Magni Cosmi Medicei vita auctore Angelo Fabronio Academiæ Pisanæ curatore

발행: 1789년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

mili ab Alphonta petere, ut parceret genero, Parce rei filiae, in quorum fortuna aetas sua jam ingravescens maxime conquiescere dctabat. Principio Alphonius fidem datam Pontifici objecit, mox se vinci pacius est, & ad suos cum exercitu rediit. Supererat Pieininius, sed ejus virtus consenuisse videbatur; quapropter cum pugnam paullo post discessum Regis ad Montelorum, quod oppidum est in agro Pisaurensi, commisisset, turpissime a Startiae & foederatorum copiis victus est. Tum Ssortia non solum amissa in Piceno recuperavit, sed & aliis civitatibus, quae erant in ditione Pontificis, potitus est. Profecto nisi exercitum mittere in hiberna coactus fuisset, huius belli reliquias oppressisset. Sed renovatum illud fuit primo vere insequentis anni. Nam cum Picininius, homo sane instaurandis reparandisque bellis natus, subsidiis Alphonsi Regis & Pontificis magnum iterum collegisset exercitum, huius imperium dedit Francisco Filio, cujus virtuti magnopere confidebat. Sed hic quinque a S sortia victus est (8 3, qui dum omnia militis & ducis ossicia in pugna sane acerrima exeque batur, propius nihil est factum, quam ut occideretur. In maximo captivorum numero fuit Pontificis Legatus , qui agnitus a Startianis, multis oneratus fuit

injuriis. Tum Cosmus, qui nulla in re defuerat Smrtiae, dum bellum gerebatur, quo facilius in victoriae

112쪽

M E D i et E I UITA . yy . possessione confirmaretur , consilium eidem plenum prudentiae & fidelitatis dedit, ut pacem cum Pontifice faceret. Scripsit & ad hunc, quae saluti ejus conducere arbitrabatur, & quae non aliena esse putabat ab illius dignitate. Verum nihil tam movit Pontificis animum, quam Nicolai Picininii mors, qui utrum dolore atque iracundia , quod prospere omnia procederent Startiae, quodque ipse frustra tot belli labores sustinuerit ob fraudes & fallacias Philippi Ducis, an veneno sublatus fuerit, adhuc ambigitur. In pace, quae

Perusiae conciliata est exeunte an. Mccccxxxxiv. Ssortia magnam Piceni partem sibi paruis est, quodque

erant quaedam aliae conditiones , de quibus inter se Eugenii & Sfortiae legati minime convenerant, comm 3muni consensu deliberarunt, ut in hanc rem arbitri essent tres Cardinales, Cosmus & Nereus Capponius, quorum prudentia & aequitate omnis sublata fuit discordia (883. Eodem tempore Florentini foedus cum Venetis ad decennium confirmarunt, & in fidem suam receperunt Fridericum Felirium magnum porro virum, qui omni prudcntiae genere praestitit, quique in Urbiniani Comitatus possessionem tum venerat. Ceterum nequaquam ex rebus foris feliciter gestis tantu in gaudium fuit, quantus dolor Cosmo, quod domi pullularent iterum odia & discordiae invidorum, qui aiebant ipsum minime habere respectium ad magistratus & ad bonos, eamque sibi viam patefacere ad

113쪽

ioo M Aa Ni Cos Miopes suas amplificandas, atque exercendam potentiam, quam virtus liberi populi ferre non posset. Omnes hi aut vinculis, aut exilio, aut privatione publicorum munerum poenas Reipublicae dependerunt, & ne deesset materia in suspectos saeviendi, in occulto gliscentia per indicium protracta fuerunt facinora. Ne vero timor in futurum esset, plurimum minutus fuit numerus eorum , qui administraturi ellent Rempublicam,& ut urbi ac Cosmo a bonis satis esset praesidii consultum ac provisum est. Qui huic proximus dignitate potestateque erat Nereus Capponius, quamvis interdum in alia voluntrie esset, omnia tamen facta Cosmi & probare & laudare videbatur, reminiscens casus multorum, quibus fatale fuerat odio atque disesidio ab ipso dissidere. Fuit vero Cosmus non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ah juventa in ostentationem compositus, ut jam inde ab initio praeparaverit animos ad potestatem & dominatum omnium rerum sibi concedendum . Quia vero selicitas rerum gestarum populi benevolentiam rectoribus Rerumpublicarum, ut res adversae odia, conciliant, omnia se Cosmo debere populus Florentinus judicabat, ut si quid irati de illo gravius sentirent, illi adversus Rempublicam facere viderentur. Tantum studium aequabat ejus diligentia & vigilantia in procurandis populi ipsius negotiis, qui quidem numquam majores res gessit, nunquam majori gloria, poe

114쪽

tentia atque auctoritate fuisse videtur, quam Cosmo Rempublicam gubernante. His temporibus magnopere de potentatu inter se Bononiae contendebant Cannetolorum & Bentivolorum familiae, cum principes essent illius quidem Baptista , hujus Hannibal. Sequebatur hic gratiam Florentinorum, ille Mediolanensium Ducis, & cum eo egit de occidendo Hannibale, eidemque tradenda civitate. Mortcni quidem aemulo intulit (8yJ, quo

audito, magnus totius populi motus factus est, addebantque huic animum Florentinorum & Venetorum Legati, qui Bononiae commorabantur. Antequam Cannetolis subsidio venire potuerint Mediolanenses, ii caesi fugatique fuerunt, & occisus quoque fuit eorum Dux, postquam in sepulcro aliquot dies latuerat. Nae Bon nienses quidem magno desiderio tenebantur, ut aliquis Bentivolorum Hannibali propinquitate conjunctus existeret, qui gubernacula civitatis prehenderet. Hunet esse in Etruria assiemavit Franciscus Guidius , narrans Herculem Bentivolum Hannibalis patruelem , dum

erat Puppii apud se se, filium nomine Sanctem viginti

annos ante ex adolescentula Calaesii cujusdam uxore

genuisse, huncque facie & moribus patri simillimum

esse. Hac re audita, confestim ad Cosmum & Neis reum Capponium missi homines fuerunt, qui eos rogarent, ut quid verum esset cognoscerent, & in v luntate socios et vicinos adjuvandi permanerent . Co-Dis troes D, Cooste

115쪽

ior MAGNI Cos Mismus ex Casentino ad se adolescentem accersit, eique quae vellent Bononienses, quae sperare , quae timere deberet ostendit . Postremo admonuit, ut se ipsum perspiceret, totumque tentaret, & si animum Bentivolis dignum gereret, qui testis foret generosae stirpis, Bononiam quanto citius prosicisceretur; si vero nihil esset in eo nisi imbelle atque timidum , haud dubitaret se humili ortum esse parente, & vitam in

ignoratione hominum , et in humili aliqua arte exercenda degere. His verbis , qui nullius animi esse principio visus est, adeo commotus dicitur, ut nullum periculum se recusaturum, omniaque se velle, quae Cosmo atque Nereo libuissent , assirmaverit . Hi quasi nobilissimum Bentivolorum nomen illi restitui se sint, ne ad contumeliam honorem dedisse viderentur, ornatu comitatuque plus quam privatum hominem deceat, ad Bononienses suos eumdem ire iusserunt. Adventus ejus plenus laetitiae fuit, ejus vero vita plena decoris, ac fidei pietatisque erga auctores fortunae suae (yoj, et raro Bentivolis exemplo, lucis usuram ipsi natura , non vis inimicorum eripuit. Porro maxima semper Cosmum cura tetigit Bononiensium propter vicinitatem urbis, & quia maxime intererat Reipublicae, ne oppressione eorum libertatis inimicorum, aut aemulorum nimium augeretur Potentia, & quae illam sequitur audacia. Egit quoque cum Eugenio

Pontifice, ne pro juribus Sedis Apostolicae in illam

116쪽

urbem gravius aliquid constitueret, Sc annuo tributo contentus esse vellet, neque illo admodum magno ,

quod ob civiles discordias (yi) agricultura deserta fuerat, & mercatorum industria omnino conquieverat . Tanta vis erat malorum, ut homines quidvis Perpeti , quam non solari praesentem calamitatem spe libertatis mallent, cujus desiderium vel ipsa studia Florentinorum et Venetorum augebant. Eodem tempore fidem etiam Florentinorum obtestatus est Genuen- si uin Dux , secreto ad Cosmum misso fideli homine Joanne Caleschio. Verebatur enim ne novae calamitates importarentur a Mediolanensium Duce, cujus

fides (et promissa quidem fuit Genuensibus libertas

in conditionibus pacis, quae per Startiam paullo ante faeta fuerat) facile in perfidiam convertebatur. Hic fallax et insidiosus homo quaerebat jam caussam, quae impellcret Pontificem ad renovandum bellum cum Startia . Commemorat hunc in acerbis fimum odium venisse Sigismundo Malalestae, quod fautor et adjutor fuerat Friderici Feltrii, ipsius impetus , importunitatem, direptiones bonorum, quae juris Romanae Ecclesiae essent, redarguit , offert se , et pollicetur non sua modo, sed et Alphon si Regis su fidia , si expellere e Piceno sacrilegum usurpatorem voluisset. His artibus instauratum est bellum, ejusque caussa semel atque iterum Ssortia Florentiam venit consulturus Cosmum de suis rebus, et subsidia pecu-Disit iroes by Co le

117쪽

io MAGNI Cos Miniae a Republica imploraturus, sine quibus resistere tantis hostibus minime potuisset. Auri argentique rem conditas venas in sinu Reipublicae dixisses, tam facile ipsa habebat, quo amicorum saluti communibusque fortunis succurreret . Tum signa Pontifex irati Florentinis animi dedit, eo usque ut a Romanis violata dignitas fuerit Bernardi Medicet, qui legatus mittebatur tum ad Pontificem ipsum, tum ad Neapolitanorum regem ad deprecandam pacem (yr). Quanquam Florentini cum Startiae hostibus haud aperte bellum gererent, attamen & sibi quoque impendentem

procellam timere debuerunt. Venerat enim ad occupandum Pontremulum Aloysius Uermius , qui castra posuerat inter Fornovum & Calestanu in , Se venire quoque cum magna equitum manu nunciabatur

Bartholomaeus Coleonius, nobilissimus sane Dux , ut multa in re militari partim nova attulerit, partim meliora fecerit. Tota etiam Cisalpina Gallia bello ardebat, & Franciscus Picininius studio inflammato

ad occupandas Cremonam Sc Bononiam rapiebatur. Tum Florentini existimantes non tantum ad fidem suam , sed etiam ad salutem sociorum pertinere, commmuni animo consilioque rem gerere, quam maximas potuerunt copias contraxerunt, quarum imperium Guidoni Antonio Mansredio & Simonetiae dederunt. Cum vero a Cosmo quaereret Startia, quid ipse maxime tentare deberet, dedit ei plenum animi consilium sDisit iroes by Coos e

118쪽

tium , ut inopinantem Pontificem in ipsa urbe Roma aggrederetur. Quod hoc fieri sine dimicatione perniciosa non posse Sfortia animadvertit, multa praeclara tum in Piceno, tum in Aemilia gessit , vel quando in summas angustias adductus esse putabatur. Desenderunt & Florentini Pontremulum ab inimicis,& Venetorum ceterorumque laederatorum arma insignem victoriam in Cremonensi agro reportarunt (y3). Tum omnia Venetorum consilia ad occupandam Mediolanensem provinciam spectare Coeperunt, cujus

periculo sic Philippus perturbatus est, ut vix judicari

posset, utrum secundis nimiisque rebus insolentior . an adversis mediocribusque timidior esset. Nec solum ille perterritus, sed etiam Alphonius Rex, qui se tutum non fore in suo regno intelligebat, quoties ad Venetorum imperium tam nobilis Provincia adjungeretur. Placare itaque odia Startiae studuerunt, qui &uxoris precibus & fletu excitatus fuisse dicitur, ut socero aetate decrepito & caeco subveniret (y 3. Cujus licet tanta esset inquitas, ut in ejus pernicie sita honorum securitas & Italiae tranquillitas esse videretur, sibi tamen utile fore, & e Republica Florentina esse arbitratus est Sfortia non amplius persequi Philippum bello. Quanquam nunquam antea ipse in suspicionem infidelitatis Florentinis venerit, hi tamen ita consu-Iendum praesentibus rebus judicarunt, ut non licteret ei

sui commodi caussa nocere foederatis Rebuspublicis i

119쪽

ios MAGNI Cos Mi& ne ipsi suis viribus alere cogerentur cupiditatem Venetorum . Vigilandum etiam erat , ne qua Galli

Italis adversa molirentur, cum ad Genuam occupandam aliaque hujusinodi tentanda invitarentur (ys) a Philippo, qui iis jam concesserat Astam Coloniam ,

Novum & Gavum. In hoc Italicarum rerum discrimine optabat Cosmus aliquem esse , qui se in pacificationem interponeret, cujus spem attulit mors Eugenii Pontificis, quae accidit vii. Κal. Martii an. MCCCCXXXXVII. Ejus in locum paucos post dies suflectus fuit Nicolai v. nomine Thomas Calandrinius, de quo supra mentionem fecimus, qui licet Sergiani parentibus natus effet humilibus, amplissimo tamen honore dignus habitus est propter sanctitatem morum , animi magnitudinem & praestantiam doctrinae . Is biennium Florentiae fuerat apud Pallantem Stroctium, & Ra inal- dum Albitium, ut eorum filios litteris erudiret; inde

vero regressus Bononiam, quo antea venerat studi rum caussa , tantam de se opinionem, seu potius admirationem movit Nicolao Albergato ejus civitatis

Archiepiscopo , ut de illo in Cardinalium collegio cooptando cum Eugenio Pontifice egerit vehementiosi me (yri). Amavit semper Florentinos, & quod suos hi beneficio illos habere obstrictos volebat, postquam eorum Oratoribus, inter quos erat Petrus Cosmi Filius, quod ante id tempus acciderat nunquam (yi , eosdem honores, quibus magnorum Regum Lcgati assici sole-Disiligod by Cooste

120쪽

hant , tribuisset, large ipsis promisit de sua voluntate in pace procuranda, et in prospiciendo Reipublicae rationibus. Ipsi, qui Romam venerant, Oratores adic-runt ad Alphonium Neapolitanorum Regcm, qui Tibure tum commorabatur, & cum eo sic egere, ut se cupidos concordiae ostenderint. Dum haec res vehementer Ferrariae agitabatur

per Cardinalem maxime Morinensem Pontificis Legatum & Leonellum Atestinum ejus civitatis Marchi nem, id. Sext. moritur ille turbo et tempestas pacis Philippus Vicecomes, & inde additus animus dc spes Venetis convertendi in ditionem suam Mediolanensem provinciam. Ceperant jam Laudem Pompejam &Placentiam, & armis & castris alias tentabant civitates. Metuens Alphonius, ne dilationem res non pateretur, bellum Florentinis movere deliberavit, quod sperabat posse Venetos abduci a Cisalpina Gallia, ut foederatis opem ferrent. Itaque iter ad Etruriam dis rexit cum exercitu, qui constabat ex septem millibus equitibus totidemque fere peditibus, & cum totius belli instrumentis atque apparatu . Hac re Florentiam

nunciata, magnus repente terror omnium animos invasit, delectus habentur, creantur Decemviri, qui belli curam gerant, quorum & in numero erat Cosmus, &Joannotius Pittius & Bernardus Mediccus legati ad Regem in Monte Politiano considentem mittuntur, qui petant atque orent, ut ab armis discedat, quod caussa

SEARCH

MENU NAVIGATION