장음표시 사용
361쪽
Quod inter eos qui si initio partes habent, vel habere intelliguntur, quales sunt verbis tantum conjuncti, non sit locus juri accrescendi, sed inter eos tantum, locum habere jus accrescendi, qui ab initio solidum habent, & partes faciunt concursu. per ι. 3 1. de usust.
Impossibilis conditio vitiat contractus e testamentis vero adjecta pro nulla habetur, salva manente in- situtione vel legato.
R Atio diversitatis inter contractus & ultimas voluntates est ἰquod ide' impossibilis conditio adjecta vitiet contractus, quia imputandum est stipulanti seu contrahenti, qui hoc modo stipulatus est. Praeterea cum contrahentes adjiciunt contractui conditionem, quam uterque scit impossibilem, aperte ludificari, non vero quicquam agere voluisse censentur. I. non solum. 3i . Is de obl. 9act. In testamentis vero conditio impossibilis adjecta ideo pro nulla habetur, falWa manente dispositione, quod heredi scripto vel legetistario id non potest imputari, cum ii testamentum non faciant, iiDrue ignorautibus conditiones impossibiles adjiciantur. f.siimposnilis. io. inst. de inut.IV. S. impossibilis. io. inst. de hered. inst. l. i . s. de cond. inst. l. 3. U. de cond. O demonstr. Accedit δc haec ratio, quod impossibilis conditio ab uno testatore legato vel heredis institutioni adjiciatur, cui praesertim morienti facile contingere potuit, ut errore quodam seu mendo haec conditio exciderit. d. I.1. I. de cond. inst. Nec verisimile est testatorem moribundum ludere. nihilque agere yolutae, cum suprema haec sit'voluntas. & arbitrium testandi non redeat. l. i. C. de n. eeel. Denique ec haec ratio redditur, quod testimenta sint favorabilia, &. ideo benignior in iis sit interpretatio adhibenda. l. in testamentis. I 2.1. de R. I. obligationes autem non sint favorabiles, & ideo interpretatione non sunt adjuvandae. l. Arrianus. 7. F. de obr. ct act.
Adversatur huic doctrinae g. vlt. inst. de legat. ubi legatum reliis etiam ab herede, sub ea conditione, nisi turpe aut impossibile faetiim aliquod admittat, inutile & pro nullo habetur. Resp. Haec longe inter se differunt. Legatum simpliciter relictum sub condi tione impossibili, valet rejecta conditioner sed cum in poenam heredis legatur, nisi turpe aut impossibile aliquid praestet, tale legatum heres alvere non tenetur, ne ideo puniatur, quia non fecit quod facerc non potuit, vel non debuit. Vul. ad d. f. im
362쪽
perplexa . quae ita in se revolvitur, ut eXitum non reperiat, pro Impossibili nabetur , quae tamen conditio vitiat institutionem he redis. Resp. Ea impollibilitas quae non est in sola conditione, sed in principali dispolitione ad conditionem relata, vitiat quoque testamenta. Baro. ad 3. se impossibilis. insit. de inut .stip. Mercer. lib.
Tertio obstat l. eum heres. 4. g. i .s de flatu lib. ubi libertas ita relicta est, liber esto, si millier dederis. id est, millies centena millia
nummorum, ut interpretatur Antou. August. lib. 2. emendat. e. 6.
Haec conditio pene impossibilis est, di ideo inutilis est libertatia datio. Resp. Ea conditio proprie non est impossibilis. Impossibilia est, cui rerum natura obstat, ut puta, Si mare ebiberis . si degito eoelum tetigeris. Illa conditio proprie dicitur esse indissicilis, cui rerum natura non obstat, sed habendi dissicultas quaedam, ideoque ea conditio suspendit libertatem. arg. t. contin ua. 33 7. f. illud. q. f. derio. Conditio impossibilis nihil suspendit, sed pro non scripta habetur. Aliam solutionem vide apud Anton. Fabrum lib. 6. eouis
Quarto objicitur l. 6. F. de cond. inst. ubi dicitur, si quis institutus sit sub conditione, si intra triduum post mortem testatoris
fecerit monumentum, cum impossibile sit intra triduum monumen. tum perfici, quod conditio evanescat quasi impossibilis. Resp. locus ille ita intelligendus est, non quod institutio hoc modo facta sit inutilis, sed quod tempus in conditione appositum pro nihilo habeatur . tantumque temporis conceditur a judice , intra quod monumentum perfici poterit. Hoc enim in bonae fidei contracti bus, ta legatis, dc heredum institutionibus obtinet, ut Ob temporis augustiam non vitientur, sed tantum temporis judicis arbitrio concedatur, intra quod actus perfici poterit. t. insulam. s8. f. I . U. loeat. conduci. Quoci diversimode in contractibus stricti juris obtinet. qui propter augustiam temporis vitiantur. l. 2. f. qui ita. 6. f. de eo
quod cert. loe . dari oport. Menoch. e ais.jud. lib. 2. cent. s. quast. So.
Ultimo opponitur, quod impossibilis conditio innominatis contraesibus adjecta eos non vitiat, Qui enim dat aliquid, ut fiat im- fossibile, siquidem sciens conditionem impossibilem dat, non ha-
et condictionem: sin autem ignorans dat, conceditur repetitio dati. Probat hoc l. 6. C. de cona. ob eaus dat . ubi dicitur, quod qui ignorans dedit filiae liberae manumittendae causa, repetat. Ergo si sciens det, condicere non potest. Idem evincitur exl. S. C. u. tit. ubi datum ob causam repeti traditur, si causa non sequatur, nisi conditio impossibilis sit adjecta. Sic in l. s. C. eod. statuendum, ignoranter aliquid datum militi, ut negotia aliena procuraret, duo casu datur condictio dati, cum miles non possit esse procurator terius. I. militem. 7. C. de procur. Ad haec respondendum, quod
in hoc proposito accipiatur conditio pro modo. Conditio impon
363쪽
fibilis vitIat contractum. veluti, si calum asterieris. si mare ebiberis. quia haec obligatio nunquam existere aut incipere potuit. Quod autem iub modo datur, hoc statim effectum habet. etiamsi modus , non possit sequi, id est, dominium ex obligatione modest itatim
transfertur, nec revocatur propter modum non iecutum, nisi
ab ignorante datum iit ι. Mavia. 44. f. de manismus testam. Conoditio suspendit obligationem, modus non item. ι. cam ab eo. r. f. de contr. empι. adιις. ad .gι. in d. ι. 8.
FiliusAdeicommisso gravatus, unam tantum quadrantem detrahere potest jure civili.
Confirmatur haec sententia per I. iubemus. 6. C. ad SC. Treb. ubi diserte statuitur . quod filii rogati restituere portionem suam hereditatis, retenta quarta ex SCti Trebelliani dispositione. dodrantem restituant. Verum cum jure novellarum aucta sit leo gitima liberorum, permissum est filiis de hereditate restituenda gravatia. portionem legitimam. hoc est . trientem vel semissem pro numero liberorum retinere. Ita expresse decidit novella. 39. cap. i. in princ. Secundum argumentum est ab intelligentia humani animi. Acommuni intellectia depromptum. nimirum . quia quadrantis appellatio, cum sit pars assis, concipi animo dc intellediu nequit. nisi supersit di reliquus maneat ex asse dodrans. Cum igitur filius pro legitima unum quadrantem detraxit, non potest praeterea al. terum Trebellianicae nomine detrahere, ut integer maneat dodrans fideicommissario. Tertium argumentum. Lex Falcidia constituit, ut omnino li berum sit dodrantem bonorum legatis erogare, & de eo disponere pro suo arbitrio. I. I . f. ad i. Falla. Eodem autem consilio si fine introducta est Trebellianica portio. quo Falcidia: ne libera testandi facultas ultra dodrantem minuatur. 9.sed quia. s. inst. damoisom. hareditat .cte. Quartum. Vis, natura & proprietas quartarum haec est, ut unius
deductio & perceptio impe)iat & excludat aliam, di altera in alteram imputetur. ι. Papinianus. 8. j. si quis impiae . de inus est. ubi hoc tribus quartarum speciebus probatur. Contra hanc thesin adfertur tale argumentum : quod quarta legitima debetur jure naturae ut filio, altera illi debetur ut extraneo, seu ut instituto heredi. ex SCto Trebelliano. Quoties autem duplex auxilium ex diversis causis alicui defertur, utrunque locum habet. arg. l. qui non militabast. 78. g. vlt.s e herH. inst. t. quoties. P . F. do R. 1. I. tuterum. Q. f. do his qua urin ign. aufer. Resp. Iu
364쪽
In legitimam computantur quaecunque capit filius jure hereditario ex bonis defuncti. Ergo & quarta Trebellianica, quae capitur jure institutionis, computatur in legitimam portionem filio debitam.
ι. ex tribus. 26. I. quoniam novelia. 29. C. demus. testam. Item in quartam Trebellianicam computantur omnia, non solum quae jure institutionis, sed etiam quae ullo modo mortis causa capiuntur. l. in quartam. 9 . l. acceptis. 97 .F. ad. I. Falc.
Secundo opponitur, quod filius legitimam jure naturae capiat. ut debitum quoddam . nov. i. de hered. is Falci . inprafat. g. 2.& c. I. g. r. Unde videtur, quod de residuo detrahat adhuc quartam
Trebellianicam. arg. l. irritum. 8. C. ad. l. Fale. Resp. Legitima non dicitur esticaciter debitum a patre, quia eo nomine non com-
etit aliqua actio filio contra patrem, sed naturale debitum appelatur in I. scimus. 36. f. illud. 1. C. de inus test. ideo quia pater filium ea defraudare non possit, nisi justam ingratitudinis causam committat. Unde Zc filius nihilominus in legitima institui potest, di tenet ea institutio, capitque eam tanquam heres. Tertio Objicitur l. quoties. 67. 1s as l. Falc. ubi ex duabus legibus deductio conceditur heredi, ex duplici causa deductionis. Cum enim alicui plus legatum est et, quam ei capere liceret. de trahitur prius Falcidia, tum id quod capere non potest ex lege Julia.
Ergo eodem exemplo in fidei commissaria hereditatis restitutione. deductio fieri poterit tam quartae legitimae exi. Glicia. quam quadrantis ex SC. Trebelliano. Resp. Hoc dissimilis deductionis cauissa fieri vetat. Nam in specie. d. t. quoties. partem heres retinet jure suo, partem vero vitio legatarii. In proposita vero specie utramque partem suo jure habere contendit . ut filius, & ut heres scriptus. Quod leges non permittunt. Sic & nepos, ab avo adrogatusfc eae heredatus, non exercet querelam inoisciosi, quasi non habeat Ictis gitimam , cum habeat quartam debitam adrogatis ex constitutione D. Pii. I. Papinianus. 8. 9 si qui impubes. r s. ff. de inoff. test. Ita eleganter di pulchre tradit subtilissimus de acutissimus GuDe.ilis.
Contraria autem sententia, quod filius rogatus restituere hereditatem , possit detrahere legiti mam, simulque quartam Trebellianicam, jure canonico est prodita es expressa. eaque toto terrarum orbe in scholis & judiciis est recepta, teste Guidone Papa quas .sa. Eaque sententia judicando approbata est in curia Hollandiae . uti relatum extat in decisionibus curiae Hollandiae, decis 37. anno 1 3 83. s. Jannuarii. Vide Horom. in isi. quasi. quasi .ult. ubi comis munem Canon istarum sententiam graviter & erudite impugnat. Sic ergo statuendum est, quod jure civili filius rogatus restituero hereditatem, duas quartas non detrahit. l. quoniam. lo. C. Ad I. Icid. l. coheredi. 4 i. g. cum filia. a. ff. de vulg. εω pupill.subsi. sed juris canonici quctoritate retinet. c. Runucius extr. de testam. Itaque
365쪽
que hujus controversae haec decisio communiter a DD. est approbata; quod si filius jussus est restituere hereditatem, ut tunc semis hereditatis illi adj udicetur pro utraque quarta, detrahendo illi legistimae nomine trientem de quadrantem, trebellianicae quartae viisce, ex besse restante. Ita in judiciis quotidie observari, notat dius de Batiandier, in tractatu de legitima. artic. 13. uum. 68.
Liberi non leventur simplicem donationem a parentibus
sibi factam conferre ; juxta communem DD.
opinionem. Issicilis est & abstrusa quaestio. an simplex donatio a parentibus liberis facta, post mortem parentum sit conferenda, te aequaliter cum reliquis fratribus dividenda. Et verior saniorque est sententia, quam etiam usu fori hodie obtinere notat Mesemb. in parat. F. de collat. quod simplex donatio non conferatur : quae comprobatur hisce firmissimis rationibus. Primo si fiat haec liberis suis. & in potestate patris constitutis,
ideo non confertur, quia morte patris demum convalescit donatio. I. 23 . C. de donat. int. tr. 9 ux. Quae vero post mortem p tris demum acquirunt liberi, ea non coguntur conferre. t. a patre. U. l. nδc emancipati. Is. C, de collat. Secundo quod si emancipato
filio fiat donatio, ideo non confertur, quia eo ipso quod donatio valuit, essicaciter res est alienata, atque ita ut extraneus heres institutus non confert, ita nec filius emancipatus Sed in hac quaestione dissicilis occurrit antiomia inter i. filia.'I8. C. fami l. ercisc. 8TI. si donatione. 3. C. decollat. Nam in l. filia. aperte deciditur, quod filia donationem a patre sibi factam , non teneatur fratribus conferre. Contrarium in I.se donatione. asseritur, quod filia fundum a patre sibi donatum, cum sororibus caeteris Communicare di dividere teneatur. Verior mihi videtur responsio Cfacii lib. obf. 3. e. 3o. M lib. s. c. I 7. tradita, quod in specie. t. filia. non fuit locus collationi, quia ex testamento successerunt. liberi. Cum enim expresse ibi dicatur, si non contrarium patris judicium probetur, filiam rem sibi donatam a patre debere praecipuam habere, apparet hoc procedere, quoties liberi ex testamento patri succedunt. ι. I . C. decollat. At in specie d. l.si donatione. fuit Collationi locus , quia ab intestato fuit successio delata. Uerum hodie ex nov. II. etiam ex testamento inter liberos locum habet collatio Secundo vehementer inter se pugnant I. ut liberis. i7. in fin. C. de eollat. cum l. penuit. C. eod. nam in l. 7. statuitur, ea quae parentes liberis in ipsa emqncipatione donant, conferri. Contra in ι. penuit. Diuitigod by Cooste
366쪽
I. ρεntiis. statuitur . simplicem donationem faciam a patre liberis, non venire in collationem . nisi pater tempore donationis hanc legem suae liberalitati imposuerit. Haec antinomia videtur ita con .cilianda, quod in d. l. ut noeris . non agatur de simplici donatione. sed de donatione, quae fit ob causam. puta quam parentes faciunt liberis tempore emancipationis, ut habeant quo se ipsos, liberos. uxorem . suamque familiam honeste alere & tueri possint. per
I. ult. C. de emanc. lib. Donationes vero ob causam, quales sunt donatio propter nuptias, dc dos in collationem veniunt. d. l. tit liberis. M l. Alia. 3 1. C. eod. Sed a. l. peuult. agit de simplici, pura de propria donatione facta a patre filiis, quae non confertur. Ita tradit onus ad a. l. ut liberis. C decoliat. qui notat totam illam l. ut.
liberis . loqui de donatione ob causam. non de donatione simplici. Adde quod in I. ut liberis. Imp. Leo tradat jus vetus, cum dicat se hoe pro tenore prace. tentium legumstatuere. Verum in l. penult. quae est Iustiniani statuitur jus novum quo derogatur antiquo juri, ibique expresse statuitur, quod simplex donatio hodie juri novo non
Porro haec decisio, quod simplex donatio non conferatur inter liberos, cessat duobus casibus. Primo si esset inaequalitas, utputa quia unus liberorum accepisset dotem aut donationem propter nuptias. quam conferret, alius vero haberet simplicem donationem: tunc enim hinc inde fit collatio. Secundo si expresse dixit donator, ut fieret collatio d. l. penuit. I. si quando. genera oliter. 2. C. de inus testam. Non obst. textus de jure novo, in auth. ex testamento. C. de collat. ubi traditur. quod ita demum cessat collatio dotis. & aliorum datorum . si pater hoc expresse dixit. Ergo nihil dicendo, nec protestando semper habet locum collatio, quia ille textus deber intelligi de donationibus ob causam, simili nus
doti, quia dictio alius. alia, aliud, posita in a. auth. ex tes amento.
est repetitium similium text. in I. plures apochis. 39. C. dem. instr. e. juncta gl. in ι. per diversas. C. mandat. Itaque cum dicit in Lauth. ex resamento. quod cessat dotis, is aliorum datorum collatio, si pater hoc expresse desigvavit, intellige aliorum datorum ob causam , puta dotis, vel donationis propter nuptias. & causa militiae. Ita recte notat Accurs in d. auth. ex testamento. Approbat & sequitur
Dicitur autem donatio simplex. quando pater bona certa donat filiolam. inter vivos. quemadmodum talis donatio fit inter extraneos. Item quando pater emit fundos filii nomine. eique tradidit, censetur simplex donatio. l. filia. S. C.famil. ercise. Quando autem pater donat filiolam. bona aliqua, ut ea habeat in peculio, utis
puta cum dixit: Fili tene, do tibi istas res, o separatim adminis a rationibus oe bonis meis; tunc filius non habebebit ea praecipua; sed venient in collationem. t. certum. i 3. C amit. ercisc. I.filia liret.
367쪽
ra . . de eollat. Petri Deob. in pract. libet. in inter. restit in act. restisspersonati. Vide latius de hac quaestione Fachm. lib. s. eonis .,Mur. 8o. & lib. 6. e. 64. M 6ς. ubi notat hanc sententiam DD. magis esse communem. quod donatio simplex non conferatur inter liberos. d. e. 8o. Idem tradit Vitriis in tractat. de cod. quast. l. num. I. 1. 3. . s. α 6. i
Fratrum filii succedunt patruo in eapita, non in ivet ,
G Ravis est & anceps inter m. digladiatio, si fratrum filii soli
inter se succedunt patruo, an tune hereditatis divisio fiat in stirpes . an vero in capita. Gl. Bart. Cyn. M Angel. tradunt in stirpes eos succedere. Quibus novissime adstipulatur Sonsserim in comment.Ρud. parte. v. num. Ioci ta multis seqq. Verum Azo dc Sa. lyc. in Auth. celsante. C. de legit. Hred. docent eos in capita succede re, hoc est, hereditatem patrui aequaliter inter se partiri, secun dum numerum personarum. per I. I. f. interdum. s. para hered. pet. & l. a. ω haec Bareditas. a.F. desuis is legit. heres. ubi expressis verbis iste casiis deciditur: quos sequitur Zasius insingui. intellias. bb. r. c. 7 .ET Hotom. in illust. quas. quas . t . ubi affirmat, hane semientiam Galliae partamentis di in comitiis Germaniae esse approbam tam. Idem testatur Guido papa. quas. I 43. Sequuntur hanc opinio. nem DoneII. lib. p. eomment. e. 4. raudus libr. I. quas . fur. c. 24. Harpretat. ad trine. tit. inst. do hered. qua ab intest. num. 368. ες
quaestionem eleganter disseruit Anton. Faber in disputatima θνευ subjecta tractatui de re nummata. Haec conclusio probatur hoc invicto argumento. Hereditas Imter eos qui pari gradu distant, pariter aequaliterque dividenda est. d. f. has hereditas. Cum ergo fratrum filii pari gradu a patruo distent, aequaliter quoque inter se hereditatem diuribuent, hoe est, in capita, di secundum numerum personarum. Verum in contrarium adfertur S .sidefunctus . nov. I s. ubi de. ciditur , quod fratres & fratrum filii in hereditate patrui succedant in stirpes. Resp. Tunc demum fiatrum filii in stirpes suecedunt, quando una cum suis patruis 8c avunculis ad hereditatem patrui sui vocantur. Eo namque casu fratrum filii beneficio repraesentationis succedunt, cujus repraesentationis hic est effectus, ut successio in stirpes dividatur. Hotom. d. loeo. Repraesentationis enim jure veni re, est in locum ac vicem patris sui intrare, ac eam partem acci.
Pere, quam pater, si vixisset, habiturus esset, quod est in stirpes
368쪽
succedere. Quod beneficium repraesentationis competit solis fratrum filiis, quando una cum patruis in successione concurrunt, non quando soli inter se succedunt patruo: quia tunc jure proprio, dc ex sua persona, non alieno beneficio succedunt. Itaque si soli ve viant, in capita divident hereditatem. Particula enim tune, qualm p. in d. nos. ii S. verssedis sis. utitur, extremitatem temporis significat. l. 4. f. de cond. θ ήem. & praecise restringit successionem in ilirpes ad eum casum, quo fratrum filii cum patruis concurrunt, non cum inter se soli succedunt. Secundo adfertur hoc argumentum. Fratrum filii excludunt patruum defuncti, qui similiter in tertio gradu est. d. g.si defunctus. vers. illud palam est. Hoc non fit alia ratione . quam quia repraesentant patrem suum, qui si viveret, patruum defuncti excluderet, quia uno gradu ipsum praecedit. Ideoque filii fratrum ibi in stirpes necessario succedunt. Resp. Hoc fit ideo, quia naturaliter successio ab intestato magis ad descendentes quam ad ascendentes devolvitur, cum votum hominum sit . ut posteris suis seu descenis dentibus potius, quam majoribus, vel iis qui parentum loco sunt, bona sua relinquant. l. nam. o si. i p. J. de inoff tes.
Tertio Sonsbecius ex d. ue. unde consequens est. nov. t I S. c. 3. tale
argumentum adducit: ibi statuitur, quod si defunmas reliquit --
trem ex uno latere junctiam , dc Datris ex utroque latere conjuncti filios, quod hi Datris filii excludant in successione patruum ex uno latere conjunctum. Quod fieri non posset, nisi illi fratrum
filii patrem suum repraesentarent: cum enim Dater ex uno latere conjunctus praecedat eos uno gradu . non possunt Dareum filii eum a succeilione excludere, nisi jure repraesentationis succedant in locum patris. Itaque cum veniant jure reprrientationis,ideiabent in stirpes, non in capita succedere, alioqui patrCm non re
praesentarent. Resp. Ideo ibi fratrum filii in stirpes succedunt. quia veniunt ad exclusionem patrui superstitis ex uno latere juncti, neque inter se soli de successione contendunt. Praeterea idcirco ibi fratrum filii jure representationis succedunt in stirpes, quia ex
duplici latere seu vinculo cognationis attingunt patruum defunctium, frater vero superstes ex uno tantum latere illi jumnus est cognatione: atqui duo vincula magis lignant, quam unum.
Quarto opponit Sons ectu . f.si vero neque fratres. I. d. nov. II S.
e. 3 . ubi asseritur, quod post Datres & Datrum filios reliqui cognati vocabuntur ad successionem in capita, dc non in stirpes. Ergo si sint fratrum filii succedent in stirpes . cum successionem in capita admittat Imp. solum post fratres & Datrum filios. Resp. Sonsbecius non bona fide recitat textum, nam inseritur in A. f.sivero Meqise fratres. haec clausula: Si non extent fratres o, fratrum filii, sic ediximus, tune hereditar dividetur in capita. At vero Imp. solum
ante constituit, quid juris esset in successione patruelium, quando
369쪽
vocantur cum propriis patruis vel avunculis ad hereditatem patrui. non ubi inter se soli succedunt. Et haec sententia, quod patrueles cum inter se soli sunt, succedant patruo in capita, &non in stir pes, post varios conflictus D D. crebrius obtinuit, & in Germania servatur constitutione Caroli U. Imp. anno 29. in Comitiis Spirensibus approbata , sub tit. Wie Brutter enu Schwester XinderuForser. lib. 8. desuccus ab intes. c. 3. reste Minscent. 3. . 94.. vide Ain. lib. 6. cimtroversjur. c. 3. qui plane sententiae nostrae suffragatur . di argumentis Sonsbocii solide de copiose respondet. Postremo notandum quod jure statutario Hollandiae haec sententia etiam observatur in succellione seudorum, uti attestatur Celeberarimus JG. Cornelius Nesadius in eleganti tractatu suo desuccessi
ne seud. iuris scripti Holiandici. e. 6. de success. seud. patr. num. 7. ubi ita scriptum reliquit: Soli autem fratrum filii ex Anonis sententia, post inextricabilem interpretum conflictum, ct non nisi Impe ratoria auctoritate decisum, viritim. seu in capita, defuncto patruo
Donator non tenetur de evictione, nisi ad eam se nominatim obligaverit.
GΕneralis de certa juris regula est, quae recitatur a Paulo lupos. seutent. tis. I i. quod lucrativae rei possetares ab evictionis actione depelluntur: Cum ergo donatio sit titulus lucrativus, se-Juitur, quod donator evictionis nomine non teneatur, sed tra endo liberetur, ne liberalitatis suae merito in damnum incidat, nisi illius rei periculum nominatim in se receperit. I. Aristo. I 8.
f. ult. V. de donat. ι. x. C. de evici. I. Pulianus. I 3 .,ult .f. da V. O. Faber ad g. alia. institui. de donat. Additur di alia exceptio, nisi sciens Ze dolo malo rem alienam donaverit: tune enim conveniri potest de dolo. d. I. Arso. f. ult. l. ad res donatas. 62. f. daadii. edi I. in DD. communiter ita distinguunt. Aut donatio incipit a promissione, aut a traditione. Si a promissione, tenetur de evictione donator: si a traditione, non tenetur, sed communis illa distinino non subsistit. Cur enim qui promi fit se donaturum, gravius duriusve devincietur, quam qui statim rem donavit. Eoa res tu addit. d Gomeet,. ad tit. de empl. Ο, vend. Refutatur & haec distinctio solide per d. l. JuIianus. f. ula. ubi a praecedenti conventione inricepit donatio. & tamen textus decidit, non agi illo casu de evi Etione . sed traditione protinus reum liberari.
Objicitur l. r. G. de jur. dot. ubi statuitur, quod qui rem alie nam in dotem dedit, si a traditione incepit, evictionem non prae
370쪽
stat: Si autem a pactione di promissione incepit, tunc quia non corpus, sed id quod interest donatarii, spectatur, evictio praestatur. Ergo quia donatio hodie nudo pacto di promissione perficitur,
I. si quia argentum. 3ς. 3.sedsiquidem. s. C. de donat. tenetur donator de evictione. Resp. Alia est causa donationis, alia dotis: nam dos non liberalitatis causa datur, sicut donatio, sed propter onera matrimonii, l. dotem. I 6. F. decor. ρε ι. di dos non est causa lucra tiva ex parte ejus, qui dotem accipit. sed onerosa. l. ex promissione. 39. F. de obl. i, ad . Itaque non est mirum quod promitar dotis
teneatur praestare, ut ea marito frui liceat. At iniquum est donato. rem ex sua liberalitate damnum facere. l. so. f. de rejud. Secundo objicitur. Qui ad dandum tenetur, cogitur rem facere accipientis. l. ubi autem. 7s. f. ult.F. de V. O. Sed donator tenetur ad dandum. Ergo tenetur transferre dominium: l. senatus. 33 .f. I.j. de mori. ea . donat.&per consequens de evictione tenetur.
Resp. Imp. ait in l. si quis argentum. 3 s. g.sed quidem. s. C. donat. teneri donatorem res donatas tradere, & quod dicitur donatorem ad dandum tόneri, hoc de iis rebus accipiendum est, quas dare, id est, accipientis facere potest, hoc est, de rebus propriis , non Hienis.
Donatio omnium bonorum, certave illorum partis, valet.
Omprobatur haec assertio ex l. omnes. I7. g. l. . qua infravd. - ered.fact.sunt ut restit. ubi donatio omnium bonorum inter viis vos valida censetur, nisi in fraudem creditorum facta sit. Secundo
hanc decisionem expressa constitutio Justiniani comprobat, in ι.siqWis argentum. 3 s. g. sed et si s . C. de donat. ubi donatio assis bono ἀxum, vel certar partis emcax est ec valida, ita ut totam substantiam
Verum objicitur, quod per hanc donationem aufertur donatori libera testamenti factio, quia qui universa bona sua donat, nihil retinet. de quo testari possit. Deinde per pactum essicit aliquem heredem, hereditas autem pactis non potest deferri. l. 4. C. de inut. sip. l. eum duobur. ν a. S. idem respondit. p. F. prosoc. Resp. Donatori semper aliquid relinquitur, unde se tueri dc testari possit; quia in generali obligatione & alienatione bonorum ea non continentur, quae verisimile est specialiter quenquam alienaturum non fuisse: ut sunt vestes. supellex, jumenta, mancipia dc ministeria nece Gsaria, de quibus moribundus donator disponere potest. l. obligatione. 6. cum l. beqq. F. de pignor. Secundo qui donat omnia sua bona. tantum praesentia. non futura donare intelligitur: quia vocabulum siua veι m a denotat proprietatem, di ad praestus tempus re