장음표시 사용
331쪽
stentem conditionem , ne alius forte qui potest jure civili evincere
hereditatem ab intestato, eam invadat, praesertim si heres scriptus sinat tempora petenda: bonorum possessionis praeterlabi. De hae bonorum possessione cum re & sine re tractat inpiau. infragm. tit. 2ψ. 26. dc 28. Concluditur ergo, quod repudiari hereditas pendente conditione non possit; & talis repudiatio non impedit, quominus postea purificata conditione acquiri possit hereditas ab coqui repudiavit. d. t. is qui heres. l. homine legato. I 8.j. UI. vel elec .leg. Decius ad i. qui potest. i 3 d. de R. I.
Heres qui ignorat conditionem, sub qua institutus est. extitisse, non potest adire hereditatem.
UT recte heres adeat hereditatem, scire debet hereditatem sibi
delatam esse. Itaque si ignoret, utrum pure an sub conditione institutus sit, hereditatem adire non potest. l. is qui heres. 33. ff. da uel vel omisi. her. Praeterea qui ignorat conditionem institutioni insertam extitisse, aut impletam esse, adire non potest. l. heres.la. '. de acq. vel omiti. her. Itaque si fato quodam 3c forte fortuna cres paruerit conditioni, sub qua institutus est, non potest adire hereditatem: debet enim certa scientia & deliberatione implere conditionem, hoc animo, quod velit conditioni parendo heres eH-ci. l. 2. & l. multum. 2I .ff. tae eond. Θ dem. Sed objicitur Is quis extraneus. χ I .g. g. de aeq. vel omist.heres. ubi dicitur, heredem ignorantem conditionem extitisse, poste adire hereditatem. Resp. Hoc non generaliter & indistiniste accipiendum est, sed eo tantum casu, quando quis est ex parte pure,& ex parte sub conditione institutus. Nam illi adeunti partem, ex qua pure scriptus est, altera pars invito accrescit, ergo multo magis. ignoranti. Itaque poterit hic adire hereditatem, licet ignoret alterius partis conditionem extitisse. Ita dictus S. finalis i. si quia extraneus. qui ambiguam continet sententiam, explicandus est. ex ἰ.si quis heres. 3ς. in princ. I. de aeq. vel smisi. hered. ubi ille in . tellemis diserte comprobatur. istrum. & Donet. ad d. I. si quis. 2 3. Secundo adversatur l.sed oesi desiva. 34. g. l .ff. de aeq. vel omist. hered. ubi diciditur, quod heres qui pure scriptus, sub conditione se in stitutum putat, di paruit conditioni, hereditatem acquirere potest. Resp. Ideo ille error non obest heredi in acquirenda hereditate, quia error sive opinio heredis cum veritate concurrit. Nam revera potuit adire, eo quod pure erat scriptus, & potuit opinione sua. quia impleta conditione perinde habetur, ac si pura esset
institutio. t si pupillus. 16. f. de cond. instit.
332쪽
Oui metu coactus adit hereditatem , non sit heres.
QVi metu verberum , vel alio justo timore coactus, hereditatem
adit, nihil agit. Ratio est, quia in aditione hereditatis requiritur libera dc spontanea voluntas: ergo coactio hoc casu nihil operatur. textus eli in l. 6. f. Celsus. 7. ff. dea uir. vel omiti. hered.
Objicitur l. si mulier. 2 i. f. penult. v. quod met. caus ges. em. Mi. si metus. 8 s. f. de acquir. vel omit t. hered. ubi dicitur, quod qui metu coactus adiit hereditatem, ipso jure sat heres, sed beneficio restitutionis in integrum ei succurratur. Resp. Quando quis simpliciter metu coactus adit hereditatem, ipso jure subsistit aditio, quia coacta voluntas etiam voluntas est, sed restitutio in integrum datur ex edicto, quod metus causa. d. l.si mulier. Aliud dicendum est in eo, qui metu coactus fallens adiit hereditatem, id est, aliud agens, aliud si mulans: hic ipso jure civili non fit heres. Unde beneficio quoque praetoris, id est, restitutione in integrum non eget. Fallens ergo dicitur adire, qui seorsim coram amicis potestatus est, voluntatem suam omnino contrariam esse aditioni, licet simulaverit metu se velle adire. Protestatio enim declarat animum protestantis, in iis quae pendent a mera alicujus voluntate. I. Nesennius. 34.
V. de neg .ges. Bart. ind. f. Celsus. num. i.&2. Hic itaque . qui fallens sive per simulationem coactus adiit hereditatem, ipso jure heres non erit, quia abest ei animus acquirendae hereditatis, atque ideo in integrum restitutio ei non est necesiaria. Pet. Fab. ad i. q. f.
secundo adversatur I. si patre. 12. 1s de riti nupt. ubi dicitur. quod si filius cogente patre ducit uxorem, quam non duxisset, si fuit et sui arbitrii, quod hoc matrimonium consistat. Itaque etiam ea quae a libera & integra voluntate proficisci debent, uti est hereditatis aditio, matrimonii contrahendi facultas, , valent, si per coactionem di metum gerantur. Resp. sub distinctione. Aut filius Propter reverentiam paternam consensit nuptiis puellae a patre suo nomine contractis, quam alias si sui juris fuisset, non esset ducturus, hoc matrimonium propter reverentialem metum non rescinditur. Ita intelligendac stii. .' patre. 22. Aut intervenit justus motus facti, ut si pater filium minis, carcere, aut verberibus coegit ad ducendam uxorem, dc tunc non valet hujusmodi matrimonium. sed tanquam metu contractum rescindendum est. d.ι. si mulier. S. se
333쪽
Iussus patris in adeunda hereditate praecedere debet, sed
auctoritas tutoris intexporitur perfecto negotio. IN hoc differt interpositio auctoritatis tutoris in negotiis pupilli.
a jussu patris in adeunda hereditate . quod tutoris auctoritas interponitur pexfecto negotio, justus autem patris tu adeunda heo reditate praecedere debet. Item jumus patris potest fieri per epistolam vel nuntium. auctoritatis interpositio non item. l. siquis mihi. as. g. usi um. 4.F. de adquir. vel omiti. hered. Sed videtur obstare l. obligari. v. f. penult. V. de aucr. Θ consensrui. ct curat. 8c f. penula. inst. eod. ubi dicitur, auctoritatem tutoris statim in ipsis negotio, non autem post tempus interponi debere. Sed si interponitur perfecto negotio, ut traditur in d. 3.1 sum. post tempus interponitur. M post ipsum perfectum negotium. Resp. Quod dicitur auctoritatem tutoris interponi periecto negotio. id intelligitur in continenti post perfectum negotium. Ratio est, quia quod parum distat, nihil distare videtur, te quae incontinenti fiunt, aftui inesse censentur. I. lecta. o. 1. de reb. cria. & ibi DD. Post tem pus vero . id est post aliquod intervallum, dc postquam discessum
fuit ad alia negotia, non recte interponitur tutoris auctoritas. Hanc interpretationem comprobat l. nunquam. 31. 1. de usucap. ubi diiscitur , tutorem non recte interponere auctoritatem in contractibus
pupilli post longum tempus venditiqnis peractum. Approbat Bart.
ια d. g. Iustum . num. 3. Secundo opponitur l. si pre opsolam. ςo.1s de aeq. vel omisi. hered. ubi dicitur , quod tutor servo pupilli per epistolam jubere potest, ut adeat hereditatem, quae tamen aditio tum demum rata erit, si prius servus adeat, quam tutor moriatur. Quod pugnat cum a. l. obligari. penula.f. d. auct. Θ eonsens tutor. ct eurat. ubi dicitur. quod tutor per epistolam auctoritatem interponere non totest, sed praesens negotio adesse debet. Resp. cum Aecursis d. l. so. quod hoc procedat, quando tutor auctoritatem praebet pupillo in contractibus, tunc enim necessario debet interponi auctoritas a tutore praesente in ipso negotio seu contractu, ut praesens sciat quid agais tur. Aliud obtinet in quasi contractibus, ut in aditione hereditatis. ubi tutor per epistolam jubere potest servo pupilli, ut hereditatem adeat. Nam ante aditionem tutor certus esse potest de viribusta conditione hereditatis. ITertio adversatur. quod consensus qui ad confirmationem actus requiritur . ex intervallo per rati habitionem interponi potest. I.
tutoris aucturitas ex intervallo in contractu pupilli adhiberi po
334쪽
test. Resp. Auctoritas tutoris pro solennitate acuis adhibetur, & ad integrandam pupilli personam requiritur. ι, quacuuque. 33. S. tili. Is de PubI. in remaci. ι. 3 C. de in int. rest. Ibitur auctoritas tutoris tanquam pars solennitatis ab ipso actu dividi non potest, quia solennia ab ipso amiseparari non Possunt. l. cum untiquitas. 28. C. det stam. l. heredes palam. M. g. in 1feod. I. I. g. l. l. continuus. i 33. F. de TD. Consensus autem non ad integrandam personam contra
hentis, sed ad confirmationem actus requiritur, ideoque etiam ex intervallo rem gestam sequi potest. ι.semper. 6o. f. de R. I. Sicut B: auctoritatis ipsa, quando ad commodum ejus qui confirmat, tantum requiritur, ex intervallo interponi potest. ι. iussam. i.f. de ιeg. 3.
Quamdiu potest ex testamento adiri hereditas, ab
intestato non defertur. T Raditur haec generalis regula in L quamdiu. 39. Is dea uir.
vel omiti. hered. & l. quamdiu. 89. F. de R. X. quod scilicet quamdiu adiri ex testamento potest hereditas, successioni ab intestato non est locus. Ratio est, quia potior est causa hereditatis, quae defertur ex voluntate testatoris, quam quae defertur ex dispositione legis, quia lex etiam nominatim ita se deferre hereditates significat, si testatus non fuerit. Et vulgo dicitur, quod provisio hominis tollit provisionem legis, ultimaque voluntas testatoris pro lege sereanda est. f. distonat. nov. in . denupt. Objicitur ι.s quis ita. 81. U. de hered. inst. ubi praefertur successo ab intestato successioni ex testamento . Resp. Ibi testator id expresse voluit, quia instituit heredes sub ea conditione, si legi-rimi heredes hereditatem vindieare nolim, tunc priore loco legitimi hereditatem vindicabunt. Cum enim lex statuerit in gratiam test, toris, potiorem esse ejus voluntatem dispositione legis, poterit te favori testator renuntiare. Secundo obstat huic regulae alia regula, qua dicitur. Quamdiu potest peti contra tabulas bonorum possessio, non debet dari secundum istulas. ι. aqui um. et .m de bon. posiste. tab. At per isnorum possessionem contra tabulas defunctus fit intestatus, perseeundum tabulas testatus. l. ut liberis. 17. C. de eotiat. Ergo hoc casu prior est causa intestati, quam testati. Ad evitandam nanc Objectionem sic accipe verba regulae, ex testamento scilicet justo& efficaci . tam jure civili, quam praetorio, quia si jure praetorio est injustuci, veluti si in eo filius emancipatus est praeteritus, perinde
est, qu6d ad illud jus attinet, ac si omnino intestatus decessisset.
335쪽
Tutor etiam qui non gerit tutelam. pupilla hereditatem adeunti auctor se potest.
D Upillus heres institutus, si plures habet tutores, quorum qui
L dam tutelam gerunt, quidam non, eo etiam auctore, qui tutelam non gerit. recte hereditatem adire potest. l. pupillum. 49. F. ιοacq. vel omiti. heria. Contraria est l. de auct. O eonsens tutor. ct eurat. ubi dicitur, quod si tutor qui tutelam non gerit, auctoritatem praebeat in contractibus pupilli, ratum id haberi non debet. Respondendum subdistillaetione tradita ab Agone in d. l. pu illum . Aut tutor voluntate sua non gerit tutelam, utputa si tutor contutori sito administrationem totam ultro cessit de commisit, et cum hujus honorarii tutoris auctoritate , qui nihil sterit, pupillus nihilominus hereditatem adire Potest. arg, ι. quo.sserte. I . S. I .F. desolui. Aut tutor invitus ab administratione tutelae a patre vel praetore remotus est; tunc si eo tutore pupillus hereditatem adeat, ratum non habetur. l. 3. 6.Marens. I. F. dea . . peris. tutor. 9 curat. Θc. Aliam solutionem vide apud Cuiae. tractat. 4. ad African. ad s. l. pupidum. 49. Ide eq. vel omiti. heres.
ASSERTIO XLIV. Cfui pater estoriosus, is sine iussu ejus heredita
1 Raditur in L. eum heres. ra .f. de adquir. vel omisi. hered. quod filius patris furiosi potest adire hereditatem sine ejus jussu. Ratio est, quia frustra expectatur patris jussus in adeunda heredit te , cujus consensus nihil operatur, cum jubere non possit. Quaeritur autem, an haec hereditas, quam filius adiit per se, acquiratur patri furioso, an vero filio adeunti Et dicendum est filio adquiri. Idque ostendunt verba haec ind. l. eum heres. Primo quod dicit, quod perinde habendum est, ac si paterfam. adiisset. Sed si paterfam. adiisset. sibi acquireret. Secundo quod dicitur, ei permitisti servos hereditarios manumittere. dominus est servorum, si manumittit. Opponitur I. furiosus. 63. U. da adq. vel omisi. heria. ubi scriptum est . furiosum posse adquirere hereditatem. per servum , vel eum quem habet in potestate, intellige filium. Respia Bart. μου d. l. furiosus. quod pater furiosus tunc acquirit hereditatem, quando fiusia iussu ος auctoritate curatoris adit. Si vero filius sua spon. Di baeo by Corale
336쪽
sponte adiit, sine jussu curatoris, sibi acquirit, non patri. I. ult. C. de curat furios
Heres implendo conditionim potestativam, sub qua ist-
tutus est, hereditatem statim adire censetur. ΡRobat & confirmat hanc thesin l. iam dubitari. 86. g. r. 1. de
her I. inst. Sed huic sententiae objiciur l. i. f. l. 1. de cond. causdat. caus nonsecut. ι. s pupillus. 16. δέ l. ei qui ita. 1 3. f. de cond. inst. ubi dicitur, quod qui implet conditionem , non cenietur adire hereditatem. Hoc enim tantum facit implementum conditionis, ut institutio pro pura habeatur, quae prius erat conditionalis. Itaque is qui implet conditionem, hoc ipso non emcitur heres, nisi postea se gerat pro herede. d. l. ei qui ita. Resp. cum Accurs dc Bart. in d. l. 86. f. i. subdit inctione. Aut heres implet conditionem eo antismo, ut sit heres, utputa, si dicat se ea mente parere conditioni, quod velit esse heres, di tunc implendo conditionem statim fit heres. Aut eo animo implet conditionem, ut puram tantum reddat. institutionem, ac deinde de adeunda hereditate deliberet &cernat. di tunc impleta conditione, liberum ei est vel adire, vel repudiare hereditatem. l. AntistiuI. 61.1. de aeq. vel omiti. hered.
Cujus rei legatario non est commercium, ei inutiliter
ea res legatur. L Fgari res non possunt, quae sunt extra commercium hominum , hoc est, quarum possessionem vel dominium nemo acquirere potest. Ulp. in fragm. tit. de domin. In hoc autem articulo ita diit inguendum . Aut heres, velis a quo relinquitur legatum, non habet rei commercium, sed legatarius habet, &tunc valet nihilominus legatum. l. mortuo. 9. S. Labeo. 2.f. de Iet. a. Aut legatario non est rei commercium, bc tunc nullius momenti est legatum adeo ut ne quidem aestimatio debeatur. l cum servusi 39. d. vlt. Is detegut. 1. Exempli gratia. Christiani servi est commercium, Judaeus tamen ejus commercium non habet. Ergo Iegatario si sit Judaeus, inutiliter talis servus legatur. I. unic. G. ne Christ. manc. heret. vet. Iudeus mel. payan. hab. ρος. . Objicitur l. se sires. o. g. de leg. I. ubi dicitur, quodsi res, cuissus commercium non habet legatarius, ab eo ρεν fideicommissum relinquatur ei, cui jua uon est possidendi. astimationem deberi. Sed ea lex
emendanda est, dc pollerior negatio dispungen da, ut hic sit sensus: Si
337쪽
Si legetur alicui res, cujus commercium non habet, & rogetur restituere ei, qui ejus commercium habet, valere fideicommis sum ex l. multum. N.ff. deverb. Obl. tibi dicitur, quando is cui aer uiri debet, capax est relicti, valere legatum, licet promissior seu ebitor non sit capax: alias nisi ita praedicta lex legatur. impossibilis erit ejus conciliatio. Ita notat Cujac. add. l. multum. Secundo objicitur I.fliusfam. a s .f.siquid alicui. s. U. deleg. rc ubi dicitur, si aliciti res legetur, quam capere non potest, tamen debetur aestimatio. Resp. sub distinetione. Aut legatarius est incapax legati propter delictum suum, ut puta si tutor pupillam suam duxit in uxorem, & hic nihil ex testamento ejus capere potest. I.
ult.s deleg. r. Ideoque inutile est legatum, quod tutor ex testamento ejus accepit, nec debetur aestimatio. Aut legatarius extrinsecus propter corporis vitium, aut legati qualitatem non est capax legati, ἐκ eo casu debetur aestimatio. Ucluti si claudo aut loripedi cursoris, vel muto legetur cantoris officium. Ita distinguit GLad 6. non solum. inst. de legat. quae communiter ab omnibus est apis probata.
ubi ferro incapaci relicta est militia, & tamen debetur aestimatio. Resip. Ideo debetur aestimatio, si sciens servo eam legavit, quia in legato militiae, hoc est, quando reditus ossiciorum annui in scholis alicui armatam vel inermem militiam exercenti legantur. aestimatio inest: dc tale legatum magis in quantitate, cujus servus non est incapax, quam in corpore consistit. d. l. mortuo. g. r. l. Titia. 874f. de leg. I. Cfae. ad d. l. multum. Ex hac decisione eleganter infertur, quod si a vasallo nudum alicui extraneo testamento relictum est, non valere legatu ni, adeo ut ne quidem aestimatio debeatur. Ratio est, quia cum laudum cxtra familiam alienari non possit, Zc extraneus ejus possidendi jus non habeat, neque ei per legatum relinqui potest. Curi. in ιrae p. fud. pari. 4. num. '6. Prasin loco a fetido ad emphyt. num. 16. per generalem regulam traditam in d. l. cum servus. b. ult. tunc necdcbetur ejus aestimatio.
Quantitas eadems ius legata, pluries debetur vo
lenta testatore. INter speciem & quantitatem legatam haec servatur differentia. ut
si q uantitas eadem saepius legetur, tunc pluries debeatur. Sed si eadem species saepius eidem legetur, tunc semel tantum debetur. quia res semel mea facta, amplius mea fieri non potest. I. plane.
338쪽
A ut in uno testamento eadem quantitas saepius relinquitur. & tunc semel tantum debetur, nisi legatarius probaverit defunctum volu .isse multiplicare legatum. Praesumitur enim, si in eadem scriptura saepius unum legatum scribatur, quod testator potius illud repeteredi inculcare, quam multiplicare voluit. d. l. plane. g. i. ubi ita sentit Gl. de Bart. aut testator diversis scripturis eandem quantitatem saepius legavit . utputa testamento & codicillis , tunc praesumitur volui si e legatum multiplicare. itaque saepius praestabitur. Exempli gratia. si testator legavit testamento so. di codicillis So. praesumitur facta multiplicatio. Ideoque debebuntur centum , nisi
contrarium heres probaverit. l. quingenta. i 2.1. de probat. Quod si vero dispares quantitates sunt relictae sive in eadem ultima voluntate, sive in diversis, tunc utrunque legatum praestabitur. textus notabilis in I. 3. f. eum Titio. I o. 8c I. cum centum. 9. f. de ad . vel gransfer. legat. vel eicommig. Zasau d. l. plane. S. I . num. IO.
Obstat huic doctrinae I. Sempronius. 47. U. deleg. 2. ubi testator cum unum testamentum duabus tabulis scripsisset. in uno legavit centum, in alio quinquaginta, deciditur, quod tantum quinquMginta debeantur. Resp. Ibi utraque quantitas deberi non potest,
quia testator non nisi uno testamento decedere potuit. Itaque in dubio minor summa debetur, nisi legatarius contrariam voluntatem probaverit. t. si ita. 34.1. de leg. r. Idque etiam confirmat haec ratio, quod in dubio potius heres est relevandus, quam gravandus. per t. tinum ex familia. 67. g.serem tuam. 8.1. de leg. 1. ubi dicitur.3uod testator in dubio praesumatur potius voluisse relevare here inem, quam onerare Zc gravare. Fac. I. Titia. 38. g. Se D. 2.1. deaur. O arg. legat. ubi dicitur, quod in dubio voluntas testatoris ita sit interpretanda, ut de minori summa Ze quantitate sensisse videatur. Uide late & solide de hac quaestione dimerentem Gomer. . in var. resolui. ad tit. de legat. num. 38. & s 3. Secundo objicitur l. libertis. i8. F. de alim. vel cibar. legat. ubi primo testator legavit testamento menstruos decem, deinde codicillis menstruos septem: in hac specie deciditur, quod posterius legatum tantum debeatur, acsi prior legata quantitas esset revoca ista. Resp. Ideo in illa lege minor summa in posteriori ultima voluntate relicta debetur, quia in priori legavit certis tantum personis seu libertis. posteriori vero legavit generaliter omnibus libertim hoc enim speciali casu minor summa debetur. Quando enim testator priori scriptura aliquibus legatum amplius relinquit, & in posteriori omnibus exiguius relinquit, tunc omnibus minor summa debetur, quia a priori voluntate recessisse videtur. Zas ad d. l. plane. I. num. 23. Uel aptius di melius responderi potest, quod hoc specialiter procedat in legatis alimentorum, ne ultra modum alimentorum quicquam habeant legatarii. Illud enim speciale est in legatis alimentorum. ut non multiplicentur, nec reiterentur.
339쪽
I. alimenta. I 6. S. basilica. a. 1. de alim. vel cibar. legat. Ita notat
Legatum in alterius liberam ct meram voluntatem con ferri non potest,sed in alterius voluntatem, tanquam viri boni arbitrium collatum, valet. Ρ Aulus de Ulpianus in l. i .F. DIeg. 2. 8c Lsenatuι. 43. g. legatum.
a. F. de leg. i. in arbitrium alterius conferri legatum . velut conaditionem, posse scribunt. Verum Modesinus ira ι. nonnumqFam. ς2. F. 4e cond. O dem. in alienam voluntatem conferri non posse legatum respondet. Haec JCrum responsa sibi contraria videntur, ut assirmantia & negantia. Charondas in liberis etres νων ea sic conciliat, ut si Iegatum in alterius arbitrium, tanquam quaevis conditio conferatur, ipsum valeat. tanquam si testator boni viri arbitrium intellexisset. Verum si hujusmodi sit legatum . ut testatorem, alterius voluntatem ita elegisse constet, ut ex ea legati dationem Pendere omnino, non tanquam ex boni viri arbitrio 1ensisse videatur . legatum est inutile. Sic enim de bonis suis testatorem disponere oportet. ut ultima ejus sententia ex alterius nutu non pendeat. sed ut ipse declaret ex suo ipsius arbitrio de jussit, quid post mortem suam fieri velit. Uera itaque haec est conclusio, quod in meram , liberam & absolutam voluntatem tertii non recte relinquatur Iegatum , sed in arbitrium tertii, vel per verba denotantia arbitrium recte confertur, quia tunc legatum illo. arbitrante essicaciter debetur. text. est qui sic debet intelligi in da. a.gri Ieg. 2. vel eo non arbitrante recurritur ad viri boni arbitrium. ι. penulti foed etsiquis. I. C. m. detegat. ι sis. 7y.1 delet. I. Gomex. tomo I. resolui. deIegat. num. 47. Similiter in heredis meram de absolutam voluntatem legatum poni non potest, ut si testator dicat, lego mitio ranis tum, se heres meus voluerit. d. I. senatus. g. Iogatum. Sed si legatum conferatur in arbitrium heredis, hoc modo, siastimaverit,si eo robaverit, se justum putaverit heres, legatum valet, & tene tur heres ad ejus praestationem. quia si fuerit justum & aequum. debetur. licet heres non arbitretur, vel contrarium decernat: quoniam quasi viro bono potius ei commissum est. non In meram ejus voluntatem collatum. d. l. c. l. II . S. quanquam. 74s de teg. 3. t.
Meteommissa. 464I de fideicommisi liberi. Ita pulchre tradit C ac.
lib. obf2. cap. 2. Praeterea in hoc tractatu alia adhuc antinomia occurrit: nam
Pomponius in d. l. si quis 68. U. da hared. inst. decidit non valere legatum collatum in arbitrium tertii, hoc modo, si Ditius volareis.
340쪽
Diversum decidit ingran. in I. i. f. da leg. 2. ubi videtur asse rete, utroque casu legatum recte relinqui . sive dicat testator', si Τ tius Capitolium ascenderit , an si voluerit. Resp. Apud inpiau. in d. l. i. haec 'ratio proponitur per interrogationem. Quid in . terest , sin mihi legetur , si Titius voluerit, an vero si Capitolium ascenderit i atqui nihil definitur. Cerium tamen est ex d. I. si quis . has formulas legati plurimum inter se differre. Ualet te. gatum, seu institutio heredis, sub conditione, si Titius Capitolium ascenderit: non valet, si Ditius voluerit. Ratio diversiitatis est, quia haec conditio se Titius voluerit, plane confertur in arbitrium Titii, se sola hic Titii voluntas quodammodo spectatur,
nec relinquitur aliquid voluntati testatoris. Itaque vitiosa est haec dispositici, quia testamentum est voluntatis nostrae, non alienarde rebus nostris dispositio.'At quando ita legatur, Cfo do lego, si
Titius Capitolium ascenderit, tale legatum valet, quia tunc testator certus est de sua voluntate, neque confertur. dispositio plene in Ti-
tu arbitrium, sed hoc principaliter agitur, ut aliquid faciat Titius, quod fortassis interest testatoris ad effectum deduci, 8cita non principaliter, sed in consequentiam pendet legatum ex voluntate Titii. Duaren. ad tit .ss decond. inst. Cometav. lib. I. com m. c. 6. Itaque quod in d. l.senaitia. g. 2. traditur in aliena voluntate les
tum poni posse, hoc accipiendum est ita, quod tacite poni ponit. ut in hac conditione accidit, si Titius Capitolium astenderit, expressu vero in alienam voluntatem legatum conferri non potest. Do
Objicitur etiam huic assertioni Lsiquis mihi. et s. q.s coram. Io Js de ncq. vel omiti. her. ubi valet aditio hereditatis, quae fit arbitrio Titii. Resp. In eo loco j iussus est filius a patre hereditatem adiro coram Titio, quod perinde est, ac si Titio sciente, intelligente di arbitrante adipe jussus sit,' id est, illius consilio&arbitrio, non voluntate: alloqui conferretur hereditatis aditio in alienum arbitrium. Invito igitur Titio potest adire, non debet & velle Titius, sed debet ades e, dc intelligere quid agatur, &consulere heredi, dii opus foret ; atque ita videtur heres adeundo paruisse voluntati
defuncti. I. coram. 2o . U. de T. S. ubi Cu eius.
Postremum objicitur l. Deirommissa. ii. f. sic icommissum.
s. g. de leg. 3. ubi dicitur, quod valeat legatum ita conceptum: Titio fundumaego. nisi heres meus noluerit. Resp. Ideo illud le- , garum valet, quia conditionale est, & primam voluntatem exi- , git: hoc est, si contigerit heredem semel voluissis, amplius sen. a. tentiam mutare non potest: ' quia in perpetuum tractum volunta- , tis ejus legatum non est collatum. Aliud obtinet in conditione, si volueris, nam ea futuri temporis tractum perpetuum includit, di mutandae voluntatis potestatem delatam significat. Ideoque tale legatum, cum heredem nullo modo obstringat, non Valet, arg. l. .