Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

8c conditionem non recipiunt, hoc est, non capiunt dilationem ex die vel conditione, sed temporis momento perficiuntur, & praesentem executionem secum trahunt. l. actus legitimi. 77.1. de N. . P. c. actus. extr. eod. tit. Rationem hujus regulae reddit Alciat. lib. 3. parer . cas. 4. quod videlicet hi actus legitimi a praesenti executione nomen habent. 3c legis fictione vel interpretatione sunt introducti , ideoque nec suspendi debent per conditionis vel diei eventum, cum ea quae a lege statuta sunt . praesentem executionem sequm trahant, & dies vel conditio nomini : G Gas, executionique repugnent. ι. non quemadmouum. 3 s. Objicitur primo, quod emtio , stipulatio . hercdis institutio, do. natio, aliique actus legitimi diem dc conditionem recipiunt. f. omuli. a. inji: de vers. obl. f. heres. o. inst δε herea. inst. I. r. bc passim. C. de it nat e submod. Oe. Respondendum. Praedicta regula procedit in iis actibus legitimis, qui in dicta lege actus. recens nistur: ii enim omnino vitiantur per diei vel conditionis adjectionem. Nam particula iturin dict. l. actus. posita. restrictive, non dein clarative accipi debet, ut scilicet restringatur adactus seu exempla. uae in i ta lege recensentur. Relativum enim qui, suum antece. ens restringit. I. ult. 1. Ie divorti

Illud tamen diligenter notandum, quod alii actus legitimi his similes & qui eadem ratione Si solennitate constant, ut puta manuin mi illo, adoptio, sc divortium , diem di conditionem quoque non admittant. l. q situm. 3 . 1. de adopt. Neque enim filium vel uxorem temporalem quis habere potest. Secundo objicitur l. primo gradu. 23. f. qua infraus. credJact. sunt. ut restit. ubi heredes ejus qui solvendo non erat, ea conditione adierunt hereditatem, ut partem duntaxat arris alieni creditoribus persolverent. Ergo aditio hereditatis peti potest sub conditione. Respondendum: ibi conditio significat pactioncm ante aditionem hereditatis eum defuncti creditoribus initam, ut scilicet creditores, cum hereditas non sussceret ad totum aes alienum exolvendum . certa parte debiti contenti essent, veluti inter heredem de fidei cornis missarium. Simile pactum memoratur in l. apu.ι Julianum. t i. in princ. f. a I SC. Trebesi. post illam vero pactionem pure adita fuit hereditas. Sic aditio hereditatis illo casu non censetur facta sub conditione. Denique adversatur . ad certum tempus. 3. Inst. qui testam . tutor. dari post . ubi traditur, tutorem siub conditione, vel ad certum tempus testamento dari posse. Resp. Tutor quidem hoc modo a patre te stamento dari potest, sed non a magistratu. l. muto. 6. S. l. fuetutet. Ea enim tantum datio tutoris est actus legitimus, quae fit solenniter a magistratu. inquisitione facta, introductis optimis viris, ex quibus unus maxime idoneus tutor eligitur; nonrvae fit in testamento a patre pupilli. Accedit Ee altera ratio, quiae fectus in testamentario tutore suppleri potest per magistratum ἔ

quod

502쪽

quod secus est in dativo tutore. Si enim tutoris dationi magistratus adjiceret diem vel conditionem, interim ante diei vel conditionis eventum non esset prospectum pupillo de tutore. Quare datio tutoris facta a magistratustb die vel conditione, vitiosa est, quia actis magistratus imperfecta esse non debet.

ASSERTIO LXXXIX.

Invito beneficium non confertur

Haec assertio traditur pro regula in L invito. 69.s de R. y. l. hoe

jure. 39. g. a. f. de donat. Verum objicitur huic assertioni , solvendo. 39. 1. de neg. rest. I. solutione. 23.1s da solui. ubi dicitur. quod qui pro invito M ignorante debitore solvit, liberat eum. Idem traditur in I. solvere. s3. f. desolui. Sed tamen quando quis pro invito debitore stivit, nulla actione nec mandati . nec negotiorum gestorum id ab eo repetere potest. l. si pro te. 4o. f. mandat. I. ult. C. de neg. gest. Resp. Regula juris accipienda est de beneficiis, quae contra juris communis rationem alicui tribuunis tur, quae privilegia proprie appellantur: haec invito non conceduntur, quia quilibet potest favori & privilegio pro se introducto renunciare. I. penuit. C. depact. ι. pactum. 46. Is de paci. t. si quis in conscribendo. rt. C. de vis. Θ cler. Sic mulier potest renunciare be- beneficio SCti Ueliriani. l. ult. f. penult .F. ad SC. Vesi. Sic minor xxv. annis potest omittere restitutionem in integrum, si laesus sit. ι. si judex. i. g. de minor. Verum ut quis pro alia silvat. &eum etiam invitum liberet, jure communi permittitur, quia naturalis di civilis ratio suadet alienam conditionem meliorem etiam ignorantis & inviti nos facere posse, cum beneficio hominem astici hominis intersit. l. servus. 7. 1. deserv. export. Sic etiam quod servus invito Se vetante domino stipulatur , domino acquiritur, quia per hoc factum servi conditio domini fit melior. ι. servus vetante. 6a. Τ de verb. obl. Denique & illud jure proditum est. quod pro reo injuste cendemnato, etiam eo invito quilibet potest appellare, quia nemo audiendus est seipsum perdere volens. I. non tantum. 6. f. de appeli. & hominis interest hominem beneficio assici. Quod & comprobatur per t. addictos. 29. C. de appellat.

ubi statuitur. quod pro damnato ad ultimum iupplicium quilibet

potest appellare. '

503쪽

Privilegia realia transeunt ad heredes , non, tersonalia.

HAEc assertio pro regula juris traditur in I. in omnibus eausis. 68. te ι privilegia. 396.1. da R. y. Duo autem sunt genera privilegiorum. Unum est personale, ubi persenae conditio locum facit beneficio, hoc est, quando persona proxima est causa beneficiista hoc cum persona extinguitur, di ad heredes non transit. d. I. O8. Tale est beneficium, quod competit marito in repetitione dotis . ne ab uxore, soluto matrimonio, in plus quam facere possit, conmVeniatur ἱ hoc privilegium extraneis heredibus non datur, sed Misfiliis. l. maritum. 32. ecl. etiam. I 8 ff. μι. mair. Tale est etiam pri- pilegium praelationis, quod datur mulieri, quo praefertur caeteris creditoribus in bonis mariti in exactione dotis , unde nec ad heredes mulieris. filio excepto, transmittitur. I. unie. C. de priυ. dot. t. vlt.

Aliud est privilegium reale, quod non per nae, sed rei, cauta aut actioni tribuitur; & hoc ad quoslibet succe res transit. Talci est privilegium actionis funerariae, ut scilicet is, qui in defuncti funus aliquid impendit, omnibus creditoribus praeferatur. heredibus ergo noc privilegium quoque tribuitur. l. penuit. F. de religi in

ζ Objicitur, quod beneficium restitutionis in integrum, quod da

tur minoribus xxv. annis, competit etiam eorum heredibus. l. 3. 6. 9. ι. 18. g. vlt.'. de minor. Atqui hcie beneficium censetur essα personale . quiain favore minorum est introductum. Ergo non est verum, quod beneficia per alia non transeunt ad heredes. RespoHoc benefiuium restitutionis in integrum est mixtum, partim per. Dpae, partim causae et conceditur enim non tantum propter Perse nam minoris, sed praecipua εc immediataecausa restitutionis est laeso; fideoque non restituitur minor, nisi causa cognita probet se laesum veIeipeum ventum. Loit pratre et . g. l. non omnia. . ff. de uo . ι. Mam posteaquam. s. q. μ minor. 4. I. de iurejur. Itaque hoc beneficium restitutionis in integrum minoris heredibus compe rit. Sio quoque Beneficium SCti Uellejani datur non solum mulieri, sed etiam heredibus ejus. l. heνedes. 2o. ad SC. Vesi. quia rei recauta cohaeret . se senatus totam obligationem improbat, & a praetore restituiturprior creditor debitori. l. exceptioneό. DP. de excepi, ι.si mulier. t 6. 6.Mff. ad SC. Vess. r i

Secundo adversatur ι stibi. x . g. pactum. ς.II de paci, ubi dicitur , quod pacta personalia facta venditori, porrigunt se ad singularem successorem , puta emtorem. Rςsp. personalia Og 4 ven

504쪽

venditoris non prosunt emtori aut singulari successori, nisi duran. te vita venditoris, alioqui sicut privilegia personalia extinguuntur cum persona. arg. ι. o heredi. a i , in princ.F. ἡe paci. of ma. L 37. S. pactum. v

As SERTIO XCI.

cuod omnes tangit, debιι ab omnibus opprobari.

Haec assertio adeo vera & indubitata est . ut inter regulas juris canonici referatur in c. quod omnes. de R. I. in 6. dc variis exemplis etiam ex jure civili comprobatur. Sic enim decisum est, quod si plures habeant fundum communem, & volunt in eo servi. tutem constituere, oportet ut omnium consensus interveniat uniusque dissensus impediat servitutem. ι. per fundum. 31. f. deferv. rust. prad. Similiter si plures habent servitutem aquaeductus lex eodem flumine vel fonte, dc dominus velit aliis concedere aquae, ductum ex eodem flumine omnes quibus aquaeductus debetur . consentire coguntur, quia illorum jus diminuitur, alioqui concessio servitutis est inutilis. ι. in concedendo. 8.F. de aqua di aq. pluv.

arcens.

Objicitur primo, quod si fiscus habet rem cum aliquo commv. nem, invito socio potest eam rem alienare. etiamsi in tali re minimam habeat partem. l. multum. 2. C. de commum. rex. Alim. l. I ,

C. de vend. νer. e. cte. Resp. Hoc speciali favore fisci e streceptum, nempe quod commodius & majori pretio venditur tota res, quam pars ejus. l. mutus. ra. affam. ercisc. Secundo adversatur l. quod major. i9.f. ad Municip. ig. l. aliud. 6o. f. refertur. I .F. de R. J. ubi pro regula traditur, quod major pas collegii vel universitatis statuit, perinde habetur, ao si omnes natuissent, etiamsi omnes non consentiant. Resp. Aut aliquid est commune pluribus, ut universis, ut sunt bona communia alicujus civitatis vel collegii, α in his quod major pars statuit, sequendum est, quia dissicile est omnes consentire. La, in fin. .ue -q. vel amitt. po s. Hinc in decretis collegiorum constiruendis, duo trientes collegarum adesse debent, & quod illi statuerint . a majori parte statutum censetur. ι. nulli. 3. F. quod cujusque univers. nom. c. t. nominationum. 4'C. dedeeur. Aut aliquid est commune pluribus, ut singulis; & tunc requiritur consensus singulorum, nec majoris partis factum reliquis nocet. a. l. perfundum. Tertio repugnat, quod dicitur in I. 7. f. ult. ff. depact. quod si herςs aliculus debitoris obaerati non vult adiretrius hereditatem. nisi creditores remittant certam debiti partem. tunc statur judicio majoris partis creditorum remittentis debitum, neque audiuntur

reliqui disieptientςs. Resp. Idςo ibi major pars c editorum prκ-

505쪽

judieat minori. quia agitur de liberando debitore. Unde favore Iiberationis conventio illa reliquis nocet, licet alioqui in his, quae communia sunt pluribus, ut singulis, factum majoris partis non sufficiat. Costat. a. d. ι. 7. S. ult.

ASSERTIO XCII.

Utile per inutile non vitiatur. EXtat haec assertio descripta in I. i. g. si mihi. s.ff. de V. O.

di pro regula juris traditur in c. utile. ue R. I. in 6. Ex qua mutitae juris conclusiones sunt extructae&definitae. Hinc decisum est. quod donatio ultra quingentos aureos facta non valeat, quatenus excedit eam summam , quarenus vero non excedit, valet. linanciamus. 34. C. de sonat. Sic etiam ii quis sibi Zc alteri x aureos stipula. tus est, valet stipulatio quoad stipulantis personam in v. quoad alios vero quinque aureos non valet. S. si quis alii. 4. vers. quod si quis. inst. de inut. stip. Denique propter hanc regulam statutum est, ut si usiurae supra legitimum modum in stipulationem sint deductae. ut illicitis adjectis pro non adjectis habitis, legitimae usurae nihilominus petantur. ι. pecunia. 9. 3. usurarum stipulatio. I. & l. placuit. 29.j. de useur. ci Sed huic assertioni refragatur, quod in aliquibus juris articulis utile per inutile vitiatur. Sic enim si in duos compromittatur . quorum alter potest esse arbiter, alter non, totum compromisi sum corruit. Veluti si compromittatur in duos, quorum unus est servus, qui non potest esse arbiter , compromissum in totum corruit, & sic utile per inutile vitiatur. l. Padius 7.j. D reeept. qui arbit. recep .ctc. Resp. Quando ex contrahentium te disponentium praesumpta voluntate colligitur . eos non voluisse diviis dere actum , tunc utile per inutile vitiatur. Quod hoc casu accidit. quia ea fuit intentio compromittentium, ut duo dicerent senis

tentiam , non pauciores.

Secundo adversatur, quod dicitur in l. r. f. item quaritur. 3 7.ffda aqua quot. , asi. quod si jus habeo ducendi aquam per alie num fundum, si s olitam aquam ducam, non possum prohiberi ἔsed si vetitam & sordidam aquam misceam, propterea prohibeor& bonam aquam ducere. Resp. Regula haec locum non habet in individuis Minseparabilibus, quando utile ab inutili separari non lotest. Cum ergo aquaeductus. sicut & reliquae servitutes reales. abeat causam individuam, utile propter inutile vitiatur Sed huic solutioni refragatur I. proprium. s.ff. comm pr d. ubi traditur, si quis solum vel aedes vendat, addito hoc pilio . uisibi ct vicino semiat, adjectio vicini pro supervacua accipienda est. ita ut tota servitus ad eum qui recipit, pertineat. Resp. Ibi utilis

506쪽

servitut is acquisitio ab inutili separari potest. Ratione enim duarum

person sirum duae quodam modo servitutes constitutae censentur, α ideo una utilis servitus per alteram servitutem non vitiatur. arg. Levi funalus. y6. ff. de cons. Θ dem. Unus in a. c. utile. Vide de haeregula Muris eleganter differentem Fransi. Sarment. lib. 6. huc 2. inter p. C. F.

Accessorium sequitur naturam principalis.

Confirmatur haec assertio expressa juris regula, per t. cum prinis etpassis. x78 I. de R. I. M e. accessorium. extr. eod. Cujus regulae usus in multis juris articulis elucescit, & tam in ultimis voluntati. hus quam contractibus procedit. Sic enim si praedium venditum est, veniit aquaeductus cum ptaedio debitus cum aliis accessioriis. l. si aquailuctus. 47. ff. de cantr.empl. Similiter in testamentis domo legata , hortus illi accessorius debetur. I. pradiis. 9 i. f. penuit. J deleg. P. Adversatur primo huic decisioni, quod traditur in l. quid tamen. 1 .ff. luib. mod. usfruc . a miti. quod si usu sfructus villae alicui sit relictus, cui fundus accessionis loco cedat, quod villa diruta nihilominus debetur ususfructus fundi. Resp. Ideo ibi ususfrumis fundi non extinguitur. quia licet fundus villae sit accellio, tamen non erat legatus tanquam accessorius, sed atque principaliter sicuti pa villa. Haec autem regula, quod accessorium sequitur naturam fui principalis, locum non habet, quando utrunque legatur ut principale. Pech. ad d. e. accessorium.

Secundo graviter huic decisioni repugnat, quad sancitum est in

. etsis. 9. C. deprad. aliis reb. minor. sine dec r. non alien . vel oblig.

ubi dicitur, quod si curator vendidit praedium minoris absque decreto magistratus, ipsa quidem venditio seu principalis contractus non valet, sed tamen si curator pro evictione pignora dc fidejussi res dedit, hae accessioriae obligationes firmiter adstringuntur. Resp. Ibi curator, non minor vendidit bona absque decreto di de evicti ne promisit; eaque evictio hic principale est, pro qua accessoria bona sua hypothecae obligare potuit. Pech. d. loco.

Tertio objicitur, quod stipulatione alteri facta, ipsa principalis obligatio non subsistit , sed si poena adjiciatur, haec poenalis stἱpulatio accedens valet. l. stipulatio ista. 38. f. alteri. II. j. da V. O. Resp. Haec regula non procedit, quando alia ratio militat in principali, quam accessorio, quod hic accidit. Nam principalis stipuislatio non valet, quia alteri nemo stipulari potest . cum stipulationes adhoest .ventae, ut unusquisque acquirat sibi, non alteri. Sed haec riuiscemat in accessiorio , nam qui poenam stipulatur, sibi ac quirit, non alteri. Quarto

507쪽

CENTUR TA IV. 47 ς

Quarto te ultimo oppugnatur haec assertio , quod hypothecaria actio potest subsistere. sublata principali sive personali. per I. i. & 1. C. de luit. pign. ubi haec facti species proponitur. Uebitor sub pignore deceisit duobus heredibus reliciis. In eos duplex est actio, principalis vel personalis, ta hypothecaria seu accesso. ria. Ex personali tenentur saltem heredes pro partibus heredita. riis, hypothecaria in selidum; si vel unus nummus restat, tota res est in pignoris causa. Igitur si unus ex heredibus solverit debitum pro parte, sublata est actio persisnalis, tenetur tamen hypothecaria in solidum. Itaque in cujus persona sublata est principalista personalis actio, non sublata est hypothecaria. Res p. Regula haec subinde fallit, quod indicat verbum Plemnque in d. ι. cum pri eipalis. positum: potest enim fieri, utrescisso principali consistat nihilominus accestorium: nimirum si sit specialis ratio aut singularis provisio in ipso accessorio, quod in hoc casu procedit, ubi durat hypothecaria sublata perλnali. quia scilicet indivisa est pignoris causa & obligatio. l. rem hereditariam. 6 s.ff. de evict. Ita elegauter explicat has leges Cujacius lib. Obs s. e. 3α . Aliam solutionem vel interpretationem au d. l. a. C. de luit. pen. adfert Anton. Fab. acutissimus JC. lib. 7. convectdur. c. I 8.

ASSERTIO XCIV.

Qui tacet, consentire videtur.

Q Uaestio est controversa. an tacens habeatur pro consentiente. Nam regula juris civilis in l. qui tacet. i et is de R. I. implicat

quandam contradictionem, dum primo dicitur, tacentem non fateri, di mox subjicitur, sed tamen verum est. eum non nega re. Praeterea duae contrariae regulae juris canonici sunt de hoe articulo traditae. Prima habet: Isui tacet eonsentire videtur. Alterar ut tacet, non fatetur; seu nee utique consentire censetur. Taceis reῖgitur medium est inter fateri & negare, sive inter expressum consensum , dc expressam contradictionem. Porro quando tacens

confiteri vel negare videatur, tali distinctione selet explicari. Si factum sit tale, quod possit a tacente contradicendo impediri, tacens consentire videtur. l. sape 63. vers. scientibus .ff derojud. Exempli gratia: Si fidejutar a tutore nominatus patitur nomen suisum in actis scribi, neque contradicat. habetur pro consentiente, quia potuit contradicendo fidejustionem evitare. ι. 4. S. ult. . desdeiuss ct nomin. hered. tutor. is curat. Sic etiam qui se praesente patitur rem sitam pignori obligari. εc non contradicit, consentire videtur. ι. ejusor. 16. g. pater. r. ff. da pignor. Si autem talis sit amis. qui potuerit etiam tacente invito expediri. taciturnitas pro

consensu non habetur, sed potius pro contradictione. textus notab. in

508쪽

in l. Gajus. 3 p. V. de pign. act. Ubi ille tanquam testis subseribit instrumento, in quo alius se emisse rem subscribentis dicit : haec subscriptio ei non nocet, quia res aliena etiam invito domino venis di potest. ι. rem alienam. 28. F. de sontr.empl. Hanc distinctionem

tradit Drnus ind. c. qui tacet. . . t

Objicitur primo, quod praesens in interrogatione , & tacens. ex stipulatione non obligatur, neque consentire videtur. ι. I. in Irin c. Is derio. Resp. Hoc fit ideo quia lex in stipulatione proorma requirit verba & expressum consensum, unde taciturnitas nihil operatur. I. omne4. S. su hac. C. de vis. Θ cler. Secundo adversatur i. penuit. 1. de furt. ubi dicitur, siquis praesens sit, di taceat, quando res sua furto aufertur, tantum abest, ut consensisse videatur, ut etiam habeat furti actionem, ac si res eo invito esset contrectata. Resp. Hoc odio furum specialiter est receptum. qui quod tacuit dominus, objicere, & sic propriam turpitudinem allegare non debuerunt. Pech. as c. qui tacet. ue R. I. in 6. Tertio M ultimo objicitur, quod variis in locis juris decisum extat, quod invitus censeatur, qui expresse non consentit. Sic inconstitutione procuratoris, pro invito habetur, qui scit se dari Procuratorem. dc tacet, licet expresse non contradicat. l. 8. 3. 1nvitus. r. f. e protur. Item in servitute imponenda ille censetur invitus, non λlum qui contradicit, sed etiam qui tacet , di expresse non consentit. ι iuvitum. s. F. deserv. uro. prad. Ergo taciturnitas non semper inducit consensum. Resp. Quando agitur de persona alicujus obliganda, in dubio tacens non videtur consentire. puta, ut quis assumat procuratoris ossicium. Uel quando hoc agitur, ut res sua alteri serviat, tacens non praesiimitur consentire. gl. ind.

c. qui tacet. Quod tamen fallit, si agatur de favore pupilli vel reipub. Si enim patre praesente dc tacente filius creatur decurio, Pa ter obsti ingitur pro gestis filii, tanquam fidejussor. t. x. Is ad munici ρ. Sic etiam favore pupilli obligatur fidejussor, qui patitur no men suu mactis inscribi. d. t. 3. f. ult. Notanda denique est in hac

quaestione, an tacens habeatur pro consentiente, haec communisti recepta DD. distinctio. Aut actus tendit ad utilitatem tacentis, di tunc tacens censetur consentire. t. a. S. voluntatem. 2. 1. solui. mair . Aut actus tendit in damnum tacentis, de tunc non habetur pro consentiente. l. invitum. s. F. de serv. urb. prad. nisi favore rei p. I. I. C. de decur. θοῦ ibi Bart. Hanc distinctionem approbat Co-

ι. in suis adversariis ad is filiusfam. 16. U. de SC. Macessi

509쪽

CENTURIA IU.

Infamibus porra dignitatum non patent.

a Anta est famae dignitas M auctoritas, ut infames a reipub.

muneribus arceantur, eosque tantum gubernationi adhiberi expediat, qui illaesam Zc integram famam conservarunt; scilicet ut notatis bc famosis. quos scelus aut turpitudo vitae inquinat . di quos infamia ab honestorum coetu segregat, dignitatis portae

non pateant. I. a. C. de dignitat. c. infamibus. de R. X. ιn 6.

Adversatur primo quod inpiantis respondet in I. generaliter. 3. g. uti.&penuit. 1. de decur. ubi spurios. 8c eos qui Iudaicam super stitionem sequuntur . ad dignitatem admittit. Resp. Tum demum hi admittuntur, si aliorum ingenuorum de bene natorum civium sit defectus , sicut Zc aliquando domestici Zc servi, & alias inhabiles admittuntur in testes, quando aliarum probationum non est copia. ι. consensu. S. g. servis etiam. 6. C. de repud. Praeterea sipuis rit infamia juris Si facti non recte dicuntur notati, quae oritur ex improbis moribus, sed tantum propter culpam parentum aliquid illis maculae inhaeret . quod eos ab aliis discriminat. Patior. miraep. d. spuriis. c. rs. & seq. Secundo objicitur, quod idem inpianus restondet, paria reis ferre. integra fama quis arbiter sit, an ignominiosus . in I. Padius. 7.1f. de recepi. qui arbit. recep. cte. Resp. Arbitri nullam habent digni.

tatem , cum nudam tantum di simplicem habeant causarum cognitionem , nullam vero jurisdictionem exerceant, Tertio repugnat. quod dicitur in S. ult. inst. de exeept. infames posse esse procuratores. Resp. Quod munus procuratoris non sit dignitas. sed potius onus vilissimum, a quo non arcentur in f mes. l. si quis procurationem. 34. C. de decur. Hodie, quia usu dimoribus ossicium procuratoris . praesertim in majoribus curiis Principum non est utile. sed honorabile, eximium de decorum,

infames a procuratorio munere in curiis bene ordinatis arcentur. Gail lib. I . obf. c. H.

Quarto objicitur, quod reus eriminis delatus, post annum quam delatus es, honores petere non prohibetur. l. reus. 7. U. de mun. is horinor. Resp. Ideo post annum potest petere dignitates. quia si intra annum non est finita accusatio, praesumitur delatus esse innocens.& praesumtio oritur contra accusiatorem, quod calumniose pro-eestit ad accusandum.

510쪽

In testamentis plenius voluntates testantium interpretamur. HAEC decisio pro regula statuitur a Paulo in I. I .f. de R. 7. Concordat s. cum dιlicti. 6. extr. de donat. ubi dicitur: In eonias albus plena . in testamentis plenior . in beneficiis plens a imper erasio est adhibenda. Unde & ianus ait m l. vel negare. DU te s. quemnum. ρος. quod publice expeἀiat suprema hominum j-dicia existamhabeo. Κxemplum elegans est in ι. plenum. i a. , θυρος-is. a. f Aa Us.ctoabit. ubi dicitur. quod cui pacoris, id est, virium usus est lagatus, nequε lana, neque lacte, neque agnis Nietur soae enim 'nt in fructu. mo.ico tamen lacte. quantum sibi necesse est, iatetur, quia nonstricte, seu ιiberim ct Nemus voluntates da fumctorum Ant interpretanda. Contra videtur statui apud Ulpianum in ι. nummi/. 7ς.F. de tu s. mmmis sinquit indistinas legatis . hoc racvιum est, ut exumiores legati videantur. Idem probatur in I. eum strvus. 39. g. sio.ε.fde ια. i. Ubi dicitur, si quis duos fundos habens ejusdem

nominis,munum legaverit, nec apareat. de quo senserit testator. minoris pretii fundum deberi. Ergo ultima voluntas non vide tur plene. . sed stricte interpretanda eira. Resip. Quod legata praedictis casibus accipiuntur de exiguiore moneta . vel fundo mi. .noris pretii. hoc est ex mente testatoris, qui non creditur vo-Iui me heredem bifariam gravare; primum videlicet, ut legatum solveret, deinde ut majoris pretii rem daret. Legati enim praeis satio plerumque eatenus interpretanda est, ut quam minimum oneret heredem. I. unum exfamilia. M. S. irem tuam. 8.F. de Ieg. a. Alioquin legato generaliter relicto laxior fit interpretatio de remedii valoris danda. l. legato generaliter. 3 p. f. de leg. r. Verisi,mum itaque est, ptaedictam regulam etia ad legata in testamento scripta pertinere.

Id quia nostrum est, sine facto nostro ad alium transferrι non potest.

mo C generale axioma tradit Pomponius in I. I . fis R. P.

Idem deciditur in I. cum mandati. I 2. C. mandat. Cum enim quilibet fit rei suae moderator M arbiter. I. in remandata. 23 . C.

mandat. ille effectus, illaque vis dominii est, ut quod quisque suum tenet. id sine facto& voluntate ej us auferri non possit. Multa videntur repugnare huic Ortioni. i

SEARCH

MENU NAVIGATION