Joannis Laurentii Lucchesinii ... De Jansenianorum hæresi, eorumque captiosis effugiis a sac. Tridentino Concilio in antecessum damnatis ..

발행: 1705년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

1 36 Ruinta Fansentana Propositio.

Pro Parvulis quoque sublatis ante Baptismum mortuus es Chrisas Dominus.

S. X LLIcet per accidens Beneficiam Mortis Chripi

nequiverit Parvulis isis communicari, neque ipsi recipere potuerint interiores Gratias , & Vocationes ad Fidem, & Poenitentiam, pro omnibus a Christo Domino morte sua praeparatas, nihilom, minus ex hoc non sequitur , quod verissime pro illis quoque non interierit. Sapientissimh Sacrum Concilium , postquam definivit Universalitatems f s. Mortis Christi pro omnibus per haec verba et Hunc Dee. r. proposuit Deus Propitiatorem per Fidem in Sanga, ne ipsus pro peccatis nostris non solum autem pro nompris, sed etiam pro totius Mundi et per quae Uerba patenter amplectitur etiam Paruulos. statim agem

re incipit de illis, qui per Chrissum justificantur, declarans , hoc donum re ipsa non conferri omnibus, dicens. merum, es ille pro omnibus mortuus es, s 2. Cor. s.) non omues tamen mortis ejus besemium

recipiuvi. Ads dumtanat, quibus ueritum Palpo- Dec. 6. nis ejus communicatur . Et paulo post Synodus agit de necessitate Praparationis ad diu scationemis Adultis, O unde sit, inquiens et Declarat praeterea ipsius Fusificationis Exordium in Adultis a Deo per Christum Iesum praeveniente Gratia fumendum me, hoc est ab ejus moratione. Cee. Disserit ergo de

illis, quibus meritum Passionis ejus communicari pomtest, & praetermittit illos,quibus per accidens non potest, videlicet Parvulos illos, quibus neque Per Baptismum v. g. si decedant in utero Matris, neque

152쪽

Caput Ruintum. III

que per aliud Remedium,quod erat in Lege Naturae. vel Scripta, neque per proprium consensum vocationi Divinae, cujus erant incapaces, beneSeiam Mortis Divinae communicari potest: neque ipsi colligere possunt saluberrimos fructus ex Arbore, caeteroqui pro omnibus constituta . Praetermittimus alia , quae praeclari Theologi post Sanctos Patres addunt de Parvulis istis , &de beneficiis plurimis, quae Morte sua illis adeo

plus est Christus Dominus: praesertim vero, quod illos immaturo fato abreptos Innocentiae suae pedisonalis securos reddiderit, & liberaverit a sempiterno Incendio, in quod probabiliter plures ex ita corruissent; cum sufficiat ex Sacri Concilii Decretis ottendisse, quod accidentalis impotentia communicationis illis factae Metitorum Passionis Divini nullatenus obstet universali Desinitioni de Morte Redemptoris obita nou solum pro nostras peccatis , sed etiam pro totius Maudi; ( Rom. i g. Jo. a. ideoque etiam pro delenda in Parvulis omisnibus Originali Culpa . quam re ipsa delet in inis numeris. & obtulit Sanguinem suum pro illa delenda in omnibus rum licet arcano Providentiae Divinae Consilio per accidens impedita fuerit communicatio plurimis mirabilis hujusce heneficii.

153쪽

is 8 Ruinta Jansniana Propositio.

Non solum pro Generibus singulorum, sed etiam pro Simulis generam Christus

Dominus mortuas est .

SI sermo sit de Pretio re ipsa , & in executione

oblato ab optimo Redemptore , & de Auxiliis necessariis ad Salutem Eternam ab illo praeparetis , constat ex allatis apertissimis Textibus Sacri Concilii, quod haec extensa metunt ad Singulos generum , videlicet ad omne& omnino homines in quacumque illorum Classe consideratos , ct non solum ad Genera singulorum , scilicet ad quosdam ex Hebraeis , quosdam ex Gentiliis bus, ct c.

Dum ergo Sancti Patres ( qui profecto non

tradiderunt Doctrinam repugnantem illi, quam deinde Sac. Concilium definivit J adhibent aliquando hanc distinctionem , non loquuntur uni versaliter de illis, pro quibus uerissime Mortem oppetiit Christus Dominus, hi enim sunt universalissimo omnes & singuli homines ; sed agunt de illis, quibus re ipsa Meritum Passionis.

O Mortis Consi communicatur per consequutio nem A ternae Salutis . Hac autem felicitate certe non fruuntur Singuli generum , sed Genera singuloruin , nam ex omnibus Generibus, &Clac si bus hominum plurimi re ipsa Immortalem Gloriam consequuntur. Spem

154쪽

Caput Euintum . Iso erealis oblatio Sanguinis Christi Domitii. y ejus oratio pro Praedesinatis nihi

dicit uvi versalitati Morumtis obitae pro omissus . FS. XIII. . . OPtimh declarat Catechismus Romanus

quod eum Christus in Calicis consecratione dixit et aevi pro vobis, . , peto multis estusdetur et per haec verba et Pro vobis et eos . qui aderant, vel selectos ex Judaeorum Populo , quales erant Discipuli, excepto Juda , quibus cum loquebatur , significa vit. Cum autem addidit et pro multis et reliquos Electos ex Judaeis, aut Gentibus. intelligi uoluit. Rect3 ergo factum. ut pro universis non diceretur, cum hoc loco tantummodo

de fructibus Passionis sermo met, quae Salutis fructus delectis solum attulit. Ide in dicendum de Precibus illis Divini Instauratotis nostrae Salutis dicentis et Nou pro Mundo rogo, fed pro his, quos dedisti mihi; hae quippe oblatae sunt pro solis

Praedestinatis, pro quibus inter caetera impetra vit finalia illa Auxilia , quibus re ipsa consensuri essent. Ex hoc autem non sequitur, quod non oraverit aliis vicibus etiam pro omnibus, s gemmitibus quidem inena rabilibar tipsi enim congruenter aptatur id, quod Apostolus inquit de Spiritu ) offerens pro omnibus Sanguinent smum, suisque meritis praeparans omnibus Auxilia ad Salutem necessaria. Hoc ipsum immediath ante Catechisinus Rot nanus iic explicuerat:

at Christi Pol is Virtutem in piciamus, pro

- D. II. Rom. 8.

155쪽

rgo stulata 'DUeniana Propositio.

omnium Salute Sanguinem a Salvatore es sum es e fatendum erit. Haec autem Virtuἷ exercita de facto a Christo Domino sita est in illa pro omisnibus Auxiliorum praeparatioce, acerectione Arboris, ex qua omnes decerpere Fructus possent . nisi vel sua personalis malitia illos retraheret a talium selictuum collectione, vel Adami culpa secum ferret , ut multi Parvuli per accidens iisdem fructibus privandi essent. Exponitur hoc a Catechismo per verba, quae statim subdit post illa mox allegata et Si vero Fructum , quem homi-ues ex eo perceperint, cogitemur, non cd omuet , sed ad multos tantum ecm utilitatem pervenire , facile intelligemus . Haec autem optime congruunt Definitioni Sacri Concilii circa Mortem Divinam obi tam pro peccatis totius Maudi , licet non omnes homines Mortis ejus beneficium recipiant ; sed ii dumtaxat, quibus Meritum Passionis

ejus communicctur.

Ex praeparatione Auxiliorum pro omnibus non sequitur, quod homines illa reddant , Efficacia addendo eisdem Poteum

tiam , quae ipsis desit. S. XIV. JAnsentani affirmant,absterreri se a consessione

Mortis Divinae toleratae pro omnibus in eo sensu , ut dicatur. Sic omnibus gratias fracientes promeruisse, ut proprio eas quisque arbitrio efficaces, vel inefficσcer, reddat. Sed dum videri volunt obsequium praestare Deo , tenere conantur impietatem suam, qua vero coat ant Mortem Divim

156쪽

Divinam ad solos Praedestinatos, quibus solisper ipsos conferuntur finalia Auxilia nedum inistrinsece . & essentialiter efficacia , sed Sc per ipsis inimpedibilia, s irre tibilia . Pro cae teris enim

negant praeparata esse a Christo Domino Morte sua Auxilia hujusmodi, per ipsos omnino necessaria ad Salutem consequendam,ideoque vere pro ipsis non interiisse Divinum Redemptorem . Ne hic repetamus ea , quae supra statuimus, lassicit indicare, quod frustra Jansentani conantur auferre hominibus Libertatem abiciendi Auxilia praevenientia, illisque disentiendi, ob inanem timorem , quod sic Auxilia per humanum Arbitrium inessicacia reddantur, cum hoc vel nullam absurditatem involvat. quin potius sit quid Concilio conformius. ut alibi indicauimus: vel hoc asserere non sit necessarium, amplectendo sententiam de Gratia per se intrinseco efficaci,

ab; cibili tamen . ac res Abiu , uti defenditura Thomistis. Ex ejusdem Sacrosancti Concilii

Doctrina constat, omne Auxilium dari a Deo ex animo sincero, ut per illud saltem operari possimus, & omne. quantum est ex se , tale esse in actu primo. ut si ipsi actus secundus non correspondeat, id nullatenus in Auxilii Infirmitatem, ac Defectum , seu intrinsecam positivam

Inefficacitatem refundi possit. sed solummodo inhumanam malitiam, liberique Arbitrii pervicam clam nolentis illo Auxilio uti ad effectum, ob

quem est concessum ..

157쪽

r et fiuinta FaGeniana Propositio.

Ex eo, quod diameiani putent, simpliciter

necessariam epit Gratiam nedum essentialiter EFrucem. Ad F inadicibilem.& irresisti bilem .sequitur, qRod per ipses Christur mortuus sit pro silis Praede,stinatis. S. XV. FRustra Janfiniani assirmant, quod in eo sensu

diei possit Christum non esse mortuum pro Salute dumtaxat Praedestinatorum . quia mastis Reprobis, et ais Infidelibus, maximo autem Fide

libui . , praecipue Fusificatis, etiam iis, quisnal ter a Fastula excidant, sua Morte promerueruma flum plum Externa Salatis adminicula . Asetiam Gratiar interiores, quibat ad Fusitiam, O Saluteo pervenire possunt: & quod in hoc sensu veri ficetur. Cissum pro FaG, im. , pro falsu ejudae mortuum me, quia non sium morte sua DA verit pre; tum D ciens, vetanis etiam Fudae plures Gratias meruerit, es re ipsa contulerit. qaibus nisi sua prudietate abimus fas fiet, ad Salalem potuinea

pervenire.

Haec, inquam, omnia, quae attulimus in secunda , & tertia absurdissim sansenistarum Explicationibus, nihil valent ad eorum lueresim dissimulandam , cum subjiciant, quod neque diu das, neque alius ullus Reprobus bene utitur illit Auxiliis ad perficiendum honum, aut in accepta diustitia perseverandam, nisi alterioribus auxiliis es eFcaci Gratia a Distari videlicet Gratia illa

158쪽

Caput Euintum. I I

tuab cibili, O irre ibili, quam ipsi requirunt.& necessariam esse dicunt contra Sacri Concilii Definitionem complendam Potintiam bene utendi Auxiliis Divinis, perficiendi Boni, & in accepta Justitia perseverandi. Demonstravimus Cap. a. s. l . & I8. quod Jansentani per summam abusionem vocabuli appellant Sufficientes Gratias illas , quae verhnon sufficiunt, cum ad complendam S ieientiam Potentiae ad salutariter operandum sit praeterea per ipsos necessaria Gratia Efficax inabitabilia, es irre tibilis. Haec per ipsos necessario requisita ad talem Potentiam constituendam praeparata per iptas in ordine ad finalem Perseverantiam non fuit a Christo Domino aliis, quam Praedestionatis. Ergo per ipsos mortem obivit Christus Dominus pro Solis Praedestinatis, quia certe pro illis tantummodo verδ, & in executione mortuus est, pro quibus Morte sua praeparavit Media ve- cessaria ad Salutem consequendam . Haec autem Media juxta Sactum Concilium non mitim pro omnibus praeparavit, sed etiam illa dat simpliciter omnibus Adultis verissime Sufficientia, saltem remote t ac daret etiam Parvulis, nisi, supposita Culpa Adami, aliquando poneretur per accidens obex ab aliis causis. Subjiciunt, ut notavimus in Octava ipsorum Explicatione, quod si 'ilibet Christianas

certitudinem haberet. quod morte sua Christas Dominus illi promeruerit omnes Gratias, qua necesse faria sunt. ut vitare peccata. Tiristes ex*rcere, s latem re ipsa consequi postu, non requireretur praterea ad volendam, O veraxdum, alia Gratia

159쪽

r Ruinta ansentana Propositio.

Sed hanc certitudinem, quod Corastus Domi-τut promeruerit Gratior inues necessarias ad vitanda peccata, Virtutes exercendas, O Salutem re ipsa consequendam, Sacrum Concilium Tridentinum non attribuit solis Christianis , sed omnibus . prorsus hominibus, cum desini verit, quod Deut dat omnibus a Fuenter, es non improperat et Nulli jubet Impossibilia: omni a se bene postulanti concedit Apientiam : er pro omnibus Christus est mortuus; ideoque omnibus praeparavit Media necessaria ad Salutem. inter quae Media Concilium non agnoscit, tanquam necessariam ad volendum, & operandum , Gratiam aliam intrinsech, & essentiali- . ter efficacem, ina icibilem, s irresistibilem, imo hanc Sacra Synodus excludit tanquam humana Libertatis eversam, ut demonstravimus. Ideo dum Jansentani contra Sacrum Concilium hanc necessariam esse dicunt, ac proinde ex illius d fectu convincuntur negare Mortem Christi pro aliis, quam pro Praedestinatis, non sollim non tegunt Haeresim suam circa Quintam Propositionem , cui se mordicus adhaerere ostendunt i sed etiam inculcant Hinresim caeterarum Jansentis Propositionum.

160쪽

' . Caput Euintum. I i

ra Morte Christi Domini pro omnibus obfurm dissime infertur Certitudo Perseterat

tiae finalis, s Salutis

ternae

ULtimum ex effugiis ansen istarum, quae reis censuimus initio hujus Capitis, eaq; omnia illis clausimus, licet non sequuti seriem Adversariorum, in praecedentibus Paragraphis, est haeci absurdissima sequela Certitudinis Perseverantiae finalis, & Salutis aeternae, quam ipsi dicunt oriri ex eo, quod Christus Dominus mortuus fuerit pro omnibus et quam sequelam ne concedant, assirmant, negandam esse ipsam Universalitatem Mortis Divinae pro Cunctorum Salute. Sed ex hac Universalitate inferunt absurdissim si hujusmodi certitudinem , nam, licet Certissimi simus, quod Christus Dominus Morte sua Sanctissima praeparaverit omnibus Media necesssaria ad Salutem consequendam,scilicetGratias ex se vere suffcientissimas, quamvis abjicibiles,si rem ibitis ex Definitione Saeri Concilii, nec indigentes consortio alterius Gratiae nedum intrinisseed , & essentialiter essicacis , sed & inabi&bilis , s irres Zibilis; incerti tamen omnes sumust nisi habeatur de hoc specialis Revelatio) utrum

Deus collaturus de facto sit nobis Gratias Congruas, videlicet illas, quibus praevidit nos reipsa consensuros, & non potius illas, quibus praevidit dissensuros et vel, ut aliis placet, Gratias ab intrinseco tractivas infallibiliter consen-Κ sus,

SEARCH

MENU NAVIGATION