Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

CENTURIA II. 660

redes hoc luero fe commodo allecti hereditatem adire non recu sent, di sic defuncti voluntas exitum sortiatur. Resp. Non ob stantibus istis rationibus contraria sententia est verior , quandoquidem testinator non ignarus , quid commune sit Trebellianicae cum Falcidia. Falcidiam prohiberi posse constituit, de Trebellianica vero nihil adjecit in . nov. I. Adhaec ante hanc novellam certum fuit Trebellianicam prohiberi non potuisse, quia nemo facere potest, quin leges in suo testamento locum habeant. l. neismo potest. ss. 1s deleg. i. & satis id luculenter probant d. l. sint allegas..C. ad I. Falc. dc d. g. sed Ulia heredes. inst. de meicomm . hered. Sed per dictam novellam contrarium non est constitutum. Ergo

manet jus antiquum incorrectum . ut a testatore nequaquam

prohiberi possit detractio quartae Trebellianicae. Ad argumentum vero objectum, quod scilicet magna sit amnitas di similitudo Falcidiae 3c Trebellianicae, respondetur, quod licet hoc ita sit, non ideo tamen si in uno simili corrigitur jus antiquum , statim in

alio correctum esse censetur. Ideoque ut maxime in plurimis conveniant Falcidia & Trebellianica, tamen standum est juri antiquo , donec expresse sublatum sit, nec per ullam consequentiam, . aut tacitam interpretationem licet nobis illud corrigere aut emendare. Adhaec perspicua ratio diversitatis mistitat in hoc casu inter Falcidiam & Trebellianicam. Nam Trebellianicae detractio competit heredi gravato restituere hereditatem per fideicommisissum, quia invitus cogi poterat a fideicommissario adire Zc restiis tuere hereditatem. l. 4. 1. ad SC. Treball. Falcidiae autem beneficium datur heredi gravato ad legata praestanda, qui quidem invitus cogi non poterat a legatariis ad adeundam hereditatem. l. sequis omissa. 1 7. f si quis omiss. eaus testam . ab intest. cte. Ideoque cum heres fideicommisso gravatus hereditatem restituere, in eo sit deterioris conditionis, quam heres oneratus legatis, quod

stilicet cogi possit a fideicommissario ad adeundam & restituendam hereditatem, merito pro compensatione talis incommodi hoe lucro dignus censetur, ut Trebellianica privari non possit a testa. tore ἰ licet heres oneratus legatis Falcidia privari possit. Hanc sententiam . quod testamento Trebellianica prohiberi non possit.

defendunt bramplectuntur Fachiu. lib. s. controv.jur. cap. 4.& s. Vaudus lib. a. quo. cap. i7. Dissentiunt communiter DD. in auth. sed eum testator. C. ad i. Falcidiam.'longa serie conge. sti ab Antonio Gabriel. in lib. 4. eonclus tit. ad Trebessian. eon. eius. I. num. 2. qui testatur hanc esse communem , dc ita judiis catum fuisse resert Joan. Papon. in suo Recueil. tit. de subsitution. arres. I9. Declaratur haec communis opinio, quod locum non

habeat in liberis primi gradus. t. si ut allegas. I I. C. a l. Falc. Guid. Pap. deris. yr. num. r. ia cons in et . ubi inquit, in judicandoia consulendo ab hac declaratioue non esse recedendum. Sequitur

702쪽

AssERTIO XXXIV. , Sumttis diorum a filio post mortem patrii facti, issuis

propriis bonis, non ex commimi hereditate seisi debent. ΡRobatur baec assertio per I. si filia. 2 o. g. idemseribit. 6. s.fam.

ercise. ubi traditur. quod si filius post mortem patris munera sinua suscepit. & aes alienum eo nomine contraxit, ab his oneriis bus coheredes sive fratres ejus di sorores, liberi de immunes esse debeant. Idem confirmatur per t. ex parte. 39. 3. . 3. f. eod. ubi deciditur, quod si filius debita quaedam post mortem patris conistraxit, fratri suo pro parte hereditaria ea reputare non potest, licet paternam hereditatem communem pollideant. Denique haec sententia stabilitur per t. Lucius. Ur,. idem respondet. 2. st .admumincit lci et . .ult. . de munerib. ct bonori b. ubi tatuitur, quod11tilius uost mortem patris innoresvel munera aliqua suscepit, puta si doctoratus insignia consecutus est, vel senator aut decurio factus est, hos sumtus in hacie dignitatem consequendam factos non de cominmuni patrimonio, sed de propriislsuis bonis sustinere debet, licet Dater vivus pro altero filio haec onera expedierit. In contrarium facit d. I. se filia. 1 o. f. idem scribit. 6. F. fam. emeisc. ubi statuitur, quod si pater pro filio in vita ejus incepit aliquod munus suscipere, quod hoc post mortem patris perfici debet ex communibus bonis, ac si hoc patris aes alienum fuerit. Secundo adducitur in contrariam partem l. heres socii. o. F. pro Ioe. ubi traditur. quod heres secti, quamvis socius non sit, tamen debet nepotia per desimctum inchoata perficere & absolvere. Resp. Εateis. nus tenentur heredes negotium a patre incoeptum continuare &finire, quatenus ipse pater ad hoc erat de necessitate obligatus. Sed Pater non tenebatur in vita sua ad hoc, ut ad finem & consummatio . usque studiorum filio suo suppeditaret sumtus. Emo nec he-

las patris ad hoc de jure obligati consiqntur, quia heresebet caus

dem esse conditionis, cujus fuerat defunctus. δεR U Haec solutio confirmatur evidenter per ι.εssit um. I s. r. δε

- mTamditur, quod si pater consentit In vita sua fi

lio in decurionatu consequendo, sumptusque ad hoc munus sustinendum filio suppeditavit, quamvis decurionatus sit initium ad alias dignitates. l. honores. 7 I squi. 2.1. de decur. tamen heredesta succe res patris non tenentur ad onera su stinenda aliorum munerum seu dignitatum, quae filio post mortem patris in ungentur. Accedit pro confirmatione hujus sententiae di haec ratio , quod

703쪽

aequum est eum sustinere onera & incommoda, ad quem lucra fleCommoda perveniunt. At vero cum emolumenta 6c lucra midiorum ratione quaesita, puta ex munere docturae vel advocationis

ipsius filii commodo cedant , neque ea fratribus suis communicare cogatur, aequum etiam est, ut ipse solus pro patrimonii sui portione sumtus studiorum sustineat. Secundo obstat l. unis. C. de perie. succus parent. ubi onus dignutatis quaesitae per patrem transit ad heredes. Resp. Hoc ideo dispois situm est, quia vivo patre filius accipit honores. Hanc sententiam, 'uod sumtus post mortem patris ad perficiendum studium a filio impensi . pertineant ad onus ipsius filii, non vero coheredum.

tuentur & approbant Bart. lucerna veritatis ad i. . S. nec eastrense.1. de collat. num. uti. Sichar I. ad ι. famil. ereis. C. fam. reeisc. Sneidem. v g. quadam actiones. inst. de act. num .s . Vital. in tractat. de eorulat. quast. 37. A quibus solus dissentit DFnmad I. Luciu1. 2I. S. I. 1s ad municip.

Habitationis facultas alicui donatione concessa, morte donatoris finituΥ.

PRobatur haec decisio manifeste in I. Lucius. 32. s. de donat. ubi

- - traditur, quod mortuo eo, qui gratuitam habitationem domus vel coenaculi alicui concessit vel donavit. possint heredes donatoris, donatarium a concessa habitatione prohibere. Quae decisio adeo vera est, ut, etiamsi adjectum fit in donatione, ut donatarius quamdiu vellet domo vel hospitio uteretur. tamen nihilominus possint donatoris heredes mortuo donatore eum prohibere: quia haec clausula quamdiu vestet . eatenus accipienda est . quamdiu donatarius vellet vivo donatore, vel eo mortuo, quamdiu permi tent heredes donatoris. Sed vehementer obstat dictar I. Lurius. l. Aquilius. 17. is de do. nat. ubi expresse traditur. quod si donator, qui dedit alleui vel concessit gratis habitationem alicujus domus, mortuus sit, noniossint heredes ejus mortuo donatore donatarium habitatione pro ibere. Resp. Illa lex loquitur & procedit in donatione remuneparitoria, quae largius di benignius interpretanda est, quam absoluta, mera, di simplex seu propria donatio. Itaque cum in d. l. A ut Iius. discipulus donavit praeceptori habitationem remuneratinnis loco , quia eum doctrina sua & eloquentia meliorem dc doctiorem reddiderat, recte deciditur, hanc donationem transire etiam ad heredes donatarii, neque posse heredes donatoris prohibere, quominus donatarius quoad vixerit, donatione fruatur. Donatio, in quam, quam facit discipulus praeceptori, non est simplex, sed remuneratoria donatio, quia doctrina nulla mercede pecuniaria

aestimari

704쪽

6 2 MIsCEL L. CONTROVERSIARUM

aestimari potest,&, ut inquit eleganter Plato. Deo, parentibus, praeceptoribus non potest reddi aquivalens. Quin imo filexander Ma. cedonum Rex dicebat se plus debere praeceptori suo , quam patri. quia ab illo bene vivendi, ab hoc vivendi tantum principium &Originem esset consecutus. Itaque donatio habitationis in aliquem collata, si pura, propria &absoluta sit donatio, non transit ad he.

redes donatoris. Donatio vero remuneratoria ad heredes donatoris omnino transmittitur. Haec enim remuneratoria potius solutionis quam donationis loco censetur. l. si pro patre. io. f. se domini. 7. f. de in rem vers Imo permutationis vicem haec donatio repraesentat. l. sed etsi lege. 2s. consuluit. I l. f. de pet . hered. Ideoque cum a mera propria donatione longissime distet, transit etiam ad heredes donatoris. Eleganter Cujac. lib. obfi I. c. 33.lc lib. M. c. 37

Ass ARTIO XXXVI.

Donatio non revocatur, etiamsi donatarius inopi dovatori non praestet allementa. peritur, si donator in aliquem contulerit omnia sua bona,

vel maximam partem bonorum, di deinde ad paupertatem perveniat, an debeat ali a donatario ἔ si non alatur, an jusse revocari possit donatio. Et quidem putat Accurs in l. ult. C. de revor. donat. posse ob hoc revocari donationem. Verior tamen dijuri magis est consentanea contraria sententia, quod scilicet ob denegata donatori alimenta a donatario rescindi non possit donatio. Quae opinio primo probatur per t. nit. C. de revo e. donat. ubi sancitur, ob quinque tantum causas ingratitudinis revocari posse donationem, inter quas tamen non recensetur haec causa denegatorum alimentorum. Deinde ex eo confirmatur haec decino, quod donatarius nulla obligatione adstringitur ad alendum donatorem. Obligatur quidem donatarius naturaliter ad remunerandum donatorem. I. sed eis. 2 s. f. consuluit. it. F. de petit. hered. sed non obligatur ad alimenta illi vel ullam rem certam praestan. dam. Deinde obligatur illi tantum naturaliter ad remunerandum, ex q ua obligatione nulla nascitur actio. l. naturales. I o. 1s de obligat.

Pro contraria sententia, quam tenet Baldus in d. I. ult. C. de revoca . donat. quod scilicet justa causa revocandae donationis sit, si donatarius non praestat donatori alimenta, adfertur l. decurioni-dus. 8 .ff. de decur. ubi traditur, decurionibus lanis facultatibus alumenta de publico decerni permissum ossa , maxime si ob munificentiam in parriam patrimonium exhauserunt. Resp. Tribuitur hoc jus tantum decurionibus, seu senatoribus reip. non tam quia bona

705쪽

sua donarunt patriae, sed quia decuriones sunt: nam etsi nihil desnarint patriae, tamen illis ob inopiam a repub. decernuntur ali menta. Adde quod non dicitur. decurionibus lapsis facultatibus alimenta decerni debere . sed permissum esse: quo verbo significatur, posse quidem civitatem alimenta decurionibus decernere, si velit, sed non necesse habere, si nolit. Cui enim permittitur, ut possit aliquid facere, hic non necessario cogitur. l.sape. 8. cum

Secundo opponitur hoc argumentum. Liberi debent inopes parentes alere. l. si quis a liberis. s. f. de agnost. is alend. lib.cte. Sed

donator omnium bonorum patris loco est donatario. Ergo hic donatori tanquam egenti alimenta praestare debet. Resp. Per donatio. nem nemo em citur alicui patris loco, quia pater tantum vel naturaessicitur per nuptias, vel jure civili per adoptionem. Sed extraneus donator, etiam per donationem omnium bonorum, non essicitur loco patris. Tertio hoc modo argumentantur in contrarium. Revocatur donatio ob injuriam non levem a donatario illatam donatori. Sed non levis est injuria, si donatarius locuples Zc fruens bonis dona. toris, donatorem egenum alere recuset, ideo quod ad antidoraei est obligatus. d. l. sed etsi lege. 2 s. g. consuluit. il .s Ne pet. heredis Ergo & ob denegata donatori alimenta jure potest donatio revocari. Resp. Ob atroces tantum injurias illatas donatori, enumeratas in I. uti. C. de reυoeand . donat. rescinditur donatio, inter quas non refertur ea, si donatarius locuples non praestet egeno donatori alimenta. Facit quidem contra ossicium viri boni , imo ingratus se inhumanus est donatarius, qui pauperem donatorem in praestandis alimentis opera & auxilio non sublevat, sed tamen jure publico ad haec praestanda non cogitur. Nam adversus eos. qui beneficia Meeperunt, nulla jure civili actio est prodita, ad quicquam abi o nomine exigendum, uti nec adversus ingra tos ulla est actio ingrati concessa. Pulchre Donesi. lib. I . comm . e. 17. Dissentit Clarus. Iib. . recepi. sentent. 6. donatio. qt s. a. ubi notat communem esse DD. opinionem, quod revocari possit donatio praetextu ingratitudinis , si donatarius donatori non praeis a terit alimenta. Idque ex ea ratione, quia cum negans alimenta quodammodo videtur necare, sequitur, quod haec legitima sit causa propter quam donatio praetextu ingratitudinis possit revocari

per t. necare. 4. V. de agnos. ct alens. ἰ o. ρος. Et ita tenuital. in s. l.

uti. C. de revoc. donat . in verb. volu/rit.

706쪽

A SsERTIO XXXVII.

Bome fidei p6sessor non tenetur ad restitutionem fructuum consumtorum, licet ex iis factussis locupletior.

Bonae fidei posse r fructus consumtos in judiciis particula.

ribus, ut in rci vindicatione, restituere non cogitur, etiamsi ex iis factus est locupletior. Quae sententia apertis textibus com probatur, scilicet per S. si quis a non domino. 3ς. insit. de rerum divis. f. et si in rem. 2. vers. etsi hereditas. inu. de ossjud. l. 4. g. 2. F. . regund. l. q situm. o. f. de acquir. rer. dom. Quar lcges una. nimi consensu docent. bonae fidei possessorem lucrari fructus constimios pro cultura di cura. Stabilitur etiam haec doctrina hac ratione, quia si bonae fidei possessor eo casu teneretur fructus consumtos restituere, quo factus eli locupletior . sequeretur istas leges, quae assirmant eum fructus consumtos lucrari , tunc demum procedere, cum bonae fidei possessor fructus inutiliter consumsisset, quod sane absurdum esset, cum nemo suum praesumatur jactare. l. cum de indebito. χs.1 de probat. ideoque non est verisimile, neges ad eum cassim respexisse , qui raro evenire selet. Adversatur huic assertioni l. i. C. de pet. hered. & I. item veniunt. χo. S. eos autem. I. sied etsi. 2 p. s.con uisit. ii . . eo . In quibus

deciditur bonae fidei possessorem in petitione hereditatis, si ex fructibus consumtis locupletior effectus sit, eorum nomine conveniri posse. Resp. Hoc singulare est in judiciis universalibus, ut in petitione hereditatis, & in actione familiar erciscundae, quod bo nae fidei possessor etiam fructus consumtos restituat, quatenus ex iis factus sit locupletior. d. g. eonsuluit. l. non es ambiguum. 9. C.D- mil. ercisc. Ratio est duplex. Prima quia fructus percepti augent hereditatem tanquam jus universale. l. item veniunι. 2 o. g. item non solum. 3. vers fructus. P de petit. hered. Secunda ratio est, quia fructus petuntur jure actionis, perinde Atque ipsa corporλhereditaria. d. vers fructus. l. i. dc 2. C. de pet.hered. iliter atqu in rei vindicatione, qua conventus bonae fidei possessor, non jure actionis, sed tantum ossicio judicis fructus extantes restituere tenetur. Itaque in consumptis fructibus repetendis cessat omne rein medium. I. 4. 3.post litem. a. ff. . reg. Mesemb. add. g.se quis a non

domino.

Secundo in contrarium adfertur argumentum ex aequitate. I.sime di Ditium. 324bdereb. ere . ubi dicitur, aequum esse, quod eX remea ad te pervenit, id mihi restitui: item ex aequ itat , Quae vetat aliovcm cum alterius damno locupletari. Resp. aEquitas tradita

in I. t. si me ct Iitium. huc non pertinet, quia illa lex docet

MOENm sse, ut pecunia mea . qum ad te pervenit, mihi reddatur: Diuiliaco by Corale

707쪽

CENTURIA II.

hie autem agitur de fructibus,quos bonae fidei possessBr lucratur pro cultura A cura. Deinde justa causa est, cur bonae fidei posseor tu cretur fructus cum alterius jactura, quia loco domini paene est. l. bona Dei. 48. J. de acquir. re . dom. Tertio repugnat l.item si verberatum. 1r.6. I J.de rei vinI. ubi di. citur. posse rem pretium praestiturum, si fructus perceptos distra. xit. Resp. Illa lex accipienda est de possessiore, qui pendente judiciofroestus distraxit. Idque ea ratione confirmatur, quia si bonae fidei, possessor ante litem contestatam rem dc fructus distraxisset, non posset rei vindicatione conveniri, cum nec possideat , nec dolo possidere disierit. Hanc sententiam sequuntur Sc approbant Faehin.

lib. I. controv. jur. c. s8. Faber lib. . . conject. cap. 17. Distentiunt Bart. ad i. et ex diverso. I. de rei vind. num. 7. Goarr. lib. I. variar. resolui. c. 3.

TraditioΜibus ct usucapionibus, non nudis pactis dominia

rerum transferuntur.

PRo regula juris traditum est, quod traditionibus se Uueationibus . non undis pactis ct contractibus dominia rerum transferanis tur. Quae regula proponitur in I. traditionibus. χο. C. de pact. I. quoties. I s. C. de rei vind. Traditionibus transfertur dominium a domino ex justa causa factis; usucapionibus . si traditiones factae sint a non domino. Traditionibus jure gentium, usucapionibus jure civili. Nudis autem pactis seu coutractibus . nudave conventione dominium non mutatur. Exempli gratia. Et si emtio nudo consensu perfecta est, tamen dominium non mutatur, nisi& res tradita sit. 8t pretium sit numeratum. S. vendita. 4 l. inst. δενerum divis Ratio hujus regulae est, quia dominia rerum coeperunt a naturali possessione. t. i. g. I.j. de acquir. vet. amitt. post. l. I. P. de aeq. rer. dom. Ergo ad transsationem dominii Opus est traditione, id est, datione pollestionis. Opponitur primo huic regulae t. vlt. S. ult. 3c penuit. C. deSTeteles ubi traditur, quod si quid venditum, donatum, vel promin sum est ecclesiis, & locis ad pauperum alimoniam destinatis . putaxenodochiis, orphanotrophiis dc aliis similibus locis, quod statim solis pactis di contractibus sine ulla traditione transferatur in ea corpora dominium. Resp. Speciali de singulari jure hoc beneficium ecclesiis de aliis piis locis concessum est, ut statim in haec

corpora transferatur dominium, si quid ex emtione. donatione vel alio contractu sibi comparaverint, licet nondum illis res sint traditae. Unde & pro his rebus venditis & donatis, licet non intervenerit traditio, datur ecclesiis di xenodochiis non solum actio V v a in

708쪽

in personam, sed etiam in rem. Ergo dominium transfertur in haec pia loca sine traditione, quia nulla datur in rem actio, nisi illis qui jure civili aut gentium dominium acqui siverunt. l. inrem. 23. U. de rei vind. Hoc ergo speciale privilegium conceditur in d. l. nit. C. de sacr. eeci. ecclesiis & aliis piis locis . puta xenodochiis& orphanotrophiis, quod ipso jure dominium sine traditione in

eos transferatur. Quod di in eadem lege ad civitates extenditur, ut& in rebus per hereditatem relictis. legatis, venditis, scdonatis civitatibus, dominium in eas sine ulla traditione transferatur. textus in d. l. ult. in verb. nec non jure civitatum. Ecclesia enim, fiscus& civitates. plerunque paribus passibus ambulant, &iisdem privilegiis fruuntur. l. respublica. 4. C. ex quib. caus mallor. in int. rest. l. rempublicam. 3. C. de Iuri reipub. II. elegans in I. quas actiones. C. desacr. ecti.

Secundo opponitur, quod dominium legati transit recta via in legatarium sine ulla traditione defuncti, aut heredis, vel posses sionis apprehensione. Sicut & eodem modo acquiritur donatio

causa mortis donatario, ad exemplum legati. I. a Titio. furt. I. a. f. de Pub. in rem act. Item aditione hereditatis heres fit dominus omnium rerum hereditariarum , licet nondum earum rerum possessionem sit nactus. l. heres in omne. 37. F. de acq. vel smitt. hered. l. cum heredes. 13. f. de aeq. vel amitt. poss. Resp. Pra

dicta regula intelligenda est de actibus 8c contractibus inter vivos celebratis: in his non transfertur dominium absque traditione. Quod ex eo satis constat, quia cum dicatur, dominia non transferri nudis pactis, apparet de actibus inter vivos sensisse Imperatores. Ita-rue quoties agitur de dominio inter vivos transferendo, hoc non iter fit, quain traditionibus & usucapionibus. Atqui ex ultimis morientium voluntatibus, ut puta testamentis de successionibus ab infestato, transferuntur dominia etiam absque traditione, videlicet per aditionem hereditatis, & legati agnitionem. Tertio opponitur, quod ex pacto legis commistoriar, quo paciscitur venditor, ut nisi intra certum tempus pretium solvatur, fundus sit in emtus, detur venditori existente conditione rei vindic tio, licet nondum sit ei traditio facta. l. F. C. depact. int .emp. vend. compos Idem obtinet in pacto addictionis in diem, quo convenit . ut si alius meliorem conditionem offerat intra certum tem pus, fundus sit in emtus. I.si quis hae. i. 1. de rei vind. Resp. In his conventionibus non novum dominium acquiritur, sed vetus quod ante habuerat dominus, retineri fingitur. Nam ea conditione reserat tradita ab initio, ut statim rediret ad dominum conditione existente, seu ut res esset inempta.

709쪽

AssERTIO XXXIX.

Afinistri ecclesiarum bona propria habere 2 p Adera possisnt.

MInistri erelesiae possunt etiam proprias facultates possidere.

quia Evangelium approbat etiam politicas ordinationes. quae omnibus concedunt propria bona. Item cum Christus dicit: Dignus es operarius mercede sua. tribuit eis proprietatem bonorum , quia merces est cujusque propria. Unde bd ex Hieronymo citatur c. 6. q. r. ubi dicitur, quod Apostolicis viris is Evangelieatoribui Corisi in n.eessariis usibus nolle tribuere, se ipsum condemnἀ- re est. sed opponitur locus Luca. s. vers. 3. Non licet vobis possiaera urgentum in nonis. Resp. Hoc dictum non tollit usum aut propri-

Qtatem rerum, neque vetat ministros proprias facultates tenere,

sed prohibet principaliter in ministerio quaeri aut spectari privata

commoda, hoc est, vetat ministerium ad quaerendas opes aut potentiam comparandam suscipere, vetat ministerium descri propter inopiam. P. Melaniath. in ethicis. Licet ergo ministris ic palloribus ecclesiarum proprias opes & facultates postidere ἔ nam scipse Christus habuit proprios loculos, ex quibus suis & suorum necessitatibus, di aliis indigentibus providebat, Luca. S. v. 23. sed ita voluit Deus facultates & bona propria possideri etiam a ministris ecclesiae, dummodo propter ea principaliter non serviatur

Deo, neve propter inopiae timorem justitia deseratur. c. habebat. 2. qussi. i. Qui enim Deum non propter Deum quaerunt, sed propter temporalia commoda sequuntur, mercenarii sunt, non autem pastores. c. sunt in eccisa. 8. q. s. Secundo obstat locus Actor. 4. vers. 3I. ubi dicitur: Multitudinis eorum qui credebant, erat eor unum ct anima una, nec quisquam aliquis eorum qua habebat . suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia. Concordat e. dilacrissimis. & e. duo sunt. Ιχ. q. I. ubi traditur, quod clerici victu vestitu contenti, nullam inter se proprietatam habentes, debent habere omnia communia. Resp. Hoc institutum de communione bonorum ineunda & reti.

nenda eos demum obstringebat, qui ultro propriis divitiis & facultatibus renuntiaverant. Quo casu cum ultro semel se adstrinxerant ad communionem bonorum, neque quid proprium possidere decreverant, huic voto Sc promissioni servandae serio obligabantur. Alioqui extra illam obligationem licet unicuique etiam ministro ecclesiae proprias facultates legitime possidere. Adde quod eo loco Lucas Evangelista universis non praescribit legem. quam ne

cesse habeant sequi, dum recitat quid egerint illi in quibus singu-V v 3 laris

710쪽

MIsCEL L. CONTROVERSIARUM

Iaris quaedam spiritus sancti cssicacia se exeruit, nec sine exceptio. ne de omnibus loquitur. Proinde ex eo loco non potest colligi inter omnes Christianos debere universalem omnium bonorum Communionem constitui, eo quod quidam tantum peculiariter inprimitiva ecclesia bona sua vendebant , 8c in commune possidebant. Verum licet ex ministerio Evangelii vitae necessaria accipero debeant ministri, tamen non debet hic praecipuus esse scopus ministrorum, ut acquirant opes & divitias ex praedicatione Evangelii , sed debent esse contenti necessariis vitae alimentis, juxta illud Hieronymi r icquid prater necessarium ιictum, ac simplicem amictum retines ile altari, tuum non est , rapina est, facrilegium

est. Item: Clerici qui bonis parentum sustentari possunt, si quod pauperum es, accipiunt, sacrilegium committunt, ct per abusum ejusmodi, judicium sibi manducant m bibunt. Ita refert ur in c. clerιcos.s, dia . quo

Ivei mutatis transfert dominium, sed sola inundatio

dominium agri non mutat. SI flumen agrum alicujus ita occupaverit, ut ex eo fecerit aloveum , prior dominus amittit fundi sui dominium. N ager ille a flumine in alvei formam redactus, incipit ejusdem juris esse, cujus est flumen , id est, publicus. f. quoa si naturali. 23. inst. de rer.

ilius. Ideo autem alvei mutatio, hoc est, cum flumen ex agro ali. cujus fac t alveum, aufert 8c mutat dominium, quia non potest amplius dici idem ager , eo quod mutatur prioris agri forma. Ideoque si flumen hunc alveum, quem fecerat occupatione agri alicu'cujus privati, iterum deserat α redeat ad priorem alveum, ager qui ab alveo occupatus erat, non redit ad priorem dominium, sed eorum incipit esse, qui prope ripam ejus praedia possident. d. f.

quod si naturali. Sed huic g. graviter refragatur Cajus in I. adeo. 7. S. quod seroto. s. f. de aeq. rer. dom. ubi tradit, si agro alicujus occupato flumen postea redeat ad priorem alveum , di derelinquat agrum Occupatum, tunc stricto jurc non redit quidem ager ad priorem dominum . quia ager ejus csse desiit amissa forma, sed tamen i C. ait, vix esse ut id obtineat. Ergo vult l C. quod per alvei mutationem non amittatur prorsus agri dominium, sed quod alveo a flumine direlicto, redeat ager a flumine ante occupatus ad priorem dominum. Resp. Cajus ex benigna aequitate. Contra scrupulosam juris subtilitatem id statuentis, propter privationem prioris formae,

id receptum dicit. Quae benignitas neglecto subtili jure servanda

est. hc retinenda, di stricto juri praeferenda, ut ita domino priori gger

SEARCH

MENU NAVIGATION