Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

res ei vitatis non erant publice judices, sed inter plebejos si humiles musas cognoscebant, non in infinitum, sed ad certam modicam summam tantum . puta usque adpo selidos, ideoque jus dicendae muletie non habebant. l. i. de defens civit. Tertio repugnat l. uls. C. e sportui. Ubi dicitur, pedaneis Zedatis judicibus permisium esse mulctam dicere. Ihesp. Additur ind. l. t. q. uti. judicibus delegatis, quibus non est publice judicium seu juris ictio, non competere jus mulctandi, nisi hoc specialiter eis permissum sit. Itaque ind. l. uti. C. de sportui. specialiter peria misit Justinian. judicibus delegatis, ut possint mulctare non litiga .

tores, sed executores litium, qui in executionibus litium di senten. tiarum negligenter versantur. Postremo obstat l. non ex omnibuI. 39. f. t. ff. de ree. arb. ubi

scribitur, arbitrum posse mulctare litigatorem contumacem,.qui tamen jurisdictionem non habet. Resp. Illud tunc procedit, ubi hoc nominatim a partibus in compromisso ei concessu na est. cum non aliud quicquam vel minimum arbiter statuere possit. quam quod formula compromissi ei sit permissum. l. non distingue. mus. 3x. f. de incio. f. derec. arb. Coras. ad. l. illicitar. f. tile. f. da

:Extra territorium suum jus dicenti impune nou

SI magistratus extra territorium, vel supra jurisdictionem suam ius dicat, nihil agit. l. ult. ff. de juris . Quod adeo verum est. ut si magistratus majorem jurisdictione sua summam in sententia eomprehenderit, omnino inutilis sit sententia, etiam quoad eam lammam, in qua illi alias competiisset jurisdictio. Iudicium enim& sententia pro parte valere, di pro parte mn valere non potest. l. inhoe.judicio. 27.Jfam. ercise. Adversatur vehemeuter i. s.'. dejudie. Ubi deciditur, etiamssi quis vocetur ad praetorem . ex aliena jurisdictione, debet venire. quia praetoris est aestimare. an sua sit jurisdimo, vocati autem. non

eontemnere auctoritatem praetoris. Communiter a DD. haec con

trarietas tali distinctione Conciliatur. Aut certumest, in jus vocatum non esse de jurisdictione vocantis, ut puta si magistratus aliquem vocet in jus a qui extra provinciam fe territorium suum degit, di tunc vocatus impune non parebit. d. l. uti. Similiter si v etur orans vel patronus in jus sine venia praetoris . 8 cum venire noli lucatur invitus . tunc actione in factum . pro inj uria illata aget contra vocantem ad poenam so aureorum. t. nu. H. de in jus voc. Aut incertum est, an vocatus sit de jurisdictione vocantis, Ec tunc citatus comparere leuetur. I. a. f sequii in Ρι

62쪽

voe. d. l. r. Sic legati principum, vel civitatis, qui privilegium

habent revocandi Omum, tamen vocati in judicium tenentur ve

Dire, & allegare sua privilegia. d. l. s. praesertim si dubitetur de eorum privilegio. l. a. g. sed si dubiιetur. ff. de juuic. ι. α. ff. si

quis tu Ius voc. non ierit. Postremo notandum, quod eaequae sunt voluntariae jurisdietionis, etiam apud magi stratum extra territo. rium suum expediri possunt. Sic apud proconsulem extra provin Ciam ejus manumissiones & adoptiones fieri posIunt. l. xcis do

Pacto quo convenit, ut incompetens judex adiretur, antequam aditus sit, renuntiari potest. μ lla est jurisdictio judicis in eos, qui non isto imperio

subjecti . nisi inter consentientes. l. r. ff. dejudie. Possunt i men illi, qui in judicem incompetentem consenserunt, antequam eum adcant, poenitere. 8c ab ea conventione recedere l. sieonis venerit. 18. V. de juri . postquam vero eum adierunt, amplius suam voluntatem mutare non possunt. Incompetens judex ex cono sensu & aditione partium fit competens. Uerum d. l. ιου. graviter obstat l. pen. C. de pactis. ubi dicitur quod qui semel in pacto, vel contractu aliquo renunciavit privilegio fori sui. & ita consensi in judicem incompetentem, is omniis no cogitur huic conventioni stare, de amplius voluntatem stommutare nequit. Goveanus ita respondet, quod quando quis non aliter cum aliquo voluit contrahere, nisi specialiter renunciaret privilegio fori sui, in hoc casu id esse a Justiti. constitutum in a. l. pen. ut tunc non liceat. rum declinare, di a conventione receis dere. Eandem solutionem probat di amplectitur C M. in mactis ad African. ad i. si eo enerit. Verum ex communi m. distincti ne ita videtur rectius respondendiim . Aut quis eo sensit in judicem plane non suum, de hic non tenetur huic pacto stare, quamdiu iudex non est aditus. ita est intelligenda d. l. IS. ut ibi notantgί.

Θ ra. Aut consensit quis injudicem suum, quem tamen polo. rat propter privilegium aliquod declinare, di hic tenetur huic conventioni stare, nec licet ei etiam ante aditum judicem poenitere. Exempli gratia, praeses provinciae, item episcopus simi oris dinarii judices studiosorum, sed tamen studiosi habent privilegium declinandi eorum juris'ictionem, & jus petendi, ut coram rectore Academiae conveniantur. Si nunc convenit inter studioses, ut non coram reictore Academiae . sed coram praeside seu episcopo litigent, qui etiam illorum non sunt legitimi judices, non possunt ab hac conventione recedere , quamvis alioqui poterant ex privit i

Corale

63쪽

gio studiosis concessb , eorum forum declinare. d. I. pen. auto habita. C. ue A. pro patre. Duaren. adiit. de juri . c. 6. Faber in rational. in pamlectas acl. l. si convenerit. J. de juri . Nicolaus Uenoa in conciliationibus legum contrariarum, in conciliat. I. si quis in conscribendo. C. de pact. Θ I. si convenerit. d. de juri . ubi hanc meam sententiam dicit esse elegantissimam, di addit se verbo Atenus mea verba praecise subjungere. Illud diligenter notandum quod licellitigantes, qui promiserunt. se apud Iudicem incompetentem judicium suscepturos , possint revocare promissionem. antequam incompetens judex sit aditus. Diversum tamen est. si debitores promiserint se soluturos, quocunque loco invenientur: tunc enim tenentur solvere, ubicunque fuerint in venti, nec est locus pinis nitentiae. textus sunt notabiles in ι. Lucius 2 . d depos l. Titium. 7. f. tutores. m. de adm. tui. Ita eleganter tradit Costa. ad d. l. Ρ convenerit. Ratio est, quia ibi quisque contraxisse censetur, ubi solvere promisit. l. contraxisse. 22.1f. de obl.ctaa. l. quamvis . ra. g. x j de judic. Bart. add. I. siconvenerit. V. de juri . Locus enimiolutionis est pars contractus, sicut ἐκ dies. l. i. 3. nam, dies. . de eden. fac. l. varo. I oo. dest. Pulchre Bald. ad i. si quis in conscribendo. num. a. C. de pact.

Idonea cautiost, tam per pignoro quam sideissores.

CAutio duplex est: nuda & simplex. item idoneati sum ciens. Simplex est quae nuda fit repromissione. l. sancimus. C. de verbissio. Idonea vel suffciens cautio, in qua pignus vel fidejutar datur. I. se mandato. f. ult. ff. mandat. l. 4. b. a diei. ff. de M. lib. Quoties cautio idonea exigitur, regulariter ei, qui cavere debet. alterutrius optio datur. l. promissor. 2 t. f. t. ff. de cons. pec. ubi dicitur, quod qui promisit se satisdaturum, fidejussores vel pignora dando liberatur.

Objicitur l. pratoria. 7. F. de prat. st'. ubi quis non liberatur dando pignus, sed dato fidejussore. Resp. id vitium positum esse

in natura praetoriae stipulationis . quae apud praetorem in jure pro tribunali interponitur: eo non adfertur arca cum argento. sed eo adducuntur fido usiores. Cautiones igitur, quae fiunt in judicio, solennes esse debent, δέ cum fidejustoribus. I. I. is ibist. C. da roeur. Accedit & h c ratio, quod praetoriae cautiones formam de legem a praetore accipiunt, cui nihil addere vel detrahere licet. l. iucontentionalibuι. set. de V. O. Sic fatistationes judicio sisti vel judieatum solvi. item rem pupilli salvam fore, & aliae praetorice cautiones fidejustaris dationem requirunt. t. r. ct l. quoties. F. qui satis. eos. nec his casibus pignora dando quis liberari potest. d. l. i. C. de ro Ar. I. pratorio, 7 .f. de Pr4rss.

64쪽

In contractibus autem pignoribus caveri lassicienter potest. Itaque qui convenit fidejussorem dare in aliquo contractu, dando piis gnora liberatur, cum plenissima sit cautio pignoratilia: quippe cum expediat, M longe tutius sit rei incumbere, quam in per1bnam agere. t. plus cautionis. ubi Deι ius de R. P. b. furti. inst. de obi. ex κέ lici. Plus enim cautionis est in pignore, quam in fidejussore :quoniam minus est habere actionem, quam rem. Qui habet pignus paratum habet rei familiaris subsidium, vel eo pignori dando, l. r. C. si pign. pign. dat. vel post denuntiationem id vendendo. At infidejussore persequendo, & judicii exitus incertus est, & inanis interdum altio, si fidejussor labatur facultatibus. si creditum abjuret ; item molestiae magnae. & expensae litigandi subeundae sunt actori. l. quod debetur. si .F. de pecus. In contractibus itaque non minus pignoribus, quam fidejuslaribus caveri potest. l. 4. C. qua res pign. I Uemb. in parat . quifati .cog. Vide aliter distinguentem Cluens. in classib. clas I. ael. 7.

In convotione judicio sistendi causa, generalis renun

tiatio casuumfortuitorum non valet.

V Erior haec est sententia. quod in judicialibus seu praetoritastipulationibus generalis renuntiatio casuum fortuitorum non Valeat, hoc modo: Promitto quod me, vel alium judicio sistam, nullo obstante casu fortuito. Sed ita demum valet generalis renuntiatio, si specialiter exprimantur quidam casus fortuiti, quia tunc valebit in similibus casibus, & minoribus expressis. t. Φ. g.

quasitum. F. si quis caul. I. guminum. 14. q. Cassius. F. de dom.

U. In contractibus autem, generalis casuum fortuitorum renuntiatio. nullo eorum specialiter expresio. ejusdem momenti pon derisque est . cujus specialis casuum sigillatim expressisrum renun tiatio, ut puta si quis dicat, Recipio In me, seu Obligo me ad periculum casuum fortuitorum. ι. qua fortuitis. C. de pign. act. ι. 1. G. commos. Bart. Θ DD. in d. f. quasitum. Zoaret. in thesauris recepi. sent. opis. 17. litem C. Ratio decidendi est quod evenire possimi casus fortuiti, de quibus nunquam cogitatum est. Altera ratio est, quod tanta sit horum casuum fortuitorum aequitas, ut non videatur generalibus verbis renuntiatum, sicut in generali ob ligatione bonorum receptum est, ut non veniant ea quae quis verisimiliter non fuisset obligaturus. l. obligatione. 1. de pignor. Objicitur, quod tantum valeat renuntiatio casuum fortuitorum generaliter facta, quantum si specialiter casus fortuiti exprimantur , quia idem operatur genus, quod enumeratio omnium

specierum: per regulam juris, quae habet, quod expresso genere,

censen in

65쪽

he, EN ANTIO Nn N

onantur singulae species expressae. t. si chorus. o7. in Uerb. ρε in .s quasi singuli. 1. de ια. 3. Resp. Non obtinet haec regula in judiciis, ut scilicet generalis cautio, qua quis promittit, se nulla exiseeptione casuum fortuitorum usurum, valeat. Ratio est quia fieri potest, quod quidam casus fortuiti eveniant, de quibus non est cogitatum a litigantibus. Altera ratio est, quod speciale est in jussicialibus & praetoriis stipulationibus, ut mitius agatur in iis, quia dijudicantur ex mente praetoris, qui noluit sub involucro & generalitate verborum quem decipi. I. m conventionalibus. 3 1. de V. o. ι. qui eum tutoribus. 9. S. ult. V. de transa r. Sichard. ad. I. r. --. ult. C. da evmmod. Pmeli. ad i. part. ι. a. de res. vend. c. 3.

num. 26.

ASSERTIO XXVII.

Senientia diebus feriatis lata valet consensu

litigatorum.

JUdicium habitum, ec sententialata diebus feriatis, ita demum

valet, si vel partes expresse renuncient feriis, vel tacite, puta si partes praesentes sponte litigent. Probatur expresse haec sententia in l. i. g. i . ct L 6. F. defer. Ratio est, quia litigatores feriis in f Worem suum introductis renunciare possunt. A quo tamen arti Olo ita distinguendum: Aut feriae sunt in favorem hominum introductae, puta messis di vindemiarum; di hisce partes possunt renunciare, & valebit judicium & sententia eo tempore lata. d. I. x. Θ I. 6. Aut feriae reverentiae & cultui Dei destinatae sunt, Betis minime renunciari potest, neque actus judiciarii eo tempor initi valebunt, etiam partibus volentibus. l. omnes. 7. in verb. sacras quoque. C. defer. Ita notat Co l. in d. l. r. Sed huic sententiae vehementer obstat. I. si feriatis. 36. F. de Mit. ubi dicitur. quod sententia arbitri ex coactione praetoris die feriato lata, valeat, & quod cogantur litigatores hac sententia stare. Resp. Quod illa I accipienda est, vel de eo casu, quo dies Pompromissi erat exitura; tunc enim cogitur arbiter etiam feriatis diebus sententiam ferre. ι. Pomponius. ι 3. g. . 1 de orbit. vel quod praetor ibi arbitrum coesit sententiam dicere, partibus ita volenti 5. am, s. l. I. gι. ind. I. si feriatii.

66쪽

Actor emendare ct declamare libellum ad sententiam usque, mutare vero st substantiam ejus corrigere dun

taxat usque ad litem contestatam potest ex communi DD. opinione, contra CUI ACIUM DONELLUM.ΡRobatur haec decisio per L nan potest. F. de judie. ubi dicitur. non potest videri in judicium venisse id , quod post litem

contestatam accidit, ideoque alia interpellatione opus est. Unde sequitur, quod post litem contestatam non possit mutari libellus. sed novo judicio sit agendum. Secundo confirmatur haec conclusio per I. edita. C. d. edend. ubi dicitur, libellum posse emendari vesmutari. prout edicti Rerpetui monet auctoritas. Quod edictumaeeipi debet de ista decisione, ut liceat actori tantum praedicto mo- do libellum emendare di mutare ita ut sententia edicti contineatur in a. l. non potes. ut volunt Communiter DD. teste Zanio ad 3. se minus. inst. δε action. Facit huc, quod in jure traditur, quod ante litem contemtam non dicitur quis agere, sed agere velle.

ti. g. in L si postea quam. F. da pecul. ρεν I. amplius. r. Rem. rat.

In contrarium adfertur l. 4.. g. si detracta. F. da noxali a&. ubi admittitur mutatio libelli usque ad sententiam, quia ibi actor, qui egerat noxali actione contra dominum, tanquam scientem, postmua mutat actionem, & agit contra dominum, quasi ignorante eo damnum datum iit. Resp. Qualitas adventitia libelli usque ad senistentiam mutari potest, quia per hoc non mutatur actio, neque famim principale , scilicet facinus servi. Zae. in d. S. si minus. num. 6. Non potest itaque quis mutare actionem in eodem judicio, post litem contestatam. ι. prator. 6. hae autem actio. f. vi bonis rapi. sed potest hoc quis impetrare, ut ex eadem formula actionis durior sequatur sondemnatio. Secundo obstat auth. qui sempI. C. quom.=quand. Dd.cte. Ubi dicitur, qui semel libellum obtulit, cogitur in eo usque ad finem litis petituere. ergo nulla omnino permissa est mutatio. Resp. Ista aucti tantum de actoribus, qui causas differunt, seu subterfugiunt& protrahunt judicium, disponit, te libelli mutationem non prohibet, sed statuit, ut, qui semel proposuit actionem, si postea desistat de deserat judicium, neque causam inchoatam prosequatur, ab omni cadat actione . ne lites fiant immortales. Ultimo obstat g, si minus. inst. de ant. ubi dicitur, quod minus debito petens possit eodem judicio errorem corrigere, bc quod re

67쪽

Iiquum est, petere. Resp. Quod ibi simpliciter & generaliter tradi.

tur, hoc ex aliis legibus est supplendum, di distinguendum: ut cateis nus liceat libellum addendo, detrahendo, vel mutando reformare. quatenus hoc edictum praetoris permittit, nimirum usque ad litis contestationem. Saepe enim quod in una lege generaliter di indefinite statuitur, ex alia distinctionem & temperamentum recipit. Summa est haec, quod libellus declarari ad sententiam usque , imodi qualitas extrinseca libelli eo usque emendari possit s mutari vero di substantia ejus corrigi tantum usque ad litem contestatam potest. d. f. si detracta. l.siquo. 4i .F. de pet . her. Mesemb. in parat . num. S. de edend. ubi hanc communem esse Doctorum conclusionem tradit. Dissentiunt ab hac opinione Donet. ad i. edita. C. de edend. Cujac. ad 6. si minus. inst. de action, qui libellum emendari & mutari posse usque ad sententiam statuunt, dummodo actor reo damna, quae ob praecedentem petitionem passus est , restituat. per l. nemo

potes. 7s. U. de R. I. i. eum quem. 79. 1. dejudic. l. 4. f. ult. T.

Fid s hosti data servanda est, contra B AR-

QVia inter hostes est juris gentium communio. I. uti. 1. de Disgat. sequitur, quod obligationum & conventionum inter eos suoque sit communio. unde pacta tam inter duces belli, quam inter privatos milites ti hostes inita, firmiter servari debent. l. s. F. de paci. Bart. autem & eum secuti DD. existimant, fidem hosti datam non esse servandam, si a privato milite sit promisso facta: sed quae a duce belli promissa sunt, citra controversiam se vari debere. d. l. s. Quae distinctio recte a Duareno. Hotomanno in illustr. quasian. quas. 7. Covarruvia reprehenditur. Nam di privatus privato datam in bello fidem servare tenetur. Unde similes captivus hosti pro redemtione corporis sui promisit, illud omnino exsolvere debet: oritur enim eX illa obligatione a Go emcax in persenam promittentis. t. n m ct Servius. 2 i. 1. de neg. ges. Contra hane sententiam adfertur primo argumentum ex I. I .ssae dol. maI. ubi dicitur, dolum esse bonum, siquis adversus hostem vel latronem machinetur. Resp. Hoc pertinet ad insidias de stratagemata, quibus ante fidem datam adversus hostes uti, non minus quam aperta vi permissum est: nihil enim paene hic dolus a virtute distat. Quo pertinet illud Virgilii: dolus, an virtus, quis

in hoste requirit 3 Quod ergo dicitur, dolum bonum esse, qui

contra Dissiligod by Coos: -

68쪽

contra hostes committitur, intelligendum est, quando non praecessit data fides. Dolo contra hostes, non perfidia uti licet: fidem enim hosti semel datam amplius violare non permittitur. Hotom. in lita'. quasi. q. 7. Quod & eleganter Cicero 3. .c. confirmat, dum inquit: Et Ades juris jurandi s etiam eum hoste servanda. Hinc M. Attilius Regulus laudatur, quod cum retineretur ab amicis & propinquis, ad iupplicium redire maluit, quam hosti semel datam fidem fallere. Secundo objicitur L nihil. 16. f. de est. O postl. rev. ubi dicitur nihil interesse, quomodo captivus reversus sit, utrum diamissus, an vi vel fallacia hostium potestatem evaserit. Resp. Id tantum intelligendum est, cum de jure postli minii quaeritur. Quo

casu licet id tantum considerandum sit, an ab hostibus aliquis re dierit, animumque habeat remanendi in civitate ; non ideo tamen minus fidem hosti datam liberare tenetur. Tertium argumentum depromitur ex l. r. g. quos mei. causubi ait Praetor : Suod mi metuisa eausa gestum erιt , ratum non habebo r sed pacta cum hostibus initia. vi extorta videntur: erg. non sunt servanda. Resp. Duar. ad I. r. 1. de pac . quod edictum illud praetoris ad metum, qui jure licito alicui infertur, non perutinet. l. si mulier. ar. f. quod met. ea . qualis est, qui justo bello infertur. Cum ergo in bello quod juste& legitime steritur, aliquid hostes inter se temporibus adducti promiserint. debet hoc inviolabiliter servari. Quarto adversatur I. I. h. a. quand. Iie. unicuiqua eis .fe vin . l. a. 3. 4. C. ad ι. Corn de se. ubi licet unicuique latronem di transfugam propria auctoritate occidere. Resp. Legum & juris permissione concessum est latronem& transfugam occidere, ubi quis aliter vim illatam propulsare, &aggressorem repellere non potest: vim enim vi repellere omnes leges omni

que jura permittunt. Uerum post ereptam sibi hanc libertatem. hoc est, postquam quis hosti fidem dedit, haec facultas eum interficiendi ei adimitur. Sic ergo in hac quaestione concludendum: Aut hostis promissi aliquid hosti contra jus militare de publicum, di hoc non est seris vandum: Aut promisit pertinens aliquid ad rem privatam, & hoc servare tenetur. I. 7. s. si pacificar. 1. de paci. Decius in I. ea es natura. de R. y. Formn. Garsias ad i. r. 1. de pact. Duaren. a.

pub. e. ula. ubi refert improbe & perfide factum esse a Sigismundo Imp. quod, instigante Pontifice Romano δ: Episcopis . datam Johanni Huse la Hieronymo Pragensi fidem in concilio Constantiensi fregerit, cum data fide eis promisisset, quod salvi&ineolumes domum redituri essent ι interim de concilii sententia eos

de haeresi damnari exuri jussit. in quo concilio hoc improbum

69쪽

e detestandum decretum factum di conclusum est, haereticis non esse servandam fidem.

Pacta de succedendo vel non succedendo super hereditate

viventis, jure civili non valent. ΙNutilis est stipulatio, si quis stipuletur de futura successione:

nam contra jus publicum 8c bonos mores est hoc pactum, eo quod inducat votum captandae mortis. ι stipulatio. 6 i. 1. de V. o. d. h. C. de inut. stip. I. cum donationis. C. de trans Imo ne quidem conventio inter duos facta de mutua successione valet, ut si convenerit, ut qui supervixerit, alterius bona habeat. Excipiuntur commilitones, qui possunt se invicem heredes paelo emcere. I. Licet. C. de pact. Duo etiam, qui sperant se alteri successuros, possunt eo vivente de divisione hereditatis pacisci. quod pactum valet, si is de cujus hereditate agitur, consenserit divisioni, 8c in ea sententia usque ad extremum vitae spiritum perseveraverit. I. ult. C. de parist. Opponitur l. 3. f. de illo. g. prose. ubi duo coierunt societatem de hereditate futura communicanda. haec conventio valet. Sed ibi agitur de hereditate incerti hominis, Si qua forte hereditas ad me

pervenerit, communis erit. Haec conventio nihil vitii habet, cum Certae personae nomen adscribitur.

Secundo opponitur l. 7. f. pen. f. de pact. ubi vivo adhuc patre filius paciscitur de bonis patris. Resp. Filius ibi paciscitur

cum creditoribus paternis, ad hoc tantum, ut se liberet & exoneret debitis paternis, puta ut creditores contenti sint certa tantum

parte debiti paterni. Tale pactum valet ad libertationem filii. Si dia minueret filius bona patris adhuc viventis, ut si quid promitteret ex bonis patris vivi, siquid donaret, nulla esset donatio. t. donari. as. f. ult. f. de donat. Tertio obstat primae parti assertionis, quod scilicet pacta de succedendo non valeant. l. non aliter. 18. ff. de adopt. ubi dicitur , quod qui ad impuberis adrogati herediatem vocantur , possunt sipulari ab ad rogatore sibi hereditatem restitui, si impubes adro

gatus ante pubertatem moriatur. Resp. Pacta non valent, ut heis reditates de novo acquiramus. attamen valet pactum, ut hereditatem quae legitimo jure ad nos pertinet. nobis conservemus. Quarto opponitur l. quidam eum filium, i 32.j de T O. ubi valet conventio, qua is qui alienum filium suscepit, promisit se eum observaturum, ut filium. Quibus verbis innuitur pactum valere de succedendo, cum filius sit instituendus heres, vel nominatim exheredandus. Resp. His verbis , si eum aliter quam filium o fr vero, non aperte, sint tacite successio hereditaria inducitur:

70쪽

eaque pactio rata ac firma est, cum multa quae expresse fieri non possunt, tacite facta valeant. l. si quis Sempronium. 68. ff. de her. inst. l. expresa. I ius. ff. de R. I. Praesertim si justabc rationabilis causa subsit . ut in hoc pacto, quod non tam ob id, ut suspectita filius succedat, fieri dicitur, quam ut exheredationis notam effi1 fiat. Exheredatio quippe nota est di macula. l. multi. I S. P. us

Quinto opponitur I. a. f. illud. V. de her. vet. act. vend. ubi traditur, quod in venditione hereditatis testatoris . venit etiam hereditas impuberis, maxime si jam delata sit. Unde colligitur, vendi etiam posse hereditatem impuberis, etiamsi nondum sit delata, hoc est, licet filius impubes adhuc vivat. Resp. Particula, maxim ibi ponitur pro utique, ut hic sit sensus: In venditione hereditatis testatoris venit hereditas filii impuberis, si hoc actum sit maxime.

hoc est, utique si jam delata fit hereditas impuberis, hoc est, si jam

mortuus fuerit filius impubes. Nunc videndum de pacto de non succendo. Non valet etiam Pactum tale, ut non succedat is qui a lege vocatur; nam est contrajus publicum. ut si conveniat, ut filius sit contentus certis bonis.

re non agat querela inofficiosi. l. si quando. g. illud. C. de in stes. I. M. F. de suis is legit. Opponitur, quod quilibet potest favori pro se introducto renuntiare. l. pen. C. de pant. Item quod quilibet potest spem futurae actionis sibi competentem pacto remit tere. l. spem. 3. C. de donat. Resp. Potest quidem quis pacto juri pro se introducto renuntiare, nisi hoc pactum repugnet juri publico. Tale autem est pactum de non succedendo. quia succellio tam ab intestato, quam testamentaria est juris publici, cui privatorum pactis derogari non potest. l. 3 .F. de tesam. I. ult. J. da

Secundo opponitur I. i . S. si parens .ff. si a parente quis manum Sententia ejus f. est: Pater manumissor habet contra tabulas filii bonorum possessionem, si praeteritus sit. Verum repellitur exceptione doli. si filius tantum in eum contulit . quantum satis est ;puta si adepta legitima portione pactus'est cum eo filius, ne te stamentum ejus pater inquietet. Ergo videtur probata pactio legibus de non succedendo. Respondendum: In ea specie satisfactum est patri, quia legitimam portionem sibi debitam ex bonis filii accepit. Idemque servatur de portione patroni. l. 3. f. sedes. de bon. liberi. Pactum itaque de non succedendo. quo tantum ex conventione quis percipit, quantum ei ex successione debetur. valet, Ouoniam nihil fit contra bonos mores. t. cum quo. s6. S M. P. ad. I. Falc. old. in libet. de excepi. tit. de excepi. con. pacis. At in d. s. illud. pater dedit filio certas res, quae non sum ciebant ad legitimam, itemque pater adjecit, ut iis rebus esset contentus.

u. ι. si quando. S. gen/raliter. Si dedisset pater quantum satis

C a esset

SEARCH

MENU NAVIGATION