장음표시 사용
121쪽
io8 MAc Ni Cos Minulla erat, quare irasci Florentinis deberet, qui nihil
fecerant, & ne cogitaverant quidem inimicum illi, vel dum in magna perturbatione rerum fortunae & h stibus ipse succumbere debere videbatur . Ad ea respondit Alphonius: se multorum promisa, ct preces, cy spem pacis deseruisse, quod videbat nomine pacis bellum in sit a Venetis, qui tantos spiritus tantamque arrogantiam Ni sumpserant, ut ferendi amplius nou ia-derentur: periculum ese, ne es Italiae domini fierent, quod sine Horemiuorum subsidiis nunquam tentare ausi fuissent; ipsos materiem praebuisse eorum ambitioni, ct
tantae culpste poenas daturos Deo homiuibusque se vero non suam modo, sed O Italiae universae causam agere, quod hostis ad eos advenerit, in insigne documem tum Etruriae vastationem fore, ne quis fidei Venetae aut societati coindat. Ferocia haec die a moverunt
maxime Florentinorum animos, & quamvis nonnulli essent, qui suaderent foedus cum Venetis rumpendum , & pacem cum Rege faciendam , obstitit tamen
eorum sententiae Cosmus (sunt , qui tradunt (y8 illum principio Regis iracundiam & vires formidantem secus judicasse) qui pluribus verbis docuit tum
se minime honestum & tutum censere vetustissimam amicitiam, qua una stetit res Italica adversus Philiaepi Ducis nefarios conatus, dissociare. Profecto multa erant Florentinis adversa , Regis potentia atque ira( ajebat enim se aut interiturum, aut Florentiam cum Disitiroes by Coos
122쪽
suo gubernatore Cosmo eversurum tot bellis imminutae Reipublicae vires, absentia Startiae, qui cogebatur sui & Mediolanensium rationibus consulere, infidelitas Ducum, quorum nonnulli ad Regem ipsum cum suis copiis transierant, levitas Senensium, & insidiae, quae fiebant a Sigismundo Malalesta Arimini domino fortunis Friderici Urbini Comitis, cujus virtuti & viribus nostri magnopere confidebant. Comparaverat & Rex modicam classem ad subvehendos commeatus, & ad adoriendum Plumbinum , cujus, qui dominus esset , eum universae Etruriae facile
potiri posse ajebat. Tot tantisque dissicultatibus' asessieli Florentini litteris legationibusque sollicitarunt Venetos ad auxilia ferenda (sy), sed ab iis nisi in
nia verba, & interdum etiam odiosa elicere minime potuerunt, ut nullo cum pudore ingrati animi suspicionem illi sustinere viderentur. Itaque coactis quae rere externa auxilia Cosmus auctor fuit, ut in Provimciam ad Renatum Regem Antonium Pactium legarent, qui eum invitaret ad renovandum bellum cum Alphonso, recuperandumque Neapolitanum Regnum ,
quod facile potuisset, conjunctis ejus & Reipublicae
viribus, & ad faciendam rebcllionem excitatis Apuliae ceterarumque provinciarum Regulis, quibus intolerandum erat tyrannicum Alphon si imperium (ioo . Proponuntur a Renato conditiones quaedam, quarum caput erat, ut Florentini & Veneti magnam partem Disit iroes by Cooste
123쪽
rao MAc Ni Cos Mimilitarium stipendiorum persolverent. Frustra tempus conteritur in his rebus tractandis, & soli Florentini impetus atque incursiones armorum Alphonsi Regis
sustinere coguntur. Is principio Volaterranum agrum vexavit, Camptaque Ripoma rancia, milites tantam crudelitalcm in oppidanos exercuerunt, ut alia oppida metu perterrita deditionem fecerint . Fortiter tamen obsidionem sustinuit Monscastellus, & Rex inde movere coactus, iter ad Campiliam direxit, sperans, ea capta, se facile in potestatem suam Pisanam provinciam redacturum. Quanquam nonnulla parva oppida ceperit , Campilienses tamen se fortissime defenderunt, hostesque ab oppugnatione desistere coegerunt. Hanc rem graviter illi tulerunt, quod nimium viribus suis fidentes omnia oppida ad resistendum imbecilla fore putabant. Erathienis summa, tempestas perfrigida, quare exercitum in hiberna Rex duxit , positis castris in colle, qui imminet portui, quem veteres Populoniam dixere, quique aberat a Plumbino millia passuum circiter vi. Castra erant ad bellum ducendum aptissima natura ,& loci munitione , et maris propinquitate, & caeli temperie. Sed antequam primo vere illud instauraretur, actum est de pace, impetrataque foret, si quod impensae factum erat in bellum ipsum, praestare Florentini, & ab Uenetorum amicitia se removere (haec enim postulabantur a Rege) in animum induxissent. Disitiam by COOste
124쪽
M E D i c E I VITA . Dii Hos vero ut omni ratione vexaret, pelli e suo Regno iussit omnes eos, qui mercaturam faciebant, ex quo magnum damnum universa Respublica accipiebat . Saepe etiam Rex querimonias de rebus . Mediolanensium habebat, adiurabatque se nunquam paSSurum , ut ii aut in Venetorum , aut in Aurelianensis Ducis , qui et jus se habere in illos ajebat (io i),
Confecta hieme, auctoque exercitu, Rex ad Campiliam accessit, simulans se velle oppidum expugnam re, sed repente copias ad Plumbini periculum convertit. Dominabatur in eo Ra inaldus Ursinius Catharinae Appianae uxoris nomine, ad quain Jacobi patris morte jure hereditario oppidum illud pervenerat, qui sibi timens, petiit a Senensibus, ne se, quem
Commendatum in suorum amicorum numero jamdiu
habebant, maximo in discrimine desererent. Quod nihil ab iis obtinere potuit, convenit se ad Florent, nos , & studiis Cosmi factum est , ut nihil non abiis sperare juberetur. Pecunia, spe promissisque a duxerant ii a Rege Sigismundum Malatestam, & arte singulari effecerant, ut is & Fridericus Felirius, qui contentionibus & ambitione diu inter se dissidebant, mitifice de defendenda caussa Reipublicae consentirent.
Quorum adventus in Volaterranum agrum regii exedicitus audaciam compressit, nostrosque & Plumbinenses firmavit, ut se ex maximo timore colligerent. Disit iroes by Cooste
125쪽
i it MAGNI Cos MiAd haec Florentini quatuor magnas triremes & duas minores summa industria instrv xerant, iisque praefecerant Bernardum Venturam, qui usum rerum navalium percallere putabatur. Nactae idoneum ventum
ex portu Pisano exeunt, & ad S. Vincentium , qui locus non longe abest a Plumpino, pervcniunt. Ubi eas regiae naves conspexere, se se ad confligendum parant, & qui iis praeerat Gargerarius Recchesensius Hispanus, plenus spei bonae atque animi, quod navium
numero superior erat, adversus eas cursum direxit.
Commisso praelio, principio Florentinis res nulla ad virtutem defuit , & memores praeceptorum, quae paullo ante a Cosmo acceperant, ita decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur , perinde ac si ii, qui pugnantes in discrimen ac Periculum vitae vocabantur, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent, quibus, urbe capta, eadem esset belli fortuna patienda . Neapolitani non cedebant virtute nostris, tantaque vi post quinque horarum acerrimani pugnam in binas triremes, quae antecedebant, se se incitarunt, ut hae vehementissime ex concursu laboraverint. Qua re animadversa , in eas impeditas impetum faciunt, celeriterque ambas capiunt. Nox praelium diremit, victique
cum in fugam se se conjecissent , Pisas redeunt. Hanc cladem culpa Praefecti, cujus se nomen ignorare ait Ammiratus, accidisse putarunt Florentini. Et
126쪽
MEDIC EI VITA . II 3 quidem si ille magis idoneam rei gerendae occasionem exspectasset, aut saltem hostes coegisset longius a litore dimicare , ne facile parvis navigiis novi &recentes milites fessis & sauciis submitterentur, & capta oneraria navi, praedae cupiditatem cohibuisset, non adeo adversam expertus esset fortunam. Hac victoria elatus Rex, cum mare tutum ab hostibus e set, acrius ad diruendos machinis muros Plumbini incumbebat . Verum quod interdiu ceciderat, noctu ab oppidanis reficiebatur, quibus non ad munimenta modo defendenda satis animorum erat, sed etiam ad
Iacessendum hostem (ior). Cosmus per litteras Ursinio
magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari , ne se Regis minis terreri, aut promissis allici( & sane nihil ipse intentatum reliquit 3 pateretur, quod priusquam autumnus appropinquaret , ille ab
Etruria demigrare coactus fuisset. Ac sic accidit, ut cum toties expugnationem oppidi, ac postremo, quae ultima esse solent in bello , frustra tentasset, ac plurimum imminutus fuisset ejus exercitus laboribus, vulneribus , aestu & morbis , quos caeli aquarumque gravitas maxime attulerat, ne ob anni tempus (aequinoctium enim suberat) navigatione excluderetur, iter Neapolim versus arripuit. Via, quae est in ora maritima, ad Centum usque Cellas Hrvenit, ibique conscensa triremi, postquam magna jactatus fuisset tempestate, tandem Cajetam appulit. Magna pars militum,
127쪽
ii MAGN3 Cos Miessigies, immo umbrae hominum fame, illuvie, squallore enecti , claudi ac debiles equi terrestri itinere Neapolim rediero. Prosecto si Florentini adeo quassatum exercitum ac prope fugientem insequi voluissent, magna sane ei dctrimenta attulissent, sed parcendum Regi putarunt, a quo multa sperare et timere poterant propter ejus potentiam & singulares virtutes. Tum per Nicolaum Pontificem agi de pace coeptum est , explorataque Regis voluntate, cum ad illam ipsum inclinare intellexisset, Cosmo persuasit (io 33, ut homines idoneos Neapolim legandos curaret, qui conditiones ferrent atque acciperent. Fuerunt hi Jan- notius Manetius & Franciscus Sacchettus , qui cum aliquandiu disceptassent de reddenda Florentinis Castilionis arce per in justum erepta bellum , & de solvenda Regi certa pecuniae summa, tandem consenserunt sic pacem accipiendam , ut quae hinc inde eo sent, aut oriri possent controversiae dijudicarentur a Cosmo & a Petro Bisaldimo ; ii vero de aliqua re ii dissiderent , arbiter illius esset Romanus Pontifex.Ejusdem pacis suaequae voluntatis erga Florentinos confirmandae caussa Rex ipse Legatos Florentiam
misit, quibus dicentibus ita plausum est, ac si per eum salva Respublica fuisset (io ). Praemiis etiam assecti fuerunt Duces, qui Rempublicam tempore belli
adjuverant, & cum Florentiam advenisset Rainaldus Ursinius, nemo non ejus singularem virtutem hono-Disitirpes by Co le
128쪽
ravit, decretumque cidem annuum stipendium fuit novem millium Florenorum , quo illata ab hostibus damna resarciret, suis luc copiis agrum Florentinum a militibus defenderct, quos Alphonius Rex in pra sidio Castilionis collocaverat (ios . Sed quoniam ea erat conditio temporum, isque Italiae status, ut bellum ex bello sereretur, non diu Florentinis pace frui licuit, qui in amicorum periculis eumdem habebant animum, quem in suis dissicultatibus. Mortuo, uti supra commemoravimus, Insubrium Duce, Mediolanenses de libertate recuperanda laborarunt, sed cum tantae non essent illorum opes, ut ambitioni Venetorum
obsistere possent, traxerunt in partes suas Franciscum Ssortiam, qui armatus praestolabatur occasionem sub suum imperium ditionemque eosdem redigendi. Scatum decebat occultare ac dissimulare hanc cupiditatem suam , quare hoc spectare videbatur, ut se duce non Mediolanenses modo, sed et aliae illius regionis civitates adversus ambitiosos Venetorum conatus libertatem suam retinere pollent. Is quidem multa ab iis capta loca recuperavit, Se ut majus de trimentum Respublica acciperet , praelium commisit cum illius copiis ad Caravaggium, ex quo gloriosissimam victoriam reportavit. Tum Veneti pro iure foederis a Florentinis auxilia petere, quae minime abnuenda Cosmus putavit, quamvis ejus in Shrtiam haud immutata esset voluntas. Huic quidem aut palam, aut se-
129쪽
it 6 MAc Ni Cos Micreto in dissicultate nummaria subvenit semper, & quae agebant, de communi sententia agere videbantur. Cum Mediolanenses timere coepissent, ne quidquid prospere eveniebat Smrtiae, ad patriae periculuin converter tur , pene coegerunt ipsun1 pacem facere cum Venetis. Sed haec ad breve tempus duravit. Nam cum ipse,
capto iam Ticino aliisque urbibus, Mediolanum obsidione clausisset, ut brevi illud se in sua potestate habiturum speraret, tum subito Veneti illi per Leo- nardum Venerium denunciarunt, foedus se iunxisse cum Mediolanensibus, & se illi hostes futuros, qui eosdem
vexasset . Hic nuncius maxime commovit & perturbavit Slartiam ; at ejus fidelissimus consiliarius Cosmus suasit ei, ne animo deficeret , obsidionem continuaret, & nihil non a sui & Reipublicae opibus exspectaret. Non diu urbs famem , ceterasque belli calamitates sustinuit . quapropter se dedere coacta, Smrtiae regalia insignia detulit, ipseque viii. Κal. Aprilisan. MccccL Mediolanensis Ducis nomen assumpsit. Non est credibile quanto id gaudio compleverit Florentin rum animos, qui gratulandi & amicitiae confirmandae caussa statim ad Startiam miserunt cives primarios Petrum Cosmi filium, Nereum Capponium, Lucam Pittium & Dietisalvum Neronium. Retulerunt hi singulari humanitate ac benignitate a Startia se aeccptos fuisse , hunc in omni sermone praedicare eximiam fidem Cosmi & Florentinorum omnium, Disitiam by Cooste
130쪽
atque assirmare se non solum regnum , sed & animam
prius amissurum, quam ulla in re auctoribus fortunae suae deesset. Haec omnia aegerrime ferebant Veneti praevidentes quantum pondus habiturae essent in Italia eorum conjunctae vires, & non solum pigebat cos potentiae Startiae, sed etiam pudebat, quod ad nihilum
recidissent tot studia , tot conatus, tot impensae, ut suae ditionis florentissimam Provinciam faccrent. Sed non propterea omnino animos demiserunt, & periclitari deliberarunt, si quo modo potuissent Startiam , non bene adhuc firmato imperio, ab illo deturbare. Tentarunt itaque Alphonsum Aragonium, quo animo haec omnia ferret, cumque eum facile revocassent ad vetus odium in Shrtiam & Florentinos, coierunt cuRI ipso societatem , ea mente, ut in illorum posscssiones irrumperent. Sed quod tum facere turpe & periculosum esse videbatur, occultandum & belli caussam quaerendam putarunt. Venerunt itaque a Rege & a Venetis Legati Florentiam, qui nunciarunt illos inter se foedus junxisse, non ut cuiquam damnum infe
rent, sed ut tuti essent ab aliorum injuriis, & Italiae saluti tranquillitatique consulerent; quapropter se rogare Florentinos, ut se tertios ad amicitiam adscriberent . Venetus Legatus in ea , quam ad Senatum habuit, oratione reprehendit atque accusavit Florentire
nos, quod subsidia amicis debita in libidine audaciaque Startiae consumpsissent, debere eos facti poenite-