Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

terpositum. Talis itaque adhibenda est distinctio : Aut utrunque pactum fit a debitore principali ; Sc tunc fidejussor, semel liberatus debitoris pacto, non potest iterum obligari debitoris contrario pacto sine suo consensu inito. Aut pactum utrumque factum est a fidejussore; di tune extra controversiam sibi praejudicat. Igitur ind. ι .si utetus. f. pactus .fidejumor fecerat utrunque pactum, unde posteriori paeto de petendo inito consensu suo tibi nocet. In a. l. Hlt. vero j. de paEt. utrunque pactum initum fuerat a debitore, quocirca prius pactum de non petendo a debitore interpositum, fidejustori prodest, posterius pactum de petendo non nocet. Se mel enim quaesita liberatio fidejussori per pactum rei, non potest invito auferri sequenti contrario debitoris pacto.

omnium obligationum sisjussor accipi potest.

DScisio haec clare ia expresse tradita extat in I. I.&2. I. Grate. 8. f. a tutore. . F. κυέ0 s. g. r. inst. eod. Sed obstat l. eum Iliusfam. 49. g. i. st . de C. O. ubi dicitur . si fidejussor accessit obligationi non faciendi, puta si debitor promisit se non impediturum, quominus actori ire, agere liceat, fide jussor non tenetur, si ipse contra stipulationem faciat. Resp. Quando est tale taetrum . quod eundem effectum habet, a quocunque fiat, tunc fidejussor tenetur, ut si restitutioni commodati vel depositi accessit fidejussor : interest enim mea rem meam habere a quocunque. t. a. F. de ejusf. Aut tale est factum. quod non potest a diversis aeque eommode di artificiose praestari, ut quia cen setur electa personae industria &. peritia, puta in domo vel navi fabricanda, di tunc fidejussor praestans quod debitor promisit. non liberatur. I. inter artifices. 3 i. st desolui. Uel si in principali obligatione debitoris persona tantum est comprehensa, tunc fidejunsor quoque non tenetur, si ipse contra principalem contractum

quid faciat. Secundo adversatur, quod alieni facti promissio est inutilis. Ergo obligationi, qua debitor factum promisit. fidejusior non ad . stringitur. Resp. Fidejustor se pro debitoris facto eatenus obligare potest . ut promittat creditori vel stipulatori quanti ejus interest. l. sipulatur ei. 44. m. destiuis Ratio est, quia ea est natura obligationum faciendi. ut promissor ad interesse teneatur. l.si utationes non dividuntur. vers. 72. Celsus. ff. verώ. oblig. l. si quis ab alio. 3, 3. l. ff. de re jud. ad cujus legis explicationem vide Cujae. lib.

2I. obf. c. I.

472쪽

niri essicaciter , quamvis debitor principalis judicio pultari non possit. I. ubicunque. 6o. F. Aesid jussobjicitur tamen ι. hi quis postraquam. 37. F. δε μεμε. ubi dicitur si debitor praescriptione liberatus est, fidejutar quoque non

tenetur. cum tamen maneat adhuc naturalis obligatio. Qui enim tempore liberatus est, etiam post tempus debitor manet. l. atqui natura. 39. 1. deneg.gest. Resp. Licet supersit naturalis obligatio post praescriptionem, tamen ea est sine etactu, & plane inessicax. . uti. f. ult. U. rem rat. hab. l.sicut. 3. & ι. omnes. C. de prascr. 3o vel 4o ann. ubi dicitur, quod qui 3o annorum praescriptione nititur, plenissima munitione securus est. Secundo refragatur ι. qui contra. o. F. de ejusfubi pro filio. fam. qui mutuum accepit contra SC. Macedonianum, fidejussor acceptus non obligatur, cum tamen filiustam . naturaliter oblige.

iur. Resp. Ibi fidejuor ideo non tenetur, quia filiustam . pro quo interaestit fidejussor, mortuus est, di sic extincta est naturalis obis ligatio, cum nullus sit heres filiosam. jure isto: ideoque cum mortuo filiosam. sublata sit naturalis obligatio, pro ea fidejussor accipi non potest. Verum quia pater peculio tenus obligatur, pro illa actione, quae adversus patrem competit, fidejuGr accipi potest.

Poena stipulatione non novatur principalis obligatio.

Confirmatur haec thesis his argumentis. Poenalis stipulatio est

accessbria ad principalem: at accessorium non debet novare principale. arg. i. qui usumfructum. 3 8. F. de ver . ML Altera ratio. Poena adjicitur principali contractui favore creditoris, ut timore poenae debitor servet promissa. arg. L i. C. de arbit. Non ergo debet contra partium intentionem poena operari novationem.& damno esse creditori. fac. t. apud Celsum. 4. f. Labeo. I F. F. de ex.eept. doli mali ct metus. Tertio probatur aperte thesis per I. itastipulatus . ais. g. item siquis. 2. vers. Sabinus. ff. de V. o. ubi dicitur, si quis promittat Stichum , di si Stichum non solvat, decem dari polliceatur, non ante Poena committitur, quam promissor interpellatus est in mora solis vendi hominem: quo casu poena non novat, si promissor super

principali debito adhuc interpellari potest. Aperte etiam probatur haec thesis per t. si quis a socio. i. cum l. seq.& I. duosocietatem. Icis prosec. Objicitur l. r. f. item si ita . scis ad I. Fala.&ιs penum. 24. V. quan . diei log. τριμelcmm .ced. ubi dicit , si heres damnatus sit

473쪽

penum dare, dc nisi dederit, certam poenam praestare jussus sit, tunc si heres sit in mora dandi penoris, deberi poenam. Unde colligitur. per poenae adjectionem fieri novationem , siquidem novatio est prioris debiti in aliud transfusio. Resp. Cum penus legatur, de nisi detur, poena subjicitur, tunc mora facta in danda penu, peti potest poena. l. cum sine. ι9. l.si penum. 24.1f. quan . dies leg. oec. Ante moram penus est in petitione di praestatione, post moram penus non est in obligatione seu petitione, sed in praestatione tantum. cum usque ad litem contestatam heres offerendo penum liberetur a poena: l. i. j de pen. Iri. Igitur mora operatur transsationem seu ademtionem penoris potius, quam novationem penoris in legatum pecuniae. Idque receptum est propter naturam penus, quae facile corrumpi potest . ideoque longiorem dilationem in praestando non fert..Nulla ergo hic fit proprie novatio, cum penus post moram & transfusionem praestari possit usque ad litem contestatam. Duaren. ad d. l. itastipulatus.

Secundo objicitur l. obligationum. 44. f. m. d. de obi. O acr. ubi dicitur, quod si quis praecedenti itipulationi. qua stipulatus est navem fieri, subjiciat poenalem stipulationem certae pecuniae. quod quasi novatio prioris stipulationis fiat. Resp. Ideo poena ibi operatur quasi novationem, quod praecessit obligatio facti, puta navem vel domum fieri, in qua stipulatione post moram fit transfusio obligationis faciendi in obligationem pecuniae, etiamsi poena nulla sit promissa. l. 72.j. derio. Unde mirum non est, post moram quasi novatione facta poenam solam deberi. Non tamen est vera novatio, cum promissor super facto conventus, usque ad litem contestam factum offerre possit. t. si insulam. 8 .ff. de V. O.

Operatur ergo poena non veram novationem, quae facti obliga. tionem tollit, sed umbram quandam novationis, eateRuS. quatenus post litem contestatam factum non amplius oGrri potest. Ita pulchre tradit Zasius in singui. intellect. e. 4. Vide latius Holom. in ι s. quas. c. io. in quast. an principalis obligatio poenali situlatio. ne novetur. 8c Petrum Grangianum in paradox. juris civit. c. 33.

ubi pulchre decidit, di multis legibus rationibusque hanc senten. tiam confirmat, quod poenalis stipulatio praecedentem obligatio

nem non novat.

Debitum purum stipulatione conditionali novatur.

ΡRobat hoc enunciatum l. peeuniam. 36. ff. δε reb. ered. Ubi deisciditur, quod si debitor id quod ulteri pure debet jussu sui creditoris , alteri creditori sub conditione promittat, non possit cre

ditor prior, cui pure debetur, id debitum pendente conditione pe-Le r terea

474쪽

iere, quia per conditionalem promissionem posteriorem effectus prioris obligationis purae suspendit, quasi tantisper dum pendet conditio . novationis effectum habeat. ι. obligationem. .F.IM.ff. de obi. O aa. Huic sententiae contradicit Pauluι ini. pura. s.ff. de except. I. mal. O mei. ubi quod alicui pure debetur, si sub eonditione lege. tur. heredem interim nihilominus debitum petiturum affirmat. Respond. subdistinctione, quod aliud in testamentis, aliud vero in contractibus hoc casu observatur. argum. l. is eui. 42.ff. de obl. o a t. Ratio diversitatis est. quod in stipulatione conditionali. qua creditor a debitore, qui alteri pure debebat, sibi sub condi.

tione stipulatus est, omnium contrahentium consensus intercessit, creditoris . debitoris . & tertii . cui jumu creditoris debitor pecuniam . quam pure debebat, sub conditione promisit. Ad quem ex ejusmodi coutractu fructus novatae obligationis per conditionalem delegationem pertinebit. d. t. pecuniam. d. l. obligationum. conuiιιo. a. E contra quia in testamentis ab unius voluntate dependentibus nullus contractus intercedit. l. verba. xo.'. de C. S. heres pecuniam medio tempore testatori debitam sub eonditione alteri legaram, interim recte a debitore petet. a. i. r quia nihil eum debitore gestiim, nihil contractum est. nulla ve novatio Inita est, sed cum legatario tantum, cum quo heres adeundo hereditatem, quasi contraxisse intelligitur. ι 3. g. vlt j. ex quib. raufin ρ s. eat. Cujus nihil interest legatam tibi sub conditione pecuniam heredi interim pendente conditione solvi, praecipue ea ra tione . quia heres ei cavet, se legatum existente conditione ei restituturum. d. ι. s. Forner. ad i. creditor. si .sIde R. S.

Creditori invito ante diem recte solvi potest ex communi

DD. sententia. contra CUI ACIUM B ORCHOLTUM. HAEC sententia aperte probatur in I. 38. g. inter. I 6 I deverb.

obl. ubi dicitur, quod in obligationibus in diem totum medium tempus promissori ad solvendum libeνum relinquitur. Si non licet invito creditori solvere ante diem, vel si creditor posset selutioncm ante diem recusare, non esset debitori tempus medium liberum ad solvendum. Idem traditur in I. quod certa. 7o.ff. de solui. ubi dicitur, quod certa die promi Fum est. τευ atim dari potest: to sum euim medium tempus ad solvendum promissori liberum reιinquitur. textus quoque expressiis est pro hac sentcntia in I. eontinuus.137. g. a. o. de verb-obl. ubi JC . Venulejus inquit: nam di quod in diem dεbetur, μιε solvi potest, licet peti non pessi .

475쪽

Objicitur I. qui Roma. Iaa. in princ4Ideverb. obl. 8c Ly-oἱenus. is.1. de aura. . ubi diςitur, quod debitor in diem, ante diem non recte solvit. Resp. In istis legibus dies fuit opposita in gratiam creditoris seu stipulatoris , ideo ue ei invito non recte solvitur ante diem, quia utilitas temporis contrahentium comventione, vel testatoris consensu semel creditori concessa, non debet ei invito auferri. In dubio autem praesumitur dies adjectus ingratiam debitoris, ideoque potest etiam debitor ante diem sol vere, quia quilibet potest favori pro se introducto renunciare. l.

rum qui . 43. f. quotie . a. vers. verum dier. V. de U. o. I. cum tempus.

ad diem rogatus erat restituere hereditatem, ante diem non reuerestituit. iErgo debitor solvendo ante diem non liberatur. Cui

tamen adversatur. l. post mortem. l 2. C. de ei comm . ubi heres rogatus restituere hereditatem post mortem, etiam ante mortem recte

restituit. Respondet Castrensis: Heres qui ad diem rogatus est restituere hereditatem, non tenetur ante diem hereditatem in fideicommissum transferre: si tamen vult sponte hereditatem resti tuere, hoc potest in sui praejudicium lacere, ut scilicet actiones. quae heredi contra debitores hereditarios competebant, transferantur in fideicommissarium. d. I.post mortem. 6c ibi Castrens Tertio adversatur i. Demisi . 18. 1. da conss. pretin. ubi dicitur, quod creditor ante diem constituti recusare possit debitas pecunias accipere. Resp. Verum quidem est creditorem ante diem constituti recusare posse solutionem debiti, ic nihilominus illi compete. tere actionem de constituta pecunia. si res debita adhuc extet. Ita, que lex illa hoc modo accipienda est. quod si creditor ante diem

constituti recusavit solutionem accipere. possit nihilominus agere actione pecuniae constitutae ad solvendum, si tempore constituti paratus sit accipere, si scilicet res adhuc sit integra, id est, si res promissa adhuc extet. Sic enim Sc caeteri omnes creditores licet in accipiendo moram fecerint, tamen nihilominus habent actionem integram , quamdiu res promissa adhuc extat. I. iEud. I7. F..de peric. ct eomm. rei vina. ubi dicitur, quod semper posterior moranocere soleat. Unde quod dicitur in d. l. item ilia. actori non nocere , si promissum ante diem debitum oblatum recusavit accipere, non simpliciter negat nocere, sed negat nocere ad actionem coninstitutae pecuniae, ii res promissa adhuc extet. Ex quo sequitur in aliis rebus ei nocere, quod recusavit accipere ante cliem oblatum. Donesi. ad i. eum qui g. vlt. 1. de V. O. Dissentit ab hac sententia Cisac. lib. obf. 23. c. 22.ec ad i. stipulatio issa. 38. f. intre incertam. U. de verι. obl. ubi tradit invito creditori ante diem solvi non posse. quod in diem debetur, quem sequitur innes Sorchest perpetuus Iectator, di interpres, seu potius simia C acii in tractatu deverb. obli . c. 6. m. 3s.&θqq. A εΕ R-

476쪽

Recte ei seisitur, qui solutioni gratia adjectus est, modo ps stipulationem conditio ejus non sit in de

terius mutata. REcte ei solvitur , qui solutionis gratia contractui est adjectus, illique si solvat promissor, liberatio ipso jure contingit. perinde acu ipsi stipulatori solvisset. l. vero. I 2. f. r. l.sitastipulatus. yy. ff. de Pist. Dicitur autem adjectus stipulationis gratia, cum quis alternative sibi aut Titio dari stipulatur. In hac enim stipulatio. ne consistit obligatio solum in stipulatore. eique actio acquitur ssed tamen Titio recte solvitur, qui adjectus dicitur. licet ei non competit ex stipulatu actio. S.Iι quis alii. . vers pia . inst. de inut. Rip. t. vis. g. ult. f. de V. o. Tum demum autem adjecto recte solvitur, si post stipulationem conditio ejus non sit mutata in deterius. Nam si poli stipulationem satus ejus mutetur in deterius, ut puta si in adoptionem datus fit, vel in exilium iverit. vel servus factus fuerit, non recte ei solvitur, ut contingat liberatio. Ratio est, quia ea conditio huic sipulationi inesse videtur , ut recte tum demum solvatur adjecto,s in eodem flatu permaneat. ι. cum quis sibi. 33. in princ. H. da

Sed e diemetro pugnat cum hoc responso ιν Stichum. ys. f. umofruosum. 6. ff. desolui. ubi dicitur. siqvis usu ructumsi ι aut Πι-eio dari stipulatus sit, etiam Titio adjecto capiso diminuto recta solvi. Resp. Ibi Titius adjectus fuit capite minutus eo tempore. quo stipulatio interponebatur, quod ex simili stipulatione a JCto ubjecta facile colligi po est. Nam ut subjungit JC. quemadmodum quis recte sibi aut Titis, eum eapite minutus erit . usu ructum dini stipulatur, sic etiamstri aut Titio jam ante stipulationem capite minuto recte quis usu ructum dari stipulatur. scilicet cum tempore stipulationis Titius jam capite minutus erat. Ita recte notat Cujac. ad ι. cum qui1. sscis de U. O.

AssERTIO LXV. Aliud pro alio invito ereditore solvi non potest.

R Egula haec traditur in ι. a. q. r cis de reb. erod. 5c desumta est ex definitione obligationis . tradita in institur. tit. de obligat. Nam eum obligatio sit juris vinculum, quo necessitate debitor adstringitur ad stlvendum debitum in contractum deductum, repu

gnat naturae obligationis, aliud pro alio invito creditori solvi. Huic

477쪽

Huic axiomati primo adversatur l. eum a quo. 16. cum auth. seq. C. desolui. ubi traditur, quod debitor qui non potest propter inopiam pecuniam debitam exolvere. in selutum possit creditori etiam nolenti dare praedia pro quantitate debita. Resp. Hoc fit propter neccssitatem, utputa si debitori non sappetit aliunde facultas pecuniam exolvendi; tunc enim creditor pro quantitate debita praedia in solutum accipere cogitur. Secundo repugnat l. miles. 6. f. decem. I.ff. de rejud. ubi asseri. tur, quod dominus noxali actione condemnatus, ut damnum ex maleficio servi illatum resarciat. liberatur servum noxae dedendo. Resp. Hoc in casu dominus hanc potestatem aliud pro alio debito exolvendi habet sibi a jure tributam: unde jure facit, quod ex potestate sibi a lege concessa, aliud pro alio solvit. Cujus specialis juris haec est ratio, ne culpa servorum ultra aestimationem servorum do. minos gravet. q. s. inst. de noxal. act. Tertio obstat l. st domus. 71. f. qui constetur. 3.ss. de Ieg. I. ubi statuitur, quod si testator legat alicui rem alienam, di dominus eam vendere nolit, vel forte immenso pretio vendere cupiat, tunc sufficit pro specie legata justam aestimationem etiam invito legatario solvere. Resp. Hoc similiter propter necessitatis causam re. ceptum est, quia non potest heres rem a vero domino redimere . nisi immodico & immenso precio ; quod fieret cum magno ec gra. vi suo detrimento.

Quarto objicitur l. se quis argentum. 3ς. autem donator. C. de donat. ubi sancitur . si quis donavit alicui certum pondus argenti . neque donator habet argentum in bonis , quod teneatur ad aestimationem argenti. Resp. Ibi favore liberalitatis se munificenistiae receptum est, ut pro auri vel argenti massa s vi possit aestimatio. Postremo refragatur l. vinum. 22. V. de reb. med. ubi vinum quod

mutuo datum erat, petitum est in judicio, & judex condemnat deribitorem in aestimationem vini. Resp. Hoc fit propter moram debitoris , qui quanti plurimi res valuit, condemnatur: aequumonim est, damnum propter moram debitoris creditori illatum ei resarciri. Unde etsi creditor velit, potest obdurare, ut res ipsi, hoe est, vinum mutuo datum sibi restituatur & solvatur. l. ubi autem. 7 6. utit. J. de V. O. ubi dicitur, quod obligatur ad dandum, praeciarem ipiam creditoris efficere tenetur.

478쪽

Actiones ex delutis defuncti descendentes non dantur in heredes, nisi quatenus ad eos perbenit,

CKertissima est juris regula. poenales actiones ex maleficiis δε - οῖι in heredas non competere, nisi in tu quod ad eos pervenit. S. non autem. I. inst. de perp. is temp. cy. Oc. ι secuti. 38. l. toties. .. I. in pupillum. iii. S..i . . do rigdur. l. t .ss. δε privat. deliOL Ratio est . quia sicuti justum est ex delicto defuncti heredem non teneri, quia pinnae suos au res sequi debent. l. famimus. χχ. C. dapaen. ita aequum quoque est . ut ex defuncti maleficio heres etiam lucrum i non sentiat , quia turpia lucra heredibus extorquenda sunt, ne alimo scelere ditentur. l. in heredem. i. de calumn. Porro notan. dum . quod ipsae poenales actiones, furti, vi bonorum raptorum, injuriarum adversiis heredes non dentur, sed convenitur heres de eo quod ad ipsum pervenit, actione in factum, vel condictione furtiva. l. a. q. MI. f vi bon. ra . l. i AEquo. 28 . de dolo.o. in I. unicis G. m deliin. defundi. in ροβ .hεre .co m. Ratio est . quia istae poenales actiones ex delictis sunt famosae, ideoque non debent contra heredes delinquentis ivtentari, ne propter alicuum delia Frumst homine amonis heredibus. irrogetur: in lamia. .c', u. . Adversatur. hvic doctrinae l. inica. . si ἱ- επquant. heria. --. In qua statuituri Mindema neri de vi a defuncto commissa. Resp. Hoc non est accipiendum de vi ablatiis va, ex qua competit actio vi bonorum raptorum, quae in heredem raptoris non datur H sed de vi compulsiva , bc quae incidit in edictum, quod motus cause , quae actis nun est mere menalis . sed mixta . ideoque contra heredes vim metumve inserentis datur.

Murtius ad L muri. 38. F. M R. I. Excipitur ab hac regula selaeondictio funiva quae datur contra.heredps furis in solidum . etiamsi a , servenit, i. in eo vi M. Mus M cond.fura g. ult. in . de obligat.quam dasiat. -ς idque spe odio furum

As SERTI o LXVII.

Pro eodem erimine, o civiliter 2 criminaliter agipotest.

Quoties pro eodem crimine & civilis di criminalis competit actio, utraque licet experiri, nec una actione intentata altera consumitur. Traditur haec generalis definitio in I. unie. C. quan/. civ. acti crim, proj- ως. Textus est elegans in I. qui nomine. Coos e

479쪽

CENTURIA IV. 447

2 s. as l. Corn. de fals ubi pro regula traditur, quod ex quocunque maleficio potest quis accusari criminaliter, ex eodem potest agi actione in factum civiliter. Sic intentata actione vi bonorum raptorum, adhuc est locus judicio publico legis Juliae de vi. l. a. q. I. 1. τι bon. rapi. item ii quis servunt alienum surripuit di subduxit, furti tenetur1ti plagii, dc una actione intentata patet re gressus ad aliam. l. siquisorium. m. C. ad. ι Fab. de plagi r. Obstat huic assertio nil. interdum . . F. de pubi .juv. ubi dicitur, instituto privato judicio de aliquo crimine, praejudicium fieri judicio publico. Duplex est responsio. Accui L. Sc Bart. hanc legem ita interpretantur, quod pendente judicio super actione civili, non potest criminalis accusatio intentari super eodem crimine, sed finito civili judicio per sententiam, non prohibetur quis crimina' lem actionem proponere. Raro dc Borcholt. adsit. inst. ae l. Aquit. respondent. quod instituto judicio privato de crimine non pra judicetur publico, ita ut amplius agi non possit. sed in probatione delicii judicium privat uni ante finitum juvabit aut urgebit Teutri in executione criminis publici. Pr uilicium enim hic significat. argumentum 8c exemplum, quod sequantur judices in criminali judicio. Sensus ergo u. ι. inreruum. est, quod instituto prius judicio privato, praejudicium fit publico, hoc est. ex civili judicio prius finito, sumitur exemplum, quod judices in criminali judicio

sequantur.

Secundo adversatur t. prator.' . f. r. f. de injur. ubi dicitur. pro injuria illata civiliter & criminaliter agi non posse. lud una actione intentata alteram consumi. Resp ibi utraque actio comis petit ad vindistam, ideoque una intentata altera consularitur, quia iniquum est eandem rem bis in judicium deduci. Aliud est, qua do civilis actio persequitur rem familiarem ; tunc enim civili judi

cio intentato non Consumitur criminale, sc econtra. Ita respon

dent Accurs tk Bart. in d. I. prator. f. i. quod approbat se is

lib. obser. 2 . c. I 6.

Poena a legibus nominatim delictis sunt impositae, nequape dent a mero Dicis arbitrio.

ΡOEnae sive eae capitales sint, sive non, sed pecuniariae, aut stite. rius alicuius generis . non mero judicis arbitrio infliguntur. sed legum vel constitutionum auctoritate delictis irrogantur. t. I. f. l. 1. ad SC. Turp. I. sequa poeua. a . F. de V. S. i. ordine. i s. f. ad mu nicipat. Imo judex infamia notatur, qui minorem poenam, quam leges statuunt, delictis imponit. I.servos. 8. f. 1udicem vero. χἰ αμή l. vi pubι. vel pari poena, quam leges crimini, rogant.

480쪽

nitur. textus est notabilis in I. 3. in sin. C. nes ei. M . iser. I. a. C.

de commere.

Sed adversatur, quod traditur in g. in summa. i o. mss. de stur. MI. hodie. r3.ff. de poen. l. 3. C. ex quib. caus ire. infam. I. quid ergo. x . f. poena fravsor. 7. U. de his qui not. infam. poenas ex arbitrio judicis delictis thfligi, dc modo graviores, modo leviores, quam leges praescribunt, imponi. Reip. Nulla poena arbitraria est delictorum. quae non sit certa aliqua parte juris constituta, ut ita non pendeat a mero judicis arbitrio. sed arbitrio legibus confirmato, atque consentaneo. Quod ergo legibus praedictis assimatur, poenas arbitrio judicis irrogari, hoc eam significationem habet, quod non suo jure judex nanc arbitrandi potestatem habet, sed legis beneficio, ita tamen ut secundum legum praescriptum teneatur arbitrium suum in poenis decernendis informare. Habet itaque adhuc in his arbitrariis poenis illud axioma Papiniani locum, quod extat in d. LI.ε. 4. vers. nam ut P pinianus respondet. j. ad SC. Turpili.facti quidem quastionem esse in arbitrio judicis. poena autem executionem ejus arbitrio nou eoncedi, μου ιegis auctoritati resemari. Ita tradit

Maranta in disput. legalibus, dii ut. 3. & Godaus ad ι. aliud fraus s. 3 31. , de HS. Uel ita potest reiponderi: Poenae omnes lege definitaedi certae sunt, ut furti poena est duplum. vel quadruplum. si agatur

jure ordinario: tunc enim judex eam augere vel minuere non m

test. d. t. r. g. r m ad SC. Turp. Si vero an1tur jure extraordinario, tunc potest poenam immutare. Porro hodie omnia judicia criminalia sunt extraordinaria, di non agitur amplius ex praescripto formularum. Ergo hodie poenae legitimae delictorum non durant, sed judicis arbitrio infliguntur, quia omnia aguntur extra ordinem. M

sic accipienda est d. ι. hodie. 13. ff. de poen. Denique potest & hoc pro conciliatione adferri quod judex non possit ablolute vel simpliciter , sine aliqua justa & speciali causa, poenas legum mutare , mi

nuere, vel augere. Verum ob certas justissimas rationes di causas poenas a legibus praescriptas mitigare vel augere potest. d. I. 3. G. ex quib. ea . irru. infam. Ita tradit eleganter massan inconsuet.

Burgund. rub. I. S. I. in verb. corporeiument.

objicitur 3c hoc argumentum: In ι. perspiciendum II. vers. plane in levioribus. U. de poen. traditur, judicem debore in levioribus causis

proniorem esse ad elementiam; in gravioribus vero causis severataissam legum cum aliquo temperamento benignitatis subsequi. Ergo licet

illi poenas a legibus delictis impositas mitigare vel remittere. Ad hoc argumentum respondet gloss. λι. hodie. J. de poen. quod ita demum possint judices benignitate M lenitate uti in puniendis criminibus, quando nulla certa poena legibus est nominatim imposita: tunc enim judices ad clementiam proniores esse debent, di rigo

rem sententiae temperare.

SEARCH

MENU NAVIGATION