Magni Cosmi Medicei vita auctore Angelo Fabronio Academiæ Pisanæ curatore

발행: 1789년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

MAc Ni Cos Mipropter laudes, quas , dum illas Cosmo nuncupavit, eidem tanquam litterarum omniumque nobilissimarum artium patrono munificentissimo impertivit . Sed fortasse nos quaesita ab aliis laude minime indigere judicabimur, cum suis virtutibus suisque gloriosis factis magnum fuisse virum Cosmum videamus. Hic quamvis Etruria liberata fuisset armorum metu, non quiescendum tamen putavit , quod Picininius Mediolanum regrcssus magnam armatorum vim ad nocendum collegerat. Egit itaque vehementer, ut delectus haberentur, uti ex censu locupletum nova

tributa exigerentur, ut socii & amici essent Malalestae , & ut stipendia darentur militibus Pontificis , qui in summa erat angustia pecuniae. Propter hanc ipse vendenda censuit Nicolao Atestino Ferrariae Marchioni Bagnacavalli & Mas Iae Lombardae oppida, ut et Florentinis viginti quinque mille florenorum pretio Burgum S. Sepulcri concessit. Solvit hanc pecuniam Cosmus ex suo aerario Reipublicae nomine, quod negotium a se perfectum fuisse vehementissime laetatus est, quia & sibi honori & Reipublicae magno emolumento futurum minime dubitabat ( y).

Vigilans & acutus gubernator omnes captabat occa sones, quibus Florentinorum imperium augeret, nem

rumque minorum oppidorum dominatum occupavit.

Magnum audaxque consilium susceperat Tiphernum

102쪽

MEDic Ei UITA . 8yhabendi, sed in hoc minime ei favit fortuna. Subsidio veniebat omnibus, qui illud requirebant, habuitque aliquando in potestate arces, quae Assisio impendent, quali pignora pecuniae, quam ipti Eugenio Pontifici mutuam dederat (8 a). Omnino videri volebat

tantas csse suas facultates, tantam auctoritatem , ut merito ad eum legationes concurrerent, ejus gratiam atque amicitiam publice privatimque expetentes. Non dubito autem , quin ad opinionem , quam de eo omnes habebant, augendam praeter potestatem summam, quae ei a libera civitate permittebatur, plurimum valuerit Francisci Sfortiae amicitia. Huic summa tribuerat Respublica Florentina, & ut gratus erga praecipuum

auctorem fortunae suae cognosceretur, omnia ex voluntate Cosmi facere videbatur . Isthaec studiorum &consiliorum consensio quo eruptura esset fortasse praevidebant Veneti, eaque propter pacem cum Philippo Vicecomite esse nolebant. Sed hic defessus tot bellis, periculis, quae impendebant, perterrefactus,& irritatus quibusdam Picininii aliorumque Ducum intolerabilibus postulatis, Startiam , cui omnia prospere in Cisalpina Gallia eveniebant, paterni juris defensorem , &quasi proprii patrimonii propugnatorem Concupivit. Misit itaque ad eum secreto Antonium Guidobonium Derthonensem, cui summam rerum omnium fidem habebat, isque nocte intempesta introductus in tentorium Ducis hunc hortatur, ne opibus ac nervis ad comm

103쪽

MAc Ni Cos Mimunem perniciem utatur, Philippum ei in matrimonium filiam suam, & dotis nomine Cremonam, & maximam partem Cremonensis agri & Pontremolum daturum assirmat, quae Picininius, Sanseverinas , Uermius, Talianus insolentissime peterent ostendit, quae Philippus intelligeret proponit, ac monet, ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet, & omnia sibi a soceri voluntate polliceatur , qui eum pacis arbitrum statuebat. Hujus orationi ita respondit Franciscus, ut se propensum ad ignoscendum & ad pacem faciendam

ostenderit. Quapropter a Philippo Eusebius Caimus mittitur, qui quae proposuerat Guidobonius, scripto

ac jurejurando firmaret. His nocte consectis in castris, quae posita erant ad Martinengum, cum postero mane multi salutatum Ducem , ut fit, venissent, ad Maripetrum Venetorum legatum aliosque conversus Startia, subridens inquit: pacem mmcio Dobis, Diri clarissimi: nulla de bello coe armis mentio amplius futura es: paci oe otio unice consulendum. Hic nuncius, ut res nomva & minime exspectata, omnes stupore complevit, quaerebantque inter se unde tam subita in Sfortia facta fulcset voluntatis commutatio. Secutum inde Imperatoris edictum, ut ab armis milites & ab injuria abstinerent,

quod idem Philippi legatus Picininio aliisque ducibus

praecepit. Haud potuit occultare dolorem suum Picininius , & dum Martinengo in Laudensem agrum copias suas ducebat, multa de fortuna & Philippo que-

104쪽

sius dicitur, quod se claudum, senem, atque inopem p perdidissent. Ssortia, relictis castris, Venetias concessit, persona in arbitri & amici gesturus. Honores, qui ei tributi fuerunt, Regi magis, quam Duci convenire dixisses, & quoniam consilio non multum uti licebat, omnes & factum & virtutem & sortunam ejus laudarunt , & latas ab eodem pacis conditiones ratas habuerunt . Communi animo atque consilio has quoque confirmarunt Florentini, & legatos ad Startiam miserunt Angelum Acciaiolium atque Nereum Capponium , qui ei de suo statu gratularentur , & gratias

agerent, quod caverit, ut sibi redderentur Mutilum, Oriolum, & Montesaccus, dum vicissim redderent Astorri Manctedio Faventinorum Domino Fovaganum &Calvanellum, quae oppida in Aemiliae provincia posita sunt. Sed majoris momenti ceterae pacis leges fuerunt. Decretum enim est, ut Philippo in Brixiensem& Bergomensem agros nullum jus esset, sed illud veneti obtinerent: Cremona cum suo agro dotalis Francisco concederetur: Romanengium cum omnis Abduanae terrae oppidis Veneti Philippo redderent: Piscariam ipsi Lunatumque retinerent: reliqua, quae intra Matuanae provinciae fines cssent, GonZaga reciperet, ita tamen, ut ipse , praesidio educto, Leniacum cum portu Venetis cederet: Ripam, Turbulas ac Penetram,

quae loca jure belli sua Venetus fecisset , haberet: haberet & Ravennam; & Eugenius post biennium a

105쪽

yr MAc Ni Cos,si Picininio Bononiam recuperarct: Quanquam Principum legati, qui convenerunt Cremonam, ubi nuptias plenas dignitatis & laetitiae celebravit Ssortia , uno ore omnes de iis conditionibus consenserint, Eugenius tamen Pontifex se illa minime accepturum declaravit, quod iis sacra Romanae Ecclesiae jura violarentur; & illud quoque vetus suum in Franciscum odium inflammasse dicitur, quod audierat secreto pactos mille Ssortiam ipsum &Picininium, ut quae in Pontificia ditione jam possidebant, & quae in postcrum acquisivistent, mutuis auxiliis, quasi optimo jure parta defenderent. Ne unius dissensione utilis Ssortiae & Rcipublicae Florentinae pax turbaretur magnopere sane Cosmo laborandum fuit, qui ita rem egit cum Eugenio, ut ejus auctoritas &consilium magno esse momento apud ipsum esse vide

retur .

Nae cum dolorem, quem a Republica capiebat Pontifex, consolabantur Cosmi amicitia, Florentinorum artes, quibus studebant diu apud se illum retinere, quod sane ipsis & utile & gloriosum erat, & legationes eorum, qui Graecorum exemplum secuti cum Romana Catholica Ecclesia fide & caritate jungi postulabant. Ceteros inter eum magno comitatu venerunta iCyriaco Aethiopiae Rege legati, qui quamvis multa& magnifica iactarent, ut summa amplitudine digni putarentur, summisse tamen supplicarunt Pontifici, ut se suosque in fidem Romanae Catholicae Ecclesiae re-Disitired by Coos e

106쪽

ciperet(83). Quae ille praescribebat sancta, augusta &religiosa erant, paterna caritate complectebatur omnes,

qui ad se confugiebant, ac monitis praeceptisque sapientissimis in recta voluntate confirmabat; sed spei& studio eventus rerum minime responderunt. Nam perfidia nocentium iterum distracti animi Romani Pontificis auctoritatem abjecerunt, & illam Orientalis &Occidentalis Ecclesiae conglutinatam concordiam disjunxerunt. Sed non minori curae esse videbatur Eugenio quemadmodum Christianae Reipublicae rebus consuleret, quam quemadmodum inimicorum suorum injurias persequeretur. Quanquam, ut diximus, auctore Cosmo, quaedam pacis conditiones inter illum &Sfortiam convenerint, quia tamen nihil tam optabat, quam ut recuperaret Picenum, quod in ditionem suam redegerat Startia ipse, & facile ad mutationem consilii impellebatur, illud sperabat ac moliebatur, ut Caussa novi belli oriretur. Hanc dedit Renatus Andegavensis, qui, recuperata libertate a Burgundiae Duce, a quo in praelio captus fuerat, cum in Neapolitanum regnum venisset, hoc spoliare Alphonis in Aragonensem conabatur. Multis praeliis cum illo infelicissime dimicavit, & quia in amicitia Startiae illius ambitio

non mediocriter nitebatur,s hunc vehementissime rogavit, ut quoniam omnia quieta erant in Cisalpina Gallia, ad se se cum suis copiis sine mora veniret, ut sua jura tenere, ct communis hostis injurias (nam Distrigod by Goc le

107쪽

y MAc Ni Cos Mi& S fortia ipse privatus fuerat illis urbibus & oppidis , quae in Neapolitano regno ex paterna hereditate poli sederat) ulcisci possent. Id haud occultari potuit Alphonta, qui cautus erat in periculis, & tartis in contentionibus, quare litteras dedit ad Mediolani Ducem , quibus ab eo pro iure amicitiae suae petebat, ut generum in Cisalpina Gallia retineret, dum ipse rationibus suis plane prospexisset. Vir ille suspiciosissimus , qui semper existimabat aliquid ab amico esse violarum,& pacis inimicissimus , facile in eam mentem inductus est, ut eodem tempore S rtiam & generum & hostem videret. Itaque & nunciis , & litteris, & cohortationibus Pontificem ad recuperandum Picenum inflammavit, seque ejus caussae tum pecunia, tum militibus non delaturum pollicitus est . Tantos sibi spiritus sumpsit Eugenius, ut reiectis pacificis Cosmi consiliis, egerit cum Picininio de trajicicndis ejus copiis ex Bononiensi in Perusinum agrum, quo propius Startiae, qui in Piceno commorabatur, molestae essent. De occupando etiam Fulgineo, in quo dominabatur Curradus Trincius , qui cum S rtianis propinquitatis vinculis conjungebatur (ejus enim filia nupta erat Leoni Francisci Fratri ) deliberavit, & frustra laborem suscepit Cosmus tum sua sponte, tum magnis Francisci aliorumque precibus excitatus (8 3, ut illum ab hoc consilio deterreret. Addebant Pontifici animum victoriac Alphonsi, qui, capta Neapoli, nullum reliquisse locum Disiti pod by Cooste

108쪽

videbatur Renato, ubi tuto posset consistere. Venit hic Florentiam , sperans posse se placare Pontificis iram. Optime ac liberalissime egerunt cum eo Florentini, qui ei & victum quotidianum sic praebuerunt, ut Regi non afficta, sed florenti fortuna (8 s). Verum quanta in iis comitas, tanta in Pontifice duritas fuit,& cum summa esset omnium rerum amissio & desperatio recuperandi, Rex Liburni conscensa Genuensi navi , in Provinciam rediit. Jam Picininius Tuderium, Belsortem , Sernanum & Montem fortinum ceperat, &quando pugnam commissurus esse videbatur cum Ssortia , qui in ejus castra cum exercitus vi invadere deliberaverat, ecce litterae a Bernardo Medic eo , qui nunciabat se essecisse, ut hi Duces ab armis diis scederent, & complexu et osculatione pacem renovam rent. Ficte ac simulate quidem . Nam paullo post Picininius Tolentinum cepit, inde rursus in Conco diam reducitur, mox ad arma rediit, expugnatis A sisto & Gualdo, ut superbe illudere velle S fortiam videretur . In tanta hominum perfidia & iniquitate ita se gessit Cosmus , ut aut concordiam in Italia constitueret, qua nihil utilius videbatur, aut Rempublicam summa cum dignitate defenderet, cujus fortunam, heneficiis, quos poterat, sibi conciliando, adiuvabat. Jam Eugenius Pontifex declaraverat velle se Florentia abire , quod cum aegre ferret Cosmus, nulla non arte, prece atque ossicio de illo retinendo laboravit. Verebatur Diqilired by GO le

109쪽

enim , ne ille absens facilius circumveniretur ad constituendam cum Alphonta Aragonio amicitiam, parandamque S fortiae ruinam. Sed quae dixit, ut probaret nullum ei magis tutum locum fore, quam in Etruria , et vanam fore spem, quam in Alphonta posui isset, nihil tetigerunt Eugenium, qui ineunte an. MCCCCXXXXI u. a Florentinis discessit, auxilia ab iis imploraturus, quorum opes et gratia valuissent ad vindicandos Pontificiorum bonorum UsurpatoreS. Superbiens Alphonsus florentissimi regni possesesione, nihil tam optabat, quam ut in suum locum, tanquam heres aliquando succedere posset cius filius Ferdinandus, in quo mirifica indoles virtutis apparebat . Genuerat ipsum ex concubina, quae res ne ejus consiliis ossiceret, delinire omnibus modis optimatum,& magistratuum animos studuit. At necesse crat quae ipsi statuissent, firma ac rata cise Romani Pontificis auctoritate et consensione, apud quem summum illius regni imperium esse minime ambigebatur. Itaque postquam hac de re frustra egerat saepius cum Felice v. , reconciliare sibi multis de caussis infensum Eugenii animum, fovere ejus desiderium de recuperando Piceno, eique de suis studiis atque opibus prolixe polliceri (86). Harum rerum ad fidem faciendam Piscininium Anxurem venire jussit, ut cum eo de ratione belli administrandi deliberaret. Hominem non generis nobilitate, sed audacia et virtute clarum a cepit Disiligod by CO le

110쪽

cepit honorificentissime, & in nomen familiae suae adscivit. Confirmavit illi se prima aestate in Picenum

cum exercitu venturum; direptor ille interea & vexator esset Provinciae, & viam victoriae sterneret. Vbdens Startia quanta sibi impenderet tempestas, Venetos & Florentinos ad auxilium sibi ferendum sollicitavit. Suspensum autem habebat Cosmum cogitatio tum officii erga veterem & fidelem amicum, tum periculi Reipublicae , si se hujusmodi bello miscuisset .

Sed dum pendebat animi, subveniendum fuit Bononiensibus , qui, duce Hannibale Bentivolo, comprehenderant Franciscum Picininium, qui patris nomine rem gie, seu potius tyrannice, iis dominabatur, seque in libertatem vindicaverant. Auxilia Florentinorum &Venetorum liberarunt periculo Bononienses, quod iis conflabatur ab armis Mediolanensium Ducis, & tum apparuit non quieturas foederatas Respublicas in Shrtiae sociorumque discrimine. Iam de adventu Regis fama perferrebatur; & quamvis S fortia secundis aliquot praeliis virtutem Picininii superasset, se parem tamen esse non posse intelligebat maximo exercitui, superbissimo delia in conqui illo, & multis victoriis &ipsius Regis praesentia elato. Postquam ille metuere coepit, Sc multa iam loca Piceni amiserat, Sc consum gere Fanum Fortunae apud Sighundum Malatellam generum suum coactus fuerat, multum de odio suo dimisit Philippus, mox odium in commiserationem

SEARCH

MENU NAVIGATION