장음표시 사용
541쪽
dotalibus, facilius homines invitarentur ad matrimonium contrahendum. agr. l. I. U. solat. mair. Praeterea iuvatur & stabilitur haec consequentia etiam hac ratione . quia pacta de succedendo super dote dc donatione propter nuptias, valida sunt inter conjuges. l. hereditas. s. C. de pact. conveni. ramsuper dote quam. cte. l. Divi.f. C. de nat. lib. cte. l. tale pactum. 4 o. g. ult. F. de paci. Ergo etiam super caeteris bonis pactum de reciproca successione admittetur inter conjuges: plerumque enim fit. ut tam mulieres omnia sua bOna marito in dotem adterant, quam e contra mariti quoque omnia sua bona in donationem propter nuptias uxori adiagnent, arg. I. mulier bona. 73. 17'. de jur. dot . Denique tam arctus de vehemens amor inter conjuges viget, ut nullo pacto haec suspicio admittatur , quod propter praematuram successJonem alter in alterius mortem inhiare, aut alterius fata accelerare velit. Dissentit Fa-chin. lib. s. controversjur. ra 86. dc 87. Uide Mesemb. tu parat . ad tit. de pact. dotal. ubi notat, talia pacta de reciproca successione inter conjuges valere, si in iis praesentia quinque testium interveniat.
I. ult. insin. C. de codie. l. ult. C. de donat. eaus mori. Nam talia pacta de futura successione sapiunt naturam donationis causa mortis.& species sunt ultimarum voluntatum. t. tale pactum. 4 o. f. ult. f.
Conventio non valet, ne dolus praestet r in contrallibus. A Deo dolus in omni contractu praestandus est . ut cum aliae pa.ctiones de re privata ratae sint. haec conventio tamen non servanda sit, ne in deposito quidem, si convenerit, ne dolus malus praestetur, tanquam quae sit contra bonam fidem, contraque bo nos mores. l. contractus. 23. f. de R. I. t. s. g. si convenit. 6.1. δε- ρο sit. Ideo autem contra bonos mores est haec conventio, quia imae
punitate doli proposita invitat ad delinquendum, ubi conveniebat reum metu poenae potius a maleficio deterreri. l. iEud. s. F. ile pael. dotat. l. si unui. 27. f. pacta. 4. f. de pact. Sed aversantur huic decisioni I. uris gentium. 7. 6.sipatiscar. 1 .F. depact. 8cl. 4. in fiu. C. de transact. ubi admittitur pactum, ne dolus prastetur. Res p. Quod dictum est, pactionem non valere, rua convenit na dolus prastetur, intelligendum est de dolo futuro, e quo id agitur conventione, ne praestetur, si forte postea admissiis sit. De praeterito vero dolo. ut&de furto, transigere di pacisci permissum est. d. ,.s paciscar. I.si tui. 37. 3 quadam actiones. i .f. depact. De praeterito dolo quod pacto remitti possit, diserte scriptum est in d. l. . Non obstat autem in hoc casu superior ratio allata, cur
de dolo futuro non liceat pacisci . nam hic remittimus actionem
542쪽
iam nobis quaesitam, nec propterea reum ad dolum admittendum invitamus, cum jam admissius sit, nec de futuro dolo agatur. Steti de filio pacisci de transigere licet, sed false Iam admissis, cum
uuaestione falli mota de eo transigitur, ι. penuit. C. de transact. Secundo praedictae assertioni graviter repugnat I. se unus. 17.isitis r.f. de paci. ubi etiam admittitur pactio de futuro dolo non orae stando. Nam ita Paulus JC. ait: Non valere pantionem. ne dolus malus praestetur, quamvi4 si quis paciscatur ne depositi agat, vi ipsa pactus videtur , ne de dolo agat , quod pactum proderat. Resp. Haec pactio qua deponens paciscitur cum depositario, ne depositi eum eo agat, prodest quidem reo, sed non ad hoc prodest ei, ut non liceat actori de dolo agere, si eum dolo quid fecise in deis Dosito intervertendo probet. At in hoc prodest reo, quod si dicat se rem depolitam amisisse, quamvis illud non probet , tamen propter Praedictam conventionem ei fides habeatur, Sc allegata tantum amissione depositi absolvi debeat, quod non interpolita hac con.
ventione futurum non erat; quia alioqui amissionem allegatam probare tenebatur depolitarius, aut condemnari debebat. l. 4. C. de plen. ad . At vero si actor contendat rem depositam adhuc esie apud reum, aut dolo malo ejus esse amissam,& probationem ejus suscipiat, audiendus erit. Nec obstabit ei praedicta conventio, Quae sine manifesta turpitudine non potuit reo concedere, ut ampune in deposito actorem fraudaret. Pactum namque ne futurus Aoltis prcstetur in deposito, invitat reum ad delinquendum ic libere 'mal Eandum fraudandumque in deposito; quod turpe estic contra honos mores. ac proinde non servandum. ι.si unus. 27. f. pacta. . U. de paci. Ita eleganter tradit Donesi. lib. I 6. comm. c. 6. α au l. o.
Si filia dote accepta renunciet hereditati paternae, eaque ante patrem mortua sit, non nocet hac renuntiatio nepo- tibus. quo minus perveniant adsuccessonem avi. ando filiae valide & legitime renunciant successioni paterisnm. Puta cum juramento M dote congrua sibi conitituta, ii 'moriantur ante patrem , non nocet haec renuntiatio nepoti. Lux sed ne tes nihilominus ad hereditatem avi proprio iure ac- modo dotem acceptam conserant. it
ditur, quod si pater exheredat filium suum, qui moritur ante tenatorem. ista exheredatio non nocet nepotibus ex illo filio, quhabetur pro non facta. Ergo eodem:modo non debet nocere renun-Diuitia Coc
543쪽
ciatio hereditatis, quia valide sumitur argumentum ab exheredatione ad renunciationem. Castrens ad i. qui superstitis. 9 . f. de aequir. hered. Deinde hisce duabus rationibus haec decisio confirma. tur. Prima est, quia haec successio debetur liberis provisione imgis seu edicti ; ideoque parentes eam suo judicio suaque dispositione tollere non possunt. arg. l.si adrogator. 22. U. de opt. to quis Dium. 3 . C. da in s. test. Altera ratio est, quia filia renunciando succession i futurae, videtur renunciare sub ea conditione, si succensio ad eam devolvatur, quae conditio impletur, quando filia moritur post patrem: sed quando moritur ante patrem, tunc conditio evanescit, quia nunquam fuit sibi delata hereditas. Ergo ista renunciatio habetur pro non facta. Itaque nepotes nihilominus debent succedere, quia renunciatio nullum eis praebuit obstaculum. Sed si filia quae renunciavit, obiit post patrem. tunc quia hereditas fuit
ei delata,'ea renunciatio noceret. & obstaret nepotibus. Opponitur primo hoc argumentum: Heredes tenentur contra. ctum defuncti approbare, nec possunt contractum defuncti impugnare , quando defunctus pro fh 8c heredibus suis pactus est. l. cum A matre. I . C. de R. V. l. ex qua persona. 1 9. s. de R. I. Ergo oc filii non possunt rescindere renunciationem matris , quando mater pro misit nec per se, nec per heredes suos contravenire : defunctus enim potest obligare heredem suun . Resp. Mater censetur renuntiatione sit adc pacto obligare heredes sitos, quoad illa, quae habent ut heredes matris. Sed sui non petunt illud quod ad matrem spectavit, aure hereditario i nam non veniunt ex persona matris ) sed ex proprio jure, cui renunciatum non fuit . nec illud habent ut he. redest matris. Ergo non sunt heredes seu filii obligati hoc pacto
Secundo opponitur, quod filius non potest habere laudum ex pacto it providentia. di repudiare hereditatem patris, c. I. anagnat. mel Al. defunct. pus. retin .seud. repud. hered. lib. a. tit. r. & tamen illud laudum habet ex persona propria, ex providentia scilicet primi domini concedentis seudum, & dispositione legis. Sic etiam hoc casu, licet filii veniant ex persona propria, tamen ex quo sunt heredes matris, debent approbare pactum matris. Resp. Renunciatio matris habetur pro non facta, propter non impletam conditio. nem. Renunciatio enim videtur facta sub conditione, se scilicet matri illud os competierit. O hereditas matri sit delata. Atqui here ditas illa matri non fuit delata. Unde renunciatio tanquam deficiente conditione, habetur pro non facta. peri. 4 . dcl. I De vius. s s.ff de condi is demonstrat. cte. Tertium argumentum. Heres & destinctus habentur pro una Meadem persona. nov. 48. in praefatiov. in fin. dejurejur. a moriente.
rast. propi r. isc. Ergo quod defunctus pepigit, dc heres censetur pactus. Ite . Hoc venit ex fictione juris, sed vere sunt diversae per
544쪽
sonae. Et illa regula procedit in his, quae habet immediate heres a defuncto, tanquam heres. Sed hanc successionem non habent filii tanquam heredes matris, sed ex proprio jure. Ergo quoad eam non repraesentant matrem, nec possunt dici eadem persona cum
Postremo oppono hoc argumentum, quod mater accepta dote renuntians, consecuta videtur hereditatem, quia dos est loco he. reditatis. Resp. Filia non censetur accipere dotem hereditatis loco, sed dote contenta, dicitur adhuc hereditati sibi debitae renuntiare. Nam tenetur pater filiae dotem dare, di nihilominus filiasue- cedit patri dotem conferendo. l. ult. C. de dotis prom. is nud. postis. l. iliam. I9. C. de codat. Ipsa ergo filia non succedit . quia renunciavit: filii vero ejus, seu nepotes nihilominus succedunt avo, quia veniunt jure proprio. Haec est communis D D. Opinio, quod renunciatio filiae facta in bonis paternis vel maternis, non praejudicet nepotibus, si filiae vivo patre vel matre sint praemortuae. Ita eleganter
tradit Marant a disput. ι o. num. i 3. Visialobos iu comm . opin. litera Rnum. ixi. Stephan. Ranchin. in anuotat. ad Guid. Pap. quass. 1 98. Probatur&haec opinio a Baldo in I.ult. C. de paci. cuous contrarium defendit Romanus: sed prius verius Guarr. ad c. quamvis pactum. de paci. 3. p rt. 6.1. num . . Extant quoque pro hac opinione duo famosissima consilia membecii cons it . num. 14. & cons. 7 I. num. 36. I .i8. & seqq. Approbat hanc etiam decisionem Mehin. lib. 3.
controυJur. c. 23. 24.1 . Min ger. cent. 2. observ. 7. Boer. deeis 3. Laurent. Κirchov. in comm . opi . concl. ioci. ubi dicit hanc opinionem eme communem. AImo Cra vettaconis I 27. Thomas Gramismat. deci . Neapol. s7. Vide hanc quaestionem absoluti Timo tractantem & validissimis rationibus comprobantem, Nobiliss&Clariss J C. And. Gau. Caesareae Masestat. cons & referendarium, in suis observat. practic. lib. 2. observat. I 47. per totum.
ASSERTIO XIX. Tra factis de crimine falsi jure cloili licita est.
SU per crimine falsi, sive illud civiliter sive criminaliter intenta.
tum sit, transactio jure licita ες permissa est. textus sunt aperti in l. iraesignificas. r. C. ad i. Corn. de falc ι. transirere. ι8. & I. penis sit. C. de transaction. l. i. C. de his qiιib. ut indign. hered. auf. c. ubi aperte traditur, transactione super falsi crimine facta, non licere transigenti de falso iterum accusationem instituere. Ita decidit Cujae. lib. Observ. i p. cap. penuit. 8c lib. 6. e. m. Cui adstipulantur Govean. lib. I. var. leci. e. 3 o. & Fachis. lib. t. controv. jur. e. s. Dissentit Donesi. ad I. transigere. C. de transaction. num. 34. Imbertus in enchiridio juris Gabi ι, in voce transigere. addens non licere
545쪽
licere moribus Galliae super falsi crimine transigere. Idem tradit
Ioan. Pap. Arrest. lib. 2 3. tit. 2. de composit. en delicis . art. Φ.
Objicitur l. Lucius. 17 .sI ad SC. Turp. ubi generalis abolitio non trahitur ad crimen falsi , quemadmodum nec illa: remissiones . quas Principes faciunt ob laetitiam pacis initae. Ideoque dicendum videtur, quod quamvis in aliis criminibus generaliter transactio permissa videatur, vel etiam generaliter transactiam foret, non tamen hoc ad falsi crimen extendendum. Resp. NeSanda in hoc argumento a simili consequentia; de diversitatis ratio est . quia alia est abolitionis generalis ratio, alia transactionis generalis. Illae ad falsi crimen non extenduntur, quia falsium fere semper pertinet ad rem familiarem & privatum commodum, ideoque abolitionem non convenit eo extendi, non interveniente privatae partis offensae consensu. At in transactione generali pars offensa consentit, ideoque illa ad falsi quoque crimen extenditur. Secundo objicitur, quod falsi crimen est capitale. t. r. & r. C. ad I. Corn. de fass. Unde a criminibus non capitalibus non recto excipitur in d. l. transigere. I S. C. de transact. in quibus vetita est transactio. Resp. Falsi crimen non est capitale eo sensu, quo capitale accipitur in d. l. I 8. nempe ex quo poena mortis infligitur. Etenim poena falsi est deportationis & publicationis bonorum. I. r. f. poena falsi. 33. Τ..d t. Corn. de fals nec mortis poena locum habet in crimine falsi, nisi magnitudo rei id exigat. I. ubifalsecrimen. 2 a.
Tertio objicit Anton. Valer l. r. f. actustionem. lo. V. ad Sc. v. ubi mulier quae ad falsi accusationem non admittitur, quia suam vel suorum injuriam non prosequitur. & si desistat, non tamen punitur. Ergo si ad accusationem admitteretur, punienda esset, si desisteret, juxta is femina. s. C. eod. Resp. Argumentum a contrario sensu non recte sumitur, quia repugnat text. in I. 4. . ad SC. Turp. ubi dicitur , mulierem quae propriae injuriae causis falsi crimen denunciavit, desistentem. SCto Turp. non teneri. Ex quo argumentum aliud sumitur , transactionem de crimine
falsi valere. Non obstat d. l.si femina. quia non loquitur de crimine falsi, sed de alio crimine, in quo femina suam vel suorum injuriam accusatione persequitur, di illicite transigendo incidit in Turpilianum.
Quarto objicitur. I. qua situm. ς.6 ad SC. Turpist. ubi is qui mἱ-
natus est fessi erimen se objemirum, Zc si postea non ob)iciat. non punitur. Ergo a contrario sensu, si postea objiciat, de desistat. est puniendus. Resip. Licet d. l. quasitum. velit, ut is qui talis si crimen minatus est se objecturum . di non objecit, non puniatur SC. Turpiliano. inde tamen non sequitur. istud quoque velle,
ut qui illud objecerit, M postea transegerit, in illud SC. incidat 3 quia huic interpretationi di argumentationi leges omnes adversan in
546쪽
tur , quae de crimine falsi transigi posse assirmant. Vide Ant. Fab. lib. 2. conjectur.juν. e. ao. ubi intendit probare de crimine falsi transisere non licere, sed illius argumentis jam satis superque a me est responsum.
Transactis post rem judicatam interposita non valet.
TRansactio post rem judicatam inita nullius est momenti. I.si
causa cognita. 32. C. de transact. l. eleganter. 3 3. S. si post. .is da cond. indeb. l. ct post rem. 7. 1. de transact. sumto argumento a contrario sensu. Ratio est, quia tranaetio tantum fit de re dubia dilitigiosa. l. s. f. de transact. Sed post tem judicatam lis esse nequit. l. bub specie. . & toto. tit.C.de rejud. quia res judicata rem certam taliquidam facit, di finem imponit controversiae. l. res judicata. 2 7. F. de R. I. l. 3. f. de rejud. Ergo cum res clara sit, certa, di liquida post rem judicatam, transactioni omnino non est locus. Opponitur quod post rem judicatam valet paetum . veluti siquis paciscatur , nd Iudicati agat. l. 7. g. rg. F. de pactis. Item quod licet unicuique juri suo renunciare. l. penula. C. de pacti Solutio. Dere judicata licet pacisci, non transigere a dc qui judicio fuit superior, potest juri suo per pactum donandi causa renunciare. non tamen de eo transigere. Paul. I. I .sent. r. I. infin. Ratio est , quia transactio est de re dubia. l. I. f. de transact. Res autem judicata non est dubia, cum omnis controversia per sententiam sit sublata. Pactum igitur donandi causa licet interponere post rem judicatam , quia pacta fiunt etiam de re certa , transactioni vero non est locus re semel judicata, quia transactio tantum fit de re ambigua. d.
Secundo adversatur d. i. si causa eo ira. Mers, proinde. G. transact. ubi inquiunt Impp. Sinon Aquiliana sipulatione . accepti. ιatione μιsecuta , stilicet post rem judicarami tibi actionem judicati Jstulisti , rebus judicatis nases effectum adhibebit. His verbis videntur Impp. sibi contradicere, quia primo dixerunt non valere transactionem postrem judicatam, nec ea perimi actionem judicati ; deinde videntur aperte contrarium dicere, ita demum exequendam esse sententiam, si transactum non fit. nam per Aquilianam stipulationem etiam transigitur. Resp. Promoe hanc dissicultatem tribus modis hie locus explicatur. Quidam distinguunt inter transactionem factam nudo pacto, te factam per Aquilianam stipulationem. Illa nem tollit actionem judicati, haed ero cinquiunt tollit. Accurs merito rejicit hanc sententiam . quia priora verba testis generaliter loquuntur de transactione. Quod
Myom generi attribuitur, id vere tribuitur omnibus speciebus sub
547쪽
ea contentis. Adde quod eadem est ratio hoc casu Omnium transactionum, quia scilicet omnis transactio est de re dubia: res autem judicata non est dubia. Donellus putat his verbis non proponi exceptionem, sed tantum rationem decidendi , & accipit si pro quia: quod non est novum: ut sensus sit, ideo sententiam esse exequendam, quia actio judicati per Aquilianam stipulationem non est subis lata. Mihi vero maxime vera videtur interpretatio, quam Acin curs adfert, de probat, ut dictis verbis contineatur exceptio. Hoc autem sic intelligi debet: Stipulatio Aquiliana intervenire potest vel transigendi, vel donandi causa. Si transigendi causa, non valet; si donandi causa , valet, secundum ea quae supra exposuimus. Ajunt ergo Imperatores, sententiam esse exequendam, nisi actio
sublata sit per Aquilianam stipulationem, id est, nisi talis sit ea stipulatio, quae sustulerat actionem judicati, quod perinde est, ac si dicatur, nisi donandi causa intervenerit ea stipulatio.
Pactum inter advocatum ct clientulum de quota litis ini
tum , jure non valet. D Actum quo convenit inter dominum & procuratorem , vel in
A. ter advocatum & clientem, ut procurator, seu advocatus ejus litis, quam obtinebit, certam partem consequatur, non valet. I.si contra. 2 o. C. mandat. I.si remunerandi. 6. f. ult. dclineq. D. eodem. I. sumtus. s 3. D. de pact. l. litem. is. C. de procurat. Similiter nec pactum valet de re certa vel particulari, super qua litigabatur, in eventum victoriae danda, licet non ad quotam litis hoc pactum referatur, quia utrobique eadem militat ratio: pariter enim moverentur ad calumniandum advocati, propter certam rem ex lite sibi dandam in eventum victoriae litis, sicut propter quotam litis. Ita recte notant Ano, onus ti Baldus in I.si qui . s. C. de posui. Imo advocati Zc procuratores , qui hoc modo paciscuntur, ab ossicio procuratori vel advocati cum nota ignominiae removentur. dl.siqui. C. de postul. Quae sententia ia jure canon. confirmatur in c. infame . g. arcentur. 3. quas. 7. Ratio est, quia pactum hoc est contra bonos mores: praebet enim causidicis occasionem calumniose
litigandi. & calumniis veritatem propter spem lucri oppugnandi, di opprimendi, ut sive jure sive injuria, partem litis ex victoria
Opponituri. I. g.sicui. ix.ff. de var. is exi .eognit. ubi permittitur advocato partem aliquam ex lite, vel certam pecuniae quan titatem palmarii nomine pacisci. Resp. dupliciter: primo illud pactum tum demum valet, cum lis finita est, & per sententiam decisa: tunc enim licet advocato pro honorario suo, item pro victG
548쪽
riae praemio seu palmario quod in lite triumphaverit, certam peis cuniae summam a clientulo pacisci, & pactum exigere, quia post obtentam victoriam cessat pecandi falsique committendi illecebra :pendente vero lite tale pactum non videtur admittendum, quia nullus contractus, nulla conventio inter advocatum dc clientulum lite pendente vadet. t. qui Auis. 6. S. praterea. 2. C. depsui. Secundo licet quidem advocato vel procuratori de certo honorario etiam palmarii nomine sibi dando cum cliente pacisci, sed non quantum ipse vult. verum quantum lex praescribit. Lex enim de finit certam quantitatem honorarii nomine dandam advocatis, ut scilicet possint in causis gravioribus & arduis honorarii loco pro
causae patrocinio exigere centum aureos, supra vero centum aureis os advocatus accipere non potest. d. l. I. g.scui. I . ers. Grata a
tem. Vide latius de hac assertione dimerentem Menoch. in arbitr. jud. eent. 6. casu sχχ. & Gui Ionem I)ap. iudecis Gratianop. qua p. I οχ. ubi tu addit. notat. Pet. Mattheus, extare SC. Parisiense latum
anno lsi . quo hujusmodi pactiones sordidae & staudis consciae
Spurii non sunt infames. SPurii appellantur, qui vulgo quaesti& incerto patre nati sunt,
quales sunt, qui ex scorto seu meretrice nati sunt, sic dicti, quasi concepti, vel quasi sine patre filii, vulgo nominantur boardi, quasi van biner aeri. 6.si adversus ea. Ιχ. insit. denupt. t. vulgo coucepti. 23.sf. deflat. hom. Quaeritur autem a DD. an spurii sint infames habendi r Et verior probabiliorque est sententia, pr Prie nec juris nec facti infamia spurios notatos esse, etsi negari non possit eis aliquid inera maeulae, quod alibi Baldus scite comparat auro alchi mistico. Recte enim & accommodate de hisce liberis alicubi scribit Augustin. Bene es liberis quibus nee de matre est erubescendum, nec de patre dubitandum. Unde & spurii jure civili
tanto odio laborant, ut nec a patre quidem alimenta petere Possint. auth. ex complexu. C. de inces. nu t. Quod tamen intelligendum est non de liberis naturalibus ex concubina natis, sed despuriis natis ex coitu a lege damnato, puta nefariis 8c incestuosis liberis, qui ex adulterio M incestu nati sunt. d. auth. ex complexu. Mibi glus Jure tamen canonico clementius cum iis agitur, quia non est aequum infantem a Deo creatum fame necari. heret. extr. de eo qui dux. in matr. quam poli. per adult. Quae sententia de judicando approbata est in curia suprema Mechliniensi, ubi pronuntiatum est, quod liberis quos sacerdos ex concubina fusi cstperat, licet non succedMit pareatibus ab intestato, tamen ali
549쪽
menta illis sint praestanda, secundum vires patrimonii, 8c qualitatem personarum, juxta d. p. cum haberet. extr. de eo qui dux. in mair. quam post. per adult. Ita pronunciatum in curia Mechlinienis
si anno is 6 i. die Io. Januarii in causa liberorum spuriorum cujus. dam faccrdotis, D. Brunonis Uilhelmi facerdotis ecclesiae We- sopiensis, quibus jussi sunt heredes proximi ab intestato competentia alimenta prie stare ex bonis defuncti patris sacerdotis ad arbitrium & taxationem curiae. Ita relatum extat in decision. supremi senatus Holl. de Westfris decis a. Duplici autem ratione haec decisio, quod spurii non sunt infames, fundatur oc stabilitur. Prima est, quia poena delicti suos debet tenere auctores.
nec ulterius progredi debet metus , quam reperiatur delictum.. l. sancimus. χχ. C. de pom. Cum ergo spurii nihil deliquerint, non debent luere poenam scortationis paternae. Altera ratio est, quod calamitas vel infortunium parentum non debet liberis damnum aut dedecus adferre. princ. insit. de ingenuis. l. crimen. 26. 1. de parn. ubi traditur, quoa crimen vel poena paterna nultam maculam silio
instigere potest. Denique probatur haec sententia per t. spurii. 6. f. de decur. ubi statuitur , suprios posse in ordinem decurionum vel senatorum eligi , addita hac ratione, quia non est impedienda dignitas ejus qui nihil admisit. Jure canon. spurii ad quasvis
dignitates, salva episcopali, admittuntur. e. per venerabilem. qui M. snt legit. Aristot. etiam lifro. 6. Politic. hoc genus hominum a reipub. administratione minime submovendum arbitratus est.
Porro , ut dixi , levis quaedam macula adhaeret spuriis , & ple rumque spurii deteriores caeteris liberis evadunt. Unde & dicuntur hastardi, quasi boos aart. id est, degeneris ingenii. Cujus rei elegantem rationem adfert Augustinus, dum inquit: tauia ejus
modi filii a patre eontemnuntur, nec recte educantur . nec castigau stir . unde saepe deteriores cateris evadunt. Chr s. in Q. eap. ad Hebr. Homit. 29. populum adhortatur, ut putent Deum agere paterne, quando nos castigat ἱ nam patres spurios ac nothos liberos
negligunt. Ergo Deus quando castigat, agit verum lc legitimum
Adversatur huic assertioni hoc argumentum. In liberis de poste 4ris plerumque exempla criminis paterni metuuntur. Scortatores namque videntur quandam vim transfundere in semen, quae etiam transeat in filios, unde malae sequuntur inclinationes ι atque hinc judicantur caeteris esse deteriores , propterea quod puerili aetate non corrigantur. Resp. Hoc argumentum est quidem probabile. non tamen necessarium. Nam etsi saepe solet similis filius esse patri. tamen hoc non est perpetuo verum, cum di ex improbo de vili patre aliquando nascatur probus 8c integrae vitae filius, sicut e contra
ex probo & honesto patre degener & improbus saepe producitur
filius. Unde spurii si modo virtutibus, & honestis moribus praediti
550쪽
si 8 MisCEL L. CONTROVERSIARUM
sint, non debent propter natales impediri, quo minus ad honoresti dignitates perveniant. Socundo vehementer adversatur locus Deuteron. e. 23. ubi dicitur: Spurius non introibis in coetum vel concionem populi, ne in decima quidem generatione. Non ingredi in concionem, est ad funis
gendum officio sacro vel civili inhabilem reddi. Proinde spuri is Non licuit tribunatum, praeturam vel sacerdotium gerere, licetratrem habuissent sacerdotem, vel Principem. Resp. Excludeban. tur quidem lege Mosaica spurii a ministerio dc dignitate ecclesiastica . sed illa Iege nunc non adstringimur, & illa lex lata est aciscortationis detestationem tantum. Si itaque spurii sint singulari Prudentia, & excellentibus virtutibus praediti, non sunt hodie ab Disciis oc muneribus politicis vel ecclesiasticis prohibendi. Uincti Jepihe qui spurius erat, ic ex meretrice natus, a populo Israelitico fuit in ducem exercitus . & Principem populi electus , illumque Deus ipse suo populo gubernatorem praefici voluit. Judic. I . in princip. quia Deus non sibi, sed hominibus legem praescripserat. Ad haec de fatis constat, multos, qui spurii fuerunt, egregios di insignes viros extitisse, & ad maximas dignitates evectos esse, ut Palaotus in irrct. despuriis, eap. s s. solide demonstrat Ubi inter caeteros recensetur Bariolus JCtorum coryphaeus, quem Vulgo lucernam juris, fontem veritatis, di saccum legum indigi tant. Hic tamen egira conjugii schema natus, spurius fuit, sed postea a Carolo IV. Caesare natalibus restitutus , ac nobilitatem adeptus est, ut refert Bodin. lib. r. de repub. e. 9. Quod confirmat SannaZarius Italus poeta, qui asserit tres maximos juris nostri interpretes. puta Bariolum , Joannem Andreae, & Jasonem fuisse' spurios di natos extra legitimum thorum, referente Alciato libro
Tertio opponitur l. 3. f. spurios. h. f. de detur. ubi traditur, quod spurii non admittantur ad honores , si alii legitime nati cum iis concurrant. Resp. Verum quidem est, si alii legitime nati cum spuitis concurrant, qui aeque apti schonesti sunt, tunc sipui utilis cedere debent; quod si non eveniat, spurii etiam, modo linthone uidi probi, ad honores admittentur. Denique haec distinctio servan da est in hoe articulo: Aut spurii re & vita honesta sunt. dc tune nulla infamia laborare censentur, ideoque non obstabit illis vitium natalium , quo minus ad honores admittantur. d. f. spurios. ubi dicitur : etiam 'urii ad decurionatum Oreb vita honesta recipiemtur. Aut spurii sectantur vitia paterna, sciunctanquam inhonesti de infames ab honoribus arcentur. His suffragatur decisio juris misnonici in c. nunquam. distinction. s6. ubi ex auctoritate Chrysostomi sancitur hoc modo: Natus ex meretrice, si propria virtute deca.
νetur , parentum non dedecoretur opprobriis. Hanc sententiam .
quod spurii non sint infames, defendit Palερtfum tractatu/elpu.