Joannis Laurentii Lucchesinii ... De Jansenianorum hæresi, eorumque captiosis effugiis a sac. Tridentino Concilio in antecessum damnatis ..

발행: 1705년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

ras Ruinta Stanfiniana Propositio . .

voluntas respectu omnium non fuit ita Deo , nee in Divino Reparatore. Secundo vero potest considerari talis voluntas Consequens s post Antecedentem illam voluntatem, quae amore. ac desim derio aliquo fertur ad omnium salutem) ut velit Consequenter, esuin executione Mortis a Christo Domino toleratae, praeparari pro omnibus Auxi.lia necessaria, & verissime Suffcientia. quae scilicet constituant adaequatam Potentiam producendi opera salutaria , ipsamque Perseverantiam , aut Poenitentiam sinalem, per quam omnes consequi possent Regnum Immortale. Hanc voluntatem fuisse in Deo ab aeterno . & in moriente Instauratore nostrae Salutis, ostendunt apertissimi jam alis lati Textus Sacri Concilii, & mox asserendi: ct in eo, quod haec voluntas negetnt , sita est Haeresis Jansentana.

Angelicus Doctor S. Thomas t ut hujus

Scholasticorum Principis auctoritate semel nitar, quam centies allegare potuissem, nisi summae in hoc Enchiridio brevitati consuletem voluntatem Consequentem quandoque etiam accepit

pro illa, quae post visa jam posita, uel non polita. Media Finem intendit, vel non intendit; in prima enim Lectione in Caput fecundum Epistolae primae ad Timotheum negans fuisse in Christo Domino voluntatem salvancit omnes etiam post istae visa Peccata, & Impoenitentiam sinatem , inquit e Sed si consideretur bonam asitia, F quos percata puniantur ,sic non vult, O haec est Voluntat

δecedenter vult omuem hominem falvari, sed confe- suenter vult quosdam damnari fecundum ordinem sua Iustitiae . Praeclare quidem more suo, ac verum tissime t

142쪽

rissime rum nam post eam rae visionem Im eniten tiae finalis plurimorum 'certe Voluntas Conso

quens Divina non vereatur circa Salutem om

nium , imb consequenter tendit rin Impaenitentium damnationem Sed immedia is ante subli mis Magister admiserat in Christo Domino vo luntatem Consequentem salvandi omnes in ea . quam explicuimus, acceptione, videlicetan ordisne ad praeparanda essicaciter, & executivo Media necessaria , & vere Suffcientia ad Salutem ab omnibus obtinendam indixerat enim, quod Salvator omnibus proponit Salatir Praecepta , Comi a , Remedia . Haec certa Remedia sunt Auxilia vere Suffcientia praeparata pro omnibus i et ipsa Executione Mortis Divinari & in hoc solummmdo Sensu a me attribuuntur voluntari Conse quenti in Explicatione Sacri Concilii. Nec in contrarium esse potest quaestio, nisi de solo nomiane, cum in re significata nulla videatur discre

Quod eidem Voluntati in hac acceptione Consequenti attributa fuerist as. Thoma patet manifeste ex eo, quod loquatur de Remediis, ut delieet de Auxiliis uerissime Suffcientibus, in eodem Sensu, in quo loquitur de Praeeeptis, & Conis filiis, quae certe Christus Dominus dare voluit, ac dedit omnibus Voluntate Consequenti, & Eff- caci , idest exequendo te ipsa id , quod facere inmtendebat, praebens re ipsa omnibus hominibus Divina illa sua Praecepta. & Consilia ideoque prie paran S etiam pro omnibus in ipsa Executiones Mortis suae Sanctissimae ' emedia , id est Auxiliaverissimo Suffcientia. Haec animadvertimus ad cavendos abusus

143쪽

et et 8 Ruinta Fangeniana Propositio .

Terminorum i qui aliquando adhibentur a Jansentanis . Cum Angelicus mirabili sua sapientia

mortales erudiebat . Haeresis nulla negabat Mortem Christi pro omnibus, ideoque necesse illi non fuit rem penitus enucleare, sed loqui potuit hievissime non distinguendo ex professo varios sensua . qui Divinis suis sententiis attribui pose sint. Sed si eo vitam agitante orta fuisset Haeresis Jansentana , profecto ubertim latuisset discrimen inter varias acceptiones voluntatis A ntecedentis, ct Consequentis. & inter Effractam acceptam in uno Sensu, aut in alior ac explicuisset id, quod sulum indicavit, ut ostendimus . videlicet suisse in Christo Domino voluntatem Consequentem , idest habitam re ipsa in Executione Mortis suae praeparandi pro omnibus Temedia, idest Auxilia necessaria , & vere Suffcientia ad

Salutem comparandam; licet in eo non fuerit alia voluntas Consequens conserendi re ipsa omnibus Salutem post praevisam finalem innumerabilium Impoenitentiam: Ac pariter declatasset Sanctissmiis Magister, quod quaemvis non fuerit in Servatore Voluntas Effcax in ordine ad obtinendam re ipsa omnium Salutem singulis praeparando media cum ipsa infallibiliter conneaea, sive ex intrinsecis suis, sive quia nonnisi sub Praevisione Consensus congrue collatas ni Ulominus in illo fuit Voluntas Effcax verissima , ct sincerissima praeparandi pro omnibus incienter Remedia . idest Auxilia necessaria. & vere Suffcientia ad

Ealutem adipiscendam. . . .

ii voluntas Effcax , & Consequens , in sensu explicato negari nequit , nisi etiam negetur Mors Redemptoris nostri ob a pro omnibus.

144쪽

Ias Caput fitantum. Deus verissima molaotate, ae non follim Velleitate

Antecedenti, vult omnes hominet

' saliorseri . S. V. ia Voluntas Christi Domini in Morte

obeunda , ct temper in omnibus , conform mata est Voluntati Patris, confirmatur

voluntas universalissima Christi Domini praeparantis omnibus morte sua Gratias necessarias ad Salutem consequendam ex eo, quod haec verissima Voluntas omnium Salutis, & non pura Vel-Ieitas, fuerit in Patre. Qui solum in illo Antecedentem Velleitatem agnoscunt, magnam vim inferunt apertissimo illi Divino oraculo: aeui omnes homines vult salvos feri; neque enim vere vult rem aliquam . qui habet quandam Velleitatem circa illam et sique ad rem illam obtinendam concurrere debent etiam alii, quibus debet praestari Auxilium ab habente talem Voluntatem, hic non decernit dare alteri tale necessarium Auxilium . Sed, ut immoremur in solo Sacro Concilio , ab eo supponitur aperth , quod Deus habeat veram Noluntatem dandi omnibus hec Auxilia necessi-ria . etiam proxima , nisi ipsi eisdem obicem nonant malitia sua . inquit enim et SacrosancIo Tridentina Synodus, Oc. agnoscens cum B. Apostolo Iacobo, quod omue datum optimum, ta omne douum

perfectam desursum est descendetis a Patre Luminum , ( cap. i. 3 quiris , qui poseu ut a se sapientiareet, dat omibus asiluenter, es non improperat eis.s Eccles. i. ) Declarat igitur Sac. Synodus, quod I Deus

145쪽

Deus . Luminum Pater dat omnibus affluenter Sapiemiam, ideoque Fidem veram . & omnia bona . quae illam consequuntur, si haec bona ab eo postulentur. Et certo dat etiam Potentiam postulandi, cum velit hoc ipsum , & jubeat, ut postuletur, & non jubeat Impossibilia . Impossibile autem esset, ab eo, ut oportet,& utiliter ad Salutem, postulari Sapientiam, Fidem, & alia bona, nisi suo

nos Auxilio praeveniret. Declarat autem Sacra

Seg. 6. Synodus , quod Deus Impossibilia nou jubet, fed G M- jubendo monet, O facere quod posis et , petere. quod non possis: s adjuvat, ut possis. s i. Io: s. 3Deus ergo verissima Voluntate, & non pura vellaitate , vult omnes homines falvosfieri, & Auxilium ver 3 Suffciens , ut tale . & ut abstrahens a proxim , ac remoth Suffcienti, dat oninibus reis ipsa ,& non solum offert. Auxilium autem proximh Suffciens dicitur praeparare , ac offerre somnibus, quia vel actu illud dat, vel offert bene latentibus Auxilio remoto . Inter remote autem Suffcientia specialiter recensetur Gratia orandi, .& petendi, sicut oportet: quae certo est Auxilium intrinsecum, & simul remotum, seu remoth sussi.ciens . Non est igitur pro eodem habendum Audi ilium Remotum, ac Extrinsecum, quasi non sit auxilium ullum remotum,nisi pure extrinsecum. Deus ergo confert omnibus Auxilia . saltem Remota, ad obtinendam aeternam Salutem necessaria et sique aliquibus non consert Auxilia proxima, id oritur ex eo, quod ipsi suis criminibus seu stranea reddiderint Auxilia remota , ideoque obicem posuerint aliis proximis. Ergo cum Pater Auxilia hec omnia voluerit hominibus pr*parari

per Passionem , & Mortem Christi, sicut vidimus

146쪽

Caput Ruintum. 23 et

declaratum esse a Sacra Synodo. Christus ipse habuit verissimam voluntatem illa omnibus praemparandi , ideoque pro omnibus mortuus est.

Qui negaui mortuum pro omnibus fuisse Christum

Dominum,majores stret attribuunt in malum Pereato Adami. quam in bonum Morti

ejusdem Corsi Domini. S. VI.MAnisestissimum est id, quod in Titulo proin

ponitur . Sed hoc ipsum aperto repugnat Declarationi Sacri Concilii de Remedio,quod Salvator attulit Culpae Adami, per talem modum lo. quendi, a quo supponitur, tale remedium praeparatum ab ipso fuisse pro omnibus. Si quis hoc Ada PT sPeccatum , quod origine unum est, s propagine. Occ, s. non imitatione . transsusum omnibus inest unicasique proprium, vel per humanae naturae vires, Uia

per aliud Egmedium a senit tolli . quam per Mersi eum antas Mediatorii Domini Nostr Iesu Christi, qui nos Deo reconciliavit Samuine suo si .Tim. a. factas gobis Iastitia, Sanctificatio , es Redemi os t. Cor. i.) aut negat, ipsam Iesu Christi meritum per Bapti seni Sataramentam informa Ecclesiae rite collatum tam multis, quom Parvulis, applicori , Auathema sit. aema non est aliud someu sub Caelo datum hominibus , in quo oporteat nos salvos seri ; s Aet. .l unde illa vox et Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata Mundi. (Jo: i. J Sicut igitur inest unicuique proprium peccatum Adar et ita ex mente Concilii Agnus Dei , qui tollit peccata

147쪽

Dec. I S.

et 3 a Ruinta Fansentana Propositio

Mundi, praeparavit unicuique Remedium, ideoqPro omnibus mortuus est .

Conciliam declarat, etiam post Adae peccatum remanere sn hominibur Libertatem. cujus hono. usu consequi possint Salutem ; ideoque supponit, Christum pro omuibus cmortuum se.

S. VII. IM pugnando alias Jansenti Proposi tiones ostenta

dimus declaratum a Concilio apertissimo fui se, quod in statu Naturae lapsae integra perseveret in hominibus Libertas exempta ab omni antecedente inimpedibili minabicibili, ac irrejstibili necessitate. Patet autem, quod illis, pro quibus Chrilius Dominus Morte sua non praeparasset Auxilia necessaria ad Salutem consequendam , deesset Libertas ad obtinendam per bona opera ejusdem Salutis assecutionem. Ergo Concilium agnoscens in omnibus hanc Libertatem praesupposuit. quod pro omnibus haec Auxilia Morte sua Christus Dominus praeparaverit, ideoque pro omnibus effuderit Sanguinem. Explicat Syrumosis, quod Christus Morte sua praeparaverit Auxilia etiam Fidelibus actu pe ca3tibus, quorum Murimi damnantur.

. . S. VIII. t . Post enumeratas varias species hominum grauiter peccantium subdit Sunodus: Male-- : dicor,

148쪽

Caput Euintum. 133

dicos , rap ces, caeterosque omnet. Llethalia comis mittunt peccata , a quibus cum Divinae Gratiae Ad-jumento abstinere possunt. Adest igitur etiam illis. qui lethalia committunt peccata, Divinae Gratiae Adiumentum simpliciter necessarium , ut vitari valeant rum ideoque pro illis etiam mortuus fuit Christus Dominus, quia per Mortem suam talia illis Adramenta praeparavit. Ex his autem innum meri damnantur. ideoque non est mortuus pro solis Praedestinatis. Declarat quoque Sybodus Christum Dominum mortuam fuisse pro I delibus renuentibur ad Fidem accedere, ideoque damnatis.

s. IX.

Loquitur Synodus de Oinnibus qui ad Fidem Set. 6. vocantur , dum in Decreto de neresstate ipsi, s. praeparationis ad Iustiscationem in Adultis , idicit. Declarat praeterea ipsius Iusificationis exordium is Adultis a Deo per Christum Iesum praeveniente Gratia famendum esse, F hoc ab ejus meatione, qu

nullis eorum ex sentibus meritis vocantur , ut qui per peccata a Deo avem erant, per ejus excitantem, atque adjuvantem Gratiam ad convertendum feod fuam ipsorum Fusiimationem eidem Gratiae ti- hero assentiendo,o cooperando disponantur. Ita ut,rcvente Deo cor hominis per Spiritus Sancti Illaminationem, neque homo isse nihil omnino reat Iu- spirationem illam recipiens , quippe qui illam e abicere potest. Id , quod hic declarat Synodus, valet pro omnibus, qui ad Fidem vocantur. Igitur illorum omnium cor tangit Deus per Spiritur

149쪽

Saucti Illuminationem , videlicet per Auxilium Proximum , quod praeparatum est a Christo D mino Morte sua , certe obita pro illis omnibus, quibus moriendo tale Auxilium praeparavit. Ex his autem innumeri sunt, qui non solum possunt abjicere talem I piratiouem, sicuti Concilium desinit , sed etiam (quoties videlicet Inspiratio nec est ex intrinsecis Efficax, nec data sub Praevisione Consensust re ipsa illam amiciunt, & obstinato animo remanent in Infidelitate, ae Riernania, Mortem incurrunt. Ergo pro his quoque Christus

Dominus mortuus est.

Auxilia seeesaria ad Salutem Christus Dominus Morte sua praeparavit pro illis quoque,qui nondam habuerunt auditum Fidei, ideoque pro illis quoque mortuus es. S. X.

i Uod plurimis ex his Deus contulerit Auxilia Proxima necessaria ad Salutem, constat euidenter ex eo, quod plurimi eamdem aeternam Salutem assequuti fuerint iuxta Divi-Matt.8. num Chriihi Domini oraculum: Matri ab Oriem te. s Occidente venient, es recumbent eum Abraham, es Isaac. Est Iacob in Regrumo Caelorum. Loquitur autem manifeste de Barbaris, quibus non contigerat ante suum Adventum habere auditum externum Fidei; & nihilominus assensi fuerant Heb. H. internae Inspirationi docenti , quia Deus est, Caeinquirentibus te remunerator sit, elumque ama Uerant, & doluerant de suis criminibus, orout oportet . Illa vero Auxilia collata ipsis a Deo fuerant

150쪽

Caput fiuintum. 2 3 s

intuitu Mortis obeundae a Christo Domino , qui proinde pro jis quoque illam obivit. Sicut autem ex his euidenter constat, quod mortuus fuerit pro aliquibus ex illis, & quidem voluntate specialiter benefica , quae re ipsa sortita fit Praedestinationia effectum et sic mortuum quoque esse pro reliquis, qui non percipiunt fructum Mortis ejus, non jam voluntate illa specialiter benefica, & cum Prae deis stinationis effectu in fallibiliter connexa, sed voluntate, quae sit vera Voluntas. & non nuda Velleitas, praeparante nimirum ,& conserente media simpliciter necessaria ad Salutem , sive proxima ea sint, sive saltem remota , ex quorum recto usis proxima pendeant, eruitur non minus claro ex

Generali Declaratione Tridentini Concilii omnes omnino comprehendente et Deus sit omnibus a se Stis et. exter, , non improperat eis. Mit: ZQui dubitaret . utrum Christus Dominus 'effusione Sanguinis sui lucratus fuerit Auxilia etiam pro illis, qui eum aetate praecesserant, opiis nari videretur , ejus Merita non esse infiniti valoris rum haec enim Infinitas facit , ut ad omnia tempora protendi possint. Cette Sancti Patriarchae, Prophetae, ac alii, qui salvati sunt ante illius Adventum . habuerunt Auxilia jisdem comparata Morte deinde obita ab omnium Redemptore. Ergo eadem Auxilia ipse lucrari potuit, atque certo adeptus est , pro omnibus, ideoque pro omnibus mortem oppetiit.

SEARCH

MENU NAVIGATION