Joannis Laurentii Lucchesinii ... De Jansenianorum hæresi, eorumque captiosis effugiis a sac. Tridentino Concilio in antecessum damnatis ..

발행: 1705년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

rs Secunda propositio Tarseniana.

sonis sextae, quo assirmatur , hominem sne praeve. niente Spiritus Sancti Inspiratione non posse credere . Sed quis hoc negat E Neque actus Fidei, neque ullus alius elici potest sine praeveniente Spiritus Sancti Illuminatione. Sacra vero Synodus assirmat hanc Illustrationem esse abiciastem, O cui possit dissentiri, non inabicibilem , es irre tibilem.

Allegant tertihCanonem vigesimum sextum ubi dicitur, Christum in Fideles, ut Caput in membra, influere. Sed explicat etiam sacra Synodus hujusmoedi Influxum , qui fit per Illustrationes . F Atta-Hus ab cibiles, ta refiftibiles.

Confugiunt quarto nunc nonnulli ad sensum compositum, &divisum, & potentiam amitecedentem , & consequentem, assirmando nos posse dissentire Deo vocanti in sensu diviso ab ipsa vocatione , non in sensu composito cum illa:& posse dissentire potentia antecedenti , scilicet antequam ipsa vocatio detur non autem Pomtentia consequenti, videlicet postquam ipsa data est. Sed, praeter dicta g. a. & dicenda Capite sequenti, nimis aperta sunt uerba Concilii definientis nos pose dissentire Deo Vocauti, hoc est quando ipsa vocatio datur, atque proinde in sensu composito cum ipsa Vocatione. & potentia consequente post collitam nobis Vocationem eamdem. Quaenam est potentia distentiendi vocationi, quando non vocamur, & antequam Uocemur Dicunt quidem Thom istae . cum Vocatione ad Consensum non d ari Potentiam ad con

jungendum cum ipsa Dissensum; sed quod cum ipsa

92쪽

Caput Secundum . Tyipsa Vocatione non conjungatur Potentia ad Dissensum, nemo nonJan senista asserere audet.

Asserunt quinto verba illa Concilii. Liborum Arbitrium a Deo motum, es excitatum possedissentire , si velit, ex quibus inserunt, admittia Concilio praeviam , & Efficacem Divinam M tionem . & nihilominus negari, quod ex illa tollatur humana Libertas , cum supponat subsistere Liberum Arbitrium , qucd moveatur, &

excitetur,

Sed pravius ille retur Divinus, de quo

loquitur Synodus , quemque nullus Catholicus negat, vel non est Essicax ah intrinseco, vel saltem non est irre tibilis, sed potius ab cibilis, ct frustrabilis , ut apertissime definivit Synodus , quae alibi Motum illum appellat Attactum et Tangente Deo cor hominis. Cum hoc supponit jure optimo Concilium subsistere Libertatem

humanam , non autem cum Delectatione nedum

intrinsece , es essentialiter caci; sed F nullatenus abicibili . s prorsus irrefisibili, quam

inducunt Jansentani. Non reformidant demum sexto examen instituere Canonis sexti, in quo affrmatur 'eationem Divi Pauli proprie, Est per se esse opus Dei, ex quo inserunt , quod eadem vocatio provenerit a Gratia nedum essentialiter Essicaci, sed & iurejicibili, Os irre tibiliter effectrice. Sed Canon hic alia nobis contra Jan senistas, quibus non utebamur, arma suppeditat. Nus verba sunt. Si quis dixerit, non esse in potestate hominia vias fuas malas facere, sed mala opera, ituat hora , Deum operari non permisitie soli m, fes

etiam propriὰ , O per se , adeo ut sit proprium

93쪽

eta Meunda Proposito Fansniana.

ejus opus non minui Proditio Iudae , quam Vocc-rio Pauli , Anathema sit. In primis autem de sancti Pauli vocatione iam supra notavimus s. II. quod fortasse fuit irreis si stibilis. & facta in homine , suspenso interim libero hominis Arbitrio; ideoque ab illa, & ab aliis

sertasse nonnullis penitus extraordinariis, desumi non potest argumentum ad caeteras, quibus omnibus Coneilium definivit posse dissentire liberum

Arbitrium. Secundo et Respondeo uniuersaliter, quem meumque consensum vocationi Divinae ad aruimhonum esse opus per D Dei, vel quia per Thomistas Deus contulit Gratiam ab intrinseco Essicacem, ita secum ferentem infallibiliter opus salutare , ut ei tamen resi si possit et vel , & ut nos omnino verum censemus, quia Deus dedit Gratiam Praevenientem ex praevisione Consens ejusdem , & ex Intentione speciali Consensus praestandi, & ex Amore praecipuo erga hominem,

quem vidit consensuruin,& ex concursu ad eum- idem consensum per Gratiam cooperantem .

Quemlibet autem dissensum non esse opus per se Dei, quia licet a Deo praevisum, non tamen in tentum . nec amatum . imb illi displicentem . Praescindo a qtiaestione. Utrum Gratia coomperans necessaria sit statim ad actus virtutum Theologalium, & non requiratur ad illos virtutum Cardinalium, pro quibus lassiciat ordinarius Concursus Dei, eo quod hi non superent vires Naturae; vel Gratia cooperans necessaria sit etiam ad actus virtutum Cardinalium . quando uincendum est vehemens impedimentum; in hoc enim casu certo non iussiciunt ordinariae vires

Natum

94쪽

. . . ' caput Secundum. o Naturae et sicuti v. g. licet possit a robusto viro elevati grave pondus, hoc tamen fieri nequit per solas ordinarias ejus vires, si alii contra nitantur, vel pondus id sit infixum terrae. Ab hac, inquam, quaestione praescindo, cum praesenti Controvorsiae necessaria non sit ejus solutio; nam quamvis non concurreret ad aliquem actum Virtutum Cardinalium Specialis Gratia cooperans, tamen ille ex aliis Capitibus esset opus per se Dei, videlicet , ex meis indicatis Principiis, quia Deus dedisset Gratiam praevenientem non solum ex prae- visione consensus praestandi ad illum actum salutarem eliciendum, sed etiam ex intentione speciali ejusdem consensus. & ex amore praecipuo

erga hominem consensurum.

Tertibi Dico . quod si vocatio Apostoli dicenda idcirco esset opus proprium Dei , quia Deus Paulum, & alios omnes salutariter operan in tes impulisset , & semper impelleret irre' sibi ter ad opus honum per Gratiam prae venientem inadicibilem, sicut Jan senistae opinanturi etiam Proinditio Judae fuisset opus promptium Dei, ut mox

95쪽

Secumdat Propositio Faraemana. Tetorquetur in Tanfenistas Locus Contali.

. comporans Vocationem S. Pauli cum Proditione Iudae , rum demonser ' - . tur ab ipsis attribus Deo Seei lira homiNum.

S. XXVII.

PErpetuo inculcat Jan senius necessariam esse

in Statu Naturae Lapsae Gratiam nedum intrinsech, & essentialiter Essicacem, sed Scinia Dei bilem , O irrefisibilem, propter sanandam infirmitatem ejusdem Naturae, quae omnino sit impotens resistere tentationibus, ct ullum opus salutare producere, nisi ad illud habeat impulsum a Victrice, ac Medicinali Gratia Christi. Judas ergo hujusmodi Gratia privatus non potuit per Jan senium resistere tentationi ad prodendum , Se producere contrarium actum , salutarem Fidei servatae Divino Magistro suo. Quamvis igitur an senius expresse neget attribuendum esse Deo scelus illud immaneJudae, certo tamen assirmat necessariam esse Gratiam Medicinalem Delectationis Victricis ad constituendam Potentiam sceleris illius evitandi. Et praeterea semper inculcat , Delectationem Victricem, quando infunditur,

esse inabicibilem, F irrr Fibilem. Et quidquid sit de Jansenti quo ad hoc mente, certo multi ejus Assectae, dum procumbunt ad Sacerdotis pedes, Deum potius, quam se ipsos accusant, dicentes et Defuit mihi Gratia ad vitandum Adulterium, Homicidium &c. Insaniunt quidem illi, sed quando admitterentur

96쪽

. Caput Secundum . . Si serentur impia eorum Principia, quomodo juste damnare posset homines Deus, illisque exprobrare et Perditio tuo ex te . tantummodo in me Auxire lium tuum, si ante omnem Praevisionem Absolutam, aut Conditionatam, sceleris alicujus a Juda. vel ab aliis Reprobis committendi, decrevissct eos privare Auxilio essentialii ter necessario ad constituendam Potentiam sceleris ejusdem evitandi

Ressondetur Propositionibus subterfugia , quaerentibus fecundae Fansectanae .

S. XXVIII.

AD primam,qua dicunt: Nantur Auxilia Dei

extrinseca,F remota,r sibilia,υσ.hoc 'eatrum Unietersitatis objiciens intellectui notitiam Creatoris fuit Praedicatio Evangelii, b alia hujusmodi. Respondeo, verissimam effe hanc Propositionem, sed a nobis afferri ad explicandum subterfugium frequens, ad quod se plurimi recipiunt, ne videantur negare Gratiam omnem in aliqua significatione lassicientem ; licet haec, quam admittunt,sit extrinseca,& remota ideoque illius concessio, & possibilitas illi resistendi nihil conferat ad tegendam Haeresim negantium, quod unquam resistatur Interiori Gratiae in Statu Naturae Lapsae . Apostolica Sedes desinivit res ii possie etiam Gratiae Interiori, quaecumque ea sit, aut nempe pure Suffciens, aut Essicax, sive ab Intrinseco, sive ob Praevisionem Consensus, ac Suffcienti resi sei re ipsa. Ad secundam, videlicet: Dantur etiam aliae Gratiae interiores ditiessae ab illis, quae unietersis im-

97쪽

8 et Secuuda propontis Ianmeniana.

penustur Nationibus, scilicet Illa itationeri quaedam , , Motiones resisibiles; licet praeter illas v restaria sit alia Gratia Micax Irre imbilis praeoeniens hominem ad observaratiam praeceptorum, aliud opus salutare faciendum et Respondeo , quod pulcherrimam speciem habet prima pars hujus

Propositionis; videtur enim concedere Gratiam Interiorem verh suffcientem , cui in Statu Naturae Lapsae resistatur, ideoque contradicere Secundae Jansentanae assirmanti: Interiori Gratiae in Statu Natarae Lassae nu uam res litur. Sed in primis falso supponitur, quod unietersis Nationibus impendantvrsolummodo Auxilia extrinseca, ct remota . & non etiam saepe intrinseca , & proxima . Atque haec suppositio videtur esse contraria Oraculo illi Divino Christi Domini: Multi ab Drieu. Us et, te . s Occidente venient, , recumbent cum Abram

eriti orum , F diacob in Regno Caelorum: & declarationi Sac. Concilii . quod Deus dat omnibus affluenter , se non improperat: Et Solem suum oriri facit super bonos, eae malos . cst pluit iustos, ct i injustos in ordine Naturali, ex quo essicacissime

infertur, quod etiam in Supernaturali Gratiam Interiorem vere Suffcientem proximh, Uel remoth, omnibus impendat, & omnibus de se, ac ex parte sua, offerat Auxilium proximum , licet non omnibus actu illud det. quia plurimi sceIerihus immersi abutuntur Auxilio remotor U. g. multis datur vocatio, & Inspiratio ad audiendam Concionem. vel legendum Librum Spiritualem, quam si audirent, vel quem si legerent, con Uerterentur ad Fidem . vel ad Poenitentiam, ad quam haberent Auxilium proximum, quo ex culpa sua carent , quia non consenserunt primae Inspiram itonii

98쪽

Caput Secundum . , SI

tioni, quae erat Auxilium remotum in ordine ad Conversionem. Praeterea prima pars Propositionis destruitur a secunda, quia Gratiae illae Interiores , quae appellantur Ius irationes quaedam, smtiones res tibiles, nequeunt esse Gratiae verhSuffcientes, si praeter illas sui declaratur in Secunda parte Propositionis j necessaria est alia Gratia Effcax Irres sibilis praeveniens hominem &c. Ita igitur explicatur Propositio haec ut ostendat cum Jansenio, quod Interiori Gratiae velusus cienti in Statu Naturae Lapsa nunquam res hamtur . Demonstravimus F. 13. quod lansenistae per summam vocabuli abusionem appellant sufficientem Gratiam illam prae Uenientem, quae Uerh non lassicit ad constituendam Potentiam ullius salutaris operis faciendi , nisi praeterea necessario detur alia Gratia Effcax ex natura sua Inaristibilis .

O Irr istisilis. Ergo licet resisteretur Gratiae illi

lateriori, quam ipsi appellant Susscientem , non tamen salvaretur sensus Catholicus Propositionis contradictoriae illi. quam Sudes Apostolica tamquam Haereticam condemnavit, qui sensus Catholicus est, quod possit resisti, quodque re ipsa resistatur Interiori Gratiae vere ac proprih suffcienti , quando non est vel ab intrinseco Effcax, vel data sub Praevisione Consensus. Ad tertiam, videlicet, Ipsae Illa ratioci ei,

F Motiones vocari poseunt Gratia Enax in ordine ad illos ipsos actus, in quibus ipsae confisunt. R spondeo, quod, quidquid sit de hoc modo loquendi , certe tamen , quamvis esset aptus, nihil conferre posset ad ostendendum, quod, qui eo utuntur, alieni sint a Jan senio statuente nunquam resisti Gratia Interiori non producendo F a actum

99쪽

8 Secunda Propesitio Fansniana.

actum ab illa distinctum . Certe Deus Essicaciter, & Essicienter excitat Ill ultrationes illas , &Motiones, quas producit in vobis sine nobis . Sedes autem Apostolica decernit dari Gratiam Interiorem , cui proprie resipatur, non producendo scilicet actum salutarem, ad quem noS praevenit Deus Illustrationibus. & Motionibus illis.. Ad quartam, videlicet et Quamvis Gratia

care sit Irr Fibilis tunc, quando infunditur, nihilominus non met talis in fensa diviso, sitie feteneat ex parte Actus primi , sitie fecundi: Respondeo, nullam a me censuram ferri de hac Distinctione adhibita a magnis quibusdamCatholicis Theologis, ex illa inferentibus Conclusiones pariter Catholicas, & admittentibus verissima Principia, v. g. quod detur etiam in Statu Naturae Lapsae Gratia re ibilis vero lassiciens, eui restis statur . Sed in sensu negantium esse resibilem Gratiam ullam vere lassicientem haec Propositio coincidit in illam Jansenti assirmantis, quod Interiori Gratiae vere Suffcienti in Statu Naturae Lapsae nunquam resipatur. Haec igitur distinctio ab illis adhibita est pulvis excitatus contra solem veritatis:tum quia per SensumCompositum non follimJansentani intendunt negare Conjunctionem Actus Dissensus cum Vocatione per se ecficaci ad Consensum, sed & Conjunctionem Potentiae ad Dissensum, cum dicant Vocationem ad

Assensum esse Ire sibilem, O balteibilem et tum

etiam quia per ipsos neque posset resisti in sensu diviso ab hac numero Vocatione Effcaci, & Gra-eia Victrici, quia etiam in quocumque alio casu deberet dari alia Vocatio Essicax, & Gratia viis

etrix etiam tunc prorsus si adicibilis, , Irre'

100쪽

Caput Secundum. 8s

stibilis. Demum Sedes Apostolica declarat haere licam Propositionem dicentem , quod nunquam

de facto resistatur Interiori Gratiae proprie Sulficienti , quae det simpliciter poste, quaeque per ipsos est sola Gratia Essicax Inalicibiliae .eser Ribilis.

Quid autem prodest recursus ad Interiorem Gratiam Essicacem Irres Ribilem, quae se teneat ex parte actus secundi Summi Pontifices damnan tes PropositionemJansentanam loquuntur mania festissimo de Gratia praetente te Interiori, quae sit necessaria ad simpliciter posse, cui Jan senius dixerat nunquam resisti. Loqui non potest Apostolica Sedes de Gratia illa , quae se tenet ex parte 'actus Secundi , sive Praeueniens ea dicatur, uyeontendant notapae siue , b, ut opinor, verp. tantum Cooperans . Huic enim impossibile est, ut resistatur, cum actus salutaris, qui de facto elicitur per Gratiam Cooperantem, habeat necessitatem illam,quam appellant Philosophi Consequentem; nam unusquisque actus . quantumvis liberrimus in sua Causa, nihilominus postquam libere fuit elicitus , necessariti existit. Praetermittimus , quod si haec Gratia Effcax accipienda esset pro Delectatione victrici praeis parante ad Actum Salutarem , deberet praecedere Actum Secundum . Quid enim est praeparare 3 - nisi existere antequam eliciatur actus Secundus EEt quod si ex parte actus Secundi deberet succedere Praeparatio, & impulsus hic alligatus uni tantum parti contradictionis, sive per modum Causae, sive per modum Applicationis necessiario

requisitae ( ad quod tamen Effugium in consequenter recurrunt, qui opinantur, Delectationem Victricem requiri tanquam completivam

SEARCH

MENU NAVIGATION