Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

auth. ex eo A. C. de lib. prater. num. 7. dc 3. Quam sententiam Aeeum. Eart. et Castrens iu u. l. filio. quoque amplectuntur. Opponitur, quod jus novum in v. nov. ii s. introductiim dicitur esse in favorem filiorum, ne scilicetliberi in facultatibus parentum aliquam circumscriptionem patiantur ut dicitur in S.Caterum. d. noυ. ii s. Scd hic nullus versatur favor filiorum praeteritorum, imo odium, quia tenentur ad legata intestamento imperfectorelicta, ad quae alias non tenerentur. Resp. Favor filiorum in hoc spectatur. quod in exheredatione vel praeteritione filii debet inseri causa ingratitudinis. Sed favor testatoris in eo consideratur, quod testamentum non rescindatur in totum. sed tantum quoad institutiones heredum, quoad legata vero, fideicommissa, dc alia capitula validum remanet testamentum.

AssERTIO. XXX. OPi pure institutus, sub conditione iterum instituitur, pure insititutus censetur: ct qui sub diversis conditionibus bis institutus est, utra prior extiterit,

heres erit. DU AE assertiones hac enunciatione continentur. Prima est Heres qui primum pure. & deinde sub conditione iterum inis stituitur, pure institutus censetur. text. est in I.si tesolum. 17. f. de hered. ius. Ratio est, quia semel data hereditas, tacite nunquam.

adimi censetur. arg. l. ex parte. 22.6 de adim. vel transfer. Iegat. vel

euom. Ideoque prior institutio pura per sequentem conditiona

lena institutionem deficiente conditione non censetur revocata. Cesae. ad d. ι.Fresolum.

Objicitur l. non ad ea. 80. 1. de cond. O dam. ubi dicitur. si cui quid prius pure, deinde sub conditione legetur. quod posterius legatum valeat. Ergo di posterior institutio debet valere. Resp. A liud obtinet in legatis, uuam in institutionibus heredum. In lega- . tis ultima voluntas seu dispositio praevalet, in institutionibus plenior institutio heredis potior habetur. Bart. add. t. 27. Secunda assertio. Qui bis sub diversis conditionibus institutus est, utra prior extiterit, heres erit. textus est in d. l.si tesolum. ScI. se plures: i . U. de cond. inst. In legatis vero novissima conditio expectatur. t. I. 8'.&89. . de con . dem.

322쪽

Heres ad certum tempus, vel ex certo tempore institui non potest.

R Sgula juris est, quod ad certum tempus, vel ex certo tempore hereditas dari non potest . sed vitio temporis sublato pura manet institutio. l. hereditas. seri f. de hered. inst. Ratio prioris est, Iuta qui semel heres factus est, non potest desinere esse heres. ei qui. 88. 1. de hered. inst. Ratio posterioris est, quia nemo po test pro parte testatus, di pro parte intestatus decedere. Quod fieret, si quis aliquo tempore heredem haberet, alio non haberet sPars enim etiam in tempore dicitur. Quando igitur dies adjectus est institutioni heredis, tempus adjectum pro supervacuo est ἱ dc ex tempore vel ad tempus institutus. perinde habetur, ac si pure institutus esset. 6. heres. v. inst. de hered. inst. Objicitur l. tempus. 61.1s de hered. inst. ubi dicitur, recte heredem institui in tempus, cum quis capere poterit. Remi.simarer, 33. 1 de vule . er pup.DU. ubi mater recte filium heredem instituit, cum erit annorum x iv. Resp. Praedicta regula tantum procedit in die expressim institutioni adjecta: nam ex die hereditas expresse non recte datur, veluti post quinquennium quam moriar, tacite tamen recte datur. l. quoties. v. f. pe D.F. de hered. inst. d. I. se mater. veluti cum capere poteris, cum adoleveris. d. I. in tempus. Et ita saepe fit, ut quae expressa non valent, tacita tamen valeant. Cfae ad d. l. hereditas. .

Secundo obstat l. potest. sq. 1. de hered. inst. ubi respondetur. quod valeat illa institutior Ide, si intra annum septuagesimum de-eessero, heres mihi esto. Resp. Ibi non ad certum tempus, id est,

intra annum septuagesimum instituitur heres, sed sub conditione, ut si ante annum septuagesimum moriatur, decedat testatus , si postea moriatur, intestatus decedat.

Si restator instituit heredes hoc modo, ex partibus quas adscripsero ; nullis partibus adscriptis, aqualiter heredes erunt. Si vero dixit, ex partibus quas adscrips; nullis desinitis partibus, nul

la s institutio.

Η Eredes ita instituti, ex partibus quas adscripsero, vel se par te ei adscripsero, si nullae patetes exprimantur, ex aequis par . tibu

323쪽

tibus instituti censentur. Sed si ita sunt heredes instituti, ex qua parte Titius me heredem scripsit, vel Qιν eum heredem scripsi, ex tali parte eum instituo , deficiente illa conditione in praeteritum collata, deficit quoque institutio. textus est in l. a. & ι. si quis ita. 36.1. de hered. inst. Ratio decidendi est, quia quando conditio ad

Praesens vel praeteritum tempus refertur, quae est falsa, statim vi, tiat institutionem. At ubi in futurum tempus confertur conditio, valet inititutio, etiam deficiente conditione, si ea conditio dependet ex facto testatoris. Notat Gl. in d. l. h. in verbis, non putat, per t. cum in secundo. i 6.1. de injust. rvt. irrat. Dc t. tes. l.s testa meiatum. S. C. de insit. Θsubsit. o c. Objicitur primo t. Clemens. Si. S. i. g. de hered. inst. ubi dicitur: Si testator ita scripseris, ast a ex parte me a Titio hereIem insiturum recitassem, ex ea parte Sempronius mihi heres esto; nudo recitato tesamento, inanem viseri institutionem. Ubi etiam testator videtur heredem instituime sub conditione collata in futurum. ex qua scilicet parte Titius ipsum testatorem instituit, & tamen inanis dc frustranea est institutio. Resp. Ideo in illa lege inutilis est institutio, quia dependebat ex facto tertii, & proinde meram conditionem continebat, qua deficiente deficit quoque heredis institutio. At vero quando testator instituit aliquem ex partibus, quaa ipse adscribet, valet institutio etiam nullis partibus adscriptis. d. i. 2. dc d. l. 3 6. Ratio est, quia haec partium descriptio pendet ex facio 8c voluntate testatoris. Unde nullis partibus adscipiis, videtur testator mutasse voluntatem & sine parte voluisse eum esse heredem. Aecurs&Cfac. d. l. 8 I.

Secundo objicitur l. qui plures. i8. f. de Uufr. legat. Ubi qui Iegata reliquit iis libertis. quos codicillis in posterum designasset,

si nullos pollea designaverit, legatum pro nihilo habetur. Resp. Ibi non est inutile legatum, ideo quia testator non perfecit quod promisit, sed quia sunt incertae personae legatariorum, quibus te gata reliquit. Cfac. M Casrens add. l. a.

ASSERTIO XXXIII.

Substitutio pupillaris facta puberi verbis directis, non valet, ne quidem in vim Meicommissi.

R Atio assertionis est, quia jus non patitur, ut pater filio Aciat

heredem in ea aetateet qua sibi ipsi facere potest. Valebit tamen haec sustitutio intra pubertatem. post pubertatem vitiabitur. l. is pupillari. I .F. de vulg. Θ pup. - . Quaerunt autem interpretes. An substitutio pupillaris facta ultra pubertatem proficiat in vim fideicommissi. Et verius est, ne quidem in vim fideicommissi valere. Quod distrie probatur per l, 7.1. d. t. ubi dicitur, frustra fieri

T a post

324쪽

poli pubertatem verbis directis pupillarem substitutionem. Neque enim frustra fieret, si quasi fideicommissum valeret. Objicitur l. centurio. is. Jf. de vula. is pup .sus. M l. precibus. 8. C. de impub. or alii ubst. ubi substitutio puberi facta directis verbi sa milite, in casum quo licres erit, & intra certum tempus morietur, valet jure fidei commissi. Resp. militi hoc singulare privilegium concessum est, ut substitutio pupillaris ab eo facta verbis directis, valeat ultra pubertatem in vim fideicommissi. Cum enim miles habeat hoc privilegium, ut possit etiam ex tempore & ad tempus facere heredem ; ι. miles ita. 4i .F. de mil. test. potest etiam post pubertatem substituendo. bona sua in substitutum heredem transferre. Quod quia ex privilegio competit militibus, sequitur, pagano s. qui nullum habent tale privilegium, ultra pubertatem

frustra substituere. .

Secundo objicitur l. Seaυola. 76. U. ad SC. Trebesi. ubi substitutio directa in codicillis facta vim fideicommissi obtinet. Resp. ideo ibi substitutio directa pro fideicommissaria accipitur, quia in On- .gruo loco, scilicet in codicillis facta est, qui locus est obliquarum, non directarum institutionum. Praeterea aliud est in substitutione directa quae fit ei, cui fieri non potest, haec enim pro fideicommis saria non accipitur. Tum demum enim substitutio directa in codicillis facta, in vim fideicommissi valet, si in testamento valere potest..ut si fuit pupillaris, ut Scaevola loquitur in d. l. 6. At si compendiosi fuit, quae directis verbis pubertatem egreditur, haec non potest flecti in fideicommissum in codicillis, quia nec in testamento valere potuit. Pulchre Uigi. ad 3. penult. inst. de pup .subst. Haec itaque sententia, quod substitutio verbis directis facta puberi. non valeat in vim fideicommissi, ex veritate legum rectius defendi potest. Quae aperte quoque comprobatur per g. uti. inst. de pup. sius. & l. sifrater. s. C. de deicom. ubi dicitur, substitutionem dire actam filio puberi fieri non posse, sed selum hoc esse receptum, ut

testator filium heredem puderem roget, ut si intra certum tempus moriatur , hereditatem alteri restituat per fideicommissum. Hane sentitiam defendunt Gove . ad d. l. verbis. ec Cfac. lib. obf. ii. e. et r. & lib. I a. e. 17. VUI. & Mesemb. ad 6. ult. inst. depv.DU.

Connan. lib. ult. comm. e. uti. num. 9. Fachin, centur. 4. controvJur.

325쪽

AssERTIO XXXIV. .

Tam per expressam pupillarem substitutionem, quam per

tacitam pupillarem iovi ari contentam , m. ter

excluditur a successione filii impuberis.

V Ulgaris substitutio facta filio impuberi, continet in se tacitam

pupillarem , &viceversia expressa pupillaris continet tacitam vulgarem. I. . Is de vulg. ct pup.μU. Ratio est, ut in omnem eventum filii impuberes heredem testamento habeant. idque ec in reci- Proca substitinione obtinet, ut .si pater duos filios impuberes sibi invicem substituit, hos tam vulgariter quam pupillariter videatur sibi mutuo subflituisse. d. l. . Hujus decisionis, quod vulgaris sub stitutio Dista filio impuberi includat pupillarem, Sc C Contram a gnus est effectus. Nam sicut expressa pupillaris substitutio excludit matrem a successione filii impuberis, adeo ut nec dei nossicioso filii. testamento queri possit. l. papinianus. S. 6.sed nee. r. f. de tuus rest. ita & ex tacita pupillari, quae in expressa vulgari substitutione continetur, mater excluditur. Quoties enim pater filio impuberi in alterum casum substituit, in utrunque substituisse censetur. Objicitur l. tili. C. de inst. Ομυ. oec. Ubi cum mater cum filio ostumo erat instituta , aliusque postumo vulgariter substitutus .icet in substitutione vulgari contineatur tacita pupillaris, tamen mater non excluditur per tacitam pupillarem. Resp. Ideo pupilla ris substitutio. quae alioqui in vulgari continetur, ibi locum non habet matre superstite . quia mater filio instituto data est cohaeres. I Quem enim sibi tacit heredem testator in testamento . videtur in . legitima successione ab intestato praeferre ei, quem vulgariter tantum substituit. Secundo objicitur l. precibus. S. C. de imp. 9 aliissubli. ubi eum pater filio impuberi vulgariter substituerat, it filius adita heredita eante pubertatem decederet, non admittitur substitutus ex tacita pupillari, sed mater. Resp. Hoc specialiter receptum est in testamento militis, a quo faeta substitutio valet tantum in casum exinpressiim, neque in ejus testamento vulgari substitutioni expressae tacita pupillaris inest. Ratio est, quia una substitutionis species sub altera comprehendatur, hoc magis accidit ex interpretatione juris,

quam ex voluntate defuncti. Militum autem testamenta ex voluntate corum metimur, Sc quod non cogitarunt, id non supplere debemus. Vigi. ad tit. de pup. subfl. in princ. num. i7. ubi hanc opinionem contra communem veriorem statuit . quod per tacitam pupillarem comprehensam in vulgari excludatur mater. Guma. Ad princ. tit. de vulg. is pup. subse. num. 3o. Comet. lib. Io. comm. e. ult. ἡ s. N.

I 3. Donet. ad i. precibus. 8. C. de imp. aliis subst. num. s.

Diuili

326쪽

Di flentit Fachin. lib. 4. controv. jur. e. 4o. Sc 42. ubi tradit, quod pupillaris substitutio tacita, quae in expressa vulgari continetur,

non habeat locum matre existente in medio.

Tertio non obst. l. Lucius. s. f de vulg. ct pup. sui'. quia ibi ideo vulgaris substitutio in casu G,upillarem non valet, ad hoc

ut excludatur mater, quia sit imparibus personis. Quoties enim pater reciproce duobus filiis disparis aetatis substituit, ut si unus sit pubes, alter impubes, tunc ea substitutio vulgarem tantum continet, quae in utriusque persona locum habere potest, non pupillarem. d. l. . 6.sus alter. 2. Ideoque mater excludit substitutum, si pupillus patri heres extitit,& impubes mortuus sit. Vide Aeston. Fabr. 1n error. pragmat. decade 33. error. S. Postremo sciendum, quod pupillaris substitutio excludit matrem a legitima. casu pupillaris subis

stitutione existente. d. l. Papinianus. f. Mnec. textus expressus in e.

r. de testam in6. Sed objicitur, quod qui facit aliquid nomine alterius, non plus potest, quam is, cujus nomine facit. l. minor.

si .F. de procur. Sed pupillus seu filius non potest matrem per se

praeterire, aut privare legitima. Ergo nec pater potest matri auferre legitimam, qui facit testamentum pro filio. Resp. Licet pater faciat testamentum filio, non tamen facit nomine filii . sed est ipsius patris testamentum. Ideoque non requiritur illa solennitas, quae in persona filii exigeretur. Lart. ad i. Papinianus .f.sed nec. f. de in . test. Vide Fachin. lib. 4. eomrov. iur. c. 42. Sic in simili casu, si creditor vendat bona pupilli sibi obligata, non requiritur illa solennitas , quae requireretur si ipse pupillus venderet. l. 7. f. r. F. de reb. eor. quisub tutel. vel curasunt c. Non enim vendidit nomine

pupilli, sed suo.

AssERTIO XXXV. Mater filiis pupillariter substituere non potest.

ΡAter tantum liberis pupillariter substituere potest . mon vero mater. l. a. in princ. F. de vulg. is pup. princ. inst. de pup. sus. ubi diciter , quod liberas , quos in potesate quis habet, pupista vitar susiluere potest. Itaque cum mater filium non habeat in potestate, filio pupillariter substituere non potest. Ille enim est praecipuus patriae potestatis effectus, ut pater filio testamentum faciat in ea aetate, qua sibi ipsi testamentum facere nectuit. Sed graviter adversetur l. si mater. de mula. su . ubi dicitur . si mater filium instituast ς eum erit annorum xiv. ei qDentium substituat in ρμpillaribus tabulis , quod valeat siubstitutio. Resp. Quod ibi dicitur, matrem in pupillaribus tabulis filio subsiluisse, hoc sic accipiendum est, quod pupillares tabulae ibi eae dicantur, in quibus mater separatim filio impuberi substituit vul- gari

327쪽

gari modo. atrod ex eo apparet, quia textus dicit, Vbifilius in pu hes heres non erit, quae verba vulgarem substitutionem denotant lere ferunt. Mater igitur filio impuberi pupillariter substituere non potest, sed vulgariter recte & utiliter substituere potest. Sed quaeritur, an substitutio pupillaris facta a matre filio, valeat saltem jure fidei commissi. Et videtur prima facie dicendum.

quod non . Nam si id quod agitur, non valet, ut agitur, non etiam debet valere, ut valere potest, quia mater fecit actum quem facere non poterat, ut notatur in l. r. f. si quis ita. Σ. V. de R. o. Verius tamen est contrarium, favore ultimae voluntatis: &quia non debet imperitia mulieris, nescientis quid sit pupillaris aut vul-xaris substitutio, ossicere vera: bcreali intentioni ipsius, arg. l. in codicillis. g. ult. V. de leg. 1. & l. quoniam indignum. i s. C. de testam. Accedit, quod judex etiam debet ultimam voluntatem, ex potestate sibi a lege concessa, ita interpretari, ut non pereat, sed valeat potius, & sustineatur ultima voluntas. l. voluntatis. i. C. do eicom. Lult. f. de manum g tes . fac. in simili LScavola. 6.st .asSC. Trebest. ubi substitutio pupillaris facta impuberi filio in codicil lis, ubi fieri non poterat, fidei commissi vim obtinet. Mantica in glassar. Iur. clas I I. c. 21. dc 3 .

ASSERTIO XXXVI. Nemo ejusdem hereditatis partem adire , partem repudiare potest.

Q Ui solus heres institutus est, vel simpliciter, vel ex pluribus

partibus sep iratim, hereditatem partim adire, partim repudiare non potest. l. l. & 2.1 deaeq. vel omiti. hered. dc qui ita adiit, in totum heres non erit. nec etiam hereditate eYcludetur, quia in toturer nihil egit. L e misse. s.ff. de aeq. vel omsti. hered. Ratio est, quia nulla ejt aditio aut repudiatio hereditatis, si quis adeat aut repudiet hereditatem, secus quam leges jubent. At leges jubent, hereditatem quatenus delata est, aut in totum adiri, aut in totum repudiari, ne testator pro parte testatus, pro parte intestatus decedat. t. quidam elogio. ao. C. dejur. delib. d. lje emisse. ubi traditur. eum qui minorem partem hereditatis. quam ex qua institutus est per errmem adiit, non videri adiisse, ac in totum nihil egisse censeri.

Objicitur i. si ex asse. io. F. de acq. vel omiti. hered. ubi dicitur, quod si hercs ex asse scriptus pro parte adeat hereditatem, ex asse heredem fore. Resp. ibi heres simpliciter adiit partem hereditatis, non expresso eo, quod caeteras partes repudiaret. Qui ita simpliciis ter hereditatem adit, & partem voluisse adire cemetur, & per consequentiam caeteras partes. Itaque ex asse di iasilidum heres

328쪽

erit. l.sisolus. So. g. de aeq. vel omitt.ber. Diversum est, in eo, qui dicit se partem heroditatis adire, & partem repudiare, nam hic contra formam juris adiit, ideoque nillil agit. Ex d. l. l. dc 2. infertur in lamis illa decisio, quod filius qui a patre institutus est ex majori parte, quam sit legitima, non potest retenta legitima, repudiare hereditatem paternam. Ratio est, quia hereditas in totum adiri vel repudiari debet. Cum autem jure novissimo authenticorum legitima relinqui debeat filiis titulo inlli tutionis. 3 ais hac alius. noυ. i is . sequitur, si repudient institutionem, quod etiam repudiant legitimam, quia hereditas scindi

non potes i. Castrensau Λ. l. I. Et hic est communis D D. sententia. quod filius non potest retenta legitima portione repudiare hereditatem paternam , excepto Vulgo unico casu, quando videlicet filius habet subli iturum heredem. & est gravatus multis legatis, tune enim potest retinere legitimam jure naturae sibi debitam . omissa reliqua hereditate paterna, per t. si liberius patrono. I .f. de bon libert liadecidit Bart. in I. gerit. 1. iae atq. vel omitt.her. num. 12. & 23. Dissentire videtur in hac limitatione Fachin. lib. 6. contr. Dr. c. D. De hac qu:estione, an filius heres institutus, legitimam accipere & rei Hruam hereditatem repudire pollit, vide Fac in. lib. o. controv. jur. cap. 6 r. ubi pro negativa parte concludit, di contraria argumenta diiIolvit.

Hereditas non pots acquiri per procuratorem.

AN per procuratorem acquiri possit hereditas, inter JCtos disi

putatur. Duaren. lib. 2. ann. disput. e. 27. notat posse: quia

jure prohibitum non sit. & in I. per procuratorem. 9O. F. Ue acq. et eι omitι. hered. curatorem legit. Cui adstipulatur Cosad. ad i. r. Is de . proc. Cas. & novi is me Fachin. lib. 6. controvJur. c. 96. Contrarium Halom. in illus. quas. q. 32. & Cfac. lib. V obf. c. 3 . statuunt: quorum sententia verior est. Probatur haec assertio tali regula, quod nominatim legibus cautum est, per procuratorem nihil nobis acquiri posse excepta sola possessione , di per hanc domino l. i. C per quas pers nob. acquir. g. ex his . p. inst. eod. Semcundo haec sententia hoc evidenti argumento confirmatur, quod fingulari privilegio concessum sit Imperatori, quod per procuratΟ-ris sui aditionem possit acquirere hereditatem. Si ergo ex speciali praerogativa datum est hoc jus procuratori, sive rationali Caesaris, sequitur quod in procuratore privati diversum jus obtineat, nimirum quod procuratores privatorum, adeundo hereditatem ex mandato domyni nihil agant. I. i . f. ult .st . de o e. procur. Casar. ubi dicitur, quod proprium hoc habet procurator Caesaris , quod nomine

329쪽

CENTURIA III. 29 7

Caesaris haereditatem acquirere possit. Tertio addi potest & haec

ratio . quod aditio hereditatis consistat in 1Ola voluntate heredis.' Ideoque statim atque mandat heres procuratori ut adeat. eoi pio adiis te censetur. arg. t. se ego. 26. f. te acq Felomit t. iser. ubi pater pro parte heres institutus, jubendo filium simul institutum pro par. te sua adire, statim fit heres ex asse, & quidem antequam lilius adierit. Sic etiam ii dominus mandet procuratori, ut adeat hereditatem , statim ipsis mandato fiet heres, priusquam procurator adeat. Objicitur, quod bonorum posset . o per procuratorem ad hoc specialiter a domino constitutum acquiratur, ergo & hereditas. l.se maritus. s. C. manuat. l. 3. f. acquirere. f. debon. ps contr. tab. Resp Diversum jus obtinet in bonorum possessione, quam inhereditate hoc incatu Cujus ea est ratio, quod illa magis ad corporalem acquisitionem possessonis accedat . quam hereditas, quia praetor heredem non facit. f. quos autem. in . ae bon. posis ita vero quae naturaliter acquiruntur . sicuti est possessio, per Procu

ratorem nobis acquiruntur. l. I. C. per quas perg. Nob. acquir. At C-

contra. quae civiliter acquiruntur, uti est hereditas. stipulatio, per procuratorem nobis non recte acquiruntur. l. ea qua, s j. de aeq. rer. aoni. Pulchre Contius lib. 2. Dcce . lect. c. t . Cui adstipulatur Cujarias a. lib. a. obserυ. c. 3 . Postremo notandum quod licet hereditas adiri non poss t per procuratorem . tam n ruinstitutio hereditatis ex SC. Trebelliano fieri potest per pro ui atorem. l. qui ua. 66. f. I. g. ad SC. Trebel. Cujus rei redditur haeeratio a DD. quod haereditatis restitutio non est actus legitimus . sicut hereditatis aditio. ini amis legitimi per procuratorem ex pediri non postunt. arg. l. Demo alieno. 123. f. Ie R. I. Hi enim actus legitimi sicut diem & conditioncm non recipiunt. l. ac ius legetimi. 77. U. de R. I. ita neque circuitum atque dilationem admittunt, ac proinde nec per procuratorem hercilitati aditio seri potest, quia in mandato adeundi hereditatem tacite inest dilatio. si procurator declaraverit voluntatem suam, atqui hcreditas subeonditione adiri non potest. l. eum qui. r i uti. U. aeacq. vel omiti. hereil. Ita eleganter tradit E ualuisa Galilera lib. 2. r. lea. c. i.

ASSERTIO XXXVIII.

Heres sub conditione institutus, pendente conditione non potes adire vel repudiare hereditatem.

HEreditas adiri vel repudiari non potest, nisi sit delata. l. delata

hereditas. Ist. F. de T. S. I. i. 3 decretalis. 7. g. ile successorio edicto. Defertur autem hereditas ex testamento statim a morte testatoris, si heres pure sit institutus : Sin autem sub conditione scriptus sit, non prius desertur, quam conditio extiterit. Ergo T s ante

330쪽

ante eventum conditionis non potest hereditas adiri vel repudiari, quia pendente conditione nihil potest heres de hereditate statuere. l. is quι heres. I 3. f. de acq. vel omiti. hered. Sic legatum conditio. nale pendente conditione aSnosci non potest, nec per consequens repudiari. l.jιιta. s. g. I. f. deleg. 2. Seb obstat Li . f. de curat. bon. dand. 8c t. in plurium. 7 o. f. de aeq.veIomiti. heres. quae manifeste exprimere videntur ante diem conditionis existentem posse hereditatem repudiari. Itaque hac objectione AccurL. territus, ic omnes eum secuti, fatentur ante conditionem existentem posse repudiari hereditatem in jure & coram ju. dice , non extra jus. Uerum respondendum est, leges objectas non hoc dicere, repudiari posse hereditatem ante existentem conditionem ; sed hoc tantum statuere, quod ea testatio heredis, qua pendente conditione dicit se nolle hereditatem adire, prodest creditoribus ad hoc . ut statim ipsis vel curatori bonorum possessio de administratio bonorum committatur, ne bona dispereant; cum alias nisi heres hoc contestaretur, dies a praetore constitui solet he . redi, intra quem nisi adeat, creditoribus permittitur possessio bonorum. d. l. r. l. siquis. 22.Τ. de here . inst. Itaque non recte inde colligitur, repudiatam esse hereditatem, quod dixerit heres se non aditurum: sed hoc agit ea testatio hercdis tantum, ut bona hereditaria tantisper creditoribus, vel curatori bonorum com mittan tu i , ne pereant vel corrumpantur. Nam idem fieri jubetur. & cum venter in possessione est, di pupillus heres scriptus tutorem non habet. d. I. I .F. de curat. hon. dand. Quo tamen ca su dici non potest, vel ventrem repudiasse hereditatem vel pupillum. Secundo objicitur l. t. C. de paci. ubi fidei commisitim condi. tionale pendente conditione recte dicitur conventione remitti. erisgo dc repudiari potest. Resb. Plus est pacisci se non accepturum legatum seu fidei commissum, quam illud repudiare, 'uia pactum

duorum consensu firmatur, at renuntiatio ieu repudiatio heredi. tatis vel legati, unius tantum consensum habet. Gl. 8cDD. ind. l. r. Itaque pacisci quidem possumus de jure nondum delato. l. pactum. 46. U. de paci. l. penuit. C. eod. sed frustra jus nondum delatum repudiamus. Ideoque repudiatione ista non obstante, si postea illud nobis defertur, possumus petere dc consequi. t. si ita sit seria

Tertio objicitur l. sisub conditione. r. & t seq. cum l. 1. S. se sub

conditione. i. d. de bou. ptis. sec. tab. tibi dicitur, pendente conditione posse heredem scriptum petere bonorum possessionem secundum tabulas. Resp. illa bonorum possessio est sinere. id est, caret commodo bonorum, & est imaginaria tantum. I. iis. et s. C. de in f testam. At bonorum possessio cum re non potest peti ante exi stentem conditionem. d. l. h. f.siquis ita. Bonorum autem possessio sine re ideo datur heredi scripto sub conditione, ante exu

SEARCH

MENU NAVIGATION