias tribuamus & singulares proprietates, ut ita tandem habeatur vera horum cognitio, quatenus corporibus

di sibivendis rite adhiberi queant. Igitur de Alcati fixo, ordine primum

a CITUS.

DE ALCALI FIXO, UT MENSTRUO.

ali, vocabulum Orientis orae, & AEgypto , notum , significat herbam quandam , sale praegnantem plurimo , quae ad ripas maris, & Nili, cresiacir, tum quoque ad Belum , memorabile in Syria flumen ; ut jam Plinius ex antiquis testatus est Autoribus. Planta haec matura, si exuritur vivis sanam is, cineres relinquit collapsos , qui acri, salso , sapore insignes , satis testantes quam sint abundanti sale pleni. Atqui cineres hi , quando a suae ebullienti incoquunt, lixivium exhibent acre, falsum , forte, constans sale de his cineribus in aquam ducto ; quo rite separato dein , infundo vasis relinquitur altera illorum cineritia pars , quae in hac aqua solvi negat , neque δί igne comburi potest , insulsa prorsus , terrestrisque, nec cremabilis. Qiuando autem deinde lixivium illud igne in spissatur ita, ut exsiccetur penitus, in lebete ferreo , massa relin liuitur alba , solida , saporis urentissimi acerrimique , in aqua prorsus solubilis. Qtaoniam igitur lix latina lingua Cinerem foci notat ; atque lixa ciniflo ; hinc & Cinerem lixivium Plinius. L. XXXIX. C. 69. scite appellavit. Qti in & lixivium

cinis . L. XIV. 2. 2J. L. XV. C. 18. Columella vero lixivium aquam hoc sale impraegnatam , at JUC percolatam , Vocat. L. XII. C. I. Hinc omnes his ales commodistinae Sales lixivi, vel Sales lixivii , in posterum nominari queunt. Caeterii in vocabulis jam receptis in artem , vocantur AlKali, Al- calici, Alcatini, sales. Rochetiam quoque , & Sodam , vel ZOdam , qui dam dicunt. De sale hoc , & calce omnium lapidum , unde cum ferro ignis excuti potest , fritia paratur , indeque Vitrum. Utuntur eodem, acutiori reddito cum calce viva , atque Oleos a pinguitudine quacunque ad fas ones. Optimum quidem Sal hoc defertur Alexandria ex AEgypto, &Tripoli hodie ad nos. Qtium autem omnis nostra scientia physica primo nascatur ab iis quae sensus noctri detegunt in corporibus : omnis igitur corporum distinctio ex iisdem tantum sensu deprehensis signis peti debet. Neque enim facultatem habemus aliam corpora dignoscendi. Quare Characteres Alcati hic pono sequentes, quin Chemico , & Physico , omnino susticere satis videntur super liue. 1. Ergo Alcati hoc Originem ducit ex herba vegetante. 1. Paratur semper tantum inde actione ignis , qui comburendo herbam in cineres prius convertit. 3. Habet semper ita paratum eam naturam , Ut in igne satis diu perstet, quo fixitatem suam monstret. 4. In humidiore aere penitus deliquescit , foeces ponit , siccitatis diuturnae prorsus impatiens ;

425쪽

DE ARTIS THEORIA. o

quamvis sollicite sitis affer vetur vase clauso quocunque. J. Quando gu statur, linguae saporem imprimit conjunctum cum sensu acrimoniae , dc quidem urentis igneae, atque omnino urinae simul l gustum excitat, unde etiam contigit, ut sales hi nomen quoque sali Um Urinosorum , minus tamen apposite, acceperint. Nam proprius sapor hujus salis non refert uri nam , ut attactus clare demonstrat primus. Verum postquam sal ille , aliquamdiu ore contentus fuit, atque acrimonia sua salivam allicuit; tum sales neutri animales , qui in saliva praesto sunt, per Virtutem alcatinam fixam acidum omne in Alcati deponunt : tumque reliqua illa horum sta lium p1rs , acido suo fixante Orbata , fit Volatilis , Alcalina , saporem uritanae fracidae exprimens. Haecque Vera est hujus urinosi saporis origo. 6. Salhoc , quando absolute simcerum , sine ullo alio admisto , odorem habet nul

lum omnino : utpote ipso in igne fixistimum. Verum simul ac sal hic , acidi omnis avidissimus , attingere modo potest quodcunque aliud , in quo salvolatilis Alcatinus per acidum ligatus , sine odore ullo latet ; tum statim , absorpto iterum acido , fit illud latens Alcati liberum , adeoque volatile, Alcatinum , odorem spargit undique , qui falso tum adscribitur sali feso.

Id autem patet quam evidentissime , dum urinae recenti inprimis , & calidae , injicitur sal Alcatinus fixus , quum inodorus antea liquor, uno mo mento foetorem alcatinum emittat. 7. Alia horum salium proprietas haec est , quod cum omni acido , cui immiscetur , ilico ebulliat, ferveatque deinde vero quam intime cum eo in unum corpuS concrescat, in quo , si saturatio rite facta , postea nihil acidi, aut Alcati, deprehenditur, quamdiu sic composita massa perstat; sed sena ter exoritur tertius ille, qui neutrius generis vocari hodie amat apud artifices. 8. Si Alcati fixum , purum , miscetur cum succis Heliotropii tricocci, Rosarum , Violarum , tum sta

tim invertit horum colorem , ex viri descente fere naturali, in caeruleum.

s. Quando idem corpori calido , atque proinde humida exhalanti, applicatur per aliquod temporis spatium, inflammationem creat, valde acutam , omnibus suis signis stipatam , quae quam brevissime transit in eschaiaram cineream , duram , mortuam , saepe & nigram ; adeoque sphacetum verum tandem excitare poster. IO. Omnibus hisce salibus virtus inest fortatissima detergendi , atque emaculandi ; quae in salibus, neutris dictis , nunquam obtinere deprehenditur. Per has igitur notas Sales hi cognoscuntur , distingui intur ab aliis omnibus, hincque in Historia Menstruorum facile evitabitur confusio. Tales autem Alcatini fixi sales etiam produci queunt ex omni crudo, recenti , in cineres exusto vegetabili , eadem methodo tractati, ut de Κali dixi. Attamen parum hac via, ex quibusdam habetur herbis. Quales illae sunt , quae crudae acrem odorem , nares ferientem , dc lachrymas fere excutientem , effundunt: in his enim salina pars , volatilis fere tota, actione ignis exhalat , dc diffatur. Allia , Bulbos vomitorios , Cepas, Cochleariam , Cardaminas , Erucas , Erysima, Nasturtia, Raphanos ,

Rapa, Scillas , Porra , Sinapi, & similia huc refero ; in quibus ipsa natura perfecit Sales eousque Alcatinos, ut ad volatilitatem perdurent, ut in animalibus.

Porro acria liuiviosa Salia ab omni ferme aevo Antiqui noverunt. Ari--

Εjus origo. Antiquis

426쪽

r antur, iterum pe- retini.

Non sponte de piantis fiunt,

stoteles quippe Meteoror. II. c. s. recitat, Harundinis, & Iunci, combu storum cineres , aqua coctos , salem dare copiosum. Varro autem de R. R. L. 1. C. 7. Accolas Rheni quosdam , fossili carentes sale, neque ha bentes marinum , uti pro eo carbone falso, quem de lignis quibusdam combustis parant. Unde fere elucescit, ipsos quoque novisse modum, quo sales inde parabant minus acres , Tacheniana methodo , Propius accedentes ad naturam salium naturalium , neutrorum. Plinius hinc asserit, L. xv II. C. 18. Cineres ipsos vim salis habere, sed leniorem. L. xi v. C. Ipsam foecem vini ustam vim habere nitri. Atque L. XVI. C. II. Cremati roboris cinerem nitrosum. Imo vero , & medicinae quoque in usus adhibebant, teste eodem Plinio, L. xxxv I. C. 69. Cinerem lixiVium potum mederi. Quae omnia , dum plura adferri possent, satis eVincunt, non, ut putatur , novam adeo habendam Alcalium cognitionem. Quousque vero rerum naturam no Vi exploratam hactenus , nunquam inventus fuit ullus Sal naturalis, cui datae modo notae conveniunt. Omnes autem illi, de vegetabili materia, sola ignis actione producti fue runt. Verum a nato orbe , atque in illo combustione facta vegetantium , semper orti fuerunt hi Sales quando arsere vegetabilia in cineres colla psa. Hinc ab omni tempore , assiduo , ubique , immensa copia fuit genita hujus salis , qui semper tandem in te sana terram relapsus , una cum spar sis cineribus. Debuerat igitur tot leculorum decursu tanta abundantia aggestus hic sal totam jam occupavisse terram , ibique suam ostentare propriam indolem , ut in Ormo emergentes salis columnae. um autem nequaquam illud observetur , nihil certius erit, quam Sales ustarum plantarum, terrae gremio exceptos, hanc quidem frugiferam saepenumero reddere , sed tamen cito naturam suam alcatinam amittere , novam salis formam induere , & per illam deinde agere. Quam ad rem perpendere omnino debemus , quod Omnia vegetabilia , cum omnibus suis partibus , quae a prima mundi origine in praesentem usque horam excreverunt, si absque igne comburente , per tempus cariosa iterum evanuerunt, nunquam vel unum granum Alcatini fixi dederunt. Contra vero, dissipata fuerunt in volatilia minuta , quae effuge runt sensus, aut nudam reliquerunt , quantum examinantibus explorata fuit , terram. Hoc igitur adeo universale, imo vero de per omnia secula confirmatum experimentum docet , nihil unquam Alcatini fixi a natura dari plantis constituendis ; sive humores illarum , sive firmas potius partes discutere placet. Iterumque pronunciamus, conflari ignis urentis actione, non Operatione naturali vegetabili, alcatina, fixaque, salia. Idque vel alio iterum experimento , semper etiam observato , demonstratum :Enimvero vegetabilia illa , quae , combusta si fuissent, uberrimam dedissent copiam Alcatini, fixi; si secundum artem perfecte fuerint putrefacta

prius ita , ut penitus , perque omnia computruerint, evadunt foetidissima, maximam partem volatilia ; & si tum coiriburuntur aperto igne , ne unum quidem fixi salis granulum exhibent. Contra vero, relinquunt in sillsos prorsus, mere terrestres , albos, cineres. In his sales quaesiveris, eris frustra. Vos igitur, Auditores, qui Experimento hoc omnia ordine perpen

427쪽

DE ARTIS THEORIA. . Azy

tos , corpora habenda esse per solam nata combustionem virtute ignis. Q uin etiam credetis, aeque hosce sales esse sobolem unius ignis, ac Virrum, quod de cineribus maxime lixiviosis summa ignis liquefacientis teitate conficitur. Utque mortalium nemo cogitat, Vitrum ita natum de Vegetante, summa ignis vi eliquato, sic pariter de hoc Alcati omnino fatendum.

Hinc postea quoque, in ultima parte hujus libri demonstrabo , Alcatinos hoIce Sales resolvi facillime in magnam partem salinam , duram , amaram , fere VI trescentem , tum quoque in terram simplicem , denique Da talem alcatinum , fixum , fortiorem , purioremque. Sic enim iterum temus , illa ipsa salia corpora esse, neutiquam simplicia. Sunt enim eXdi 'ersis his coeuntibus composita. Qtiin & ipsam con; unctionem horum principi tum in unum corpus, apparens homogeneiam , a solo valido Igne accipiunt. Sequetur autem inde, quod natura , quatenus nos eam cogno Vimus huc ulque , nunquam agat per sales alcatinos fixos , ut instrumenta sibi propria , nisi solum , dum ea accipit primo per ignem praepa' rata , aliter Vero unquam. Atque etiam , quando eadem jam ita parata operibus adplicat perficiendis, rum tamen per illa tantum Operari , quatenus composita sunt de tribus illis memoratis principiis 1, quibus tamen semper adhuc ,& olei quid , ut pars quarta, cohaerere videtur : ut multis argumentis colligitur , confirmatur.

Hinc iterum patet, quod , quo sales illi Alca lini fixi magis , magisque ,

leparatione suorum comyonentium principiorum separantur , eo semper alium nasci, aliumque, salem : semper enim qui restat post separationem alterius erit, & simplicis magis, naturae, quare igitur & aliam prorsus vii tutem agendi postidebit. Ponite Clavellatos dictos Cineres , qui Alcati tale optimum exhibent. Horum magna pars sal est amarus , durus,

pellucidus , haud ita facile in aqua diluendus ; quem ubi arte sollicite inde quis separavit, Alcati nanciscetur longe purius , aptiusque ad plurima efiicienda , quae Alcalicis perficiuntur, quaeque non ita praestare licuisset, si sal ille remansisset, postremo commistus. Sed etiam valde sollicite observandum , sales hos Alcatinos saepe mirifice mutari , dum inter comburendum forte al1eni quid incidit , quod in igne fixum , si-imul potest uniri illi fati, qui in cineribus supermanet. Pone, verbi gratia, illabi Nitrum. Tum illud postea fixatum cum alio illo sale vegeta bili fixo , exhibebit Alcali, cui oleum vitrioli affusum fumum edit foeti dum , qui Spiritum Nitri olet. Id autem in Alcali puro nunquam contingit : Idem de sale Marino , aliisque , facile intelligitis. Tandem etiam

pro doctrina horum salium clariori notare debemus , ip am cremationem plantarum , yrout Vario instituitur modo , sales etiam producere alios , aliosque : notissimum enim est, idem vegetans exustum , si citiore, & Vio lentiore , igne deflagrat, prima vice dare alium filem , quam si lento , de susto cante igne idem sit: ut praeparatio salis Tacheniani docet. Jam res ipsa vocat, properemus, recenseamus praecipuas, quas crebro usu celebrat Chemia , Alcesiam fixorum species.

Qtias quidem inter hodie vulgatissimum id genus censetur , quod Potas jam dicitur. Id autem quotannis in magnis doliis ligneis, per naves

sunt. Aleali cineruta' Clavellatoriim,

428쪽

onerarias defertur, e regionibus Septemtrionalibus , atque inprimis quidem ex Curiandia , Rustia , & Polonia. Ubi paratur ex lignis , arborum Viridium , Abietis , Pini , Quercus , aliarumque similium. Quarum structae

pyrae ingentes, intra est Tas terra fossas repositae , incenduntur, donec dilabantur in cineres. Hi vero satis cito cribrati, Clavellati vocantur

hodie , veteribus Lix dicta. Videntur autem Clavellati vocari, quia fiunt de lignis in clavas sectis, qui aptius aptentur foco. Hinc clavula, & deinclavella , dicta videtur. Pol ea ipsi cineres hi solvuntur cum ebulliente aqua, liquor supernatans , salemque solutum gerens , quiete defaecatur, purusque desuper effusus , lixivium praebet. Illico tandem in ollas ingentes cupreas inrusum , piarum , decoquitur trium nudi hemerorum spatio ,

sicque demum habetur sal , quem Potas appellant : quod Cineres Ollarios sonat: quia sic in ollis paratur sal ille calidus , si ccus , recondi debet intra cados ligneos, quorum lignum aridum , neque ullo oleo imbutum sit : ita enim siccus poterit servari. Aliter enim in aere , inprimis si hu-nnidior ille paulo fuerit, deliquescit in liquidum pingue, valde ponde

rosum , aerem non admittens, alcalicum , Oleo Salis Tartari per deliquium compar. Quo ipso novas iterum dat fialces terrestres , satisque copiosas : quum de libra una drachmas sex talium faecum eduxerim prima Vi CC. , per huncce modum ; quando autem aqua calida affusa successivo solvitur , quiete depuratur a fue cibus , purus supernatans liquor accurate

per colum trajicitur , deinde in vitris purissimis inspissatur exhalando ad dimidias , sicque postea in loco frigido , quieto , reponitur , dabit brevi accretas vitro glebulas duras ; figuratas 1, pellucidas ; nunquam deliques rentes in acre , licet humidiore difficulter satis dissolvendas in aqua , fragiles instar vitri ; gustu amarissimas ; simillimas sali, qui confectione vitri supernatat rejectus, fel Vitri hinc appellatur; igitur prorsus natu rae singularis. Obtinetur autem salis hujus illo modo magna satis quanti ias. Sed & praeterea , tum quoque , in hac productione hujus salis , iterum terrestris faex habetur ad scrupulos quatuor una de libra. Atque ita habetur tandem Sal Alcatinus superstes , purus satis. Ille autem , si in spis satur usque in siccitatem , dabit Alcatinum , candidum , fixum , Salem. Ex

quo Cum arena pura optimum Vitrum nascitur. Quando iterum purus hic

tu valido diu exponitur igni, liquescit violentia ignis, tumque semper

evadit acrior. Quod si tum orbi exponitur vitreo , in aere aperto , iterum deliquescit, ponit foeces. Quae quidem operationes , si repetuntur , Ut jam antea dixi in historia terrae, totus ille sal evadit volatilis, resolvitur penitus, in insensibile exhalans, in salem illum neutrum , in terrestrem foecem. Itaque sic iterum acrimonia perit omnis, perit & siccitas. Quinetiam saepenumero contingit in hac operatione repetita , ut Athali mutet naturam primam , atque abeat in salem neutrum, qui facile fluit ad ignem, instar cerae : unde exsultantes Chenaici putabant , se jam possidere magnum illud arcanum , Salem Alca linum fixum , inceratum , cui tribue runt laudes Antiqui Chemistae. Id autem totum tantum fuit fustum ;quia acidum volatile inhaerens aeri applicato ad hunc salem , unitum fuit cum hoc Alcali, unde mox novum genus salis ortum fuit, compositum

de acido, A alcati, hinc facile fluens quidem in igne , sed orbatium ta-

429쪽

men virtute alca lina. Caeterum Alcati fixum , sic genitum , omnium ma xime in se habet omnes illas notas , quae in designando Alcatino sale supra constitutae fuerunt: Ita quidem ut hunc ita paratum salem pro vero signifero vexillo hujus naturae salium admittere tuto possimus , ad cujus

Characterem caeteros conferre queamus, quoties ambiguum erit , an sal quidam eo pertineat, necnet unde etiam repetitur prius dictum, confit

maturque , Ipsa Alcalia urendo facta , triplici coaluisse , eoque diverso , concurrente principio , Alcati nimirum sincero , sale illo amaro , & terra pura. Pars autem vere hic Salina , longe parcior adest , quam quis putare

posset, solaque sensibus capi nequit, imo & est volatilis ; hinc ignoratur hactenus propria natura hujus partis propriae , quoniam explorari sensibus nunquam potuit. Succus uvarum bene maturarum pressus sponte fervet, tum proprie, Aleili de Vinide tamdiu vocabimus Mustum. Dein, postquam subsedit turba , dejecta faecibui, crassiore faece, in cadis quiescit, fit liquidum , pellucidum , sincerum. Hoc Vinum vocemus novum , quod crassiores jam foeces posuit, easque copiosissimas. Haec Vini Foex , Mater , aut matrix , quae primo mista musto , jam in flores elata , tandem in fundo congregatur quotidie magis , magisque. ' Vinum , ita defaecatum , limpidumque , si dein depromitura matrice sua in vas sincerum, relinquit omnes illas spissas satis foeces. Quae postquam per pannos densos, de filis cannabinis contextos, pressere fortiter , Vinum eliciunt turbidum , quo utuntur deinde ad confectionem acerrimi A ceti. Sed fleces illae, quae post hanc pressionem supersunt in pannis , siccae, inque placentas formatae, si igne CX uruntur , tum Vertiantur in cineres. Hi vero cribrati , in aqua soluti , iterum depurati a subsidente terra , dant limpidum lixivium. Hoc tandem in magnis ollis inspi satum dat salem simillimum superiori , purius tamen , acriusque. AtquChocce alterum est genus Cinerum Clavellatoriam. Hoc enim jam prius per fermentationem subtilius redditum videtur. Et hic alter modus gene ratis producendi Alcali, ex quocunque demum vini genere , qualecunque demum fuerit. Si autem ipsum illud depromptum , defaecatumque , VinUm p Uris Cona' Aleari ex Vino, missum doliis , diu detinetur , postquam jam prius absolute fermenta

tum , & depuratum , fuit; tum 1ensim incipient in eo apparere exigua , fulgentia, corpuscula, ac si particulae forent minimae vitreae ; quae quidem , sensim adunatae concrescunt in majusculas glebulas , atque aeque per superficiem coercentis dolii sparsae , tandem accrescunt ad omnem cadi

internum ambitum , qua vino contento attingitur , sensimqtie cavum V a Sincrustant materie fere lapidea , de vino nata, quam Germani ideo , VO-cabulo appositissimo , vocant Lapidem Vini, hodie Chemicis Tartarum dictam. Est ille sapore semper acidus, ex solo vino fermentato, & depurato prius, natus. In quo magna differentia a force vini : quum inprimis Tartarus in lapidis concrescat speciem, faex soluta semper sit ; haec

praeceps datur in fundum tota , Tartarus ubique vasis cavo accrescit stir sum , deor stim , antrorsum , retrorsum. Porro ipse hic Tartarus pro varietate vini varius , ruber , cinereus, albus, purior , impurior , acidior ,

mitior. Ex vinis acidis, dc austeris, copiosior ; de dulcibus, mollibusque,

430쪽

iae Paratur,

parcior. Quando autem salem hunc , de Vase Vitreo , mundo , igne arenae , per gradus prudenter si ab ministrat O , urgemus , dat spiritus sylvestres , vagos , non coercibiles i dein alios acido S parum , postea pingues, crassiores ;oleum postremo , Omnium notorum penetrantissimum. Tumque semper nigerrima remanet in fundo retortae massa , quae penitus Alcalina , acerrima. Est autem hicce singularis prorsus modus pro ducendi salis Alcatini, fixi, acerrimi, vegetabilis , quem novi, Vasse clauso. Omnes namque species materiei vegetabilis in retorta destillatione summa actae , carbonem quidem dant nigrum s nunquam vero, quod novi, Alcatinum Salinum , nisi dein urantur igne aperto. Postquam tandem carbo hic ater , Alcatinus , Tartareus , deinde in igne aperto exuritur diu , tum dat album, Alcatinum , Salem , omnium Alcalium siribrum acerri naum , purissimumque. Unde, jucundo , & mirabili, experimento , con stat , quantum fermentatio promoveat in vegetantibus productionem At catini. Qtrum tamen ipsa haec acidum ipsum semper promoveat, quin dc fere generare videatur. Hinc igitur acidum , & alcati, utrumque nancis citur expeditiorem generationem per Opus fermentationis. Quam rem, gravis equidem momenti, Vix observatam reperietis. Quotiescunque autem Alcalia fixa , ex quocunque demum Vegetante , & quocunque etiam modo, producta fuerint ; postquam tandem igne summo fuerunt deducta usque in ultimam perfectionem Alca linam , tum semper eandem prorsus naturam quam perfectissime induunt, atque talia eva dunt, quae distingui inter se vix possint. Una modo observata fuit, sed exigua haec , nota differentiae ; nimirum in conflando vitro observata.

Scilicet deprehensum fuit, quod Vitra , ex iisdem parata silicibus, pro diversitate alcati fixi, quod pro parte altera admiscetur , colorem statim ste penumero varient, adeo , ut alius paretur de alcati filicum , deve alio quocunque alcati. Notissimum Vero habetur , quam requiratur parum rei, Ut ingens fiat coloris in vitro mutatio : si enim sal conficiendo destinatus vi rro tantummodo contunditur in mortario metallico , vel marmoreo , statim color manifestus in vitro apparebit commutatus. Hinc dubitavi quandoque , num forte aliquid metallici intra vegetantia se insinuaret, atque

ita constans in igne, in ipso horum fixo sale relinqueret aliquid , quod in vitro se manifestaret deinde. Sane ferrum multis locis variis se immiscet, neque forte , & ipsum etiam aes , alienum adeo ab hac in similatione furtiva. Alia Alcati fixi veri origo plane singularis reperta fuit, Chemicis, ac curate descripta a Glaubero. Nitrum scilicet purissimum , si in vase puro fluit ad ignem, instar aquae , non habet ullum fere motum visibilem : si autem illi immittitur eXiguum frustulum prunae ardentis, fit uno momento strepitus ingens, particula injecta in superficie Nitri fluentis vagatur , consumitur, tumque iterum sedatum fluit Nitrum. Injecto novo fragmento prunae , habeo rursus omnia eadem phaenomena. Arque repetito opere hoc tam diu, donec nitrum non magis strepit , aut incenditur

cum nitro ; tum omne, quod superest, est sal Alcatinus fixus omni omnino sensibili dote Physica, & Chemica : habet enim acrimoniam igneam ;facit in ore saporem urinosum ; ebullit cum omnibus acidis notis , satura una acidis vertitur in salem , compositum ex natura acidi determinantis ;

SEARCH

MENU NAVIGATION