Joannis Laurentii Lucchesinii ... De Jansenianorum hæresi, eorumque captiosis effugiis a sac. Tridentino Concilio in antecessum damnatis ..

발행: 1705년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

s 6 Tertia Iansentana Propostis.

eis secundi) aliqua, inquam, evadit vestae, sive Essciens, per hoc , quod liberum Arbitrium

hominis correspondens Intentioni Dei uocantisson abiciat vocationem . nee illi dissentiat, sed producat simul cum alia Dei Gratia cooperante actum salutarem. Concilium autem manifestissimo mea quidem sententia agnoscens hanc Indifferentiam intrinsecam in ipsa natura cujuscumque Gratiae Divinae Praevenientis, nihilominus certh supposuit , praecognitum ab aeterno fuisse a Deo cuinam suae vocationi consensurus esset Petrus v.g. & cui distensurus , atque ideo quaenam Vocatio esset futura Esscax, seu potius Essciens, is quae non . Supposuit igitur Concilium, quod Deus ab aeterno viderit hanc veritatem et Si dabo Petro Vocationem A. illi consentiet: si dabo ivocationem B, illi dissentiet. Cum porro Conmeilium definiat, quod non minus vocatio A sit

indifferens ex natura sua , ut conjungatur cum

Consensu Petri, quam Vocatio B , liquet, quod, idem Concilium supponit, Esseaeiam, sive potius cientiam Vocationis A . potuisse impediri ab ipso Petro , quia si a Deo fuisset praevisus distensurus Vocationi A. non potuisset Deus decerneret collationem Petro talis Vocationis. si Deus vomluisset infallibiliter obtinere Consensum Petri. Quamvis autem Vocatio A, futura efficax, fuerit impedibilis a Petro . non tamen fuit ab eo acqui-- sibilis eadem Vocatio , quia Consensus Petri vomcationi A . praevisus a Deo, non influxit per modum Cause, aut Conditionis, aut Congruitatis saut ullo alio pacto in liberrimum, ac mero beneficum Dei Decretum de ponendo Petro in talibus

112쪽

, Caput Tretium sycircumstantiis, in quibus praevidit ipsum consenissurum eidem Vocationi A. Ex hac apertissima ratiocinatione sequi videtur manifesia , quod ex mente Concilii tunc, quando Petrus actu vocatur Vocatione A , non habet . aut subit Necessitatem ullam antecedentem a se inim pedibilem , quia si Petrus non fuisset a Deo praevisu&consensurus liberrime huic Vocationi, Deus volens infallibiliter obtinere Consensum Petri hanc illi Vocationem non eontulisset, sed loco hujus illi tribuisset aliam .eui praevidisset libere consensurum . Sensus ergo compositus Petri cum hac numero Vocatione nullam affert Petro antecedentem Necessitatem a Petro inim pedibilem, quia, ut ostendimus, non daretur sensus Compositus, scilicet conis junctio Petri cum tali vocatione, si Petrus prae- visus suisset illi dissensurus. Haec elocutus ex meis Principiis attexo ab aliis defendi Catholiis eam veritatem per Gratiae babicibilitatem. A

Couciliam favonit Odi Libertatem humani Arbis

tris ab omni Necessitate antecedenti prorsus bimpedibili, atque omnino Ioadicibili ab eodem Arbitrio, inadicibilitate emcludente Potentiam ad actum

bonum .

. t .

S. VI.

Sive spectetur intrinseca natura Gratiae praeve nientis, sive intentio Dei eamdem dantis, constare mihi videtur, quod ex mente Concilii exeludenda sit omnis Necessitas antecedens proris

113쪽

s 8 TertiaJansentana Propositio.

sus in impedibilis ab ipso humano Arbitrio, atque tuariicibilis in adicibilitate praedicta, si servanda

est incolumis humana Libertas. .: De int pinseca natura praevenientis Gratiar

aperta estConcilia Definitio, quod eadem sit ab homine abii cibilis, illique possi nostrum Arbitriam

dissentire . Si autem expendatur Intentio Divina, certh supposuit Synodus illam consormari natura: Auxilii pravenientis a Deo conferendi, adeoque ah eadem Intentione non poni Necessita, tem, quae non ponitur ab ipso Auxilio: e Poneretur autem Necessitas omnino Inimis pedibilis a Petro v. g. . si vera esset Ja enistarum opinio, quod videlicet Deus ante omnem Praeviissionem ullius exercitii humana Libertatis decrevisset conferre huic, vel illi homini Gratiam praevenientem nedum ex natura sua mentialiter Esca.eem .sed F prorsus inadicibilem. ire sibilem ivel contra decrevisitet dare aliam ex natura sua menti aliter In cacem. In hoc certe casu sensus compositus Petri v. g. cum tali Auxilio prae enienti fuisset omnino inimpedibilis, & inari Mibi. lis a Petro, utpote exclusivus cujuslibet Potentiae in oppositum. Ergo laederet illius Libertate in , neque isse posset tale Auxilium abjicere, aut illi dijse sentire, contra Concilii Definitionem. Necessitas antecedens impressa homini ab Auxilio illo Divino Mabjicibili, & irres sibili, contra Definitionem Concilii asserto a Jan senistis, esset similis Necessitati impressae lapidi, V. g. ad descensum a sua innata gravitate, quam lapis nemquit impedire, aut abjicere; ideoque, ne detur sensur compositus lapidis eam actuali descensa , sive dismus, semper verum est, quod lapis ex natu

114쪽

Caput Tertium . systa nitatur deorsum et ita ex natura Auxilii inimpedibilis, inadicibilis, & irrelisibios . homo semper eo necessario ferretur, quo eumdem duceret ipsum Auxilium, ideoque careret Libertate; neque illi quidquam suffragaretur distinctio sensus compositi. aut diuisi, sicut eadem nihil juvat lapidi. Materiale aliquod discrimen intercedit, quia homo, & non lapis, vellet eo ferri; sed hoc solum probat, quod homo haberet Libertatem a Coactione, quam don negat Jan senius, imo neque Calvinus loco su peri us allegato a Sed certe idem homo non haberet Libertatem a Necessitate, qua illum spoliat Jan senius contra Sacri Concilii Definitionem.

. et

A fortiori nodus negat Necessitatem antecedentem prorsus inimpedibilem , in inadicibilem ad actam malam.

SI quis dixerit . xon e se in potesate hominis vicis Ser. 6. suas malas facere . sed mala opera . it aut bona, Cati, o. Deum operari non permisso Ibitim, sed etiam proprie , , per se, adeoni sit ejus proprium opus non minus Proditio Iudae, quam meatio Pauli, Anathema sit. Assirmat Synodus esse in potestate hominis viarsias malui facere,veque pose mala homitiis opera tri-ὰui Deo tanquam illa proprie. F per se operanti, cum

eadem mala opera Deus tantummodo permittat, nolens impedire liberum exercitium humani Arbitrii se libere ad eadem mala opera determinantis. Igitur Concilium excludit omnem antecedentemini inpedibilem, simulque inadicibilem ab homine Necessitatem ad eadem mala opera.G a Exhor

115쪽

1 o o Tertia Iaraeniana Propositio.

Exhorret igitur Sy nodus blasphemiam Jan- senistarum negantium dari a Deo Gratiam vere sufficientem , ac simpliciter necessariam ad vitanda Peccata, ideoque illa ipsi Deo tribuentium,deque illis a se patratis ipsum Deum accusantium. Enimvero quomodo verum esse posset, quod Deus fiam permiserit Proditionem Judae, sicuti Concilium definit, si, ante omnem Praevisionem liberi dissensus a suda praestandi vocationi ad non prodendum, statuisset Deus infundereJudae vocationem essentialiter ex sui natura inefficacem, quae insensu sanaenii ne Sufficiens quidem Gratia vocari posset et & in sensu Jansenistarum omnium decrevisset Deus, independenter ab omni Praevisione, privare sudam Gratiae essentialiter efficaci simul,& Irro tibili, ac Mabjicibili ad non prodendum , essentialiter per ipsos simpliciter necessaria ad vitandam Proditionem ENatura veri Meriti, ac Demeriti a Concilio cognita in homine excludit omnem Necumatem antecedentem prorsus inimpedibilem, inarii-cibilem , & irrefisibilem.

Sel. 6. CI quis dixerit hominis justificati bona opera ita mecass.set. dona Dei, ut non sint etiam ipsius jusjicati merita, aut ipsum jusjicatum bonis operibus, quae ab eo per Dei Gratiam, , Iesu Chrisi meritum, cujus

vitium membrum emsunt, non vere mereri augmentum Gratiae, Vitam aeternam, , ipsius mitae aeter nae,si tamen in Gratia deceserit, consecutionem, at que etiam Gloria augmentum, Anathemasit. D

- - clarat Disit Eoo by Cooste

116쪽

Caput Tertium. I o reIarat igitur Synodus, quod homo vere meretur augmentum Gratiae , vitam iEternam . atque augmentum Gloriae . Sed patet, quod ut sit verum meritum, & Gloria non conferatur omnino

gratis, sed fit Corona Meritorum , Corona 'si, et, Tim. Otiae a Fusio Iudice reddenda . ut inquit Apostolus, nulla Necessitas antecedens Ini edibilis simul,&hres tibilis , ac Dabjicibilis, praeire debuit ipsum

exercitium operis meritorii. Idcirco Synodus declarat, ante tale exercitium nos praeveniri Gratia abjicibili. s cui possimus dissentire , ideoque

Gratia excludente omnem inimpedibilem, ac irre-

si tibilem Necessitatem, imb Gratia tali, ( de ea loquor , quae necessaria absolute est, ut potentes ad salutare opus reddamur)cui re ipsa si volumus dissentiamus,& resistamus,quia confertur etiam Peccatibus actu, Maledicis,rapacibus,caeterisq;omnibus, Sufqui tithalia comittunt peccata,a quibus cam Disinae is Gratiae adjumento abstinere possunt. Et exemplum Synodus affert in illis, qui Castitatem non servant negantes a se haberi tale Donum , contra quos definit, quod Deus id recte peleutibus non de- AT a . neget, nec patiatur, nos, supra id, quod posumus,tenm Can. s. tari. Praesupponit igitur Synodus, nullam dari antecedentemuiuimpedibilem, & inadicibilem Necessitatem, quae si daretur, neque opus bonum e set vere meritorium vitae Aternae, neque opus malum iEternae Mortis. Ut in hujus consideratione aliquantulum immorer , Concilium perhorrescens Deo tribuere Proditionem Judae, v. g. quomodo eidem, & aliis Omnibus Reprobir, attribuat Impoenitentiam fimnalem, ad quam habeant antecedentem Mimpedim

.ilem, ac Irre si sibilem, necessitatem a Carentia . . G 3 Gra,

117쪽

r o et Tertia Fassentana Propositio.

Gratiae essicacis simpliciter . eis necessariae ad eam isdem Impoenitentiam vitandam Quid illis suffragaretur Libertas in sensu diviso a tali carentia,divisione indicante voluntatis indifferentiam,quam ante illam habebant. si sensus hic divisus, ct haec antecedentia non effet in aeternum danda , nec fuisset in potestate illorum, ut daretur Quando adest haec Potestas , ut non detur sensus compositus, nullatenus laeditur Libertas, & opportunissi- . me adhibetur haec distinctio. Ita v. g. in meis Principiis congruh dicitur , posse Antichristum non peccare in sensu diviso a Praescientia Divina de illius peccato. quia licet talis sensus divisus nunquam dandus sit, tame et dari potuit, & fult in potestate Antichristi, ut daretur, vel non daretur. Praeterea ex Jan senistarum Principiis repugnat dari talem sensum divisum , ac talem antecedentiam,quia per ipsos repugnat produci ab homine aetinn ullum meritorium, vel demeritorium, in sensu diviso a Gratia Essicaci inaristibili, uel ab ejus Carentia, ac ante sensum compositum: sive sui consuetisJan senii verbis utar repugnat

fieri ab homine victum ullum meritorium absque fensu composito cum Me icinali . O mcIriei Gratia Chrisi e sentialiter irres sibili r Oel demeritorium absque fecu composito cum carentia talis Gratiae fr-cam trahente Necessitatem producendi actum ipsum

demeritorium.

Repraesentant igitur Deum Optimum Maximum, ejusque infinitam Misericordiam, atque Justitiam , esse talem, qualem nulli, utcumque severissimo , Regi tribuerent . Quoad poenana Damni Catholici magis communiter discrimen agnoicimu5 inter Immortalem, Mortalusque Re

118쪽

caput Tertium. rogges, quia saneta Fides. &etiam ratio ostendit,

convenientissimum fuisse , ut Arbitrium filiorum pependerit a voluntate primi Parentis; ideoque nil mirum est. quod ejus culpa secum traxeriti exclusionem filiorum omnium ab Immortali Gl ria . Sed horribilis, & aeterna poena Sensus tribuenda peccatis personalibus cur illis irrogetur, qui nec impedire potuerint, nec adicere Carentia m Effcacis Gratiae secum trahentem necessario Impoenitentiam finalem p Certe nullus Rex igni damnaret Militem, quem Rex ipse consulto,& ex mero arbitrio suo, anto omnem Praevisionem sceis laris alicujus a Milite perpetrandi. spoliare decrevisset Auxilio essentialiter requisito ad hoc, ut scelus illud a Milite vitari vale.. r.

Ressondetur Propositionibus Tertiae Tanfeniana isubterfugia quaerentibus .

S. I X. AD primam , videlicet et Merito damnata est Propositio FaGenii, si cum Lutheros guificatamitti inflatu natura lassae rationem Voluntarii. e eum Calvino rationem Liberi, F Diam Periscari, quod homo eligens bonum, vel malum, non cogitur, aut violenter trabitur externo motu . sed sponte agit sua. Respondeo , quod Lutherum, & Calvinum damnaverat jam Apostolica Sedes confirmans Sac. Concilium Tridentinum . Deinde vero Cath dra Sancti Petri damnavit etiam Jan senium dicentem, quod ad merendum, , demerendam, ira tu naturae lassae non requirittir Libertas a Necessotate, se asticit Libertas a Coactiose i quae Assertio

119쪽

implicite damnata quoque fuerat a X. Synodo , ut ostendimus. Haec autem proscripta Propositio involvitur in illa, cui respondemus ; si enim sollim verificatur, quod homo eligens bonum, vel malum, non cogitur , aut violenter trahitur exteruo motu . fedsponte agitsua, ita nihilominus agens, ut non possit non agere (sicut omnes Jansenti AD-clae certo praesumunt, cum dicant, resipi non posese Gratiae Victrici) enimvero nulla relinquituralia Libertas, quam illa a Coactione, sed penitus

extinguitur Libertas a Necessitate, quam dicunt non requiri ad merendum, vel demerendum. Non lassicit autem vitare insaniam Lutheri, neque satis est recedere ab illa Calvini, si incidatur in aliam pariter ab Ecclesia damnatam . Patenter errasset Lutherus, si dixissiet, amitti rationem moluntarii, quia certe homines non operantur, ut resinanimae ab alio impulsae , & utcumque homines ab alio impellerentur ad blasphemandum v. g.. nihilominus tunc, quando blasphemant,verh vellent hoc ipsum facere, licet voluntate compulsa; ideoque non amitterent rationem Toluntarii. Sed non adeo rudis, aut stultus Lutherus fuit, ut influxum activum vitalem in actus suos humano Arbitrio negaret. Solum ergo velut inanime quid-dani Arbitrium esse docebat, quia Libertatem, resacultatem electivam putabat ei non adesse in suis operationibus. Calvinus autem ex suis Principiis intulit id, quod ex jisdem aecessario sequitur, videlicet quod nequeat esse liber actus humanus, ad quem licet homo non trahatur violenter externo motu , tamen ad illum interius rapiatur a

Delectatione illa Caelesti penitus inimpedibili, inoadicibili. & irres sibili. Sed ansentant Impul-

120쪽

Caput Tertium. et o stant hunc intestinum similem penitus consti tuunt illi, quem dari assirmavit Calvinus. Ergo, nisi negare velint consequentiam, quae manifesto sequitur ex praemissis , concedere coguntur cunia Calvino amitti rationem Liberi ab actibus meri.toriis , vel demeritoriis. Frustra dicunt, quod homosponte agit tua, si urgetur. & impellitur ab imis pressa sibi antecedente Dele Statione victrici nedum essentialiter essi caci, sed & inimpedibili . ina

Asicibili, im irresistibili; ideoque illi deest Libertas

a Necessitate, ac sollini superest Libertas a Coactione. Quod autem haec sola secunda Libertas lassiciat ad merendum, & demerendum, pronunciavit Jan senius damnatus ab Apostolica Sede et a o Sancta Synodus Tridentina perfectam in homine, & exemptam ab omni antecedente Necessitato Libertatem agnoscit, ut demonstravimus. Ad secundam, idest et Licet, qui habet Gratiam EFcacem iraristibilem , s irro tibilem praevenientem,non habeat tunc actu eligeudi facultatem,

quae sit in utramque partem libera, s solato ; nihilo. minus non potes dici habere necessitatem, quia si divisa esset humava toluntas ab illa Gratia Victrici

irres sibiliter alliciente, ac movente ad bonum , esse sperfecte libera ab omni necessitate et Respondeo, quod rursus protestor nullatenus a me impugnari distinctionem sensus compositi, & divisi, adhibitam ab asserentibus, quod Gratia quaevis praeveniens sit ejusmodi. ut possit abjici. eique hnmanum Arbitrium possit dissentire , si velit, juxta Definitionem S. Concilii. Sed qui opinantur, Gratiam victricem. alioquin per ipsos simpliciter necessariam, ut potentes ad opus salutare essiciamur, esse,uabjicibilem. irr sibilem tunc, quando infun- ditur,

SEARCH

MENU NAVIGATION