Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

conservare velit, non vero eam velit diminuere, neque fructua ejus dilapidare. donec causia proprietatis cognita es terminata me. rit. Quam satisdationem si in possessorio judicio victor declaratu, praestare recuset, transfertur possessio in petitorem satisdantem. Hanc sententiam optime confirmat l. s.f. de pet. hered. I. de bonis. o. f. ult. f. de Carb. edict. eamque amplectuntur Cuj c. lib. I .sent. Pauli tit. ix.& in parat. C. uti pus. Mesemb. in parat. de rei vindae.

Nudo detentori non dantur interdicta uti possidetis,

vel unde vi. inod si quis non possidet, sed detinet tantum, ei non compeistit interdictum uti possidetis, vel unde vi. uti colono, item misso in possessionem custodiae causa. Is duos. f. ereditores. 8.F. uti possi. i. f. t o. in verb. non tamen si colomu .F. de vi is vi arm.

b. ad 3. retinenda. in 1. de inte . num. 2.

In contrarium, quod & nudo detentori competat interdictam uti possideris, probatur ex t. r. f. quod autom ait. 3 3 . f. de vi ct vi arm. ubi illi, qui res commodatas, depositas vel pignoratas habuit in fundo, ex quo dejectus est, pro illis datur interdictum unde vi. Resp. Iste f. loquitur de mobilibus, quae accessorie pervenerunt ad possessorem fundi; in quibus non refert, quomodocunque hambentur , dummodo tamen res pro qua agitur principaliter, sit immobilis 8c possideatur. Secundo Od; scitur hoc modo e Plus debet subveniri legitime deistinenti , quam violento possessori. ι. Servius. 4. F. quod vi aut et m. Sed violento possessori datur hoc interdictum, contra illos a quibus non possidet vi. l. r. g. ult. U. utiposs. Ergo di detinenti. Resp. Hoc quidem videtur prima facie dicendum, sed defectus principa.lis materiae videlicet possessionis repugnat, quam praetor non potest tueri per hoc interdictum, quia non est. Sed quaeritur, quomodo succurratur talibus detentoribus turis batis in sua detentione. Resp. Quod misso in possessionem causa custodiae provideatur per edictum, ne vis Ma ei, qui in possessia. nem missus es. Uel datur ei actio injuriarum. I. qui pendentem. 2 s. f. finire. de arit.empl. Vel potest implorare ossicium judicis, ut in detentione sua non molestetur, vel ut in ea defendatur, per I. Aquilius Regulus. 27 f. de donat. 8c ibi Paulus de Castr. not. ct ideo. ra. S. 110. U. δε cons.fuit. 'U. Ever. in loco a seu OG emphyt. num .s I. ubi

432쪽

s i. ubi dicit, se ita vidisse in ardua quaestione de facto observatum iApprobat Jo . Faber d. loco.

Colono non competit interditium unde vi. SI colonus vi dejectus sit a fundo, non competit ei adversus deisjicientem interdictum unde vi, quia nullo modo possidet. l. i. f. dejicitur. 9. 1s de vi ct vi arm. Sed objicitur l. colonus. ia. S. I. cum fundum. 38. g. d. tit . ubi dicitur, interdictum unde vi colono competere Resp. Tunc de. mum colonus intendit interdictum uniae vi. si ipse domino inter . verterit possessionem, & dominum seu locatorem . vel alium a domino missum in possessionem non admiserit Iam enim non amplius ut colonus est in fundo. sed ut violentus possessor. ideoque ipse tenetur domino interdicto unde vi, & ipse quoque si ab alio spolietur, habet contra eum simile interdictum. Secundo objicitur l. communi. 7. S. neque. ι i. J. comm divid. ubi dicitur, colonum naturaliter possidere. Ergo interdictu munde Oiei datur, quod ei conceditur, qui vel civiliter vel naturaliter possidet. d. l. r. f. dejicitur. Resp. ibi naturalis possessio pro nuda detentione accipitur. l. 3. in fin. ecl. ρq. f. ad exhib. Colonus proprie naturaliter non possidet. quia non sibi, sed domino possidet. l. i. C. commvn. de usucap. Possidere autem est rem tenere affectu libi habendi. Theoph. mg. item platet. inst. per quas pri. Nob. acq. Per abusionem ergo di improprie naturaliter tantum dicitur postidere colonus, quia corporaliter tantum detinet, Nam in d. l. i. f. da, cisur. apertissime negatur, colonum naturaliter pollidere.

Antionis verbo non continetur exceptio. HAEc assertio totidem verbis descripta extat in I. verbum vora

bit. 8. f. i. F. de V. S. Et confirmatur hac evidenti ratione. Cum enim amo sit jus persequendi in judicio. quod nobis debetur; exceptio vero ejus petitionis quaedam sit exclusio. k contraria sit actioni. l. h. V. de except. non poterit verbo actionis contiis neri, non magis quam una persona respectu ejusdem possit esse

actor&reus. . .

Objicitur l. i. 1s de excepi. ubi dicitur: Agere etiam is videtur , qui exceptione utiιur. Resp. JCtus dicit eum videri agere. At verbum videtur improprietatem denotat, per t. naturaliter. in .st dancquir. velamitς. poss. DD. in l. i. . dejecisse. m.j de Π ut β m.

433쪽

Deeius ad Levi persuccessionem. l de R. J. num. 3. Non itaque agit, id est, in judicio experitur . seu actionem movet ille qui excipit, sed in probationibus tantum actoris partibus fungitur . ut quemadmodum actor suam intentionem probare tenetur. italcreus suam exceptionem. Veluti si reus exceptione padi i conventi utatur, probare pactum debet. l. in exceptionibus. l9. de probat. Proprie itaque aetionis verbo exceptio non continetur, sed tantum quoad effectum probandi. Ex quo sequitur, sublata actione non censeri sublatam exceptionem, di propterea eum cui sacris interis dictum est, exceptionem compensitionis opponere possie actori. licet agere prohibeatur. Alciat. in d. l. 8. per c. cum inter. extr. d. excepi. quamvis Bart. existimet exceptionem compensationis proprie actionis verbo contineri; quod probare nititur per I.amplius. 1 f. in fin .F. rem rat. b. Sed in illa lege dicitur. Si quis adversurpetentem compensatione usussit, recte eum petiisse viderii sed verbum viae tur inproprietatem denotat.

Exceptiones peremtoria non ante , sed ps.litem contestatam opponenda sint; contra

DONELLUM. Hoc enunciatum aperte confirmatur & stabilitur in I. 4. 8t 8. C. de excepi. item in I. 1. C. stnt. res. non pos ubi dicitur, Peremtorias exceptiones omissas initio, uniequamsententia feratur, oppo

ni posse.

Sed objicitur I. emtor. 9. de prascr. long. temp. item l. rascriptio. nem. 8. M I. siquidem. 9. C. de excepi. in quibus traditur, quod exceptiones peremtoriae debent initio quidem litis contestari&op poni, sed probandae sunt, postquam actor suam intentionem dein monstravit. Resp. Illa contestatio peremtoriarum exceptionum non de necessitate sieri debet, sed potius ex voluntate rei conventi : quod indicant verba textus in d. l. emtor. C. de prasicr. long . temp. di d. l. prascriptionem. 8. C. de except. posita, videlicet quod sussiciat exceptionem peremtoriam ante litem contestatam proponi de contestari: Quae voxsufficit est voluntatis, non necessitatis. Ita respondet Accurs in l. exceptionem. C. de probat. quem sequuntur communiter DD.

Secundo objicitur tale argumentum : Judex non potest pronuntiare de eo, quod in judicium non est deductum. I. ut fundus. i8. f. eomm . diυid. Atqui id tantum deducitur in judicium , quod litis contestatae tempore accidit. I. unie. C. de lit. contest. Ergo iudex cognoscere non potest de exceptionibus post litem contestatam

φppositis , dc per consequens erceptiones peremtoriae post litis

434쪽

Contestationem opponi non possunt. Resp. Quod traditur, iudieem non posse super eo pronuntiare, quod post litem contestatam in judicium venit, hoc intelligendum est, u quid post litem contest tam ex parte actoris de novo petatur: nam actor non potest actionem suam fundare super jure futuro, neque actionem suam mutare post litem contestatam. l. non potest. 23. L non quemadmouum. 6 duudis. Atqui vero de jure quod supervenit ex parte rei etiam post litem contestatam, judex cognoscere & pronuntiare potest, Costal. ad ι. quasitum. f. de perui. Haec est communis m. sententia, quod peremtoriae exceptiones etiam post litem conte statam opponi possint; quam refutare nititur Donest. ad i. 8. 8c v. C. dδ excepi. ex ad i. exceptionem. I9. C. de probat. levibus di frivolis

argumentis.

Peremptoria exceptiones non possunt post sententiam opponi. DS peremtoriis exceptionibus haec regula in jure prodita est,

quod ante sententiam quocunque tempore opponi possint: post sententiam vero opponi non possint, nisi ab ea sit appellatum.1. a. C.sent. rest. non post. ι.ε. de S. C. de exevt. Objicitur primo huic assertioni, quod exceptiones SCti velle jani di Macedonian i possint etiam post rem judicatam opponi. t. tametsi M.fad SC. Maria. Resp. Hoc fit ex sententia Scit, neque alia hujus rei certa ratio reddi potest. Vel potest dici, quod in SC. Vel triano hoc sit specialiter con stitutu m favore mulierum, in Macedoniano vero SC. specialiter id sit receptum in odium credito. rum tan erantium filiolam. Secundo objicitur l. i. C. dej-.οθι T. Cn. ubi statuitur, milites posse exceptiones peremtorias post sententiam opponere. Resp. Hoc Imp. Antoninus speciali favore militibus concellat, ideo

quod propter nimiam eorum circa res forenses imperitiam, & armorum occupationem, jus civile eis ignorare sit xmissum. ρrint. inst. demit. tes. Sic etiam specialiter favore minorum 2 s. annis reisceptum est . quod minores exceptiones vel allegationes omi stas post sententiam allegare dc proponere possunt. l. minor as a unis

omissam. 36. F. δε minor. Tertio advertatur, quod exceptio privilegii, ne quis conveniatur ultra quam facere possit, post conditionem opponi potest. I. Nesiennius. 4 r. f. iat.1 .e reju . t. ex ἀivεrso. 37. 6. .rDI. mair. Resp. Ideo ista exceptio post sententiam opponi potest, quia non impugnat sententiam, sed potius pro moderanda executione sen- t. ae objicitur. Mesemb. ad tit. C. de extept. male quidam huc referunt exceptionem divisionis , ex epistola D. Adria. od by Gorale

435쪽

D. Adriani. quae datur pluribus sidejutaribus, ut inter eos qui solvendo sunt, actio dividatur. I. Uussor. 1 o. f. i. C. dese in . quam volunt opponi posse post sententiam, ut notat gl. in d. l. e- 1 sor. io. C. ue fdeIug. Moventur illi per l.s Iussores. i. g. ult. F, ef ejus quae est unum ex fidejuoribus fuisse condemnatum insolidum. & cum eo actum fuisse judicati: lex ait eum fide jutarem

posse desiderare, ut sibi adversus caeteros fidejusores actio mandetur. Sed huc nihil attinet. nam lex non loquitur de beneficio divisionis sed cessionis. Item moventur l. inter. ς i. , uti. f. desideDF. ubi postquam unus ex fidejustaribus esset damnatus. & bona ejus in fiscum redacta, aetio deinde inter fidei utares divisa fuit. Dicendum . fidejutarem ibi non ex fidejusione, sed ex delicto fuisse damnatum, ita ut ex ea damnatione bona sint fisco applicata. Sensus ergo hujus legis hic est. Si unus ex fidejussoribus sit damnatus ex delicto, ta bona ejus publicata, potest creditor contra alios fi dejussores jus suum persequit qui recte petent aetionem dividi inter omnes qui solvendo sunt, inter quos etiam fiscus qui damnato fidejussori 1uccessit. computabitur. Ut puta si tres sint privati fideis ju res, & praeterea fiscus qui quarto condemnato fidejussori ex causa criminali successit. quatuor partos fient in divisione actionis. ex quibus fiscus qui succellit in bona unius fidejusibi is, quartam Partem agnoscet ; pro reliquis vero partibus privati fidejus res

ubi dicitur , quod fiscus qui suecesiit debitori vel fidejussori

damnato ex delicto pro parte hereditaria tenetur creditoribus respondCre.

ASSERTIO XXIX.

Exceptiones dilatoria, qualis est procuratoria, ante litem contestatam opponi debent.

PRobatur haee assertio in Lita demum. 3 3. C. de protur. I. exceptionem. 9. C. de probat. Sic exceptio procuratoria, quae opponitur procuratori aσoris ratione fatisdationis de rato non praestitae, debet opponi ante litem contestatam. Sic etiam exceptio procura toria. quae procuratori rei objicitur, de cautione judicatum solvi non p aestita, ante litem contestatam est alleganda. Et si adversiarius

eam antelitis contestationem petere neglexerit, postea eam petergnon potest. I. Pomponius. 4 o. penult.1. de procur. t. unic. C. des inrisidand. Ratio est, quia exceptiones procuratoriae sunt dilatoriae. I. a. infin. V. de exeur. Atqui tales exceptiones omnes ante litem contestatam sunt opponendae. d. l. exceptionem. Cesae. lib. I 8.

Cca falsi

436쪽

falsi procuratoris etiam post sententiam opponi posse. Resp.

serens. in d. l. Pomponius. g. penult. quod exceptio falsi procuratoris post sententiam est admittenda, si reus vult in se assumere onus probandi, quod procurator non habuerit mandatum. 8cita accipienda es d. l. licu. Aliter etiam responderi potest . quod tunc demum post sententiam exceptio falsi procuratoris admittatur, si adversarius ignoravit, eum falsum fuisse procuratorem, nullumque habuisse mandatum. dc post sententiam primum supervenit ejus rei notitia. Ita tradit Accursadd. l. exceptionem. Ratio est, quia cum falso procuratore nullum judicium est, nullaque controversia esse fingitur. Atqui exceptiones nullitatis. quae scilicet reddunt judicium retro nullum, etiam post sententiam opponi possunt. Sic exceptio judicis incompetentis post sententiam opponi potest. I. sis. C. si a non comp.jua.judicat. esse dicat .sI. in I. l. licet. C. de prois eur. Vide Baronjm ad g. appellautur. inst. de except. Sic exceptio.

quod sententia lata sit die feriato, quia reddit judicium retro nuIlum , potest etiam post sententiam opponi. t. se feriatii. 6. U. defer. o dilat. I semb. in paratit. ad tit. de except.

Actionis desinitio iradita in LV. tit. de actionnibus, tam realem quam personalem actionem complectitur.

V Erbis definitionis actionis traditae a Iustiniano in ρrmc. titiae

action. Omnis actio tam realis quam persenalis comprehendi'tur. Neque opus est cum Agone, Accursio, Horum anno& Baro

ne addere ea verba definitioni, quod si ijus persequendijudirio quod

sibi debetur, vel 'um est, ut etiam realem actionem complectatur. Uerbum enim debet, hic late, generaliter, & . κωλοι Πι accipi oportet, ut comprehendat etiam actione reales, quibus petimus id quod nostrum est. l. aetionum. as. F., oblig. ctamon. Illud enim quod nostrum est, dc cujus domini sumus. hactenus nobis debetur, quatenus adversarius ad id restituendum seu restitutiois nem possessionis nostrae nobis obstrictus est. Sic in I. pecunia. I 78.6 ult. ff. de V. S. expresse dicitur, hoc verbum debere, omnem omnino actionem comprehendere tam civilem quam honorariam, di in I. debitor. i o8.1I eod. tit. dicitur debitor, a quo invito pecunia exigi pots. Malae go Azbo. Horom. lib. . observ. c. I 7 . C actu uparatit. J dὸ obsig. action.&lib. s. observ. c. m. & alii interpretes , actionem realem sub hac definitione contineri negant. Pro adversariorum sententia tale adfertur amumentum , quod omnis actio descendit ex obligatione; obligatio enim est prox ima di immediata causa actionis. ι. licet. a. f. ea obligatio. 2. Ideno.

cur. Sed in S. r. inst. ile action. diserte traditur, rei vindicationem

437쪽

dari adversus eum, qui nullo jure nobis obligatus est. Itaque definitione actionis non continetur realis actio. Resp. Accepta latiori significatione obligationis. realis actio etiam ex obligatione nascitur, quia conventus relliastione, saltem per accidens, ratione rei possessae obligatur ad restituendum, ex hoc vinculo obligationis , quod nemo debet cum alterius jactura locupletari, di quod quilibet injustus possessor res suas domino restituere tenetur. Actor

itaque actione reali non persequitur id quod sibi debetur ratione dominii quia illud jam habet, quippe cum actione reali agens

asserat se dominum esse rei controversie . apud adversarium autem possessionem euo adfirmet. l. unic. C. de altera. Iud. mut. causia fact. l. iu rem. 23. ff. de rei visu. sed possessionem, quam adversarius detinet, persequitur. Concludo igitur cum Jasione, Zaso. Suetuemino, Min gero, Danelio & Eorcholt. ad princip. tit inst. daactim. omnem actionem mundi ex aliqua praecedenti obligatione produci. Ubi enim esset legis aequitas, si innocentem fatigaret actionibus, nisi praeambula esset aliqua obligatio. Confirmat hanc sententiam Coras lib. misiceli. s. e. s. num. 8 dc9. ubi recte notat. cum qui rem nostram possidet, ratione possessionis rei nostrae. nostrum esse debitorem , per l. creditores. 3o.m de HS. ubi dicitur. creditores eos accipiendos esse , quibus debetur ex quacunque actio. ne vel persecutione.

Actionum summa divisio is duo genera diducitur , aut

enim in rem si ni, aut in personam.

SUmma Se prima divisio actionum . tam ratione ordinis quan dignitatis, desumta a causa materiali, haec est, qua omnes actiones distribuuntur in reales 8e personales. g. t . inst. deact. Actio in personam est, qua agimus, ut adversarius condemnetur ad dandum vel faciendum aliquid, qui ex contractu vel quali, malefici vel quasi, nobis est obligatus. Hujus actionis natura est, ut semper inhaereat persenae obligatae, &, ut ajunt Di . comitatur obligatum tanquam lepra leprosum. l. r. g. 17herer. I 6.ff. ad SC. Trebeli. Actio in rem est, qua petimus pronunciari rem nostram esse, ejusque possessionem nobis restitui. l. actio m. 1 s.ff. de obl.ctact. Haec temper contra possessorem datur, etiamsi in mille manus res perveniat.

Sed videtur haec divisio esse imperfecta, quia sunt adhuc duo genera actionum, quae sub haee divisione non continentur, videlicet actiones mixtae. Et in rem scriptae. Ad hanc objectionem respondendum, quod actiones mixtae, quae partim in rem, partim in per sonam sunt, de quibus agitur in j. quadam. 1 o. inst. de action.

438쪽

duobus hisce simplicibus membris continentur. cum quibus parti cipant. Mixta enim comprehenduntur sub suis simplicibus. Glo sint. a. in princ. F. ἐε V. o. Actiones autem in rem scriptae, ut est actio quod metus causa, l. 9. 3 ult. f. quod met. cau fg est. erit. item actio ad exhibendum, S. est autem personalis. 3. f. ad exhib. sunt inspecta origine sua mere perionales, quia dantur contra eos, qui nobis obligati sint ex maleficio, ut qui res nostras per vim & me tum abstulerunt. vel ex quasi contractu, ut est actio ad exhibendum quae in eum competit. qui tempore conventionis seu judicii accepti facultatem habet exhibendi, vel dolo desiit posse exhibere.

d. t. 3. b. eleganter. l. de eo. I a. Sspost. 4. 1 ad exhib. Baro ad dr. Ideo autem dicuntur in rem scriptae , quod Ileet nobis per eas actiones res persequi, ad quemcunque possessorem devenerint. Zasius. add. S. I. num. I s.

AssERTIO XXXII. Amoves alia bona fidei fiunt, alia fricti juris.

T Raditur haec decisio in actionum. 18. inst. de a P. Actiones

bonae fidei sunt, in quibus liberam potestatem habet judex ex bono di aequo aestimandi, quemadmodum actori satisfieri oporteat. liberumque habet arbitrium judicandi quod sibi bonum de aequum videbitur, licet de eo nihil dictum sit a contrahentibus. g. Dit. inst. de obligat. ex consens I. quia tantundem. 7.1. de Neg. ges. f. in bona fidei. 3 o. instit. de action. Stricti juris actiones sunt, in quibus judex adstringitur legibus contractuum, expressisque partium conventionibus, neque liberam habet potestatem judicandi ex bo. no dc aequo, ultra ea quae expressa partium conventionibus V pactis cauta & comprehensa sunt. l. quia quid. 99.st. de C. O. Objicitur l. placuit. 8. G. dejudic. ubi dicitur, omnibus in rebus. N proinde in omnibus actionibus, praeipuam esse jugiit ιaequita- isque , quam stricti juris rationem. Unde colligitur nullas esse stricti juris actiones. Resp. Strictum jus ibi accipitur pro summo jure. quando verbis legis tantum praecise dc pertinaciter observatis mentem & sententiam legis negligimus, Hoc jus nunquam sequimur, ideoque eo sensit nullae sunt actiones stricti juris , in quibus

scilicet verbis tantum legis pertinaciter captatis mentem & voluntatem legis non attendimus. l. penula. F. ad exhib. Eleganter CLcero in orat pro Caeinna: Scriptum sequi calumniatoris es; honi autem uZiris, voluntate criptoris auctoritatemque defendere. fac. text. elegans in l.scire oportet. i 3. q. aliud autem. Τ. de exeus tu ubi dicitur tEs varba lagis hane Ussetant sententiam . mens tamen legisatoris aliud voluit. & ι. penult. 1. ad exhib. ubi inquit J C. Paulus Non verteν ui civile calumniari, neque verba curare, sed qua mente

quid

439쪽

quid dicatur, animadsertere eonvenit. Uerum hoc sensu recte dicuntur aliae actiones bonae fidei, aliae stricti juris ; quod scilicet judex in illis ex libera potestate aestimare potest, quicquid ex bona fide adversarium dare facere oportet. f. subona Dei. 3 o. inst. de arit. in his vero potestas judicis est certis finibus inclusa ta adstricta. d. l. quidquid. f. de V. O. Secundo objicitur l. bonam fidem. 4. C. de obl. ct aa. ubi dicitur.

in omnibus contractibus bonam fidem adesse oportere. Ergo omnes actiones sunt bonae fidei. Resb. Hoc ita accipiendum est. quod in contractibus bonae fidei maxime exuberare debet aequitas

seu bona fides: in stricti vero juris judiciis bona fides non tam diligenter spectatur, sed plerunque negligitur. I. Lucius. 244t. vos

l. s. C. de rese. vend. Exempli gratia: in utrisque exigitur . ut de bita sine mora reddantur: hoc vero in bonae fidei contractibus exigitur maxime, di ideo ex mora in bonae fidei contractibus veniunt usurae. Ex mora in contractibus stricti juris non exiguntur usurae. citra vinculum stipulationis, etiam post litem contestatam. Morae culpatur magis in uno contractu quam in alio. l. mora. 32 in bona mei. x. t. lite. 3s.s de usur. L eum fundus. 3 l . . de reb. creI. l. I. C.

de cond. indeb. 8c ibi gloss. g. l. 3. C. de usur. Mi ad s. actionum. institui. de action. num. 16. Secundo bonae fidei hoc est proprium. ut in contractibus absit dolus & calliditas: hoc in bonae fidei contractibus maxime & potissimum exigitur. Unde contractus bonae fidei, quibus dolus dedit causam, ipsis jure nulli sunt. l. is eleganter. 7. F. de dolo. l. 3. prosoc. Contractus vero stricti juris, quibus dolus dedit causam, ipso jure valent, nec infirmantur, nisi actione vel exceptione doli proposita. I. uolo. s. C. de inut.stip. l. 36. f. de T. o. t. is eleganter. 7. S. non solum. 3.f. de dolo. Cujac. lib. OU. 8. c. Q. , Tertio ex eo liquet, contractus bonae fidei pleniores de uberiores esse, quam stricti juris contractus, quod in omnibus bonae fidei

contractibus, cum nondum dies praestandae pecuniae venit, ante .

diem agi potest ad interponendam cautionem. id est, satisdatio. nem ex justa causa, puta quod debitor labatur facultatibus. l. in omnibus. i. f. de judic. i. icreditores. 3 i. f. de privit. cres. depericulum sit eum adveniente die non fore solvendo. l. dejustor. 7. f. ult. 1. qui sati . cog. vel jurat. c. Quae cautio locum non

habet in stricti juris judiciis. l. quoties. 47. S. sisemel. 2.1. depectit.

Quarto in contractibus bonae fidei fructus veniunt a tempore mo- 'rae. l. 3. f. caterum.1. de usur. Instrictis vero judiciis non a tempore morae, sed ex lite contestata fructus debentur ex aequitate. l.

38. S. si actionem. 7. F. de usur. l. cum fundus. 3 l . 1. de reb. cred. l.si homo. 8. F. de refud. fac. lib. i 7. Obse. 37. Mi . d. loco. num. 2 O. ubi recenset novena differentias inter actiones bonae fidei bc stricti juris. Potest etiam rectius di melius hoc modo ad d. l. baam m

440쪽

xam voluntatem, rectumque animi propositum, &sic dolo, fraudi, calliditati & malitiae opponitur. ι. ab emtione. s8.1 depact. l. si cum fundum. 68. F. de eont . empl. In hac significatione bona fides in omnibus contraetibus necessaria est . quia ab omni negotio contrahendo fraus & dolus malus abesse debet. Uerum in proposita divisione bona fides non pro sincero 3c puro animo, ab omni fraudedi dolo rem Oro , usurpatur, sed potius idem valet quod bonum de aequum sive aequitas. secundum quam judex in bonae fidei judiciis non stricte inhaerere tenetur petitioni actoris, sed libere adjudicare potest actori etiam ea. de quibus nihil inter partes dictum aut conventum est, dummodo bona fides, hoc est, sequitas postulet illorum rationem haberi. Atque hoc modo bona fides accepta, non in omnibus, sed in bonae fidei tantum contractibus k actionibus

attenditur. in M. instit. de obi. ex conse . cum in stricti juris contra. ctibus ea tantum praestentur, quae expressa contrahentium convenistione cauta sunt, neque plus, neque minus. ι. quidquid. 99 Uda V. o. Ita erudite respondet Har recisus ad s. actionum. insitat. de action.

A contra tu perfecto , invito adversario non licet

recedere.

R Egula est generalis in omnibus contractibus, quod sicut ad

contrahendam obligationem exigitur utriusque voluntas, ita semel constitutae obligationi unus invito altero non potest renuntiare. t. sicut. s. C. ue obι. is aci. bjicitur huic regulae, quod in contractu societatis alterutri sociorum altero invito etiam licet secietati renuntiare. l. verum. 63. S. An, & l. -q. F. pro sec. f. manet. 4. inst. eo . Resp. Haec regula non procedit in secietate. Societatis enim ea est natura, ut nemo invitus cogatur in communione manere , eo quod communio plerunque solet excitare discordias. l. cum pater. 77. g. dulci mis.

Secundo opponitur , quod mandatum revocatur etiam solo dissensu mandatoris, sicut di renuntiatur mandato a solo mandatario. l. si mandavero. 22. f. . F. mandat. Resp. Hoc quoque speciale est in mandato, quod solus mandatarius re integra renuntiare possit mandato , quando videlicet commodum adhuc est mandatori mandatum per alium explicare: sicut & mandatori licet rontegra revocare mandatum , ubi nihil adhuc coepit gerere mandriarius. d. f. Mai. Ratio est, quia actio mandati tum deismum competit, quando coepit interesse mandantis. Atqui ubi

renuntiMur mandato re adhuc integra, mandantis nihil interest, ideo.

SEARCH

MENU NAVIGATION