Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

possessione. Aliud dicendum est, si depositarius rem apud se depositam abnegaverit, & inficiatus fuerit: tunc enim furtum non facit neque dominum possessione subvertit. textus in l. 3. S.s rem. 18.1. de acquir. vel amitt. possess. l. i. dcl. Misiciando. 67.1f. de fur t. Ratio diversitatis est, quia ad hoc ut furtum committatur, di domini possessio intervertatur, factum di contrectatio aliqua requiri tur. Furtum enim non solo verbo, non scriptura, non animo. sed contrectatione committitur. l.si quis uxori. F2. S. neque. 19.1 de fur t. Sed vehementer obstat huic assertioni t.1Demnisinem. s de acquir. vel amitt.ptis. ubi dicitur, si rem apud te depositam negare. di tibi possidere constitueris, protinus amitti possessionem. Ergo non est necessarium, ut res deposita loco moveatur, ad hoc, ut amittatur possessio. Resp. In ista lege depositarius non solum constituit rem depositam negare, sed etiam contrectavit. & loco mo vit. Ouod colligitur ex verbis legis quae sic habent: Si tibi possidera constitueris. Dum enim dicitur, quod sibi possidere constituerit. factum denotat, quod scilicet rem contrectaverit, Moco moverit. Alioqui enim non poterat sibi possidere, cum ad acquirendam Possessionem apprehensione de corporali facto opus sit. I, 3. iuprincipa. de acquir. vel amitt. poss. Zas ad d. g. si rem.

Qui precario possidet, interdicto uti possidetis eve risi potest.

DAtur precario possidenti interdictum uti possidetis contra

omnes , Praeterquam contra eum, a quo precario accepit, seu

Sed obstat L eerte. 6. f. is qui rogavit. 1.LI. de preear. ubi dicitur eum qui precario rogavit, non possidere. Ergo nec interdictumuli possidetis ei competit. Resp. Quando sic precario res concedi tur, ut impetrans possideat, tunc in terdicto retinendae possessionia is experiri potest. Uerum in allegata lege contraria tantum precarium concessum est, ut quis precario ad tempus in fundo moretur. Ideoque ei interdictum uti possidetis non competit, quia nec civiliter, nec naturaliter possidet. oldendoνρ. elag. 4. ah. I 6. in affinib. remed. Cum ergo nominatim fuit possessio precario concessa, tunc haud dubio acquiritur possessio precario accipienti. I. ct habet. IV. S. eum qui. deprecar. ubi inquit Pomponius: Eum, qui precario rogaviι, ut sibi possidere licear, nancisci possessionem, non es Iubium. Secundo hic adhuc alia occurrit antinomia. Nam in I. qua uno ARDissilir oosl

402쪽

que. i 3. g. interdum. t .F. de Publ. in rem. act. dicitur precariam possessionem justam esse dc legitimam. Contrarium asseritur in l. Pomponius. I 3. f. cum quis. g. acquir. vel amitt. possess. & in ι. eum heres. gr. g. da divers temp. prascript. ubi assirmatur, precariam posseΩsionem esse vitiosam. illaque tria vitia possessionis, quod quis vi, clam, aut precario possidet in eodem gradu collocantur. Responderi potest dupliciter: vel quod precaria possessio dicitur injusta. respectu illius, a quo quis precarium accepit: vel quod verius est, quod precaria possessio respectu civilis possessionis, quae ad usuca.

pionem requiritur, vitiosa censeatur; nam ille qui precario potadet. usucapere non potest. ιsquis diuturno. it. 1. emit. vind. d. I. cum heres. ι. Pomponius. I 3 . Ssioqui. 7. F. de acquir. vel amitt.

Pupillus animo desinere possidere non potest, corpore potest.

Pupillus sine tutoris auctoritate possessionem animo amittere non potest, quia animi judicio caret, sicut furiosus. l. Fuisimus. 7. f. plane. ro. U. ex quib. caus in por eat. Corpore tamen potest desinere possidere sine tutoris auctoritate. I. possessionem. 29 de ncquir. πει amist. ρί . quia res facti jure civili infirmari de convelli non potest. l. r. S.se vir. 4. 4s de aequis. vel amisi. p. . id est, jus civile essicere non potest, ut qui exivit de fundo, non exierit. Jus civile faetam infectum essicere non potest. Caeterum cO ore per se solo non amittitur possessio. Sed obstat L pupibus. tr. J. de aequir. reν. dom. ubi dicitur, ne naturalem quidem possessionem pupillum amittere posse . nisi Praesente tutore auctore. Resp. Quid hic dicitur, intelligendum est tam de civili, quam naturali possessione; hoc modo, ut pupiulus neque eivilem possessionem, quaς jure M animo domini lianetur, neque naturalem, quae alio jure subnixa est, velutiussisse eriis vel pignoris jure, animo amittere possit sine tutoris auctoritate, corpore saltem ab eo possit discedere. sed quae discessio absque animo in causa amittendae possessionis nihil em est, quia possessio

absque animo non amittitur.

Objicitur secundo I. a. Ssia pupillo. r s.f pro empl. ubi qui a pupillo absque auctoritate tutoris bona fide rem alienam emit, cum ignoraret eum pupillum esse, usucapere potest. Resp. Utilitatis ratione propter justum errorem id receptum est, ut emptor qui emit rem a pupillo. qui omnium opinione existimabatur eme pubes, usticapere possit ι quia justus error ad perficiendam usucapio. nem nemini nocere debet. ι. quod susto. Ir.Τρηρ empl.

403쪽

CENTURIA III.

AssERTIO C. Possessis per eounum, commodatarium, ct depositarium,

quamvis alteri locet, commorit, vel deponat, retinetur. SI rem tibi commodatam . tu alii existimanti eam rem tuam esse, commodaveris. ego qui commodavi, non desinoeam Possidere. ι. qui universas. 3O. g. ult. f. aeq. vel amitt. Us. Sed objicitur huic sententiae l. si pignore. s 4. f. t .F. da furt. quκ lex commodatarium, qui rem commodat sit, furtum facere trudit. Itaque si furtum facere ait, dominium possessione rei inter vertit. Ergo dominus possidere desinit. Resp. Non desinit possideare, quia etsi per eum cui commodavit, non possideat, quia fur est. possidet tamen per secundum commodatarium, si ipse furti conscius non fuerit; puta si putavit, ut non abs re ponitur in d. g. HIt. rem fuisse commodantis. Uel potius responderi potest . quod

commodatarius qui invito domino rem alteri commodat, non tam possessionis, quam usus furtum facit d. t.Fpinore. 3. r. Cum enim per commodatum non transferatur possessio. I. rei commois

data. 8. 1s hammia. sed usus tantum ι sequitur, quod commoda tarius per solum commodatum factum invito domino . faciat uidem furtum ipsius usus. sed tamen possessionem domini non

intervertat.

Secundo statuitur. me retinere possessionem, si colonus meus fundum alii locaverit, quod suo jure sine vitio facere potest. ι.se

id quod. 2 s. g. s. f. do adquir. vel amitt. possi. mora. C. de loeat Oeondus. Itemque. si is apud quem rem meam deposui, apud alium

rursus eam deposuerit. quod etiam suo jure facere potest. t. si is apud quem. 16. Is dapos Quod enim mihi eostodiendum datum est, positim iterum alteri custodiendum dare. Sed objicitur ι. non solum. 33. f. qui pignori. 4. f. de usucap. ubi traditur, dominum desinere possidere, si depositarius vel commo. datarius rem alii tradiderit. Resp ibi commodatarius vel depositarius ex causa habili de idonea ad transtationem dominii alteri rem tradidit, puta ex emptione vel donatione, quo casu intervertit ponsessionem domini. At si rem alii commodaverit, putans rem ejus esse, vel si deposuerit apud alium, vel si alii locaverit. putans rem ejus esse, non desinit dominus possidere. II. dc Bart. in d. l. qui universει. s. uis.

404쪽

AE e thesis late & copiose satis confirmata

est Centur. m. Assert. LXXX i l. Et convincitur porro hoc necesilario argumento ,

quod possidere est vacuam rei possessionem apprehendere. arg. l. 3. in princ. f. de a Z. empl. Quod quia a duobus in solidum fieri non potest, cum, si unus semel rem apprehenderit. non potest alius ab- lute&selide eandem rem occupare, nisi alter possidere desierit. l. certe. 6. g. I. F. de

re r. l. 3. g. ex eontrario. I. ciam. 6. f. qui ad nundinas. I. 1. de AH.

mel amitt. pQ. sequitur, duos in solidum ejusdem rei possessores.

. esse non posse.

Objicitur I. sfinita. is plura . is.1. de damn. infect. ubi di citur, si plures praetor mittat in possessionem damni insecti nomine, singulos possidere. Resp. Possident quidem singuli, sed non

in selidum, quia concursu partes faciunt. Hoc autem praetor recte facit in iis, quos ipse possessores facit, quos ipse mittit in possessionem. At cum in interdicto uti possLletis inter duos incidit controoversia de possessione, praetor hoc facere non potest, quia litigatores ad praetorem veniunt hoc animo, ut alterutrius possessio declaretur esse justa, in eaque ab ad versario non turbetur secundo odjicitur ι siduo. 3.1. de uti possid. ubi dicitur, duos insolidum eandem rem possidere. Resp. Duo quidem in selidum possident, sed diverse respectu. unus civiliter 8c ex justa causa; alter injuste, putavi, clam, aut precario. Sed tamen quod ad summam, hoc est, perfectionem possessionis attinet, duo non possunt eandem rem in selidum possidere, id est, non pomunt perfecte diabselute possidere. Nam ille demum possidet, qui vacuam rei ponsessionem apprehendit. Itaque qui vi clam aut precario possident, item usufructuarius. creditor qui rem pignori accepit, naturaliter quidem possident, sed tamen perfecte non possident, quia vacuam rei possessionem non apprehenderunt. l. clam. 6. f. rest. F. de acq. vel amist. ρά. l. is habet. i eum qui .F. de precar. ι. ι, f .l per eum. 3.1. de β q. velamist.ρ . Tertio

405쪽

CEM TURIA IV. 373

Tertio adversatur l. r. st . uti possid. ubi Praetor inquit: tali ρο metis . quo minus ita pol eatis , vim fieri veto. Ergo videtur admittere duos in solidum possidere. Resp. Praetor ait: uti possidetis, non quod duo vere possideant, sed ratione controversiae tantum, quae inter duos est de possessione. Cum enim uterque contendit se possidere, &ambo probant aliquot actus posse sibilos , dc judici non constat de alterutrius possessione justiori, utputa si neu ter probavit titulum vel antiquiorem possessionem, tunc judex ita pronuntiare solet: tauia vos utrosque invenio pos ere, O neutrum altero justorem possessorem deprehendo, undesicutjam pusidetis, ita posuearis, donec de alterius justiore causa appareat in judicio petitorio. Ita tradit eleganter Zasius ad d. l. ex contrario. f. de aeq. ρ ubi notat, quod duo possident insolidum, non vera, sed apparenti possessione ; ut quia uterque probat aliquot actus possessorios , utputa si quis fundum aravit. vel coluit, si eundem alicui pro annua mercede locavit, si reditus vel pensiones fundi percepit, si tributa Sc collecta pro fundo persolvit. qui actus arguunt, di probant possessionem penes aliquem existentem. l. Titia. 8. F. de ρ-tat. l. si quis conductionis. et s. C. locat. Θ conduci. e. qnerelam. extr. de elect. Similiter dc per ingressum possessionis animo dc intentione volentis sibi possidere , probatur acquisitio possessionis. l. 3. in princ. f. de acq. vel amisi. p . Gail lib. a. observ. c. a. Quarto opponitur l. o babet. 1 s. f. eum qui. . 1. de precar. ubi reis qui precario dedit, & is qui precario accepit, pollident. Resp. Qui precario dedit, vere selus pollidet, quia ad tempus tantum dedit, dc eo animo, ut rem accipientis, non faciat, sed ut in eum possesionem transferat pro tempore: quae tamen impropria & adumbrata est possesio. Qui precario accepit, detinere potius, quam postide re dicendus est . quia solus usus possessionis penes eum est, jus au tem apud cum qui dedit; sed dicitur possidere ideo, quia possesso

ris commodo fruitur. Conuanus. lib. 3. comm. c. I o. nIι m. 6.

Quinto obstat l. clam. 6. f. qui ad nundinas. 1 .s de aret. vel amist. post . ubi dicitur, eum qui absentis fundum ingressus est, possidere clam, de absentem nihilominus postidere. Resp. Is qui clam possidet, improprie possidet: manet enim is cujus fundus clam occupatur, in posidendi voluntate, sed dicitur alter clam possidere, hoc est, detinere, sicut is qui precario rogavit, possidere dicitur. id est, tenere & habere. Utraque enim dcclandestina dc precaria possestio, non est vera possessio. Sed obstat solutioni l. rem qua nobis. a D 1. de aeq. πει amitt. p . ubi dicitur, rem qua vobissurrepta est . perinde intelligimur desinere ρ Mere . atque eam qua vi a nobis ablata es. Resp. Furtum in rebus mobilibus tantum committitur, qua-xum rerum possessionem amittimus, cum eas ita perdiderimus, ut nesciamus ubi sint. Geganter Gonnanus d. loco.

406쪽

EN ANTIO Nn N

. evio non pugnat cum naturali equitate.

V Idebatur prima facie intuenti dicendum, quod usucapio pugnet cum naturali aequitate ἱ quia jus naturae neminem vult locupletari cum alterius jactura. L nam hoe natura. 34. f. de eond. in-

ἀεῖ. Sed qui rem alterius usucapit, cum veri domini incommodo fit locupletior. Resip. Damnum quod quis sua culpa sentit, non vis detur damnum sentire. t. quod quis. 2o3. f. de R. I. Itaque non lo. Cupletatur usucapiens cum jactura prioris domini, quia ipse sibi imputet, quod rem suam tanto tempore persequi neglexerit. Praeterea introducta est usucapio in poenam dominorum, quorum ignavia deseruntur possessiones . di praedia quasi inculta relin

quuntur.

Secundo naturalis aequitas dictat, ut id quod nostrum est, sine

facto nostro ad alium non transferatur. I. id quod nostrum. II r de R. I. At usucapio vero domino aufert dominium, & sine ejus voluntate usiicapienti tribuit. Resp. Licet videatur praescribens veteri do. mino quodammodo invito situm auferre; tamen penitius rem in menti apparebit, praescribentem non acquirere rem praescriptam invito veteri domino. Iex enim praesumit, dominum tanto tempore tacentem, & negligentem res suas, in alienationem consentire.

Qui enim patitur rem suam praescribi, censetur longa patientia iulam alienare, & alienationi consentire. L alienationis. 18 .f. da V. S. oldend. e. a. de usucap. Adhaec publica tranquillitas, M sidus populi, quae suprema lex esse debet, praeferenda est utilitati privatae. cum lex superior vincere debeat inferiorem. Atqui usucapio bono publico introducta est ; ne scilicet dominia rerum diu in incerto maneant, sed ut securitati possessorum consulatur. I. i .ff. do usu p. Etsi enim diutissime quis rem possederat, tamen certus de jure suo esse non poterat, quoad lex civilis per usucapionem acquisitioni dominii certum statuisset modum. Unde dicitur, quod usucapiost finis litium. ι. vltss. pro fluo. Idem assirmat Cicero, dum scribit, quod urucapio est issollicitudinis' reisuli litium. Denique olaicitur nov. s. g. r. ubi dicitur, quod praeseriptio sit impium praesidium. εe improba temporis allegatio. Ergo pugnat. Cum aequitate , anae naturalis est. l. i.j. depact. Resp. Ibi Justinianus illam vocat impiam & improbam praescriptionem, quaecum mala fide procedit et quando scilicet mala fide quis detinet bona e desiastica, talem praescriptionem lex improbat. Ergo usucapionem, quae bonam fidem requirit, evidenter confirmat. Ita respou.

407쪽

CENTURIA IV.

Si quis in divertieulo fluminis publici solus pluribus annis

psatus sit, alium eodem jure uti volentem prohibere potest.

J Extus est in t.si quisquam. 4 f. de divers. temp. prascr. Hoc autem ita accipiendum est, quod hoc jus propter longam quasi possessionem praescribendo, id est, excipiendo possessori datum sit, de piscandi jus in diverticulo fluminis praescriptione longae possessionis defendi possit a possidente. Nam fi ipso exercitium piscandi intermittente, alius jam piscandi jus usurpet, actio non datur ad obtinenda loca publica jure gentium. Lmt.ff. de Uuc p. Itaque qui quaesitum semel jus piscationis longa possessione, iterum amisit non utendo, nulla actione id recuperare potest et quia postquam definit uti, di cessat piscari in flumine, locus redit ad causam publicam. de cedit iterum occupanti sine publico incommodo. I. quod in littore. I .ff. da aeq.νπ.dom. Ita sensisse Martia num in d. t. si quisquam. probatur ex eo, quod de littore Occupato similiter respondet in l. in tantum. 6. f de νεν. d res ubi docet

idem Μartianus, quod qui in littore maris aedificavit. soli dominus sit, quamdiu aedificium manet. Et e diverso, sicut aedificio in liuore posito. diruto . locus ille redit ad causam publicam; ita si desinat piscari, qui solus longo tempore in aliqua parte fluminis piscatus est I alterum eodem iure quin utatur, prohibere non potest. Hoc autem interest,. quod in littore sufficiat occupatio sine longa possessione , in fluminis diverticulo vero ad jus piscandi quirendum longa possessione opus est: flumen enim est in bonis ec publico jure populi. ι. xa. de min. Non obstat l. vlt. Is da usucap. ubi dicitur, quod longae ponsessionis praescriptio ad obtinenda loca publica non procedat. Respondetur enim, quod jus piscandi in flumine plene M absoluto usucapione non acquiratur , sed tamdiu quis illud sibi tanquam proprium usurpare& vindicare possit. quam diu jure piscandi utitur. Si autem desinat piscari, alterum quin eodem jure utatur. prohibere non potest, Praeterea requiritur praeter continuum plurium annorum exercitium de usum piscandi, ut & alios ibi piscari

volentes prohibuerit. & sic in quasi possessione hujus juris per prohibitionem longo tempore faciam sit constitutus. Jason. in I. quominus. ff. desumis. Ratio decidendi, quod jus piscandi in flumine publico non acquiratur, nisi 8c alii eodem jure uti volentes ab occupante prohibeantur. haec est, quia piscari in flumine publico. vel ire per viam publicam, sunt actus merae facultatis, qui non

possunt praescribi nullo unquam tempore, ne quidem per mille

408쪽

annos, sed tum demum acquiruntur . si Zc alii ab ejusdem iuris usu prohibeantur , & iidem prohibitioni acquiescant. l. a. F. de via

tibi. de ibi Il. & Bari. Pulchre CrHvet de antiquit. temp. pari. 4 . e. s. num. 98. Balb. in tract. de prascript. pari. s. princ. quat'. r. DD. in I. qui jure familiaritatis. i. st . de ocquir. vel amitt. pus. Covarruv. in c. possessor. pari. a. f. . in 6. Ideoque non ex solo usu piscationis inducitur possiessio alios excludens. cum piscatiores si merae facultatis, di uno desinent piscari, alius quo minus ibi piscetur, prohiberi nequeat , sed reis quiritur praeterea, ut jus di possesionem prohibendi a piscatione. prior possessior 3c piscator longo tempore continuaverit. Mesemb. ad tit. deservit. num. s. in parat. ct a. S. mina. inst. de reri divis. Heganter C ae. ad I. ult.f. de usucap. Objicitur l. injuriarum. i 3. s. ultos de injur. ubi dicitur, teneri eum actione injuriarum , qui prohibet aliquem piscari in mari ante suas aedes. Resip. Tunc demum tenetur injuriarum, si prohibens non est in possessione δι usu piscandi. Alias sit longo tempore praescripsit jus piscandi, & adhuc est in exercitio piscandi. si alios pro. hibeat a piscatione, non tenetur injuriarum actione.

rum non tostitur, juxta communem DD. ., opinionem. DSbitori perpetuo competit jus offerendi pecuniam, ut Iiberet pignus, nec ei objici potest praescriptio xxx. annorum: semis per enim justum et aequum est, soluta pecunia pignus debitori restitui. Probatur haec decisio tribus firmissimis rationibus & argu - mentis: Primo quia ad praescriptionem justus titulus θc bona fides

requiritur. l. nullo. 24. C. de rei vind. l. unis. C. de usucap. transform.

Sed creditor titulum justum vel habilem ad usucapiendum non habet. Deinde & possidentis pignus nulla potest esse bona fides, quia creditor scit se rem alienam possidere. Igitur cum creditor pignus non praescribat, jus offerendi ad liberandum pignus perpetuo de bitori competit. Secundo qui alieno nomine possidet, non praescribit I. male agi

tur. 2. C. de prascr. 3o vel 4o. ann. I. r . C. comm. de usu p. Ad praeis

scriptionem enim requiritur, ut pro domino quis possideat, ut sibi, non alii possideat. Sed creditor pro alieno postidet, non autem pro suo, ideoque non potest praescribere. I. pitnori. i3.j. de usi cap. Tertio actio non potest tolli praescriptione, antequam nata sit. ed pignoratilia actio non nascitur tempore contractus aut Con-Vςntionis de pignore constituendo ; verum tum demum, cum debitor

409쪽

bitor pignus repignoravit, id est, creditorisblvit aut satisfecit, Zeita pignus recepit. ι .sirem. 9. f. omnis. 3.ff. de pign. acy. Igitur non prius praescribet creditor pignoratiliae actioni, nisi postquam jam nata est, hoc est. ubi debitor solvit, aut fatisfecit. Objiciuntur huic enuntiato tria argumenta. Primum est ex I. eum noti mi. 7. g. eodem. 3. C. de prascr. 3o vel o ann. ubi statuitur. quod juri osserendi longii limo tempore praescribitur. Sed ille S . nihil adversatur, quia hoc tantum dicit, quod hypothecaria actio, quam posterior creditor contra priorem habet, longiis mi temporis praescriptione tollatur: non autem tradit. quod jus liberandi pignoris competens debitori praescriptione extinguatur. Jus Offerendi competit etiam creditori pignoratilio. Sic jus offerendi datur creditori posteriori, volenti in Jus prioris creditoris succedere, ut scilicet tertius creditor offerat primo creditori, quod ei debetur, atque ita in locum ejus succedat, & praeferatur secundo creditori. l. 1.& s. C. qui pol. inpign.hab. l. potior. m. f. ult .sfeod. Hoc jus offerendi competens posteriori creditori, longissimi temporis praescriptione

tollitur. d. eodem. Pacius ad i. io. C. depCn. a f. num. 26. Secundo opponitur l. nec ereditores. Io. & I. ult. C. de pign. acE.

Verum istae leges nihil obstant; quia loquuntur de nata jam pignoratilia actione, quam negant tolli longo tempore, ubi recte eam longissimi temporis praescriptione consumi Joannes assi at. Uearior itaq ue haec est sententia, quod jus luendi pignoris XXX. vel x L .annorum praescriptione non tollatur, quam sortiter defendit Ro- serius in dialogo de prasicriptione, contra Bulgarum di Accursium, qui juri offerendi putant praescribi xxx. annis. Erudite Cujac. ad Lpignori. ff. de usucap. Tertio objicitur, quod debitor potuisset intra xxx. annos pignus luere, M sic pignoratiliam actionem sibi gignere. Hoc ergo cum non fecit, cum facile facere potuerit, merito ipsi prie scriptio ob stabit. Qui enim potest facere, ut possit parere conditioni, jam posse videtur. l. qui potest. i 7 .re de R. J. thesp. Non valet consequentia, ut ex simili colligi potest. Nam de filius Din. facile impetrare potest a patre, ut sibi agendi potestatem faciat de bonis ad . ventitiis, Sc tamen si filius fam. hoc non fecerit, non propterea ob. stat ei agere volenti praescriptio. l. uni . f. . C. de annal. except. Ergo multo minus debet obstare debitori, quod intra xxx. annos pecuniam non solverit, cum paratior plerunque sit agendi quam solvendi facultas. Illud postremo adjiciendum, quod consuetudiis ne Germaniae praescriptione centenaria jus luendi, quod procedit ex pacto retro venditionis, extinguatur; sed jus luendi pignoris. quod competit debitori, semper durat, nec praescribitur ullo unquam tempore. Ita servatur passim in Germania, & juxta hane

opinionem in Camera imperii judicatur. HIesemb. cent. I. cons. 2.& 8. Mins cent. I. obf. I 6. di cent. ψ, obf. q. Gail lib. a. obf. e.

410쪽

a8. BorehoIι. intract. de ur. c. 7, Pacius add. I. Io. C. de pign. act. num. 28. ubi notat hanc esse communem DD. opinionem, quod jusiuendi pisnoris 3 o. annorum praescriptione non tollatur, licet contrariam lantentiam confirmaverit senatus Parisiensis teste Andream quesio in tractatu de retractu conventionali, num. 26. Quem sequitur M probat Contius ad ι. 4. C. de prascr. 3 .ves 4O. ann. ubi no

tu moribus totius Galliae receptum esse, ut jus luendi. offerenditi redimendi pignoris, praescriptione 4o. annorum tollatur.

Qui XXX. annis pensiones annuas non solvit , liberatur a prastatione prateritarum, non futura

rum pensionum.

ILlustris Et in judiciis admodum frequentata est quaestio, quomodo annuae pensiones praescribantur: in qua tres praec puae & diversae interpretum opiniones reperiuntur, quas recenset gι. in I. cum notisimi. S. in iis. C. de prascr. 3 o vel 4o anu. Prima fuit Bulgari Ze Rogerii, qui putarunt in annuis praestationibus xxx. annorum stacto jus exigendi in totum tolli, quos sequuntur Accurs Bart. Ias. 8c alii. Massuer. in praci. tit. de prascript. Secunda fuit opinio Martini in d. g. iniis. putantis singulorum annorum singulas esse praescriptiones, atque ita tam ex contracti bus . quam legatis praescribi xxx. annorum spacio praeterlapsas snon etiam futuras pensiones: quem sequuntur Petr. de bella Pertica, Cynus, Salicet. dc Fulgos Tertia fuit sententia Ioannis distinguentis annuas praestationes ex contractibus, ab iis quae ex legatis descendunt; in Iesatis xxx. annorum sipacio praeteritas tantum pensiones praescribi, in contractibus vero unam tantum praescriptionem sufficere, etiam 'uoad futuras pensiones. Ouam opinionem sequuntur Aeto Zc Balias de 3 4seripi. 4. pari. 4. prine. in . quast. prine. In hac opinionum diversitate videtur probabilior Martini opinio, videlicet, quod Praescriptione Ox. annorum, pensiones praeteritae, non futurae praescribantur. Confirmatur haec sententia tribus possimum argumentis. Primo per t. si usuifructus. 18. f. quib. mod. usu r. amitt. ubi dicitur, si alternis annis relictus sit ususfructus, quod hujusmodi legatum annuum non utendo non amittatur: quia quilibet annus suum incipit usumfructum, & in legatis annuis tot sunt legata, quot anni, di sic totidem actiones Ze praescriptiones, nec iussicit unica praescriptio pro omnibus annis. Haec est communis di receptior Dinopinio. ut notat Guido Papa eus. o6. in desis Gratianop. di ideo

in judicando insequenda.

SEARCH

MENU NAVIGATION