장음표시 사용
681쪽
Non tantum annulo, sed etiam alio quovis sigillo characterem habente testamentum signari potest.
Q Uaeritur, an testes annulo tantum, an vero alio signo vice an.
nuli testamentum signare possint. Et quidem vulgaris lectio in ι. ad testium. 22. g. signum. s. f. qui testam .fac. ptis hahet quod annulo tantum quis signara possis testamentum; dum tamen habeat id est,s Vturam vel imaginem aliquam. Quod di hac ratione comprobari videtur, quod si alia signa fortuita in testamentis admittantur, tunc veteris juris solennitas in testamentis introducta valde labefactabitur. Verum rectius Baro &Hotomannus in d. f. signum. addunt negativam , legentes, Et magia es, ut no
rantum annulo quis signare possit, adstruentes quovis signo posse signari testamentum. Quam lectionem sententia d. g. Avum. omnino exigit: Nam illa verba, dum tamen habeat χαρος κ me', subjiciuntur loco exceptionis a praecedenti generali Oratione. Ortet itaque praecedere hanc generalem orationem, licere non tantum annulo, sed quovis impressis signo signare, dum tamen habeat characterem, id est, insculptam sigilli imaginem. Confirmat quuque hoc ratio a JCto Ulpiano in v. q. signum. adjecta , dum inquit: Varie enim homines signant. Alioqui in oratione exclusiva, qua diceretur, licere tantum annulo signare, ita scribendum fuisset: Sed magis est, ut tantum annulo quis signare possis, qΜidem eo qui habet characterem. Eaque sententia, quod non tanqtum annulo, sed & quovis alio sigillo possit signari testamentum , usu Sc consuetudine servatur, teste Aecursio & Bariolo ind. l. ad testum. g. signum. Quos sequuntur Connan. lib. 6. comment. ea . a. 8c Donesi. lib. . 6. comment. cap. 8. Dissentit riglius ad g. possunt autem. inst. de test. Ordin. qui vult, annulo tantum posse si gnari tabulas testamenti, eo quod testamentum sit res maximi
momenti, continens dispositionem de omnibus bonis defuncti. Haec vero nostra sententia, quod quovis signo vel sigillo testamen tum a testibus possit subsignari, constitutione imperii est comprobata, van Notarien, subi rubr. vantestamenten. vers. Num di som ines testamenti.
682쪽
Filiusfam. ne quidem consentiente patre testamentum
Q Ut alieno juri subjecti sunt, ut filii tam . testamentum facere prohibentur. t. 6.1. qui test. D t. pus princ. insit. quib. non esspermisssac. test. Quod adeo verum est, ut ne quidem consentiente patre testamentum facere possit. δ. l. 6. Ratio est, quia testamenti factio juris publici est. hoc est, testamenti faciendi facultas tribuitur jure publico & legibus, non privatorum hominum vo. luntate. l. 3. U.quites fac. p . Atqui jus publicum exigit, ut paterfamil. siit, qui de bonis suis testari volet. Juri autem publico privatorum pactis derogari non potest. l. jus publicum. 3ου. f. desaei. Proinde nec filiitam. legata aut fideicommissa codicillis re- inquere possunt, quia haec omnia pendent ex factione testamenti.
Sed oppoditur huic decisioni, quod filiusfam. in causis publicis habetur loco patrisfam. l.f. am. v. 1s de his qui sui vel alien. jur. sunt. At testamentifactio est juris publici. t. 3.1 qui resam. Dc. possUnde te filiolam. permitti debet testamentum de bonis suis condere. Resp. Lex xl l . tab. expresse requirit, ut paterfamil. sit, qui de re sua pecuniave testari volet. Sic enim habent verba legis xi r.
tis. Patersum. uti super pecunia tutelave sua legessit, ita jus esto. Deinde quod dicitur in causis publicis filium iam . haberi pro patreiam. hoc intelligendum est de ossiciis & muneribus publicis, ut videlicet filiustam. non minus quam paterfam. tutor esse, item magistratum gerere possit.
Secundo objicitur. Filiusfam. potest consentiente patre monis cauis .fa donare. l. tam is . as. 3. I. Is de mori. ea . donat. Ergo & testamentum facere potest permittente patre, quia mortis causa donatio est ultimae volunt uo. species. S. I. inst. de donat. Resp. Longe dissimilis causa est infor donationes causa mortis, &testamenta.
Nam donatio est juris privati, testamenti vero factio juris publici. Atqui quae privati juris sunt, privatorum pacta admittunt, secus Nero ea quae ad publicam utilitatem sunt constituta. t. r. f. qui te. m. fac. p . In publicis enim causis nihil potest conventio privatorum. l. ius publicum. 38. . epa 1. In castrensibus tamen ic quasi castrensibus bonis permittitur filiosam. testamentum facere etiam invito patre. princ. inst. quib. non spermist .fac. tost. Ratio est . quia in hisce bonis filius habetur pro patresam. I. a. F. de SC. Maced. Ideoque etiam filiustam. doctor juris . medicus, advocatus. ma gister artium, notarius, possunt testari de bonis ratione ossicii vel professionis suae acquisitis, quia haec omnia computantur inqua
683쪽
s castrensi peculio. I. ult. C. de in . test. I. fori. 4. 8c I. advocati. I . C. de advoc. divers. Ddis. De profectitiis igitur & adventitiis bonis filiissam. testamentum lacere non licet . ne quidem consentiente patre.
Heredis appellatio non solum ad proximum heredem , sed
2 ad ulteriores refertur. TRaditur pro regula juris , quod heredis nomine non solum
primus heres, sed etiam ulteriores, heredisque heres significantur, & caeteri deinceps longa serie siccedentes. Unde ic heredis heres, primi testatoris heres esse dicitur. l. heredis. 6s. & t. sciaendum. 7o. t. heredis. i 7 o. f de V. S. I. qui per sueeesionem. iv . F. de R.'. l. ult. C. do hered. inst. Exemplum est in l. in annalibus . . C. detegat, ubi rescriptum est, quod legatum annuum alicui & heredibus ejus relictum. ejus quoque heredibus in infinitum relictum censetur. Hinc et illud decisum est, si alicui in testamento conditio imposita est, ut heredi daret , hanc etiam conditionem in herede heredis adimpleri. l. cum ita datur. 9 . f. i. Τ. de condit. er demonstr. Huc facit c. i. de bomitia. in 6. ubi ab Innocentio quarto Ponta
sancitum est, quod Pontifex Romanus licet indignus & immeritus sit, hoc est, licet infinitis passibus a doctrina timoribus Apo. stoli Petri turpiter defecerit nihilominus successor ejus dicatur, quamvis maXimo numero alii medii intercesserint. Opponitur primo t. qui liberis. 8. q. ult. V. de vula. Θ ρuρ. subfl. ubi cum testator filio suo ita substituisset SPuirinis mihi heres erit. idem impuberi filio heνes esto. de primo herede tantum i ntellexisse videtur, neque heredis heres admittitur. Resp. Cessat haec rEguri in substitutione pupillari. Ratio est, quia illi demum heredes per hanc substitutionem vocati censentur, qui certi sunt, & quos affectione aliqua testator prosequitur. At erga heredem heredis ut . ignotum nulla versatur testatoris affectio. Unde nec talis persona a patre filio subst ituta censetur. Secundo adversatur l. antiquitas. I 4. C. de usustuc . ubi decidi tur, quod si testator Titio, ejusque heredibus usumDuctum te gaverit, primo tantum heredi, non vero ulterioribus heredibiletusium fructum reliquisse censetur. Resp. Dispositio hujus regulae non procedit in legato ususfructus heredibus relicto ι hoc enim legatum ad primum tantum heredem pertinet. ne proprietas perpe tuo inutilis reddatur, sublata omni spe consolidationis. Tertio objicitur l.sciendum. 7o .s de T S. 3c g. illud. nov. 78. ubi traditur, quod ingrati accusatio, qua permittitur patrono & ejus heredibus libertum ut ingratum accusare, di in servitutem revoca
684쪽
re, tantum conceditur proximo heredi filio, non etiam, si herediberes extiterit. Resp. Hoc specialiter receptum est, quod ingrati liberti accusatio ultra primos heredes patroni non extenditur. Id que ea ratione accidit, quia ingrati accusatio odiosa est, quae libertum sub pristinum servitutis jugum revocat, ideoque ultra primos
heredes patroni non porrigitur. l. I, 7. C. de re υoc. donat. l. penicit. C. de liberi. b eor. liber.
Institutis iis heredibus quae jure mili institui non possunt, hereditas non ad fiscum defertur, sed ad heredes ab intestato pertinet. ΗΞredes illi tantum institui possimi, cum quibus est testamenti
factio, hoc est, qui ex testamento vel ipsi capere, vel alii acquirere hereditatem possunt. l. 49. f. i. F. de hered. ins . f. in extraneis heredibus. 4. vers. testamenti inst. de hered. qua l. is dist . f. legari. 24. ins. de legat. Testamenti autem factio est solum cum civibus Romanis. l. I. F. ad ι. Fale. Hinc deportati, di in opus publicum perpetuo dati, ut sunt qui moribus nostris damnantur ad triremes, quia damnatione civitatem amittunt, fiuntque ἁπολιδες. i. e. sine civitate. l. 2. f. r. l. sunt quidam. i 7. fue paen. nec heredes institui possunt tanquam peregrini. l. t. C. da here . inst. Sed quaeritur, si tales qui hereditatem jure civili ex testamento capere non possunt, instituti sint. an tunc hereditas perveniat ad heredes ab intestato, an vero ad fiscum t Et verior est sententia, ad proximos heredes ab intestato hereditatem incapacibus personis relictam pertinere, non vero ad fiscum. Quod probatur per d. l. I. C. de hered. inst. ubi traditur. quod si deportati scripti sint heredes , quod tanquam peregrini heredes esse non possint, sed hereditatem in ea causa esse.m dua esset, si scripti heredes non ement. At si scripti heredes non fuissent testamento, tunc hereditas perveniret ad proximos hereiades ab intestato. nec prius admitteretur fiscus, quam illi omnes exclusi essent. l. mplurium. 7 o. f. de acquir velam: t. hered. l. i. si tab. testam . nusi. ext. undo liberi. l. s. in princ. oc g. qui semel. 6. f. e Getes. edich. Ideoque di deportatis heredibus Institutis , hereditas ad proximos heredes ab intestato, non ad fiscum pertinebit. Idem diserte traditur in l. D f de his qua pro nonscript .hab. ubi generaliis ter traditur, si quid relictum sit in metallum damnatis, vel aliis in. capacibus , pro non scripto haberi, nec ad fiscum pertinere. Et hanc esse veram & communem DD. Opinionem testatur Pul. Clarus invecepi. siensent. S. testamentum . quast. 12. quod scilicet, deportato instituto, hereditas non applicetur fisco . sed pertineat ad herede
ab intestato . perinde ac si deportatus institutus non fuisset.
685쪽
Opponitur huic assertioni l. eum quidam . m. f. de his qua ut indign. aufer. ubi dicitur, cum quidam scripsisset heredes quos instituere non poterat, quamvis institutio non valeat, heredibus ta iamen ut indignis , qui non habuerunt supremam voluntatem . auis
ferri hereditatem a senatu, ct fisco applicari. Resp. Non dicitur in illa lege. quod quidam scripserat heredes, qui omnino institui
non poterant, sed quos ipse scilicet testator in stituere non poterat: ut intelligamus agi de heredibus, qui conditione quidem sua institui poterant, verum iis quos testator ob privatas causas institue re non poterat, qualis est, qui instituit mulierem quam adulterio cognoverat. Hoc casu & similibus hereditas ut indigno aufertur, 8c fisco vindicatur. I. Claudius. i 3. & l. mulierem. 34. 1. de his quatit indign. aufer.
Secundo opponitur l.sideportati. 7. in princ. s. do leg. 3. ubi dicitur, si deportati servo aliquid relictiam sit, id ad fiscum pertinere. Resp. Id quod deportati servo relictum est, pertinet ad fiscum. Cum cnim omnia, quae deportatus post deportationem & publicationem bonorum acquirit, pertineant ad fiscum. ι ia. C. de lon. proscript . hinc fit, ut quod servo quem deportatus post deportati O-Nem acquisivit, relictum est, perinde censeatur, ac si apsi fisco relictum esset, cum fiscus sit vere dominus ipsius servi. Unde & legatum servo deportati relictum , fisco acquiritur, tanquam vero domino servi, ut res solent per servos dominis acquiri. Verum
quod ipsi deportato relictum est , hoc non pertinet ad fiscum, sed ad heredes ab intestato, quasi pro non scripto sit, quod relictum est. d. l. 3 .F. de his qua pro nonscript. hab.
Ass ARTIO XX. Institutio heredis facta fisb turpi demonstratione , vitiast
institutionem. TUrpis demonstratio heredis vitiat institutionem, ut puta si
heres in stitutus non appellatus sit suo nomine, sed turpi aliqua demonstratione, qualis contumeliae causa adjici solet. textus int, quoties. 9. S.Ii quis nomen. 8. f. de hered. inst. Similiter di legata subturpi conditione relicta sunt inutilia. t. turpia .s . F. de legat. l. ubi ita respondet J C. Pomponius, quod turpia legata, qua denota nili magis legatarii gratia scribuntur, odio scribentis pro nonscriptis habentur. Exempli gratia: Ille qui nuper in hac civitatefustibus easius est, iste quem fama es, lairoeinium his diebus commisum perpeιras. iste qui nominatur in hae urba , scurra , morio, heres mihi esto , vel tale legatum capiat. Haec institutio heredis, hoe legatum jure improbatur, etiamsi constet, quis ille sit, qui fustibus caesus est 3
quis item ille, de quo sit superior fama di opinio. d. l. turpia. ubi addi.
686쪽
additur ratio. quod odioscribentis, legata turpia, qua devotandi ma. gis legatam gratia serabuntur. pro nonscriptis habentur. Sed opponitur huic decisioni haec regula juris, quod seienti lavolenti nulla fiat injuria, vel dolus. l. nemo videtur. s. Is d. R. I. ubi statuitur pro regula , quod nemo videtur eos frau Iare , qui sciurit ox consentiunt. Ideoque si heres hac demonstratione insigni . tus nihilominus agnoscat hereditatem, vel legatum, nulla potest videri injuria illi a testatore irrogari. Resp. Ideo hoc legatum de haec institutio heredis nulla est&inutilis, quia pugnat cum fine institu- itionis & legati. Nam institutionis & legati hic finis est, ut heredi instituto & legatario honos exhibeatur. At turpi demon stratione designato herede vel legatario. institutio 8c legatum hos dedecoreti probro asticit. Non enim possunt ex ea demonstratione hereditatem vel legatum petere, niti prius concesserint se eos ipsos esse, qui sunt demonstrati, quod illis turpe esset & probrosum. Pulchre Do
Secundo objicitur l. his verbis. 48. f. i. J de hered. inst. ubi dicitur, quod valet illa institutior Filius meus impiissisus. mala
de me meritus, heres esto. Resp. Valet illa institutio cum inaledicto, dum tamen absit contumelia. Unde ista institutio valet: Filius da me male meritus, heres oso. Quia pater videtur maledictum dicere magis admonendi & objurgandi filii causa, quam ut illi notam quandam contumeliae inurat. Sed si contumeliae causa adjicitur maledictum, quod maxime di praecipue fit in heredibus extraneis, tunc odio scribentis institutio pro nulla habetur. d. l. turpia. Duar. ad tit. de here . ins. c. 3.
Oua institutio, item quod legatum , ab initio non constitit , ex post facto non convalescit. QVaestio movetur a J C. an si ab initio non subsistit institutio
heredis, item legatum vel fideicommissum, vel propter vitium personae, cui legari non potest, vel rei quae legari non possit, si hoc impedimentum postea sublatum sit, redieritque in eum locum . a quo incipere possit legatum vel fideicommissum . an convalescat legatum, an vero non confirmetur, quia legati initium spectari oporteat. Exempli gratia: Deportato legatum rcli.ctium est. is postea beneficio Principis in civitatem rediit. quaeritur, an legatum illi relimam convalescat 3 Item res mea mihi legari non potest; deinde a me alienata, mea esse desiit. quaesitum est, an haec recte mihi legetur. Et haec tegula Catoniana sic decidit:
auod si is amenti facti tempore decessisset testator . inutile foret, tu ιegarum quandocunque testator decessit, non valere. t. I. d. da
687쪽
reg. Caton. Quibus verbis haec universia quaestio deciditur, ut sive alicui legari non potuit, sive res aliqua ab initio legari non potuit, ita ab initio inutile sit legatum, ut nulla mutatione personae, aut rei postea incidente convalescat. Eaque sententia aliis duabus remis lis juris confirmatur, quae ita habent: ab initio inutilis fuit insitutio, tractu temporis convalescere non potes. Item ρ 'uod ab initis vitiosum est, tractu temporis convalescere non potest. l. quod initio. 29. I. qua ab initio. Mo. F. de R. 7. Sic deportato legatum relictum non valebit, tine quidem si vivo testatore civis Romanus esse coeperit , legatum convalescet. Similiter res mea mihi legari non potest: si legata sit mihi, quamvis vivo testatore sit alienata, nihilomagis legatum convalescet, quod ab initio non constitit. I. eatera. 43. f.
Sed objicitur d. l. r. 2.1f. de res. Caton. Cujus haec sunt verba: Item si tibi legatus est fundus, quiscribendi tesamenti tempore tuus es, si eum viso testatore alienaveris, legatum tibi debetur. Resp. Haec verba non ita accipienda sunt, ac si tibi pure legatus esset fundus proprius, ut si eum vivo testatore alienaveris, nihilominus tibi debeatur, sed ita intelligenda sunt, ut tibi fundus tuus legatus esse dicatur, sub hac conditione, si eum vivo tesatore alienaveris, ac tum respondeatur hoc casu legatum deberi. Loquitur enim JC. Celsus illic de legato conditionali. A tqui regula Catoniana ad legata conditionalia, sic conditionales institutiones non pertinet. l. pen-ult f de reg. Caton. Idem confirmat breviter di dilucide Paulus in I. mea. 98. ff. de condit. is demonstr. ubi respondet in haec verba: Mea res sub conditione mihi legari potes, quia in huiusmodi legatis non testamenti facti tempus, sed eonditionis expleta spectari oportet. Similiter si deportatus institutus sit sub conditione, eum sapere pstmterit, aut alia quavis. di tempore expletae conditionis capere poterit, recte institutus censetur . 8c capax factus hereditatem capiet. arg. I. in tempus. 62.ff. de hered. instit. Regula enim Catonianatum ad conditionales institutiones, tum ad legata conditionalia non pertinet, hoc sensu, ut quamvis quid legatum sit, quod si initium spectaremus, non valeret, tamen utile sit, si tempore exl- stentis conditionis utiliter relinqui potuit, ut hoc tempus evenientis conditionis potius spectemus, quam facti testamenti. d. l. mea.
lites coram testibus saltem duobus testamentum sine siriptis condere poss9nt.
β Ilites quamvis a testandi solennibus immunes sint, eorum
tamen ultimum elogium coram testibus saltem duobus ex
688쪽
poni debet, quoties sine scriptis testantur, quo probari postea pos.
sit illorum voluntas. Neque si in convivio aut congressibus familiaribus miles aliquem heredem dixerit, continuo hoc pro testamento habebitur. g. plane. i. inst. de tes. mil. Solemus enim aliquando in familiari colloquio, commemorantes alicujus erga nos merita, civiliter & honoris gratia magis, quam ex animo dicere, nos vicissim velle, ut bona nostra post mortem ad eum redeant. Debet igitur certo constare de militis voluntate, quod serio testari voluerit. l. Lueius. o. f. de tes. mil. Quod aut scripto militis qualicunque, quod certum sit ab eo esse profectum. constabit, vel sine scripto idoneis testibus, coram quibus miles ultimum suum judicium pro . tulit. Quam ad rem ex regula communi duo testes sussiciunt, duo tamen ut minimum neces Earii. I. ubi. ix. st de tesib. Non autem opus est, ut miles testes solenniter convocet, quia rogatio est actus juris civilis, cujus solennitatibus milites non sunt adstricti. Sed objicitur S. plane. i. inst. de test. mil. &l. Divus. 24. 1s eodem. ubi dicitur, ut valeat testamentum militis, requiri, ut coram testibus saltem duobus ad hoc convocatis ultimam suam voluntatem exponat, quem scilicet velit sibi esse heredem. Resp. Quod ibi dicitur, quod convocatis ad hoc hominibus miles testatus est, illa verba duntaxat narrative. non dispositive sunt posita. Conti. nent enim facti tantum narrationem, quod scilicet ita de facto evenerat , quod miles coram testibus vocatis de bonis suis disposuerat:
verba autem enunciativa seu narrativa nihil disponunt. Ita recte Velius ind. f. plane. contra communem interpretum opinionem decidit, quod videlicet cum de militis ultima voluntate constat, irritum non fiat ejus testamentum ob hoc, quod testes ad testamentum faciendum non convocavit. Cui sententiae adstipulantur Wesembec. Stephanus, Budaeus di alii.
Hereditas non a ita ad heredes non transmittitur. EXtat variis locis haec definitio seu regula juris, quod hereditas
non adita, aut bonorum possessio non agnita, ad heredes non transmittatur, quae traditur in l. queniam. 7. C. de jure delib. l. imit.
f. in novissimo. s. C. de caduc. to E. I. emancipata . . C. qui admitt. ad
εοn. ρή or intra quod tempus. Cujus regulae haec est sententia, quod
hereditas non adita a defuncto, ne quidem ita ad heredes transmittatur, ut possint eam adeundo consequi: jus enim adeundi here. ditatem ad heredes non transmittitur. Mortuo itaque herede ante aditam hereditatem, ita hereditas morte ejus amittitur, ut jam
adeundo ab heredibus defuncti amplius acquiri non possit. Sed adversatur huic decisioni hoc argumentum: Heres succedit
689쪽
in omne jus defuncti. I. heres in omne. 3. F. de acquir. vel omit t. here . l. hereditas. 62. U. de R. y. Atqui jus adeundi habuit heres defunctus. Ergo illud transfert ad heredes suos. Resp. Ad ea quae personae cohaerent, hoc juris axioma non pertinet, quia quod pcrsena te est, ad heredem non transit. I. nonsolam. 8. g . tale. 3 .ss. de liberat. teg. l. quia tale. ι 3. U. solui. mair. Atqui jus hereditatis delatae adeundae est personale, quia personae conditio locum facit huic beneficio. l. in omnibus causis. 3 p. 6. de re dur. eo quod in hoc jure tribuendo, personae heredis, meriti, dignitatis , reverentiae ejus. aut similium rerum personae cohaerentium ratio habetur. Defertur enim hereditas aut ob praecedens aliquod meritum plerumque heredibus scriptis, aut ob conjunctionem sanguinis, proximis heredibus ab intestato, liberis puta, parentibus, aut cognatis. l. nec adjecit.
9. & t. seq. d. pro se. Itaque cum beneficium delatae hereditatis
adeundae cohaereat persenis heredum scriptorum, aut proximorum cognatorum, ideo cum persena extinguitur, nec transit ad hereis des. d. l. quia tale.j. solui. mair.
Secundo objicitur l. tum in antiquioribus. 39. C. detur. delib. ubi sancitur, quod mortuo herede, qui scit sibi delatam esse hereditatem , ante aditam hereditatem intra annum, jus deliberandi dc una adeundi hereditatem transmittat ad heredes suos quoscunque, intra id tempus, quod ipsi, si viveret ex eo anno ad deliberandum reliquum est ei. Resp. Hic specialis casus excipitur a senerali regula, qua traditur hereditatem non aditam non transmitti ad heredes. Cujus specialis juris haec est ratio, quia cum sciunt heredes sibi delatam esse hereditatem, neque adeunt, existimantur deliberare de hereditate adeunda, & id jus deliberandi, atque ex eo jus adeundi, si expediat, sibi sumere, quod sumtum di velut suum factum,
non mirum si ad heredes suos transferant. Tertio adversatur l. unis. C. de his qui ante aperi. tab. herod. transmitt. ubi traditur, quod liberi parentum hereditatem sibi delatam, nec aditam, quamvis juris sui ignari, ad liberos eosdemque suos heredes transmittant. Resp. Speciali favore liberorum hoc est singulariter indultum e quia cui in hereditas parentum liberis debetur naturali jure sanguinis, fit, ut haec transmissio hereditatis parentum non aditae facilius permittatur, ut ita nepotes ad avitam hereditatem avi sui, filio forte mortuo, sine ulla temporis praescriptio,
Puri adeundi hereditatem 3 o annis praescribitur.
Communis 3c recepta est DD. sententia, quod juri adeundi he.
690쪽
muniter D D. in I. 3. 1. de aequir. vel omit t. hered. Haec sententia probatur primo hoc argumento, quod omnia jura personalia, sive publica sive privata. 3o annorum praescriptione tollantur. l. omnes. 4. lc ι. sicut. 3. C. de prascript. 3o vel o annor. Itaque & jus adeundi hereditatem, longi ssimi temporis spacio, videlicet praescriptione
3o annorum tollitur & extinguitur. Secundo eadem 1ententia con
firmatur per t. licet. 8. C. de Iur. deIib. & ibi gloss. ubi dum negat textus juri adeundi hereditatem vel juri immiscendi se hereditati praescribi longo tempore. puta decem annis inter praesentes, Vieti inter absentes, a contrario sensu colligitur juri adeundi praescrii saltem longissi mo tempore; ut puta si quis per 3 o annos cessavit adire hereditatem, jam sit exclusus a jure adeundi, di praescriptionego annorum possit a petitione hereditatis repelli. Tertio facit ad tahujus sententiae comprobationem firma te efficax ratio, quia illud longissimum tempus inducit tacitam repudiationem. I.sifiliusfam. Io. C. de petit. hered. quae est sortior Sc eis cacior quam verbalis repudiatio. Ita notas gloss. in I. si quis suus hε rei. f. de jur. delib. per t. 3. C. de jur. ODIE. ignor.
. Contra hanc communem & receptam DD. sententiam movetur tale argumentum: Jus adeundi hereditatem non est in bonis nos ris, sed facultas tantum quaedam censetur, seu potentia adeundi. I. presia rerum. 63. vers se nee heredem. f. ad i. Fala. Atqui ruae nudae & merae facultatis sunt, nullo tempore praestribuntur. viam. 2. II de via pubi. Ergo dc jus adeundi hereditatem nullo quantumvis longissimo tempore praescribitur. Resp. Propositio hujus argumenti falsa est; nam jus adeundi hereditatem non est
mera facultas duntaxat, sed est jus quoddam acquirendi hereditatem , ex quo postquam est in actum de deictum, producitur de nascitura etitio hereditatis. l. 3. C. de inst. Θ substit. Praeterea quod dicitur 7 impraescriptibilia esse, quae merae facultatis existunt, publicae utilitatis favore procedit. Itaque in iis, quae publicae utilitatis sunt, ut in via publica. locum habet. Nam quae sunt privatae
utilitatis, praescriptione tolli possunt. l. si quisquam. 7. 1. de diser frem p. pra ripi. l. in bello. i ignorans. 8. vers. ideoque transacto tempore. F. de capi .er post l. redempt. ab host. Secundo opponitur hoc argumentum: Jus adeundi hereditatem in solo animo consistit. I. si avia. 6. C. de jur. delib. g. ult. ins . de Aered. qua l. ct diis Sed cum praescriptio sine possessione non procedat. l. 3. U. de usucap. & nemo sit, qui alterius animum possideat. hinc sequitur nec juri adeundi hereditatem praescribi. Resp. Non agitur proprie de praescriptione , sed extinctione juris ad . eundi per non usum longissimi temporis. Nam in juribus incorporalibus, quae proprie non possidentur, satis est argui ejus negligentiam, qui jus sibi competens exercere negligit. l.siquitur. 4. iam. 27. f. de usucap. l. cormptionem. 36.C. de usi fructu. Haec senis