Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Infames jure civili possunt esse procuratores.

Ontrovertitur inter DD. num infamis possit esse procurator. Et quidem jure civili infamis procurator esse potest, quia pru- curatoris ossicium est vile di abjectum, in quo dignitas personae non attenditur. S. ult. in s. de except. Sed obstat l. i. g. removet. 6.1. depostulando. ubi dicitur, quod

infames removentur a munere M ossicio advocati. Resp. Offatum advocatorum est laudabile atque honoratum , estque advocatio honos & dignitas. l. laudabile. Φ. C. de advocat. diversjud. Atqui infamibus portae dignitatum non patent. c. infamibus. de R. f. tu 6. Procuratoris vero ossicium vile est atque privatum , & in onere potius quam honore consistit. I.si uis procurationem. 34. C. de decu- Non. Unde infames a procuratoris munere non repelluntur. Secundo adversatur l. qui accusare. s. vers. alii propter delic7um. 1. de accuso inseripi. ubi statuitur, quod quidam propter delictum prohibentur accusare, ut sunt infames. Unde colligitur, quod infames etiam non possint esse procuratores, saltem in causis criminalibus. Resp. Hoc non accipiendum est de qualibet infamia, sed de ea quae contracta est ex publico vel capitali rudicio vel graviori quodam crimine , arg. l. I .st . de bon. pQ. contr. rab. ubi habetur, quod deportatus ob crimen publicum habetur pro mortuo. Ergo cum in famis ex capitali crimine censeatur pro mortuo, procurator in judiciis esse non potest. Idem comprobat l. i. g. removet. 6.1. deposui.I. reum .6. C. de procur. ubi traditu reos vel damnatos capitali crimino

non posse postulare vel procurare. Vel potest responderi,quod ex eo quod traditur infamem non posse accusare, non bene concluditur generaliter infamem non posse accusare, & infamen non posse esse procuratorem, sed hoc tantum inde consequitur, infamen in judiciis eriminalibus non posse fungi procuratoris ta*cio: nam in causis criminalibus, quae per accusationes exercentur, procuratores ne. lue pro accusatore, neque pro reo intervenire possunt. l. penuit., i .st de publJud. De jure vero canonico infames non possunt esse Procuratores. c. infames. 3. q. 7. Quod di hodie in judiciis bene or- ordinatis. &praesertim in Camera imperii usu observatur, in qua nemo ad munus procuratoris admittitur, nisi sit doctor vel licentia.

xvs juria. Ratio est, quia hoc est consi storium summi Principis, sci-

552쪽

licet Imperatoris & statuum imperii, in quod nefas est ingredi infamibus. arg. l. 8. f. scribit autem. 9. Ude excusat. tui. ubi dicitur. quod infames non possunt ingredi urbem Romam, quia est Imperiratoris vel Regis aula vel curia. Unde nec in Principis tribunali vel consistorio possunt exercere officium procuratoris. Ita eleganter tradit Mantua in glossar. juris et s. 9. cap. 3o. Vide bene de nac redisserentem Gaid lib. t. obf. e. M.&Sichard. ad I. reum. 6. C. de pro- r. qui tamen contrariam sententiam amplectitur. quod infames

etiam de jure civili possint esse procuratores indistincte.

Procuratoris apocha vi recepto , praejudicat domino.

GRavis Ze illustris quaestio est inter DD. an apocha facta a procuratore habente mandatum ad exigendam vel recipiendam pecuniam, habeatur pro veritate, ita ut domino faciat praejudicium. Bart. in I. a. g. in mutui. g. de rebus ered. tradit, quod non praejudicet domino procuratoris praedicta confessio. Verum contraria sententia verior est, & legibus magis consentanea, quod scilicet procuratoris apocha de recepta pecunia, praejudicet domino. Probatur primo haec sententia per I. Lucius 6. f. tutela. s. f. de adminiserat. 9 perie. tutor. cte, ubi apocha tutoris, qua confitetur tutor sibi a debitore pupilli solutum esse, praejudicat domino seu pupillo. Eadem ergo ratione apocha procuratoris domino faciet prae judicium, quia non magis tutor potest donare res pupilli, quam procurator pecunias domini. l. pra es. i 2. C. de transact. l. pactum cura- roris. 12. C. de pact. d. l. Lucius. f. uis. in M. Comprobat secundo

hanc opinionem ι. uti. f. de inst. act. ubi etiam ad obligandum do- inum chirographum institoris seu procuratoris sufficit. Tertio plurimum pro hac opinione facit i. a. in fin. C. de quadr. prascriptis ubi apocha facta a procuratore fisci praejudicat fisco, unde bc de Procuratore privati idem erit dicendum. Pro contraria opinione adducitur textus in I. r. f. si mutuam. 37. . si quid instau . patronJact. sit. ubi traditur, quod licet liberistus mutuum accipiendo de profundendo noceat patrono in legitima ei debita, verum tamen est . fi id re ipsi accipiat, confessione Vero sola mutui Neepti ei praejudicare non potest. Similiter & procurator bonorum, etiamsi liberam administrationem habeat, constendo non praejudicabit domino , quia plus potestatis in negotios bidemandato habere nequit, quam libertus habet in propriis boniS. l. creditor. 6.. S. Luctus. 4. 1f. mandati. l. contra. 18. S. si filiui. a. J. de ρο t. t. procurator. eui genrealiter. rg. f. de procurat. Res Non obstat huic sententiae quod dicitur in d. l. r. confessionem a

liborto de recepto in fraude patroni factam, ei non parere prae judi

553쪽

judicium. Hoc enim verissimum est, neque nostram evertit opinionem. Nam eodem modo, si constat de fraude procuratoris, flequod pecunia non fuerit recepta, apocha procuratoris non nocebit domino, sicut nec patrono nocet. Si tamen de fraude alias non Constat, apocha vera praesumitur, nec eam procurator ipse, qui fecit, nec dominus negare poterit, nisi id legitimis probationibus ostendat. Hanc sententiam quod procuratoris coni estio de recepta pecunia, quando praecessit mandatum de recipienda pecunia. praejudicet domino, egregie defendit & illustrat Sarmient. lib. 3. seleh. interpret. e. ii . A qua sententia dissentit Fachinaus lib. a. eonistrovers. jur. c. ys.

As SERTIO XXV.

Procurator ad certam litem datus , non solum appellare , sed etiam appellationem prosequi tenetur.

inaestio dubia & in diversas partes agitata est inter DD. an proocurator ad certam litem datus, suscepto ossicio non solum 'teneatur appellare . sed etiam appellationem interpositam ad extremum prosequi. Communiter DD. statuunt in l. invitus.1 7. C. de procurat. procuratorem vimim appellare quidem debere, sed institutam appellationem prosequi dc exercere non teneri Hanc sententiam sequitur 3t approbat Boer. decis 28s. uum. 9. Contrariam sententiam defendit Placentinus vetus interpres, quod Procurator non solum appellare, sed etiam appellationem institutam prosequi debeat. Ouae sententia accurate comprobatur de

defenditur a Donelio , mihique quoque juri & lesibus magis

consentanea videtur. Probatur primo haec decisio hac ratione. Procurator ad causam Sc litem datus, suscepto ossicio tenetur agere & rem judicio persequi. At vero agere est rem judicio ad extremum usque persequi, donec aut quis consequatur agendo quod petit, aut re judicata certum sit factum amplius agi non posse. Itaque cum re judicata possit adhuc amplius agi auxilio appellationis, tenetur procurator qui causam promisit se amirum, non solum appellare . sed etiam causam appellationis prosequi. Secundo confirmatur haec sententia exprisse per l. h. F. an per alium causa spp. redd. poss. ωjus haec sunt verba: Si procurator absentis appellaverit , deinde rationes reddiderit. nihilominus is ipse respondera debet. Quorum verborum haec est sententia: Si procurator victus appellavit, ut pro ossicio appellare debet, quamvis rationes appellationis reddiderit, nihilominus debet respondere, id est, causam appellationis peragere, si vult obligationi dc fidei susceptae satisfacere.

554쪽

s 22 MISCELL. CONTROVERSIARUM

curatore ordinatus, si victus sit, appellare quidem potest, verum non cogitur appellationem exercere dc prosequi, sed hoc curatori committitur. Resp. Illic agitur de actore , qui a curatore ordinatus est ad litem, inter quem dc procuratorem magna est disimilitudo. Nam actor datur a tutoribus Ic curatoribus, qui non sunt

domini litis. l. neque tutores. D. C. de procur. procurator datur a

domino litis. Deinde actor datur, si justum aliquod impedimentum vel legitima necessitatis causa impediat tutores ab administra. tione, di cum decreto praetoris constituitur, si ea causa praetori probetur. i. decreto. 24. ff. de administrat. Θρertc. tui. o c. At procuratorem constituit dominus pro suo arbitrio, utpote in re sua, cujus ipse moderator est bt arbiter, & tantum ei confert, quantum vult. Denique ad certam partem administrationis actor a curatoribus cligitur, cessanteque impedimento, propter quod tutores

impediti actorem elegerunt, revocatur actoria. io. ult. f. de ex c . tui. At contra dominus, quia plenam habet rei suae potestatem, procuratori actionem mandando, omnia quae actionis verbo continentur, ei mandare censetur. Continetur autem agendi

Verbo, ut agat procurator, quamdita de jure agi potest. In quo inest appellatio, dc appellationis prosecutio. Cum vero actori a curatore tantum certa pars administrationis , puta prima lis committatur, idque quamdiu curator est impeditus, secunda appellationis causa iudicio de adminiitrationi curatoris reservatur. Non quia non actori isti generali verbo mandetur actio, sicut di procuratori, sed quia non patitur utilitas minorum , ut plus ei mandatum intelligatur, quam quod nominatim ic expresse cautum est, quo scilicet minorum actio dc commodum, quam maxime fieri potest, in administratione de fide tutoris curatorisve retineatur. ita eleganter de solide tradit Donesi. lib. 18. commem. c. 16.

Quando dubitatur de mandato procuratoris i

titur cum cautione de rato. tunc admit-TRaditur haec decisio pro regula in I. i. C. de procurat. 8cl. feris

V m. 33. g. 3. U. eod. ubi statuitur, quod procurator agens alieno nomine debet cavere de rato, si de mandato ejus incertum est. Porro in hac quaestione, quando cautio de rato praestanda sita procuratore actoris, ita communiter distinguitur. Aut certum est procuratorem habere mandatum, & tunc nulla opus est cauti O- ne de rato. t. se procuratorem. 6s V. de de procur. textus expressus id ι. unic. C. dε satis d.

Sed obstat t. de pupillo. s. f. qui procuratorio. I 8.F. de nov. op. um ri t. ubi etiam verus procurator, hoc est, qui mandatum habet, do

555쪽

CENTURIA I.

rato satisdare cogitur. Resp. Fieri quidem potest, ut quis sit verus procurator, & tamen de eo non constet; itaque eo casu sa tisitabit derato, cum dubium est, an sit procurator. gloss. m. t. non solum. 39. f. i. g. h. tit. Aut constat procuratorem nullum habere mandatum, & tunc ne offerens quidem cautionem de rato, invito adversario admittitur. per t. si pupidi. 6. f. ult. vers. certe. Τ. de Hegor. ges. Aut probabiliter dubitatur de mandato, ut si proferatur mandatum mutilum . in sum ciens & minus plenum, & hoc casu admittitur procurator cum cautione de rato. text. notab. in l.

si ii a quo. 3. q. si procurator. a. f. ut in pus. legat. Oc. Est itaque

in electione procuratoris actoris, cum de mandato dubitatur, an velit cavere de rato, vel docere de mandato. Quae sententiae Johannis Glos graphi est probabilior. Recte enim ille notavit procuratorem astoris in hac cautione praestanda reum esse. Atqui cum reus alternative obligatus est ad duo, tunc in electione ejus est, utrum praestare velit. g. si quis agens. 33. vers. huic Autem. instit. de .c t. t. plerumque. t o. in fin. f. dejur. dot. glossa in d. l. nonsium. f. r. in verbo debet. ubi quoque Bart. eleganter hoc modo distinguit. Quem sequuntur Mesembecius inparat . num. 6. de procurat. Donesi. .

lib. 18. comm. c. I 3.

Sed adversatur praedictis l. qui ita. 66. S. I .'. ad SC. Trebell. ubi etiam procurator actoris amentis. qui desiderat sibi heredita tem restitui, non admittitur cum cautione de rato, si de ejus mandato dubitetur. Resp. Ubicunque reo non satis cautum est per fatizationem de rato, tunc debet constare de mandato pro cur, toris actoris. Sic in hoc casu si heres cogeretur adire hereditatem ad petitionem procuratoris, de cujus mandato dubitatur, di dominus postea non haberet ratum, necesset, cui fieret restitutio hereditatis, heres remaneret implicitus Oneribus hereditariis. Bart. ad a. l. non Dium. f. i. J. de procurat. Admittitur ergo procurator cum cautione de rato, quando per eam idonee cautum est adversario; alias de mandato procurator docere debet. Quae doctrina limitatur in procuratore constituto de publico ad exigenda tributa: hic enim non admittitur, nisi insinuet judici mandatum . novell. 328. f. qui vero ad quacunque. 'idetur etiam obstare huic decisioni l. non distinguemus. 32. g. penult. f. de recepi. qui arbit. recepi. ubi procurator qui litigat nomine domini coram arbitrει , non tenetur praestare cautionem. ratum habiturum dominum quod agit. Ergo nec procurator coram

judice litigans, ubi de mandato ejus dubitatur, de rato satisdare tenetur, quia arbitria ad instar judiciorum sunt redacta. l. r .ra darecepi. qui arbiι r. recepi. Resp. Aliud in arbitriis quam judiciis r ceptum est; 8cratio diversitatis est, quia apud arbitrum ideo non cavetur, quod nemo tenetur praecise ad id, quod in laudo arbitri

comprehenditur, sed si solvat poenam in compromisso definitam.

556쪽

non tenetur stare sententiae arbitri. l. i. C. de arb. Quod non est in sententia judicis, cui litigantes praecise tenentur parere. Sich. aul. l. C. de proc. Praedicta obtinent in procuratore actoris. Procurator vero vel defensor rei indistincte tenetur cavere de judicato solvendo, etiamsi mandatum habeat, nisi dominus idem pro eo satisdare malit. I. unic. in fin. C. defati . vel nisi immobilia possideat, quo casu nude tantum promittit. t. sciendum. is. F. qui Iati . cos. e. Rationem diversa tatis reddit Accursin l. non solum. 39. f. l. f. de procur. Denique suprascripta decisio fallit in conjuneta petasona, quae sine mandato alieno nomine agere & experiri potest,

etiam si constat aperte eum nullum habere mandatum, dummodo satisdet de rato. l. exigendi. Ιχ. dcl. marιtus. M. C. de procur. l.

Maritus potest esse procurator uxoris, etiam sine mand

to , dummodo caveat de rato. MAritus tanquam conjuncta persona potest esse procurator

uxoris, & absque ullo mandato agere, litemque uxoris proosequi, di a sententia appellare , dummodo impleat solemnia satisdationis, hoc est, caveat de rato. Ratio decidendi est, quia conjunctae personae, ut sunt parentes, liberi, fratres ta affines, possunt pro consanguineis Zc assinibus sine mandato agere di experiri , ι. sed is ha. 3 r. 1. de procurat. dummodo de rato caveant. l. ncnsolum. 39. f.si de dote. 3. 1. de procurat. Itaque Zc maritus potest sine mandato nomine uxoris agere in judicio, quia habetur pro conjuncta persona, modo de rato caveat. l. 2. ecl. maritus. 2I. C. d procur.

Sed hisce duabus legibus, scilicet d. l. a. 8c d. l. maritus. quibus

traditur, maritum poste esse procuratorem uxoris, citra mandatum . praestita satisdatione derato, obstat l. tili. C. depact. eonvent. tam super dot. be. ubi traditur, quod maritus admittatur, ut tanquam procurator agat pro uxore, etiamsi non satisset de rato, hoc est. licet non caveat. quod uxor ratum habebit, quod per eumrstum erit. Ad hanc objectionem respondendum, quod uxor ha-at triplicia bona, dotalia, paraphernalia, & receptitia. Quod ad bona dotalia attinet, in iis non solum maritus absque mandato. sed etiam sine cautione de rato agere potest, quia super proprio suo jure agit, cum sit rerum dotalium dominus: unde fc eorum

nomine non uxori. sed marito rei vindicatio competit. I. doce an insistam. 9. C. de R. V. Parapherna sunt, quae praeter dotem uxor marito adfert, quorum curam 8c administrationem uxor marito con Cςdit. ι .siego. 9.S,m erum. 3. f. dejur. dot. l. 8. C. st pact. convene. tam Diuitigod by Coos

557쪽

eam super dot.cte. Et in his bonis maritus admittitur tanquam conis juncta persona sine mandato, ut sit procurator uxoris. etiamsi non offerat cautionem de rato. Et de illis duobus bonorum generibus agit d. l. ult. C. de pacf. content. Θc. Tertio sunt bona uxoris receptitia, quae nec dantur marito, nec hic administrat ea. sed ea mulier retinet sibi peculiariter, di in hisce bonis receptitiis procedit d. L2.8cd. l. maritus. C. de procur. quod scilicet maritus tanquam pro curator uxoris possit in his bonis agere absque mandato. dummodo praestet satisdationem de rato. In aliis vero bonis, etiam absinque mandato & cautione de rato admitti debet. Ita eleganter distinguunt Gail lib. 2. obscap. I 33.&Mius cedit. 3. OU 33. illud tamen est observandum , quod quorumcunque bonorum instrumenta mulier marito tradiderit, peream traditionem fatis probari mandatum. Traditio enim instrumentorum ad litem pertinentium alicui a domino facta, facit cum procuratorem ad lites. d. l. ult. C. de paci. convent. Θc. Postremo notandum, quod licet maritus possit esse procurator uxoris ad litem, non tamen potest esse curator bonorum uxoris. l. a. C. qui dare tui. vel cur. posscti. l. virum. i Φ. f. de curat. furios Ratio diversitatis est, quia curatoris officium longe plenius est, α magis praejudiciale, quam procuratoris, quia curator semel datus non potest revocari, nisi aut suspectus fiat, aut anni curae deputati sint clapsi, vel alia similis causa intervenerit. Sed procurator potest ad arbitrium domini revocari ante litis contestationem. ι. ante. ι 6. V. de procur. Ideoque facilius admittitur, quam curator. Sicharum ad i. a. C. de procur . num. 3.

ASSERTIO XXVIII.

Minor et s annis Purisperitus laesus ex contractibus, in

integrum non restituitur. Haec decisio hisce quatuor argumentis Sc rationibus comproba istur. Primo confirmatur ex eo, quod traditur in l. 2. S. Servius.

M.fI de orig.jur. ore. quod turpe sit JCto patritio, di causas in foro peroranti, jus in quo versetur ignorare. Ergo doctor juris si restitutionem peteret, quia per imprudentiam diceret se laesum, tur.

pitudinem suam allegaret. Secundo stabilitur haec sententia ex eo, quod causa restitutionis in integrum sit imperitia rerum , quae minorem aetatem plerum mque comitari solet. l. i.j. de minor. Haec autem ratio cessat in jurii perito, quia cum jurisprudentia sit divinarum atque humanarum rerum notitia, justi atque injulli scientia, certe qui omnium humanarum atque divinarum rerum se peritum profitetur, nulla

fronte poterit rei a se gestae imperitiam allegare. Huc accedit, quod olim

558쪽

olim non solum de jure respondebant jurisperiti, verum etiam desilia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni deonique negotio di officio consulebantur, ac si omnium rerum essent periti, ut Cicero testatur l. 3. de Orator. Ridiculum autem esset illum, qui de agro emendo ab aliis consulitur, in emtione agri sui se captum esse praetendere, cum qui sibi non sapiunt, alteri viam

infeliciter monstrent.

Tertio hanc sententiam convincit t. regula. 9. S. si qui . s. g. de jur. Θfact. ign. ubi dicitur, quod juriiagnorantia non prodest, si quis JC. copiam habeat, vel sua prudentia instructus sit.

Quarto eadem opinio probatur ex ι. eum de ind/bito. et s. g. sin vero ab initio. Udo probat. ubi traditur, quod is qui doctus est de industrius pateriam. non praesumitur in aliquo facile errasse, maxime si forensium rerum lit peritus; quae peritia plane in legum doctore desideratur. Et hanc esse communem DD. sententiam, quod minor JG tus, seu juris doctor laesus non sit restituendus in integrum , tradit Fac hin. lib. 3. eontrovers. jur. c. s. licet ipse in contra. riam partem inclinet. Objicitur l. i. C. qui ct a ers quos in int. restit. non posi ubi dicitur, si minor ar annis decurio civitatis sit creatus, quod ei nihilominus restitutio in integrum concedenda sit. Atqui decuriones cum tractent negotia reipub. dc consiliis judiciisque reipub. moderandis & exercendis praesint, plane debent esse legum periti. Ideoque cum decuriones nihilominus restituantur in integrum, si lapsi sint lubrico aetatis, consequitur Zc juris doctores esse in integrum restituendos. Resp. Decuriones etiam ii recte plane literarum sunt expertes, multo magis qui juris sunt imperiti. t. exper- res. 6. C. de decurion. Nam decuriones tantum consilii publici gratia creabantur, curamque &administrationem bonorum civitatis habebant, non autem judicandi munus gerebant, ac proinde legum peritia in illis non requirebatur. l. pupilius. 239. g. curiones. . 1 deTS. Quocirca a decurionibus ad doctores juris non ducitur efficra argumentatio. Vide Sarmient. lib.,seis'. interp. e. ra. ubi in contrariam sententiam inclinat , quod videlicet minorias annis laesis beneficium restitutionis in integrum non sit denu-gandum.

Miuor in delictis non restituitur in integrum.

Iingula est juris . minorem nec in criminibus . nec in delictis

restitui in integrum I.si ex eausa. v. f. nunc videndum. 2. l. auxili m. 37. S. I .vers. in delictis.1. de minor. ubi traditur, quod certi

juris sit in delictis praetorem minoribus as annis non succurre . ideoquo

559쪽

idhoque cessat in integrum restitutio. fac. l. impunitas. 7. Cod. dapoen. Ubi dicitur, quod impunitas delicti propter aetatem non datur . si modo in ea sit atate, in quam erimen quod intenditur . eadere potest. Crimina vocamus atrociora delicta, quorum nomine publica judicia exercentur, vel extraordinaria criminalia. Delicta vero apis pellamus leviora maleficia, quae non proprie crimina dicuntur. sed maleficia, delicta , peccata, noxae. quae differentia innuitur in ι. I. C. si adυers delict. Objicitur huic decisioni, quod adversus crimen incestus restitutio conceditur minori. t. si adulterium cum incestu. 38. f. t .st . adi. Iul. de adult. Item contra SC. Libonianum conceditur restitutio minori, quod speciem falsi continet. linenatus. s. F. ad i. Corn. de fag. Ad posteriorem objectionem respondetur, quod ibi concurrebant alia, nempe jussus patris, & professio ignorantiae, quae merentur restitutionem. Similiter quoque in incestu dicendum

est, si per dolum admisitis est, aetatem non excusare. Itaque potest dici. nullam ab hac regula exceptionem esse, si regula ita concipiatur, adversus crimina dolo malo commissa restitutionem minori 2s annis non concedi, contra delicta vero per culpam commissa restitutionem indulgeri. Item a secunda regula casus aliqui excipiuntur. Delicta quaedam incidunt in noxam, quaedam non. ea incidunt in noXam , quae ex animo committuntur. Ex antismo committuntur . sive extra contractum , ut in deposito, in furto, & aliis delictis privatis, nominatis Zet innominatis. Item cuanimo committuntur ea delicta, quae ex scientia committuntur. quamvis cessante dolo, veluti si per culpam in faciendo committantur, ut accidit in actione legis Aquiliae. illa autem omnia de licta, quae ex animo fiunt, incidunt in noxam; quae autem in noxam incidunt, non juvantur restitutione, ut traditur in I. I. C. si advers. delici. ecd. l. si ex causa. 9. g. nunc videndum. 2. Alia vero sunt delicta, quae non incidunt in noxam . ea sunt quae extra animum committuntur. id est, ignorantia, negligentia vel desiadia, & adversus hujtismodi delicta, quae in noxam non cadunt, reostitutio indulgetur; text. inu. t. i. C. se advers delici. cujus recta lectio est haec : Sed cum delictum non ex animo, seu contra venit. noxa non committitur. Illud postremo notandum, quod licet minor as annis teneatur ex delicto, tamen non debet puniri poena ordinaria. sed mitius punitur propter aetatem. l. nuxilium. 3 7. 3.sesct i. vers. in delictis.1 . de minor. in verbis. nisi quatenus miseratio aratis ad mediocrem poenam judicem produx/rit . fac. t. fere in omπι- ώus. Io8.1.dρ R. I.

560쪽

s 23 Miso EL L. CONTROUERSIARUM

ASSERTIO XXX.

Adversus praescriptionem non competit majoribus 2 auinnis restitutio in integrum , ex causa justae ct

probabilis ignorantia.

Confirmatur haec assertio ex I. ult. C. de prascript. long. temp. cte ubi statuitur, praescriptionem tam contra scientem quam igum rantem locum habere. Ergo restitutio in integrum non est concedenda adversus praescriptionem ex causa ignorantiae. Additur enim ratio decidendi in d. l. uti. ne propter ignorantiam adversarii ulla dubitationis inextricabilis oriatur occasio. Itaque restitutio deneganda est, ne propter ignorantiam novae oriantur lites vel dubitationes. Eandem sententiam comprobat L omnes. Φ. C. de prascript. 3o vel 4o ann. ubi traditur, eum qui longi mimo tempore rem aliquam praescripsit, plenissima securitate esse munitum. Quod fa- ne verum non esset, si ex capite ignorantiae contra praescriptionem restitutio in integrum concederetur. Huc accedit Ze haec ratio, quod si propter ignorantiam restitutioni locus esset, nunquam vel raro praetcriptio locum haberet. Quis enim sciens pateretur res suas usucapit Tertio hanc partem firmat l. . C. de μου. patrim. in verb. πιιsiam penitus actionem vel molestiam aut quamlibet inquietudinem formidare, Ociopponitur i. a. o. exquib. eaus major. me. ubi dicitur, majo res 2s annis in integrum restitui ex clausula, Si qua justa causap tori videbitur. Atqui videtur ignorantiae allegatio Iusta esse causa dandae restitutionis. Resp. Praetor in eo edicto tantum concedit majoribus 2s annis restitutionem, qui reip. causa absentes fuerunt,& res suas usucapi passistat. At vero siubjecta generalis Clausula, Ss

qua mihi justa causa Gidiatior, intelligitur de aliis similibus justis absentiae causis. puta si quis studiorum vel alterius justae peregrinationis causa absens. aliquid per usucapionem de rebus suis ambsit, ut huic etiam hoc edicto succurratur. l. sed etsi 26. f. ult. B: l. nec non . exis ex quib. ea . major. cte. At nulla aequitas sua. det ignorantibus concedi restitutionem contra praescriptionem.

quia lic nunquam esset litium finis, & parum prodesset praescriptio, cum scientes res suas ab aliis detineri, saepius interrumperent usucapionem.

Secundo objicitur I. r. g. si quis propter. 9. f. de itin. actuque privat. ubi qui habet servitutem itineris, i non usus est ea propter inundationem, ex illo capite edicti. Si qua mihi justa causa videbitur, impetrat restitutionem. Resp. Restitutio ibi ex alio capite

datur, quam nomine ignorantiae, videli cet quia justo impediment Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION