Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

CENTURIA III.

Si Dis ex aliena materia bona side novam speciem fecit, qua ad pristinam materiam reverti nequit, sit facientis.

SPecificatio est modus acquirendi dominium jure gentium, in

quo haec regula observatur. Quod qui ex aliena materia bona fide novam speciem efiscit, quae ad priorem materiam reverti non potest, hanc sibi acquirit. Veluti u quis ex alieno hordeo coquat cere visiam, vel ex alienis tabulis faciat navem vel aedificium. l. 7. f. cum quis ex aliena. 7. l. in omnibus. 24. lineo ex meis. de acq. rer. dom. s.cum ex aliena. 2 r. insit. derer. divis Ratio est, quia forma dat esse rei; sed is qui facit novam speciem, addidit foris mam. Ergo cum primus produxit rem in rerum naturam, merito

facienti debetur dominium. ι. Iulianua. 9. S. si quis. a. f. ad exhibend. Objicitur huic decisioni haec regula JCtorum. Euod ex re mea superest, id meum est, ejusque vindicandi jus habeo. I. solum. 49. f. r .s de rei vind. d. l. Iulianus. 6squis. 2.1. ad exhib. Resp. Uera est ista regula, eo casu, quo quis sciens ex aliena materia fecit noavam speciem; hic non est novae speciei dominus , sed contra eum superest materiae domino ad exhibendum adtio. De eo enim aperte loquitur Paulus in d. f. si quis. Unde apparet eum, qui bona fide novam speciem fecit, eum speciei dominum futurum. Ita notat

Donesi. lib. 4. comm.jur. eis. c. ix. Uci dicendum . quod ex re mea non mutatum superest, hoc meum est. M id vindicare possum squia ad pristinam causam reverti potest. Cum vero nova species eraticitur, quae non potest reduci ad pristinam materam, tunc prior res extincta censetur, ideoque a quo est species nova essecta, ejus est merito ipsa res noviter facta. l. mulieris. I 3. S. I. f. de V. S. I. quid tamen. lo. L. 3us quib. mod. usust. amiti. Secundo adversatur regula juris, quae dictat: Neminem Iompletari debere cum alterius Iactura. I. nam hoc natura. I . f. de cond. indeb. Quod videtur hoc casu fieri: nam is qui fecit novam speciem, locupletior fit ex re aliena, cum jactura domini materiae. Resp. Hoc casu domino materiae consultum est actione in factum, contra eum, qui novam speciem fecit, qua materiae suae amissae aestimationem consequitur. I. in rem. 23. 3. item quacunque. s. vers idoquo in omnibus. F. de rei vind. Postremo opponitur l. Minicius. 63. F. de rei vind. ubi traditur. quod navis ejus sit, ex cujus materia facta est. non autem ejus, qui navem ex alienis tabulis extruxit. Resp. In ea lege refertur sententia

Sabinianorum, qui indistincte dominium novae speciei addicebant

domino Diqiligeo by Corale

382쪽

domino materiar; quae tamen sententia non obtinuit. Nam cum Sabiniani dominium nova speciei tribuerent domino materiar, eo

quod sine materia nulla species estici posset. Proculiani vero addicebant ei, qui novam speciem fecit; media sententia aliorum JCtorum extitit. qui hoc diitidium ita composuerunt, ut si species resolvi pollit in pristinam materiam, ejus sit, cujus fuit materia; ut si ex alieno aere facta sit statua, quae facile resolvi potest in ses. Contra novae specie dominus fit qui fecit, si non possit species resolvi in pristinam materiam . itaque si quis ex alienis tabulis navem fecit, navis ejus erit, qui fecit, quia navis in tabulas reλlvi non potest. d. l. se ex meis. Eaque sententia probata est a Jusiniano ind. g. eum ex aliena. Aliter & nove statuit Anton. Fab. lib. 6. e. nit. ubi vult speciale jus obtinere in eo, qui ex alienis tabulis navem extruxit, quod scilicet pertineat navis ad dominum materiar, seu tabularum. Idque specialiter receptum est in navi aedificata, propter eam rationem . quam J C. in v. l. Minicius. subjungit, quia proprietas navis earine causam Aequitur, hoc est, quoniam carina

veluti selum navis est, cui superficies cedit, sicuti aedificium selocedit, quia neque aedificium sine area, neque navis sine carina subsistere potest.

Thesau s in loco publico vel religioso inventus, pro dimidia parte inventori, pro dimidia Aso cedit.

G Ravis hic occurrit antinomia. Nam in g. thesauros. 39. 1U. darer. disis scribit Justinianus, ejus esse thesaurum, qui eum iri sacro aut religio loco invenit. Contrarium in ι. ult. V. de jur. e. Divi fratres constituunt, videlicet si in locis publicis. res io-ssve thesauri reperiantur, quod media pars fisco vindicetur. Variae sunt ad hanc objectionem responsiones: sed mihi maxime placet conciliatio Hotomanni ind. S. thesauros. 8c Charonda. lib. I. 3πιθα- των , quam & probant Alciatus lib. 7. Parergone. I. in fin. 8c Frane. connan. lib. 3. comment. jur. cap. I. qui statuunt. distinguendum esse inter locum sacrum seu religiosum, quod alius locus sit sacer quodammoGO privatus, veluti quem quisque sibi constituit illatione mortui in proprium dc familiare sepulchrum, in cujus fundo majores sui sunt sepulturae conditi: habebant enim veteres sua familiariati hereditaria sepulchra. l. s. Sc6.F. de relig. oesumptoun.cte. Quem thesaurum ibi quis invenit. sibi vindicare potest, tanquam in suo loco fundove repertum. Ita accipiendus est. d. g. rhe- μυς. Divorum vero fratrum rescriptum de iis locis sacris accipiendum est, in quibus est aliquod jus fisci , dc quae publica aucto-

. ritate

383쪽

CENTURIA III. 3ς f

ritate sunt constituta, ut sunt templa & caemiteria moribus nostris. In his thesaurus pro dimidia fisco cedet pro altera parte inventori reo quod sacrorum seu religiosorum locorum cura ad Principem spectat.l. 1 .ia ulι.f. ne quid in locsacrsat. Et haec distinctio compro. batur novissiimo jure Feudorum. tit. s6. quasint regal. lib. 2. sudor.

ubi dicitur, quae in locis sacris vel religiosis reperta sunt, quod horum dimidia pars Caesari cedat. Alitor dissolvit hanc antinomiam

Forner. lib. 2. seleiaton. e. 26. Aliter Contius ad S. thesauros. inst. derer. div. Aliter Ioannes Robertus. lib. I. recepi.jur. civilis lectionum. e. s. Denique Antou. August. in lib. i. emendat.jur. c. 3 . tradit haec

duo loca, scilicet f. religiosum. inst. de rer. divis & l. 3. 6.siin locis. io. g. de jur. Dc. adeo contraria di pugnantia esse, ut nulla ratione possimi conciliari. Quem sequitur Nicolaus Genoa in tractatu de conciliationibus legum contrariarum, in conciliatione dissidii inteν

Dominium sine pusione acquiri non potest.

P Robatur haec thesis in I. eum res. 32. C. de probat. I. qui predium.1 3. C. de Asr. pigu. Ratio propositionis est, quia causae S. ciens dominii est voluntas transferentis M accipentis, materia. res de qua fit conventio , forma, traditio dc apprehensio vacuae ponsessionis. l. i. F. de aeq. veIamiit. polis ubi diciditur, quod dominium rerum coepit ex naturali possessione. Objicitur l. quisquis. 28. C. de donat. ubi rei donatae dominium transfertur sine traditione, per solam retentionem ususfructus. Resp. Qui retinet rei donatae usumfructum, vi ipsa possessionem. N per consequens proprietatem tradidisse videtur. Eo ipso enim quod usu fructuarius esse voluit, videtur ad alium transtulisse possessionem, eumque suo ministerio fecisse possessorem, ι. quod meo. 38. Τ. de aeq. vel amitt. ρα. Sc per consequens dominum : quia qui dominus est, usu fructuarius esse non potest: cum reSsua nemini serviat.gi. elegans in d. l. qui sequis. Secundo objicitur, quod rei hereditariae dilegatae dominium ipso jure transfertur in heredem dc legatarium, quamvis ejus ponsessionem nondum sint nacti . l. a Titio. 64.f. desuri. ι. Iogatum. So. F. deleg. a. Resp. Hoc ideo fit, quia jure civili 8c legibus xii. tis: illud introductum est, ut dominia rei legatae, &rerumhereditariarum directo a testatore in heredem de legatarium transeant. ut extrema defunctorum judicia citius ad exitum perducau. tur : quamvis possessio defuncti non transeat ad heredem sine corporali apprehensione possessionis. l. cum heredes. 23.1f. de aquir. veι amitt. pQ.

Tertio ου Gooste

384쪽

Tertio objicitur l. si fundum. i6. F. defund. dor. ubi mulier fu

dum quem alter bona fide possidebat, re prope jam usuceperat. marito in dotem dedit, quem fundum maritus dicitur posse vinclicare. Unde apparet fundi dotalis dominium ad maritum translatum esse, licet vacua possessio non sit ei tradita, utpote cum ab alio possessio ejus detineretur. Resp. Ibi dominium fundi dotalis non est per traditionem translatum in maritum, sed mulier actionem 1ibi pro fundo dotali competentem transtulisse censetur in maritum:

quo facto fundum dotalem tradidisse intelligitur quia dotis datio

habet vim cessionis actionum. Ordinarium namque 5c vulgare est, ut mulier nomen vel actionem in dotem det. quod tunc facere inistelligitur, cum rem dotalem dare aut tradere non potest. Praeterea dicitur eti a mulier rem doti dare, quando promittit vel destinat se doti daturum. licet traditio nondum sit secuta. ι.serem asimatam. 4. Cum Isseq. 1. dejur. dot. Cont. lib. I. di p. c. 8. Quarto objicitur l. commissoria. 4. C. de pali. int. empl. ct vend. eomposit. & l. i. C. de donat. qua με mod. vel cond. Θc. ubi domi nium sine traditione, vel vacuae possessionis apprehensione acquiritur. Resp. Non novum dominium ibi acquiritur. sed vetus. quod ante habuerat dominus. retineri fingitur: quia ea lege leconditione res erat tradita ab initio, ut stati m rediret ad dominum conditione commissa. Vide plenius & uberius de hac quaestione disserentem nane. Hotom. in il ser. quasi. qua se. ri. ubi septem objechionibus contra hanc assertionem allatis erudite 8c solide responis det. Amplectuntur de probant hanc sententiam Connan. lib. r. comment. juri cap. 8. Mins cent. i. obf. m. Godaus ad ι. 188. f. da V. S. Contrariam sententiam, quod etiam sine possessionis tradiistione dominia transferuntur, tenent & sequuntur Donest. 4. eomament.jur. c. 19. Philipp. Matthatis ad i. ri. st de R. I. Petrus Gium ad i. I 2. C. de probat. ubi idem tradunt onus, Barrotur, Baldus. Ealycetus, Angelus di Fulgosius.

As snstet 1 o LXXXII.

Unum tantum est genus possessionis, Er duo in Iolidum ejusdem rei possessores esse non possunt.

ΡRima conclusionis pars confirmatur hisce rationibus. Primo ad

possessionem requiritur rei corporalis apprehensio. & tunc dicimur possidere. cum rei corporaliter & naturaliter insistimus. l. r. F. de u q. vel omitt. pus i. nemo. ro. C. de atq. , retin. p . Sed hae corporalis rei detentio penes plures esse nequit. Ergo nec plures eandem rem possidere possunt, hic civiliter, ille naturaliter. Secundo id probat. l. 3. f. penuis.1 de aeq. ωal omist. p . ubi dicitur, udum esse genus possidendi, causas vero seu modo. acquirendae

385쪽

possessionis esse plures. Tertio convincitur hoc manifeste ex definitione possessionis, quod possessio sit detentio rei corporalis cum animo dc opinione domini. Theoph. ad tit. inst. per quas per cuiq. Acquir. l. r. f. Scavola. 1 p. 1 si is qui test. lib. esse jug. erit. 9c. l. si

mini. At dominium penes duos simul esse non potest; dc perconsequens non sunt duae possestionis species. una civilis, altera natu Ia duo. I9. U. de precar. Concludendum igitur, quod civilis possessio differat a naturali, non substantia, sed qualitate. Proprio cit unum possessionis genus, in quo duo concurrunt, animus tat Actum, puta ut quis rem corporaliter teneat. ec animo seu opinione domini possideat. Haec civilis possessio est, quae ex justa causa acq uirendi dominii possidetur & apprehenditur ab eo, qui se dominum credit. Ideo civilis dicitur, quia jure civili maxime defenditur

Oc approbatur. d. l. nemo. Naturalis possessio, quae ec corporalis dici- tui, Cit, quando quis corporaliter rem tantum detinet non animota affectu ne imi habendi. t.stipulatio. 38. f. hac quoque T. V. deverb. obl. ι .se eum qui . 26.1L. de donat. int. vir. 9ux. Cujac. in parat. C. de

acquir. retin. ρος. & lib. obf. 9. c. 33. Sic fructuarius de creditor . cui pignus a debitore traditum est, possident naturaliter, quia non possident animo domini, sed alio quodam animo bc jure. Sic credi. tor jure pignoris possidet, non animo & cogitatione domini. l. cum ct sorti . 3 s. f. ult. 1. de pign. act. l. perservum. 3 7. in princ. U. duacq rer. dom. Haec naturalis possis ilio, non proprie & absolute, sed abusive possessio dicitur. l. naturaliter. i 2.1.dε aeq. vel amittis . . . f. ι j pro her. Contius. lib. I. disp. c. v. Pulchre uolom. c.

Quod attinet ad alteram thesis partem, fuit hic articulus dium ui tumque agitatus inter Proculianos & Sabi manos: sed si verum Preinus mi ueamur. Proculianorum sententia, tanquam iuri & rationi magis consentanea. probata, duo eandem rem in solidum Postidere non possunt. Sabiniani tamen existimarunt duos in soli - , , Riu: ei possessioreSCxiitere posse, ut unus juste, alterinjusta Postideat. ι. 3 . S. ex contrario. 1. de adquir. vel amitt. ptis. Ut in precario accidit: is enim qui precario rogavit, & qui precario accepit, uterque possidet. l. is habet. ι s.f. eum qui. . f. de precar. Uerum sicut paria sunt, aliquid nullum essh, aut injustum & vitiosum esse. I. quotier. 61 quisaii . eu. cte. sic & hoc casu precaria possessio tanquam ino uita dc vitiosa pro nulla habetur. Nam is qui precario dedit.

ab eo qui precario accepit, possessionem quandocunque vult aufer re potest. l. qui precario. I . U. deprecar. l. i. q. ult. U. utiposs. Similitei ego pos adere possum justa ex causa animo, tu eandem rem via ut clam nihilominus tenere potes: sed judex mea in s olum posses-1ionem tuetur. Ego enim semper ob id pro possessore habeor . Quia competit mihi interdictum undo vi, vel de claudestina pon

386쪽

sessionis superior sum. t.siquis vi. r7. Is de cq. veI. amist. Us. Unus igitur tantum potest esse verus rei dominus, vel possessor insolidum. ι. se ut certo. s. s.si duobus. r s.feommod. Possessio non admittit consortem in solidum, sicut nec dominium.

In amittenda possessione non opus est animo ct corpore: sed aliquando solo animo, aliquando solo corpore amittitur possessio.

Non sicut ad acquirendam possessionem animo & corpore

opus est, ita in amittenda possessione utrunque requiritur. Probatur per l. 3. f. in amittenda. 6. f. de acq. vel amitt. pus ubi dicitur , solo animo amitti possessionem, quamvis corpore re

tineatur.

Cui tamen obstat I. quemadmodum. Is de acquir. vel amisi. poss& I. fere. 3 de R. I. ubi dicitur, quod simul utrunque requi. ratur in amittenda possessione, affectio stilicet M animus, item corpus ti factum. Huc referendaem. peregre. 44. S. ult. 1. de A q. mel amisi. posf. ubi dicitur, si id quod corpore alieno possidebam, veluti per colonum, aliquis ingressus vi colonum dejecerit, me ignorante, amitto possessionem. Ergo in amittenda possessione non requiritur animus, ignorans non habet animum. Resp. Tria sunt genera possessionum. Quarundam rerum possessionem retinemus solo animo, quarundam animo nostro & corpore alieno, quarundam animo nostro, & corpore nostro. Primo . . veluti selis tuum aestivorum & hybernorum: secundo, ut per corpus servi, coloni, inquilinit tertio, ut res quibus incubamus. Amittitur possessio stlo animo, praecipue rerum, quas possidemus solo animo, ut sunt saltus hyberni vel aestivi, quos certis tantum temporibus corpore nostro detinemus. l. 3. j. saltus. II. 1s de acq. vHamilt. pus Horum possessionem amittimus solo animo, quia de eorum possessionem Mo animo retinemus, licet corpore nostro iis saltibus non incumbamus. l. 4.C. de aeq. ct retin. post. Interdum resolo corpore amittitur possesssio, veluti cum per ministerium alterius possidemus. d. l. peregre. f. ult. Hoc indicat particula in . a. ι fere. f. de R. I. posita , quae modum acquirendae & amittendae possessionis claudicare designat. Cfae. ad tit. inst. de inlata. Masrit. C. de acl. ct retin. pus. Hanc sententiam approbat & Contius lib. I. dsput. e. s. ubi asserit, in amittenda possessione sitis esse considerare animum, quia cum animo desino possidere. simul&cosepore desinam possidere necesse est: quia invito animo corpus nihil

ossidere potest, & remoto possidendi animo nulla possessio intelis igi poterit, quamvis corpus adhuc sit in fundo: sicut possidere

387쪽

non dicimus eum, cui dormienti aliquid in manu ponitur. I. r. f. 3.1. de acq. vet. amisi. post Joannes antiquus glossator aliter hanc antinomiam conciliat. qui ait, veram quidem esse regulam. quae dicit, non nisi corpore& animo amitti possessionem . si incipias amissionem a corpore, id est, si corpore desinas possidere; nam tunc requiritur praeterea, ut etiam animo possidere desinas. Sin autem ab animo ncipias. ait regulam esse falsam: quia si animo nolis possidere, non est ne Cesse, ut corpore discedas a possessione.

Possessio defunm non transit adstium, sine nova appre

hcnsione, secundum communem DD. opinionem.

Ilius juris civilis opinione haebetur pro domino bonorum paternorum vivo adhuc patre: sed tamen Possessor bonorum patris non censetur vivo patre. Ideoque possessio non continuatur morte patris in filium, sed opus est nova apprehensione: x filii si heredes sint. jure scripto ingredientur vacuam possessionem borinorum paternorum ἱ ut notatur in I. MD. C. de edict. D. Hadr. tolis Iend. c. Sin autem possessio occupata sit per alium, habent liber remedia adipiscendae possessionis, non autem retinendae vel recuperandae , quia non possunt dici retinere possessi onem. vel spoliari possessiono, quam nunquam habuerunt. Ola. class. da action. beanse. Ratio decidendi est, quia possessio est facti, ideo ad eam acquirendam corporali apprehensione opus est. l. 3. l. quemadmo dum. 8.1s de aeq. vat amitt. pus dominium autem in jure consistit. α fictione legis nititur. Unde sicut hereditas, quae jure potissimum di intellectu constat, sola aditione acquiritur. ita Se dominium , quod jure M animo quoque comprehenditur, sola agnitione di declaratione mentis percipitur. . Probat hanc sententiam. I. cum heredes. 1s. F. de aeq. vel amitt. poss ubi dicitur: Cum beνedes instituti fumus, adita hereditate omnia quidem jura ad heredem tramini sunt possessio autem non transit, nisi naturaliteν sit apprehensa. Et haee opinio, quod possessionis continuatio non teso jure influat in heri redem. sed quod facto & apprehensione hominis sit opus. l. in usu acvιonibu . 1 f. F. de divers temp. prascript. hodio in camera imperii judicando est approbata, teste Minf. eent. 3. observ. 38. 8c Andr. Gail se,. a. obf. pract. obstrυ. r ra. Facit ad confirmationem hujus propositionis, locus qui extat apud Regium Prophetam Davidem Psal. a. ubi cumDavidi Regi in persona Christi promittitur regnum. ejusque posteris . non sol min Judaeos, sed etiam exteras gentes. quae in Judaeorum de Israelitarum locum erant cooptandae, Inquit:

1'ostia4 μ ma , O dabo tibi gentei in hereditatom , O possumnam

388쪽

ivam terminos terra. Ibi non sufficiebat, ad hoc ut dominium rerugni in gentes Davidi regi a Deo Opt. Max. concederetur, sed adjucitur, ρο dabo tibi possessionem terminos terra, quia dominiam regni non potuit solo animo M voluntate propagari & continuari in post ros regis Davidis, nisi quoque possessionem regni in gentes simul apprehenderent, & adipisterentur. In contrarium iacit i. cum miles. 3 o. f. exquib. eaus. major. Oe. quae dicit possessionem defuncti continuari in heredem. Resp. lbi possectio pro usucapione accipitur, ut lex declarat . cum ait, poniesionem etiam hereditate non adita impleri lc perfici: id est, haec usucapio. quae inchoata est a defuncto, continuatur di transmitti.tur ipso jure in heredem sine ipsius apprehensione. Objicitur quoque Pauli sententia in l. h. S lium. a. f. pro here . qui ait, naturalem possessionem vivo patre penes situm esse, in re sibi a patre donata, ita ut nec usucapere possit filius titulo pro herede rem sibi a patre donatam , quasi continuata, non novo titulo acquisita possessione. Resp. Illa lex loquitur tantum de rebus filio a patre donatis de traditis, quas cum filius naturaliter semel possidere coepit in vita patris , pro herede eas nequit usucapere :Propter regulam juris, quae dicit. neminem sibi is causam posses sonis mutare posse. l. 3. f. istud quoque. I de acquir. veIumiit. possess pro herede tamen nihilominus caeteras res usucapere poterit. Vul. ad 3. sui autem. instit. de hered. quai. O diis Vide de hac propositione Alciat. lib. 4. paradox. c. i s. Coras. lib. 6. miscet. c. I a. de I 3. Huic autem decisioni moribus Galliae derogatur: nam consuetudo feneralis est in tota Gallia, quod te moriseisit levis, id est, quoderes succedat in possestionem defuncti, & quod possessio defuncti continuetur in heredem, ita ut heres possideat bona defuncti

sine nova apprehensione. Chaslan. inconsuet. Burgund. rub. 7. f. r . Huc pertinent, quae tradunt chin.. lib. 6. controv.jur. c. II. Gai lib. a. obf. M. I 28.

Regulariter judicium petitorium cum possessorio cumulari potest.

AGi simul de adipiscenda, vel de recuperanda possessione, iade proprietate potest. Ac si prius actum sit rei vindicatione,

ea pendente, nec intermissa, proponi potest interdictum unde vi. I. an eadem. I 4.3.M. F. de excepi. reijud. l. eumfundum. 18. g.

ult. f. de vi is mi arm. e. pastoralis. extr. de eaQ. pus is prop. gι. in l. si de vi. F. de judie. Sed an cumulatio petitorii & possessbrii in interdicto retinendae possessionis admittatur, maxime dubitatur: utputa, cum aliquis rei vindicationem lateatasset, quae posses-

389쪽

sori minime erat conveniens, respuit, & interdictum tis intentavit: quaeritur, an admittenda sit ejus petitio. Et vide. batur prima facie non admittenda, quod intentando rei vindicationem, videbatur possessioni renunciasse, cum rei vindicationa non agat qui possidet, sed ea detur contra possidentem. l. officium.

do rei vindicatione videtur possessionem amisisse, Sc in adversarium transtulisse. Non ergo competit pro retinenda possessione interdi istum uti possidetis ei, qui amisisse possessionem videbatur. Ad mittendum tamen ad interdichrum uti possidetis, Ulpianus respondet in l. naturaliter. Ιχ. f. nihil commune. ι .ff. de adquir. vel am. υ

pus. Neque dicendum, eum videri renuntiasse possessioni, eo quod coepit agere rei vindicatione. Nam voluit retinere possessionem. sed non scivit, qua ratione id facere posset. Non est autem aequum ei qui in edenda actione aberravit, aliam actionem a praetore de ne gari. l. habeat. 13. Ide inst. ac . Haec igitur est sententia d. S. nilui commune. Quod si actor cum non constaret ei se possidere, egit

rei vindicatione , ac si non possideret. licebit illi suo jure melius cognito, tantii per dilato illo judicio, interdicto uti possidetis expe

obf. c. 3 . Hotom. inissust. quoi . quast. 29. DD. ita communiter intelligunt f. nihil commune. quod admittatur cumulatio petitorii cum interdicto uti possidetis, retinendae posscisionis causa, quando diversae possessionis respectu intenis

tantur. Utputa quando intentans petitorium possidet tantum civi. liter, seu animo retinet tantum possessionem: adversarius vero possidet rem corpore, utputa quod altero absente ingressus sit fundum clandestine: nam tunc potest absens reversus, qui animo retinuit possessionem civilem, intentare judicium petitorium rei vindicationis, pro recuperanda naturali possessione existente penes adversarium. d. l. incium. θc pro civili possessione potest eodem

judicio pendente intentare interdictum uti possidetis. eo quod turbatur facto in civili sua posse Tione propter istam naturalem. quam tenet adversarius. l. iduo. 3. in princ.ffutiposs. Neque hoc casu ulla contrarietas impedit cumulationem petitorii & possessiorii retinendae. I. clam po ere. 6. f. qui ad nundinas. i . f. de aeq. vel amitt. pus ubigitis. Oldend. in praelud. cIU. 2. Qui de hac quaestione plura requirit, consulat Audream Fachinaum libro octavo controveris parum juris, capit exto.

SSquester est apud quem plures eandem rem, de qua controverata est, deponunt, eo fine, ut tamdiu dum lis durat, custodia-

Insequestrum non transfertur possessio.

390쪽

tur, di postea victori litis reddatur. I. 6. 7. M t 7. Is depef. Issequa-ster. ii o. 1. de V. S. Solet enim res de qua controversia est, litigatorum voluntate tradi sequestro, ut eam servet ad exitum controversiae, de deinde victori restituat. l. proprie. 6.F. depost siquis. p. f. Labeo. g. . de dolo. Quaeritur autem, an & quomodo sequester possideati Et probabilior veriorque mihi videtur sententia, non aliter sequestrum possidere, quam si ea mente fiat sequestratio, ut possessio de qua existit controversia, dimittatur. Alias custodia rei commissa videtur, non possessio. I. interes'. 39. F. de acquiri velamiit. pus. Quod si incertum fuerit, qua mente res sequestro deposita sit, Willellio minime in eum translata videbitur. Objicitur l. licet. I7. S. rei depUita. i. f. depos ubi dicitur. res

deposita proprietatem panes deponentem manere , sed Θ possetis nem, nisi apud sequestrum Lepos tasit. Resp. Tum demum postes.sio transit in sequestrum is cum constat partes habuisse animum dimittendae possessionis. d. l. interesse. Nec obstat d. l. licet. quia ibi incertum erat, uter ex litigantibus possideret: dicit enim J C. neutrius polpesponi id tempus procedere. Quibus verbis innuit, cum utraque pars se possidere contendit, nec constat aperte quis possideat, tunc possessio trans sertur in sequestrum. Alias cum constat auempiam solum possidere, possessio non transfertur in seque

rum. Coras lib. g. misc. c. a. Ratio est, quia nemo prassumitur

suum jactare velle, aut animum dimitendae possessionis habere. I. cum de indebito. Ide probat. Unde in dubio potius propter securitatem litigantium custodia judicii seu sequestro mandata videtur insequestratione, quam ut possessio tran nata dicatur. Secundo Opponitur . r.extr. deseques. pos7. ru I. ubi dicitur etiam ex necessaria sequestratione transire possessionem in sequestrum . dum inquit Ponti Et prelibatam posse ponem Celsintis sequesrari mandavit. Resp. Possestio ibi non proprie accipitur. prout est jus insistendi rei, sed possessio pro re ipsa dc agro ponitur. Neque est novum, ut po pusionis verbo ipsa res mobilis vel immo.

bilis contineatur. ι. interdum. 78. ff. e V. S. l. Imperatores. 1 .ff. deserυ. urb. rad. DD. communiter ita distinguunt, quod in volunta. rio sequestro, quando partes volentes rem apud sequestrum deponunt , possessio rei depositae transeat in sequestrem per d. L licet. 7. f. rei deposita. 3.1 depos. Aliud obtinet in sequestro necessario, quando judex penes sequestrem rem deponi edicit, ne forte partes

ad arma. di rixas perveniant: t. si cujus. 13. q. sed inter. 3. P, deus r. tunc enim non transit possessio in sequestrum , sed penes

eum qui possidebat, manet. d. I. interesse. Ita communiter a DD.

SEARCH

MENU NAVIGATION