Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

verum ad tempus tantum custodiae causa in carceribus detinendus est, donec de intentato crimine dignum subeat supplicium. Secundo repugnat l. senatusconsulto. 38. 1s de injur. ubi qui ad statuam Principis ad invidiam alicujus aufugit, in publica vincula mittitur. Similiter traditur in l. i . 3. in eum. 4. in fin. 1. de aleator. quod qui compellit aliquem ad ludendum alea, in latum ias, hoc est, loca caedendis lapidibus destinata, vel in vincula publica duci debet. Resp. Aliud est vinculis publicis quem detineri, aliud vero

ad perpetuos carceres damnari: nam qui in vincula seu ergasteria publica mittitur, hic nihilominus usum civitatis retinet. Qui vero ad perpetuos carccres damnatur, ille ab omni hominum commer Cio ἱκ conversatione removetur. D carceris claustris inclusus civitatis usum amittit. Levior ergo est damnatio ad vincula publica, quam ad pcrpetuos carceres, ut diserte ostenditur in l. succurritur. 9. F. de quib. caus major. Limitatur haec assertio, ut non procedat jure canonico, quo poena carceris perpetui probatur, ut in c. Novi- mu . o sent. excomm. e. antiqua. de haereti c. quamvis . de poen. iv 6. Sic convictis de prava haeresi assignari solet pro poena perpetuus car-Cer. c. ut commissa. de haret. in 6. Clem. i. de haret. ubi DD. De poena perpetui carceris plura scribunt Petr. Gregor. lib. 2 l. θπ- ragm. cap. 33. num. 17. & 2 . Menoch. lib. i. de arbit Jud. quam S9. Gail lib. i. de pare pubi. e. i. num. 31. Uide & Cfac. lib. O . 14. c. 3 . ubi tractat de illegitimis & interdi istarum poenarum generibus jure civili, inter quae recenset has poenas, ne quis inedia vel fame necetur, item ne quis carcere perpetuo poenae causa

contineatur, denique ne quis poenae causa quaestioni vel tormentis subjiciatur.

Etiam in meretricem nuptam adulterium committitur. V Indicatur adulterium, non solum in uxore justa, sed etiam vulgari, quae quaestum corpore fecit, & pudicitiam vulgavit.

I. si xor. 13. Sine edi in ea. 2.1. a. l. Jul. de adult. Sed objicit ut, quod dicitur in I. si ea qua . 22.&I. qua adulterium. 29. C. ad i. Jul. de adult. ubi constituitur, in prostitutis Deminis adulterii crimen cessare. Resp. Istie leges ita iunt accipiendae, quod istae foeminae prostitutae pudicitiae, poena quidem adulterii teneantur, verum viri cum his consuetudinem habentes levius &mitius puniuntur. Ratio est, quia thorum alienum violasse non putantur, utpote cum pudoris apud ipsas, quae se omnibus prostituunt, nullus habeatur respectus. atque huJusmodi mulieres non amplius pro uxoribus, sed pro scortis sunt habendae, quantum ad

poenam viri attinet, qui cum illis prostitutis rem habet.

492쪽

, sit.radi. Jul. de uola. num. 6. Ita in Curia Electoris Saxoniae pronunciatum, atque ordinariam poenam maritis, cum hujusmodi eonjugatis foeminis prostitutis consuetudinem habentibus, remissam elle, ex receptiori DD. Opinione testatur Daniel Molle. lib. a. semes. e. 36. A liter has leges explicat Alciat. lib. 2. παρεργων, e. 1 o. ubi accipit uxorem vulgarem pro plebeja, seu obscuro loco nata. seu ex adventitio vulao, allato loco ex Suetonio in Vitel7to. c. 2. ubi inquit : Ex muliere vulgari Antiochi cujusdamsumaticam exercentis Alia equitem Romanum genuit.

Sponsa de adulterio accusari potest.

Controversa quaestio est , utrum sponsa, quae nondum contraxit matrimonium, possit accusari de adulterio, si furnice. tur. Verior tamen est sententia, eam non simplicem scortationem,

sed potius adulterium committere. Quod evidenter probat l. se uxor. I 3. f. Divi. 3.1s ad i. Iul. de adult. ubi Divi Severus is Antoninus rescripserunt, etiam tu sponsa adulterii erimen et indicandum , quia nec matrimonium qualecunque nec spem matrimonii violara permittitur. Idem confirmat d. ι. uxor. si minor. 8. 1. Ad leg. Iul. de adula. ubi dicitur , si minor 12. annis in domum viri deinducta adulterium eommiseriι, moxque apud maritum atatem excesserit, coeperitque esse uxor . non poterit quidem jure viri accusari ex eo adulterio, quod in minori atate commisit, sed quasi ponsa acincusari potεrit. ex rescripto D. Severi, quo supra relatum es. De nique hanc sententiam aperte comprobat. l. propter. 7. C. ad let. l. de adult.

Objicitur, quod non potest dici adulterium, quia per fornicationem non violatur thorus connubialis, qui nondum est, nudis sponsalibus tantum contractis. Respondendum. Sussicit in crimine adulterii, ut spes justa matrimonii violetur. d. S. Divi. quae spes vinculum matrimonii inducit donec vel alio matrimonio, vel repudio dissolvatur. l. 1. f. in sponsalibus. a.Υ. de divort.'repud. Secundo adversatur l. miles. li. f. quarebatur. 7us ad I. Iul. de adula. ubi dicitur, quod vir jure mariti possit accusare eam Deminam, qua . eum ei desponsata esset, alii a patre in matrimonium tradita Dit. Ex quo aperte probatur, mulierem desponsatam uni. alteri nubere posse sine crimine adulterii: Cum tamen ea, quae durantibus primis sponsalibus alteri denuo M secundo nubit, adulterii crimen

committat, di infamia notetur. I. I.1f. de his qui not. infam. l. eum qui duas. ι8. C. ad i. l. de adult. in verb. etiam erime Iupri committit . quasi dicat, non solum crimen stupri, sed etiam adulterii commitit, qui binas nuptias, binave sponsalia eodem tempore

493쪽

ci,nstituta habet. d. I. I. Respondendum. Quando a sponsalibus primis discessum est, tunc non committitur adulterium ab ea, quae contrahit matrimonium cum alio. ut in d. f. qu4rebatur. qui expresse hoc innuit, dum utitur hisce verbis: Priori esponsa puella. a patra in matrimonium alii fuit tradita. Sed ubi non discesIt a prioribus sponsalibus , neque separavit se a priori sponso, dc duis rante isto statu contrahit matrimonium vel sponsalia depraesenticum alio, tenetur crimine adulterii, quia eodem tempore bina sponsalia, vel binas nuptias, vel sponsalia cum aliis nuptiis simul

constituta habet. Ita praedictas leges eleganter conciliat Sarmientus lib. I .seleos. interpretat. c. s. Vide etiam de hac quaestione disserentem Cujac. lib. 6. obscap. I 6. bc lιbr. 1 o. c. I 6.8c Anton. Fabr. lιb. 3. conjeci. juris, c. 6.

Immunitatem a poena legis Orneliae praebet corporis, non fama, non honorum defensio.

PRO defensione bonorum L famae non licetquempiam impune

occidere, nisi cum rerum seu bonorum defensione etiam periculum vitae fuerit conjunctum. arg. l. ut vim. 3.F. dejus. O Jue. t. scientiam. 4s. f. qui cum aliter. q. T. ad i. Aquil. t. I. g. vim vi. 17. de mi ervi arm. Objicitur quod fama hominis Ze vita aequiparantur. I. justa. 9 f. de manum. vind. l. isti. 8. 1. quod met. causges. erit. Reiponden dum. Ilia comparatio admittitur in certis casibus, ubi est par dc eadem ratio, videlicet quoad restitutionem in integrum conceden dam ex justo metu illatam. Uerum in hoc gravissimo crimine homi icidii excusando, non sussicit honoris di famae jactura. Secundo objicitur l. r. C. unse vi. &l. 3. g. eum gitur. 9. f. vi is vi aνm. l. 6. C. a l. yul. de vi pubI. ubi dicitur, posse vim iI- latam in bonis vi licite repelli, & licere eum qui nos de possessio. ne dejicit, iterum armis repellere. Respondendum. Potest quidem possessionem suam armis quis tueri & recuperare, sed pro defensione bonorum non licet hominem Occidere, nisi etiam pericuislum vitae simul intentetur. l.siex plagis. . I scientium. 4s., qui cum aliter. 4. ad 1 ad I. Aquit. Expedit enim potius tunicam& pallium relinquere. & rerum suarum jacturam sustinere, quam

pro conservandis vilibus rebus hominem occidere. e.suscepimus. extr. da homilid. fac. huc elegans textus inl.siex plagis. s . f. t bernarius. i. f. a. l. Aquil. Pulchre Andr. Gail Germaniae Papinia. nus lib. l. observ. c. II o. num. 4. Sanxit idem Imp. Carolus Tmmis

494쪽

Tertio obstat l. 4. g. r. g. ad I. Aquil . ubi dicitur. furem nocturis num occidere licere, si modo id ipsum cum clamore testIficetur. Resp. Hoc quidem permissium fuit legibus x M. tabularum. 1 tamen ea lex non fuit usu recepta ι nam non aliter, qui occidit furem nocturnum, impune feret, quam si eum apprehendere non potuerit sine periculo, . puta quod is cum telo esset. seque telo defenderet. i. furem. 9. f. ad i. Corn. desicar. Cfac. lib. observ. i Φ. c. I s. Fomer. lib. t. select. cap. in . Dissentit ab hac sententia Facbis. lib. I. controv.jur. v. 3O. 3 .ia 32.

ASSERTIO LXXXIII.

Homicidium per ebrietatem commissum, ordinaria I. Comnelia poena puniendum. SI quis per ebrietatem aliquem occidit, ab ordinarialegis Corisneliae poena non liberatur. Quod probatur hoc argumento , quod illicitae rei vacantem non debet excusare sua improbitas. l. quod quis ex eulpa. xo . f. do R. P. t. nec id iniquum. t e. f quis omi F. U. res. ab intest. θc. Huic tamen sententiae repugnant alia duo juris loca. Primo adversatur I. omne. 6. g. qui se vulneravit. 7. vers per vinum. 1 de re. a xilit. ubi dicitur, per vinum aut lasciviam lapsis capitalis poena reis mittenda est. Secundo refragatur l. unic. C. si quis Imp. malia. ubi Divorum Imp. constitutione a poena immunis est, qui ebrius Imperatorem suggillavit. Communiter DD. distinguunt hoc modo, quod magna ebrietas, quae mentem aufert, poenam mitiget, modica autem di parva ebrietas in delictis ab ordinaria poena non liberet . Mesemb. in parat. 1. udi Corn de caν. num. 24. Mihi tamen probabilius viis detur ita posse distineui. Aut delicta sunt talia, quae per poenitentiam revocari possunt, εc in his ebrietas poenam mitigat vel remittit. Utputa si quis per ebrietatem crimen aut convicium alicui objecit. Si enim eum, cum ad sobrietatem redierit, ejus emniteat, poena minuenda. aut in totum remittenda est. arg. t. quicquid ca- fore. 48 .f. de R. F. e. cum apud. ii. qua l. 3. A ut delicta sunt hujusmodi, quae per poenitentiam revocari non possunt; ut si quis occiderit hominum, adulterium vel stuprum commiserit, tunc non posset ullatenus per poenitentiam mitigari aut excusari delichum. etiamsi fuisset calore ebrietatis perpetratum. Angelus in I. si non convicii. C. da injur. Lanfran. ad tit. de confess. num. 3. & 4. Notanda quoque est elegans distinctio tradita ab Andrea Gall/ib. 2. Obf. c. Oo. uum. Σ3. is seqq. ubi distinguit inter ebrietatem, quae casu, clam, sc ignoranter irrepit; & ebriositatem, quae

ex habitu vitiossi di continuato nascitur, ut huic ordinari Pinna,

illi

495쪽

CENTURIA IU. 663

Eli arbitraria Ze mitior imponatur. Sic exempli gratia, Noah qui

Primus vineam plantavit, correptus vini dulcedine fuit aliquando ebrius. Genes v. quamvis absit, ut propterea dici debeat ebriosus. Vide latius de hac quaestione Menoch. de arbitrar. judic. lib. a. cenis tur. 4.cas. I 26. Non praetermittenda quoque est, Pittaci lex rela. ta ab Aristot. Polit. a. e. ult. qua jubet ebrios, si quem pulsaverint, verberaverint, aut insolens bc violentum aliquid perpetraverint, majorem poenam luere, quam sobrios. Nam eo quod plures sunt

ebrii, quam sicci, qui petulanter alios laedant. noluit intueri veniam, quae potius danda est vino sepultis, sed commodum de utilitatem societatis humanae. Cavia legis hujus ferendae fuit Pittaco, quia saepius ebrii alios pulsant, quam sicci. Jam regula juris est. uo frequentiora sunt delicta , eo gravius punienda. l. aut facta. 16. f. ult. F. de poen. ubi dicitur, crescentibus delictis maleficio is rum poenas exacerbari. In summa ebrius delinquens duplici poena est afficiendus, cu it in ejus potestate ebrium non fieri, quod id efficere non studuit ι deinde ob patratum scelus. Hinc fideliter moneo adolescentes, ut sedulo fibi ab immoderato vini usu caveant, sequantur Zc con silium prudenti stimum H oratii, quod ita habet:

LUUisatis, edistisatis, atque bibisti,

Tempus abire tibi, ne potum largius a quo Rideat, is pulset lasciva decentius alas.

Hanc posteriorem sententiam amplectitur quoque diligentissimus de solidus IC. Hieron. Treuiterus in disputationibus as pandectas. disput. de pact. thes s. lit. a. dum inquit: ob delicta in e ietate commissa, poenam remittendam aut mitigandam non absolute conaeesserim.

Poena I. Cornelia subiacet, qui poculo amatorio quem piam interfecit. T Raditur de proponitur haec decisio aperte in I. si qui . 3 8. f. qu

abortionis. s.ff. de poen. Sed objicitur l. in lege. s. f. ad I. Corn. desica . ubi habetur, quod nunquam debet imponi poena mortis, quando committitur homicidium sine dolo. Idem traditur in I. i. g. Divus. 3.& I. Diuus214 ffudi. Corn. desiων. ubi pro regula traditur, nunquam poenam mortis inferri, sine dolo, di proposito occidendi. Atqui ille qui Poculum amatorium alicui propinat, non habet propositum aliquem interficiendi, sed intendit hoc philtro seu pharmaco amorem puellae vel mulieris sibi conciliare, dc sic est extra dolum: Re1p. In hoc casu intervenit dolus saltem implicitus, ex eo, quod

fecit rem illicitam, dando poculum amatorium, ex quo verisimi

liter

496쪽

liter potuit sequi mors, unde tenetur poena mortis. Si vero sine dolo malo causa amoris liciti dedit pharmacum vel philtrum. ex quo mors secuta est, ille qui dedit, non tenetur poena ordinaria legis Corneliae, sed tantum poena relegationis, damnationis in metallum, amissionis bonorum, vel eXtraordinaria. Secundo adversatur l. 3. f. adjectio autem ista. h. vers. sed ex SCto. g. ad I. Corn. de sicar. ubi quae dedit poculum conceptionis . ex quo mulier mortua est, non punitur ordinaria poena legis orneliae, sed tantum relegari jubetur. Resp. ibi dedit medicamentum causa rei licitae, scilicet causa conceptionis, ideoque cessat poena ordinaria homicidii. Qui vero dat philtrum, vel poculum amatorium impudici amoris, vel abortionis causa, dat operam rei illicitae. Ergo ab ordinaria poena non excusetur . si his illicitis remediis hominem quis interficiat. Hanc sententiam defendit Coras lib. r. miscesi. e. et . ubi eum, qui poculo amatorio hominem occidit, ut timo supplicio damnandum concludit I licet ab Areopagatis formina hujus criminis rea sit absoluta. Cujus rei testimonium extat apud Aristot. lib. i. Ethic. c. i6. ubi ita scribit: Ferunt olim quandam mulierem cuidam poculum amatorium deuisse, qua potione illa moris ruus sit, eamque mulierem ob hoc crimeu in Areopagum pertra etam judisum sententiis fuisse absolutam . ea ratione , quod id minime futurum praviderat : amoris siquisem cupidine occarata id fecerat, non ea mente. ut hominem perderet, se sibi miservarεt. Ubi ergo animus peccandi non est, ibi nec poena. nec supplicium

esse debet, cum ea duntaxat puniantur, quae sunt voluntaria Alinciat. lib. 7. parerg. c. ubi tamen subjicit, non recte judicasse Areopagitas, & allegat exemplum in Lucretio poeta, quem l .ucilia uxor amatorio poculo in furorem tr it, unde & mortuus est. ut legitur apud Hieronymum.

Qui Titium interscere molens, Suum interfecit, lege

Cornelia tenetur.

R Atio assertionis est, quia dolus in genere, itemque animus

occidendi adfuit. Ita probat textus ungularis in Letam qui. i 8. g. si injuria. 3. f. de injur. Sussicit enim in crimine homicidii dolus in genere, licet non sit commisius in specie. Probat etiam hanc sententiam I.scientiam. penult. s. ad Aquil. ubi dicitur. quod qui defendendi sui causa lapidem in adversarium projecit, de Praetereuntem percussit, tenetur lege Aquilia ad interesse. Hanc decisionem tuetur etiam Bart. in l. perspiciendum. II. S. 2 ff. d.

Sed objicitar I. g. g. Mai. cum I. seq. J de injur. ubi traditur ,

quod

497쪽

quod si quis voluit percutere servum proprium.& ex errore occide. xit alium liberum hominem, non tenetur injuriarum. Responde dum: Ibi non intervenit dolus, neque percussior habuit animum delinquendi, ideoque e ror eum excusat. Nam dedit operam rei licitae, existimans se servum suum caedere, quod domino licet. tuto tit. C. de emand. servor. Ita eum textum declarat Bartol. d. lo Co quem sequitur Coras misceli. cap. II. Secundo repugnat assertioni, quod omnis actus errore gestus. nunquam nocet gerenti, quia consensu caret. ι. sipererrorem. tr. 1. dejura . Resp. Licet error eommissus sit in persona, tamen in geomere delinquens consensit in delicto, di habuit animum hominis alicujus occidendi. i uobstat denique d. I. perspiciendum. tr. f. delinquitur autem. xi vers. cusu vero. F. de paen. ubi dicitur, casu eum delinquere, qui ιCum venando telum in feram mittere vellet, hominem interfecit. Atqui si easu dicitur deliquisse. extra culpam est, ac Proinde non puniendus est. Similiter nec ille poena afficiendus est legis Corneliae. ui cum Maevium occidere vellet, Sejum interfecit, quia casu viAetur deliquisse. Respond. In praedicta specie, ille qui, cum inter

venandum telo feram petere volebat, hominem interfecit, nota punitur corporaliter . quia operam dedit rei licitae. Bart. in . S. penuit. Approbat hanc solutionem Factis. lib. I. eontrov.jur. c. 3 7. Gomenius lib. 3. var. resol. e. 3. num. 27. Diversum sentiunt An retio. t. si cum servo. 4. F. de injur. ysou. ad . I.1. de injur. num. 184Ti q. de paen. leg. temper. cap. I 4. nun3. 4.

A s S E R et I o LXXXVI.

Lex Iulia peculatus . non selum de pecunia civitatis

Romana , sed etiam aliarum civitatum accipienda est. LE X Julia peculatus eos coercet, qui pecuniam publicam sua

rati sunt vel interceperunt. l. ius ad I. I. pecul. Dicitur auatem pecunia publica, quae ad pop. Romanum pertinet: nam aliae civitates habentur loco privatorum. l. eum qui. I 6. F. de V. S. unde quaeritur, an & is teneatur crimine peculatus, qui aliarum civitatum pecunias expilat vel surripit. Quod negat ι. ob pecuniamisi. f. da fura. quae dicit eum quidem furti actione teneri, non autem crimine peculatus. Cui tamen e diametro repugnat. ἰ ψ. g. . ff. ad i. Iul. pecul. ubi dicitur, eum qui de re civitatis aliquid surripit. peculatus crimen committere. Resp. ex sententia Dua.

reui, quod qui civitati vel municipio pecuniam surripit, ipsa quidem lege Iulia peculatus non tenetur; sed postea constitutionibus Imperatorum Trajani bc Adriani cautum est, eum quoque pecus

498쪽

utus crimen committere ; qui Imperatores legem Iuliam peculatus ad hunc casum extenderunt. Ita tradit Duaren. lib. 2. disp. cap. 26. Confirmat Alciat. lib. a. disp. e. 3. ubi tamen in antiquo exemplari in A. I. pecuniam. ita legi notat: Οb. pecuniam civitatisubreptam . furti nee non crimine poeulatus tenetur. Quod improbat Anton. August. lib. s. emens. c. 3. Approbant hanc sententiam Fornerius lib. a. selection. e. 22. Aliter Ravardus lib. 2. da ambiis

guit. Dr. e. I9. has leges conciliat, qui distinguit, quod aliud sit subtrahere pecuniam civitatis , aliud de re civitatis aliquid surripere. Curator reipub., qui ex pecunia civitatis aliquid su traxit . administrationis fraudulentae, non criminis alicujus aris guttur. Qui rem, quae in usu populi est, δι jure do minii ab eo

Regna ct ditiones fias arbitratu suo Principes minuere non possunt.

33 Egia & praeclara quaestio est, an Principibus seu Regibus concessum sit ditiones di regna sua sine populi &subditorum

consensu alienare. Et verissima ac juri maxime consentanea est sententia, quod hoc Regibus jure non sit permissum. Cui disputationi ansam oc occasionem primum dedit abalieis natio ista provinciarum Italiae . quam falsissimo titulo donatio. nem Constantini Magni vocant. Non enim Imp. Con tantinus Nagnus, sed Pipinus rex Franciae primo Exarchatum Ravennae , cum omnibus urbibus usque ad stagna Venetorum, Stephano M. pontifici dono dedit. Deinde Carolus Magnus filius Pipini eam dotationem confirmavit. 8c Histriam, ducatum Forojuliensem, Spoletanum di Beneventanum . ac alias terras patrimonio Petri adjecit. Ita tradit Balaus in illustribus viris Anglia. Deinde ex alienationibus bonorum & civitatum Imperii a Carolo IU. Imp. institutis, acriter coepit haec quaestio in utranque partem agatara Cum enim Imp. Carolus IV. Vencessaum filium designandum Caesarem curaret, promisit Electorum cuique centum aureorum millia pro consensu de confirmatione: quae cum solvere non pos set, obligavit illis telonia Se vectigalia imperii, item oppida, pro

Prietates, jura di regalia imperii titulo pignoris obstrinxit. Qua

499쪽

de caua ignavus Caesar , 8c decoctor bonorum imperii passim in

historiis praedicatur. Probatur haec conclusio per t. Imperatores, 37. s. d. pact. em Casaris. r. f. da os proc. CU. ubi procuratori Caesaris, non alienandete . sed bene gerendae rei potestas permissa esse traditur. Unde liquido apparet. Caesari eas ditiones, provincias, dominia. liaque bona, quae publici juris sunt, alienandi facultatem non ense concessam.

Secundo accedit ista consideratio, quod Principes fortassis subditos suos, in ditionem Principis, qui sua potentia in tyra

nidem abutatur, abalienare conentur: quod certe naturae ac honestati contrarium , dc a boni Principis Oincio alienum est. & tanis ruam tyrannicum non debet admitti. Aliud enim est tyrannum. iud Regem esseo Rex omnia refert ad salutem & incolumitatem subditorum; tyrannus vero tui suum proprium commodum ec vo Iuptatem omnia detorquet. Tertio Rex tanquam tutor populi sui constitutus, regulam tutoribus praescriptam 1equi debet. quod tum demum pro domino habeatur, cum subditis providet. non cum eorum bona alienat ecperdit. c tutor. arus. ἡe adm. is peris. tutor. ct curat . interis

Quarto confirmant hanc propositionem. quod jure seudorum. non licet domino seudum alicui concessum, sine ipsius vasalli v luntate in alium quocunque titulo alienare ι imo nec alium de eoadem laudo investire potest dominus, sine vasalli consensu. g. r. do sudo .at. invis. tu. eommus reprob. tu. i ineud. tit. 17. Nam eanisdem fidem dominus vasallo exhibere debet. quam vasallus domino praestat. Si ergo dominus laudi non potest seuda. dc per consequens vasallos ratione laudi subjectos alienare. similiter nec dominus vesPrinceps potest pri neipatus provincias, territoria, civitates, item subditos de incolas, in aliorum principum imperium dc potestatem transferre. Non enim subditi sunt in potestate Principis, sed multo magis ejus fidei de cliente te sunt permissi. Accurate dc pulchre minum. in illusi. quasi. quali. i. Denique pro confirmatione hujus decisionis facit, quod praeses provinciae non potest se abdicare imperio, & hoc resignare, nisi in manus ejus a quo potestatem accepit. I. legatus. ao. f. deus pras. Quam legem recte Butrigamis inducit argumenti loco. quod donatio, qua Constantinus Magnus Imp. uti fertur, Sylvestro Pa- π urbem Romam dedit, jure non fuerit valida. Debuisset enim mperator, si eum imperii poenituisset, aut partis alicujus administrandae, pop. R omano, a quo acciperat, id restituere, non vero alteri tradere, aut possessionem ejus desertam relinquere. Haec etiam decisio comprobatur jure canonico, per expressum text. in c. insesiecto. 33. exrr. dejurejur. ut, rescribit summus Ponti sex Ho- Gg, norius

500쪽

norius III. quod jura regni. ducatus, comitatus, etiam interposi to juramento non possunt alienari. Objicitur huic assertioni, quod qui pleno jure dominus est, po test alienare , perdere, ac dissipare res suas. l. sed etsi. 2 p. 6 , consuluit.

o. is de pet. her. l. in re mandata. 23. C. mand. Ergo licet & regi ditiones & regna sua alienare. Respond. In alienationibus regno. rum non tam agrorum 8c oppidorum quam civium & liberorum hominum ratio habenda est, quos contra voluntatem eorum alienari, & in potestatem forte alicujus tyranni transferri. durum Miniquum censetur. Deinde non debet deterior esse conditio subditorum, quam olim fuit libertorum. Atqui non licet jure civili heredi, servum cui libertas per fidei commissum relicta est , alii manumittendum tradere, ut ejus fiat libertus, ne forte duriorem aut iniquiorum consequatur patronum. l. invitus. .f. de eicominus. ιiberi. Ergo neque regi permissum est . facta alienatione regnOrum , provinciarum, vel civitatum, subditos in potestatem Sc dominationem alicujus deterioris Principis vel tyranni transferre. Secundo opponitur l. Lucius. i i. f. de M. ubi privati hominis Praedia jussu Imperatoris alienata proponuntur. Resp. Haec leX non loquitur de agris. qui proprietatis jure in civium Romanorum patrimonio sunt. sed de praediis, quae bello quaesita erant, & non proprietatis, sed possessionis jure fruenda concedebantur: de quibus agitur in I. quastis. it r. f. deverb. 'n. Eodem pertinet t. item p diu. I o. s.fam. eres. ubi vectigalia praedia non dicuntur esse nostri patrimonii. item ι. item se verberatum. is. F. de rei vind. Alias in privatorum agris, nihil, ne publico quidem consilio, cum illorum

injuria capi potuit. l. venditor. W3.1 comm .prad. Tertio obstat locus i. Reg. eap. v. vers. . & 2. Chronico . e. 3.

ubi Salomon rex donavit regi Hiram aliquot civitates Israelis. Resp. Salomon rex non dominii alienandi causa oppida illa viginti regi Hiramo tradidit . sed ex consilio populi oppida ei utenda fruenda dedit , ut ex eorum vectigalibus & fructibus Hiramus suum debitum servaret neque illa emtionis jure ut proprietarius possideret. sed tantum antichreseos jure iis uteretur frueretur, donec 'mutuam pecuniam datam ex fructibus oppidorum& agrorum perciperet. Ita eleganter respondet Huom. in illust. qua'. quo. i.

ASSERTIO LXXXVIII.

Atius icillimi non recipiuna diem vel conditionem. ACtus legitimi non dicuntur hoc loco omnes actus jure civili

introducti di approbati, sed legis actiones, quae solennitate quadam juris, certisque verborum formulis peraguntur bc conci Piuntur. Cfac. lib. obs i s. e. i6. Hujusinodi actus legitimi diem

SEARCH

MENU NAVIGATION