Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

bitum principale reddito pignore nihilominus peti potest. Objicitur praedictis l.si chirographum. ff. de prob. ubi dicitur, si

chirographum reperiatur cancellatum penes debitorem, nihilominus creditor potest petere debitum. 1i probet sibi adhuc deberi. Resp. Aut debitor qui habet instrumentum cancellatum, allegat se pacto liberatum , di tunc debet probare redditum sibi instrumentum. d. l. 2. quae requirit. ut creditor tradiderit debitori instrumentum. Ratio est, quia qui dicit se pacto liberatum, allegat donationem: donatio autem non praesumitur, nisi probetur. l. cum de indebito. ff. de prob. Ergo probare debet debitor cautionem sibi redditam. Aut debitor allegat se liberatum solutione, & probationis causa chirographum cancellatum profert, & tunc praesumtione juris liberatus censetur, nisi adhuc creditor sibi deberi mani. feste ostendat. Ca s. ad d. l. 3. Probare autem poterit credi. tor debitum, si probaverit deletionem chirographi se invito fa .ctam. l. i. g. legi. ct f. seu consuἰto. V. de his qua in test. del.

Item cum debitor, apud quem cancellatum reperitur instrumen tum, est domestica persona, puta uxor, liberi, vel famulus, quae facile subtrahere potuerit instrumentum. tunc non censetur liberatus. l. unie. f. ille autem. C. de latin. libera. ross.ctc. quia alias daretur materia furandi&insidiandi. Pras Ever. cons. IIo. Item si

creditor probet domum suam fuisse hostiliter direptam, & multa instrumenta esse ablata. tali casu praesumtio est contra debitorem, quod invito creditore sit facta chirographi ablatio vel redditio. Ita notant DD. in l. a. 1. de puct. Gail. lib. 2. obser. e. 37. Consultius itaque faciet debitor, si non modo sibi a creditore chirographum reddi curaverit, sed etiam praeterea reci piat apocham solutae pecuniae. Certior enim modus probandi debiti inducitur per apocham . quam per restitutionem instrumenti. t. pecunia. O loeq. C. desolat. Cosal. ad d. l. a. F. depact.

AIuda pacta non pariunt actionem, sed exceptio

nem tantum. υ 'Estula haec traditur in ι. 7. g. sed eum nuIM. F. depact. I. iiso a mei. x3. C. eod. Ratio est, quia leviter homines & sine causa f. eile promittunt. Noluerunt itaque legi statores, ut temere di ex inis cogitantia prolatis verbis,promiscue quis obligaretur: saepe enim plura captandae benevolentiae causa homines promittunt, quam ut serio praestare velint. Mesemb. de pact. num. 9. Addi potest & haec ratio, quod leges execrantur multitudinem litium. Replerentur enim omnia fora litibus, si ita jus esset, ut ex quolibet nudo pacto daretur actio. anton. Eaber in natio ι. MIo, io prator.F.do Hre. HuIC

82쪽

CENTURIAI. q.

Huic sententiae repugnat l. frumenti. C. de usur. ubi frumenti mutuo dati usurae debentur ex nudo pacto: item l. etiam. st eod. ubi ex nudo pacto debentur usurae creditarum civitati pecuniarum. Resp. Hic revera pacta nuda non sunt, quia numerationi pecuniae& traditioni sunt adjecta ; sed ideo dicuntur nuda, quia stipulatio non est addita. Cum enim usurae non debeantur in stricti juris contractibus nisi in stipulatum sint deductae. l. 3. C. de usur. nudum pactum accipiendum est in tractatu usurarum, cujus confise mandi causa stipulatio non est secuta. Donet. adi. Io. C. depact. Secundo movetur tale argumentum: Praetor pollicetur se pacta

servaturum: sed si quid puto promisium est, servari non potest, nisi actio eo nomine detur : ergo ex pacto competit actio. Idem probatur in I. inter. 44. f. i. U. fam. ercisic. ubi dicitur, quod Praetor servat adjudicationes in judicio familiae erciscundae, adhiOnes vel exceptiones dando. Idem traditur in t .statuas. i. insin. fide atq. rer. dom. Bart. dicit se in hoc loco haerere, de quod nesciat solvere, nisi divinando. Resp. Dum in hoc edicto praetor potilicetur se pacta servaturum, ex usu Ze consuetudine praetorum siub

intelligi debet conditio, quatenus id per leges licet. arg. L r. msin. U. ex quib. caus major. Itaque cum jus civile non concedit ex pacto actionem , nec praetor admittit. Quoties enim lex non conia cedit actionem, tunc neque praetor dat, nisi specialiter Sc aperto dicat se actionem dare. l. cumsponsus. ia. q. si res. .ls. de Publ. in rem. a l. ubi dicitur praetorem non dar Publicianam actionem, quando res non potest alienari, non quia non potest, sed ne quid contra leges faciat. Ergo neque jure civili, neque praetorio datur ex pacto

actio. Donet. d. loco.

Tertio obst. l. 3. C. de eontr.'ip. ubi fundo promisso nudo pacto. talis stipulatio fuit subjecta, Si uendum non dederis , decem dabis rri rescribitur post motam litem extitisse conditionem stipulati nis. Notanda sunt verba post motam litem. quibus verbis signia ficatur ex pacto fuisse actum. Resp. Ex pacto nou datur actio in invitum, in volentem esse potest. Et si quis pacto nudo quid prc- miserit. 8c postea fuerit subjecta stipulatio poenalis conditionalis . promisibr ex pacto actionem excipere debet, di volens pati. ut ex pacto secum agatur ; alias committitur stipulatio paenalis. Haee est sententia veteris interpretis Johannis, ut notat Cujacius in I. ita sipulatus. de V. O. O lib. 39. obf. c. 3 2. Quarto objicitur l. si quis argentum. gr. 6 ult. C. de donat. ubi dicitur, quod ex nudo pacto donationis emcax oritur actio. quam DD. statuunt esse & dici condictionem ex lege. Resip. Hoc pactum donationis est a lege civili, constitutione scilicet Imp. Iustiniani confirmatum. Ideoque non ex simpliei A nudo pacto ibi nascitur actio, sed ex pacto donationis a lcge confirmato. Quinto Obllat l. ad exactionem. 6. C. de dot. promis Οι. . C.

83쪽

ad SC. Heli. ubi ex nudo pacto te pollicitatione dotis actio datur.

Resp. Ibi non est nudum pactum, sed contractus dotis. l. contravictus. 23. f. de R. .

Sexto obstat l. io. 1. de obl. ct a t. ct I. fide jussor. 36. f. .gde fide jus ubi dicitur, etiam ex naturali obligatione, qualis est

quae nudo pacto contrahitur, actionem produci. Resb. Quod si gulari quodam jure ex naturali obligatione actio nascitur, puta, quando pupillus sine tutoris auctoritate contraxit & locupletior factus est: ex ea enim obligatione essicax nascitur actio. l. s. iusin. princip. g. de aurit. tutor.

Novissime sciendum, quod hodie ex pactis serio 8c deliberat

initis june canonico essicis datur actio, quia inter simplicem loquelam & juratam Deus nullam differentiam agnoscit. c. I. extr. desact. c. juramenti. 2 2. quas. s. ubi dicitur, inter simplicem loqueam, & juramentum nihil interesse. Text in d. c. i. ita habet: pax sit, is pacta eustodiantur, suam obtineant firmitatem. Idem dicitur in c. qualiter. eod. tit. Studiose agendum est, ut qua verbo promittantur, opere compleantur. Quod & jure divino confirm tur, uti Psal. 88. Sua procedunt de labiis meis, non faciam irrita. item Deuteron. cap. 23. Uod semel egressum es de labiis tuis . observabis. Eaque sententia in foro civili servanda est. Mesemb. d. loco. Quod de jure civili defendi potest, eo in casu, si adversarius damno assiciatur, eo quod pacta non serventur. AIciat. lib. s. p rad. c. 3. Probatur exl. ct eleganter. f. servus. ct l.si cum mihi.

34 ff. de dolo. Ubi ex nudo pacto datur actio de dolo, si adversa

rius damnum patiatur ob non servatum pactum. Baro. add. l. 3 . Costal. ad i. 7. 1. de pact. Vocatur autem haec actio quae datur ex nudo pacto, Condictio ex canone. ars. l. t.1. de cond. ex leg. Adaman. in divis. a t. quaest. I7. Dimentiunt Coma. lib. s. com. c. 3. num. 6. Facat. de occult. Drio. dial. 69. Bocerus ad i. contractus.

de R. y. Duar. ad tit, de parii. qui tradunt quod ad observantiam pactorum competat tantum jure canon. judicis ossicium, quod est

extraordinarium remedium. c. I. is aequaliter. extr. depact. Uel poena excommunicationis mulctantur violantes pacta: quod item est remedium extraordinarium, & locum non habet, nisi deficiente ordinario. c. novit. exir. de judic. Adstipulatur Fachin. lib. 2.

controv. c. roo. Postremo sciendum, quod Anton. b. ad. l. 7. f.

ait prator. V. de pβct. nOVam opinionem tenet, videlicet quod nulla actio detur jure canon. ex nudo pacto. Quod enim traditur in cap. r. extr. de pact. quod pacta debent custodiri, &suam obtinere firmitatem, hoc eodem modo intelligit, quo praetor jure civili ait pacta esse servanda, scilicet datis exceptionibus tantum,

non vero actionibus. d. l. 7. 3 se cum vulta. F. de paci.

84쪽

Ambiguum vel obscurum pactum contra venditorem, mo

pulatorem , ct locatorem interpretandum est. ΡActum ambiguum . quod duobus vel pluribus modis potest

intelligi, vel obscurum, quod nullo modo potest intelligi . contra venditorem vel locatorem interpretandum est. t. veteribus. 39. F. de pacl. l. Labeo. 2 r. 1. de contr. empl. ut puta si dixerit venditor .

Stiliteida uti nunc seunt, ut ita sint, debebit venditor quasi ambigue loquens praedium liberum a stillicidii recipiendi servitute praestare. I. arborem. II. g. r. 1. deserv. urb.prad. Ratio decidendi est, quia

interpretatio contra eum facienda est, in cujus potestate fuit legem apertius dicere contractui. l. eum quaritur. V. de reb. dub. l. in con trahenda. I71. F. de R. I. Atqui in vqnditoris potestate est legem qualemcunque venditioni rei suae dicere. l. ult. C. de paca. int. empl. I. legem. C. ue don. Sic in stipulationibus ambiguitas quoque contra stipulatorem interpretanda est, quia cum stipulatio ab interrogatione incipiat. illi imputandum est, cur non apertius sit stipulatus. t. 38. g. in sipulationibus. 1. de V. o. Concordat e. contra da R. . in 6. quod ita habet: Contra eum, qui legem dicere potuit Nemrius, es inter relatio facienda.

Objicitur l. si mihi. mo. g. vlt.1 de V. O. Ubi dicitur, non quid promissor sen serit, spectari debere, sed stipulantis mentem speramdam esse. Resp. Ideo in specie ibi proposita stipulatoris mens spectatur, quia cum veritate omnino congruit. 8c loquendi usu, a quo mens promissoris prorsus est aliena. Fab. ad i. quoties. 97. de R. X. Secundo objicitur l. si in emtione. 34. 1. de eretri empl. Ubi di citur , quod pactum ambiguum contra emtorem interpretandum est. Nam cum convenisset ibi, emtioni fundi Stichum accessurum, neque intelligeretur quis Stichus ex pluribus accesserit, cum de alio venditor, de alio emptor senserit ; is Stichus debetur , quem venditor intellexit. Resp. Ibi statuendum est, emtorem convenisse de Stichi accessione, ideoque contra eum qui legem apertius potuit dicere contractui, facienda est interpretatio. c. contra eum.

α ibi Pera. de R. J.in 6. Tertio objicitur l. si quis intentione. 66.F. de judic. Ubi dicitur. si quis ambigua intentione vel oratione usus fit, id quod utilius ei

sit, accipiendum. Resp. Aliud est loqui de eo, quod unus tantum contrahentium vel litigantium dixerit, sive in judicio. sive extra judicium: aliud vero de eo, quod a pluribus paciscentibus

vel contrahentibus conventum est. Priori enim casu nemini fit injuria, cum verba ex proferentis voluntate accipiuntur. Posteriori autem casu fieret in uria ei, cum quo pactum est commune. An- D tm.

85쪽

ion Faber in rational. ad ι. veteribus. de pact. Hotem. in disputat, de paci. in M. Forner. lib. 1 inelection. cap. 18.

AssERTIO XLI. si uilibet potest pacto, juri, ct favori pro se introdu

cto renuntiare.

R Egula est juris antiqui, quod unicuique licet juri & privilegio

suo renuntiare, quae tradita extat in I. pactum. 46. . de paci. i. si iudex. i.1. de minor. I. peni C. de Dei. Sed multa adversantur huic regulae. Primo obstat. quod mulier pacisci non potest, ut longiori die quam qui a legibus praefinitus est, dos sibi reddatur. l. de die. l. Attilicinus.F. de pach. dos. Sed dos mulieris est, ἐκ in utilitatem ejus datur. unde videbatur non posse eam pacto favori suo renuntiare. Resp. Dos ita est mulieris. ut eam reddi reipub. quoque intersit, in eoque publica utilitas quodammodo veriatur. l. l .sssolut .mat. Atqui jus publicum pri vatorum pactis immutare non licet. Secundo objicitur l. alia. I. . f. r. F. solui. mat. ubi traditur. quod marito, qui habet beneficium, ne in reddenda dote in plus teneatur, quam facere possit, non licearpacisci in dote accipienda, ut solidum ab eo exigatur. Resp. Hoc ideo cautum est jure, quia hujusinodi pactum est contra bonos mores. Est enim hoc contra reverentiam marito debitam, ut maritus teneatur in plus quam facere potest. Pacta autem quae fiunt contra bonos mores, ipso jure nullius sunt momenti. l. 6. C. de paci. Tertio refragatur regulae, quod actio communi dividundo instituta est in favorem eorum, qui rem communem habent, & vOlunt a communione recedere. Atqui non licet sectis pacisci, ne in perpetuum a communione recedatur. I. in hoe judiei m. i . f.se conveniat. g. eomm. divid. Ergo non licet unicuique juris sui persecutionem pacto remittere. Resp. Duplici causa illud pactum, ne omnino divisio fiat, improbatur. Primo, quia pactum non est validum, in quo paciscentis nihil interest. ι. pen. 1. depact. nihil autem interest paciscentis pactum illud servari. quia interest potius

ejus a communione recedi: cum ea quae communiter possidentur, plerunque negligantur. l. 2. C. quand ι, quib. quart. pars debetur ex Or. Secundo hoc pactum, ut in communione semper maneant secti, est contra honos mores, quia communio plerunque solet excitare discordias. l. cum pater. f. dulcissim . Udeleg. h. Quarto cum hac assertione pugnat l. cum precario. I 2.F. de precar .

ubi dicitur, si convenerit. ut qui accepit precario, in calend. Iunias precario possideat, hujusmodi conventionem nullat habererires, di tamen interdicium de precario in gratiam ejus, qui dedit

86쪽

dii precario, inductum est. Resp. Hoc pactum, ut ad certum tempus precario rem accipiens retineat, neque liceat ante illud tempus precario danti revocare. ideo non valet, quia repugnat substantiae precarii, cujus haec est natura, ut petenti precario concedatur tamdiu utendum, quamdiu is qui concessit, patitur, repetiturus cum libuerit. l. I. Udeprecar. Sed quae de substantia alicujus actus vel contractus sunt, ea pacto tolli vel immutari, non Possunt. l. nec ex pratorio. 27.1. de R. y.

Postremo graviter obstat t. si convenerit i8. s. de juri . ubi dicitur, neminem cogendum esse hac conventione stare, si convenerit, ut alius praetor, quam cujus juristichio est, jus diceret. In qua tamen conventione is qui pactus est, privilegio & praescriptioni fori sui aperte renuntiat. Resp. Paeto nudo effici non potest, ut quis conveniatur apud alium judicem, quam cujus jurisdictioni Lubjectus est, quia ex nudo pacto non datur actio. Atqui istius pacti nulla esset utilitas, nisi quis ex eo posset compelli actione aliqua, ut coram non suo judice litigaret. Eaque est sententia d. l. si eonvenerit. Verum si hoc pactum in contractu aliquo adjectum fuerit . ut quis coram non suo judice litigare teneatur, hoc pacto standum est, quia pacta adjecta contractibus obligationem& actionem pariunt l. in bona fidei. C. de paci. Ita accipienda est

I. penul. C. de pact. ut recte eam interpretantur Govean. O CHM. d. l.s conveneris. Fachin. lib. I. controvers. cap. 6 I.

Pus publicum privatorum pactis mutari non potest.

IN jure civili pro regula statuitur, quod jus publicum privatorum conventionibus tolli aut mutari non possit. I.jus publicum. 38. 1. d. p cf. I. neque pignus. r. f. uir. 1. de R. I. Jus publicum dicitur, quod continet principaliter utilitatem publicam, quod Malibi dicitur jus commune vel solenne. l. 7. g. ct generaliter. V. de paci. l. nec ex pratorio. 17. U. de R.'. Exempla sunt: Jure publico introductum est, ut liberi primo loco parentibus succedant ab intestato. Unde pactum non valet. ut filia dote contenta excludatur ab hereditate paterna. t. vlt.F. de suis, legit. Exemplum Donatis inter virum 8c uxorem moribus prohibita est propter utilitatem publicam, ne concordia maritalis quae virtute, obsequio, & industria paranda est, pretio conciliari videatur. l. 3.1 dedon. int. virict ux. Si igitur maritus donavit uxori, pacto adjecto, ne res donatas repetat, hoc pactum contra jus commune initum, est in. validum, quoniam hoc pacto jus publicum, quod donationes inter conjuges inhibet, infirmatur. l. i . U. de pau. dotal. Exemplume maccominodatum adfertur ex jure canoni sie e*nn bc pactum

87쪽

non valet, quo sacerdos renuntiat praescriptioni fori ecclesiastici, ut subeat jurisdictionem secularem. e. se diligenti. extr. de Dr. Comp. Idque adeo procedit, ut ne renuntiatio quidem fori fieri queat a clerico, etiamsi juramentum accedat. Cujus sententiae ratio redditur in d. e. si diligenti. quia non sit hoc beneficium Iersenale. cui renuntiari valeat, sed toti ordini ecclesiastico publicendultum, cui privatorum pastio derogare non potest. Opponitur tale argumentum: Appellandi jus est publicum, sed partes inter se pacisci possunt, ne liceat sibi ad provocandi beneficium confugere. I. ulla. in M. C. de temp. app. Ergo privata conventio derogat juri publico. Resp. Quod pro regula traditur juripublico privatorum conventione derogari non posse, accipiendum est de eo jure publico, quod ad statum reipub. principaliter pertinet. At vero iis, quae publici juris sunt. 8c tamen privatorum usibus deserviunt, paciis derogari potest. l. 2. S. hoc interdictum.f. ne' quid in loe. pubI. Secundo repugnat regulae hoc argumentum: Legibus solennibus testamentorum di jure publico introductum est, ne testator amplius quam dodrantem bonorum legatis distribuere possit, ita

ut quadrantem integrum heredi relinquat. l. 3 .F. Ad l. Falc. Atqui licet testator efficere nequeat, ut Falcidia in suo testamento locum non habeat. l. quod de bonis. is. g. r. f. ad ι. Falc. tamen heres

cum legatariis pacisci potest, ne Falcidiam deducat. ι. qui quod.46. t. potest. 73.Τadt. Falc. Resp. Lex Falcidia non principaliter ob utilitatem publicam, sed potius in heredis gratiam & favorem lata est, ne propter ullum aut minimum lucrum detrectet hereditatem adire: quilibet autem potest juri di favori pro se introducto

renuntiare. l. pen. C. de pant.

Tertio opponitur ι- pacisci. gr. 1. de padi. Ubi dicitur pacisei

contra edictum aedilium licere. Si enim venditor pactus est, ne teneatur ob vitium venditi animalis, actione redhibitoria, vel quanti minoris, quae aedilium edicto sunt introductae. l. i cis de adii. edict. standu m est huic pactioni, & non dabitur emtori ad actiones, quas pacto remisit, regressus. l. quaeritur. 34. g. si venditor .ff. de adit. edict. Resp. Per hoc pactum non impeditur mens & intentio juris

praetorii. Nam aediles curules voluerunt suo edicto definire . nequis ex venditione morbosi animalis deciperetur. l. . causa.ff. de adii. edict. Itaque cum venditor paciscitur cum emtore, ne de

vitio vel morbo animalis contra eum agatur, huic pacto standum est, quoniam emtor hoc casu non decipitur. dum sciens & prodens jus suum remittit. Scienti enim di volenti non fit injuria neque dolus. Illud bene notandum, quod si venditor sciens aliquod vitium , vel morbum rei venditae, illud consulto reticuerit, & convenerit, ne teneatur redhibitoria, non tamen omnino standum esse conventioni, sed dandam esse emtori adversus exceptionem pacti replicatio-

88쪽

replicationem doli, ne at loqui eveniat, ut contra bonos mores dololaveatur. l. quaritur. I Φ. se venditor. f. de adii. edict.

De crimine capitali , excepto adulterio, transigere 2 pacisci licet: at de crimine non capitali, excepto cri

mine false, transigere, turpe ct illicitum est.

Uatuor hujus thesis membra sunt: Primum est, quod de crimi

ne capitali pacisci liceat. cujus ratio aperta est, quia, ut ait Cicero pro Milone, omnis honesta ratιos expediendasalutis. quod diserte comprobati. i. de bon. eor. quisibi mori. ubi dicitur, in capitalibus criminibus non nocere ei, qui adversarium corrupit: ignoscendum enim est ei, qui sanguinem suum qualitercunque redemtum voluit. Eaque assertio tam respectu accusatoris, quam rei,

vera est. Nam licet alias qui desistit paciscendo ab accusatione. in cidat in poenam SC. Turpiliani. l. I f se quis autem. & l. in SCtum.1 s. in prisc. H. ad SC. Turp. tamen qui transigit de crimine capitali, nulla assicitur poena, ideo quia permissis legis vel principis desistit ab accusatione. Similiter respectu rei haec transactio quoque permissa est in criminibus capitalibus, quia reus qui transigit de crimine capitali, non habetur pro convicto. Nam magis declinandi gravissimi periculi causa, quam conscientia criminis , transegisse videtur. I. uti.j. de pravar. Secundum caput est, quod de adulterio s quod non lege Iulia. I. se quis viduam. F. de quast. sed posterioribus constitutionibus Impp. l. quamvis 3 o. C. ad. l. Iul. de adult. Detum est capitale pacisci non liceat. Ratio est, quia quorum consilio tactum est . ut vir foeminave in adulterio deprehensi, aliqua pactione se

redimant . in lenocinii crimen incidunt. l. miles. I l. l. is cujus. I st. ad ι. Iul. de adult. l. de crimine. C. eou. cujus gravissimi tacinoris austor haberi noluit Imp. Coras. lib. 2. mis. c. l.

Tertium thema est: In crimibus non capitalibus . seu quorumpam a mors non est, transigere non licet. Hujus sententiae varia de multiplex est ratio. Cujac. & Wesemb. hanc reddunt, quod reus qui de crimine paciscitur, falsi crimen incurrat. Omnis a reo cor ruptela talsitas est in crimine non capitali. Reus qui corrumpit judicem , talsii tenetur. l. r. l. qui duobus. F. ad i. Corn. defag. Similiter qui corrumpit adversiarium, reus est Disi : nam haec jungum tur ut paria, corrumpere judicem vel adversarium. I. I. C. de paen.

Dd. qui male jud. t. impp. V. de jur. Dc. C ae. lib. obf. 6. e. II. Accusetor vero, qui vendit ac nundinatur publicum judicium, qui se corrumpi di vinci sinit, tanquam praevaricator punitur, di pro

89쪽

pter improbam ab accusatione cessuionem infamia notatur. I. s. F. de accus l. in Scium. f. idem. 1. ad SC. Turp. Donet. adfert hanc rationem, quod transactio in criminibus non capitalibus vetita sit respectu accusatoris, quia incidit in poenam SC. Turpiliani, qui transigendo desistit ab accusatione. d. l. in SCtum. l.s qui1. 3. r.

ι. . f. pravaricatorem.Τ. eod. AccurL. in reo adfert hanc rationem

prohibitae pactionis, quia in fiscalibus causis, vel criminibus non mortalibus. qui transigit, vel qui delatorem corrumpit, pro confesso & convicto habetur. I. . l. 19.j dejur.me. t. vlt.1. de prευ r. Quartum est membrum, quod licet transigere de crimine falsi:

quod aperte probat l. 7. C. ad ι. Corn. QRationem perspicue tradit jae. lib. obf. 39. e pen. Θ lib. 1 o. e. 38. 9. ubi dicit Graecos & Latinos interpretes omnes ita uno Ore statuere.

Objicitur l. 7.sepaciscar. ct t. si unus. f. pacta. g. de pact.

Ubi scriptum est, si de re familiari agatur, pacisci licere ; si de re

Publica, non licere. itaque ne experiamur unde vi, aut de incen.

sis aedibus, pacisci non licet. Atqui in accusatione publica agitur de causa publica, quia pertinet ad criminis vindictam, in quo vindicando publica utilitas vertitur. l. locatio. F. quod illicite. s. d. public. I. ita vulneratus. F. ad log. Aquil. Resp. Qui transigit de crimine, seu qui convenit, ne accuset. non de re publica, sed privata & sua paciscitur . quia paciscitur se non accusatui um, quod privatum ejus factum est, non publicum. Neque pertinet hoc pactum ad publicam laesionem; nam obstat paciscenti tantum, ne postea ad accusandum iterum admittatur Causa autem publica. id est, accusatio & cxecutio criminis, cuivis ex populo integra relinquitur , potestque judex nihilominus de eodem crimine inquirere. di super eo procedere, illudque punire, quamvis partes transegerint. l. libestorum. in .s de accus. Secunda objectio: Transactio de crimine adulterii permissa videtur ex t. si marisus. ix. g. si negaυerit .F. ad i. Jut. de adula. ubrdiritur, si maritus negaverit se adulterii accusaturum, postea non admittitur. Resp. Ibi nulla est transactio de crimine adulterii, quia Nulla adhuc coeperat esse iis, sed ultro tantum & gratis renunci tum est accusationi adulterii. l. mariti. g. plectitur. F. eod. Vel re.

spondend. Quod aliud est injuriam gratis remittere, aliud paciscide crimine. Pactum fit, si di is qui stuprum intulit, bc is qui scit

stuprum esse in uxorem commissum, consentiant. At gratis quis

remittit injuriam apud seipsum, si injuriam quam passus est, ad a-timum non revocaverit. Gratis ergo, quis injuriam quam acce-

sit de adulterio remittere potest; at de adulterio non potest pacisci. . mariti. 29. S. plectitur.j. ad i. I. de adult. Tertia oppositio: Transactio inita de crimine capitali nullum habet effectum, quia reus potest ab alio iterum de eodem crimine accusari. l. qui catu. S. D. P. ad. I. Iul. devipubl. ubi dicitur, si

90쪽

CENTURIA I.

filia alicujus rapta sit, etiamsi pater injuriam remiserit, tamen extraneus nihilominus reum de crimine raptus postulare potest. Item magistratus potest ex ossicio de crimine, de quo transactum est, inquirere , ct illud punire. not. Mesemb. in parat. de pact. num. 6. Ubi dicit moribus hoc ita obtinere. In eandem sententiam respondet Bart. in I.II. g. usque. U. .le injuriis. ubi dicit, si pax fiat de caede vel vulnere, per hoc tollitur actio quae competit vulnerato; sed non accusatio. quae ad vindictam publicam intentatur. Resp. Transactio facta in crimine capitali duos habet effectus: primo quoad transigentem prodest, quia is repellitur ab accusatione. nam quantum in te est, prodidit causam publicam. Ille itaque privatam injuriam, seu damnum, quod accepit ex crimine, non potest iterum publico seu privato judicio repetere, vel vindicare. d. l. tu Scium. f. idem. m. ad SC. Turpil. Secundus esseruis est, quod

qui de novo volunt reum de eodem crimine accusare, cum quo transactum est, non possunt super processu ante instituto litem prosequi: ratione ergo illius instantiae seu processus trans actio praejudicat omnibus, quia impedit processum judicis, dc obstat, quominus probationes in priori judicio productae iterum repetantur

arg. I. tratris. C. de transact. Bart. in l. transigere. C. de transact. num. 8. Pulchre Gomeet.. in var. resol. cap de homicid. num .is. Dissenistit plane a praedictis Holom. in illust. quas. quast. 2 r. qui invertit

lectionem receptam in dis l. transigere. &statuit in capitalibus criminibus transigere vel pacisci non licere; e contra in criminibus non capitalibus transigere vel pacisci permissum esse. Ouae audacia leges Imperatorias emendandi omnino est repudianda , utpote cui omnium codicum auctoritas di fides repugnet. Praeterea doctores juris non debent esse novarum legum conditores, sed interpretes tantum . uti recte Holom. hoc nomine reprehendit Fa-

chm. lib. I. controv.jur. c. S.

ASSERTIO XLIV.

Sicut de adulterio non licet transigere, ita nec de raptu.

Q Uod de raptu non liceat transigere, probatur ra I. unis. f. ult. C. de rapi irg. Ubi lex parentes deportari jubet, si dolorem suum remiserint , & patientiam praebuerint super raptu filiae. Adde quod crimen raptus conjunctam habet causam cum adulteriodi stupro , de quibus pacisci non licet.

Objicitur l. penuit. C. in quib. eau serv. pro pram. liberi. accip. ubi proponitur de raptu fuisse transactum. Resp. In d. l. penult. hoc solum nude traditur, raptum dissimulatione fuisse praeteritum , aut

pactione transmissum; sed non deciditur in illa l. an transactio licita bc valida tuerit. sed ad alias leges recurrere debemus, maxime

SEARCH

MENU NAVIGATION