장음표시 사용
711쪽
nger suus flumine occupatus iterum restituatur. si sumen enim non totum ejus agrum, sed partem aliquam occupasset, propter vicinitatem alveus ad eundem dominum rediret. Ita eleganter tradit Raro ad j . in uia. i t. de rer. divis. . Alia est causa inundationis, si ager alicujus totus inundatus sit, quia illa inundatio, sicut alvei mutatio, non mutat speciem fundi. Inundatio enim sola non mutat formam agri, sed alvei immutatio. dum flumen excavat fundum, atque in aliam formam redigit. Et ob id si flumen ab agro, quem inundaverat, recessierit, fundus ejus manet, cujus dc fuerat ante. f. alia sane. 24. inst. derer. divis. ἐ. 7. S. aliud. 6 f. de acq. rer. dem. l. cum usu ructum. 2 J.quib.
Sed objicitur huic decisioni l. quis tamen. Io. f. agri. 2. bcl.singer. 2D ff. qui b. mo . usus r. amitt. ubi inundatione maris it suis minis usu fructus la proprietas agri inundati amitti dicuntur. R esp. Quando inundatio longo tempore duravit. lc flumen tam diu oc
cupavit agrum, ut formam ejus mutaverit, vel alveum ex agro
fecerit. aut agrum in stagnum vel paludem transformaverit, tunc dominium &ulasfruinis agri extinguitur. At vero si flumen impetu aliquo agrum occupavit bc mox repentino refluxu iterum recedat, tunc proprietas ta ususfructus agri ejus manet, cujus fuit ante. Accum. in v. t. si ager. Secundo videtur obstare l. 3. . Labeo. 17. Sc l. qui universas. 3 o. f. item quod mari. 3. f. deace. vel amitt. poss. l. cum unus. Ιχ. f. .
V. de reb. aucZ.jud. pol vel vendend. ubi traditur, quod per inundationem maris vel fluminis possessio agri amittitur. Resip. Amittitur quidem possessio agri perinundationem, dominjum tamen
non mutatur, quia possessio cum proprietate nihil habet commune. l. naturaliter. I 2. f. nihil commune. I . f. de acq. vel amitt. post. Quod tamen ita intelligendum, ut ita demum inundatione amittatur possessio astri, si magna de diuturna sit inundatio, ita ut ager omnino non videatur, nec coli possit. Corevsau d. f. Labeo. Ex quo sequi. tur, quod si fundus a numine occupatus sit, quem alius coeperat possidere M usucapere , quod per hanc inundationem usucapio coepta interrumpatur, quia sine possessione eaque continua noti procedit usucapio. At vero per inundationom interrupta est possessio. d. I.si ager. f. quib. mod. usUruci. amitt.
AssERTIO XLI. Usucapio est adyettio dominii per continuationem possesso
Η ΕCdefinitio est Modestini tradita in l. 3 .1. de usu p.
Sed objicitur hoc argumentum. Si per usucapionem dominium adipiscimur, dominium ex pluribus causis coatinget. Ete
712쪽
nim ex plurimis causis usucapimus, quia ex plurimis causis possidemus. At dominium nobis ex una causa tantum contingere potest, non ex pluribus. l. 3. g. ex pluribus. 4. f. de acq. vel amisi. possErgo dominium usucapione non acquiritur. Resp. Falsum est, quod dicitur, ex pluribus causis nos usucapere, licet ex pluribus causis possideamus. Ut puta si rem emi a Titio, dc postea Titio heres exillam. eandem rem ex pluribus causis possdeo, pro emptore, di pro herede . sed tamen ideo ex pluribus causis non usucapio, quia quod meum est, amplius meum fieri non potest. f. sic itaque. 14. inst. deaciton. Usucapionis causa proxima est possessio. Titulus est causa possessionis. Itaque plures causas ic titulos possessionis habere possumus, idque plurimum prodest, magnumque hambet esseditam. quia si ex uno titulo possessionem non probemus, ex altero probare possumus. Usucapionis non nisi unica et proxima est caula, scilicet possessio, unicusque tantum titulus est dominii. Secundo opponitur hoc argumentum. Definitio continere debet omnia substantialia rei definitae. Sed haec definitio ea non continet. Ergo est vitiosa. Nam ad usucapionem necessarius est titulus, ochona fides. prine. inst. de usucap. ι. nullo. 24. C. de rei vind. 5c tamen eorum non fit mentio in definitione usucapionis. Resip. Non est necesse. ut omnia substantialia membra rei definitae expresse comis prehendantur definitione, sed satis est, si ea tacite subintelligantur. Ad usucapionem requiritur quidem titulus & bona fides, sed ea tacite sub definitione comprehenduntur. Cum enim dicitur indefinitione, usucapionem esse adeptionem dominii, per conti innuationem possessionis , intelligimus hujusmodi possessionem .
quae justa est legitima, hoc est, quae justo titulo di bona fide
Ad usucapionem perficiendam titulus est necessarius.
HAEc enunciatio comprobatur apertis textibus. Primo in I. unia ea. C. de usucap. transform. in verb. ut in omnibus justo titulo possessoris eoepta detentio non interrumpatur ex posteriore aliena rei scientia. Secundo idem astruitur in ι. ult. C. de prascript . long. remp. in verb. bono iniιio possessionem tenentis. Deinde hoc confirmatur hac evidenti ratione, quod ad complendam usucapionem
requiritur justa possessio. l. 3. f. de usucap. Atqui nulla possessio iusta censetur absque titulo. Titulus enim nihil aliud est quam causa possidendi, justificandaeque possessionis, hoc est, qua defenditur cujusque possessio ab impugnatione alterius. Dicitur enim titulusa tuendo . quod factum auctoris sui defendat ac tueatur. Denique idem comprobatur in I. nulla. 24. C. de rei vis . dc ι. diuturna,
713쪽
C. de praseriti. Iong. temp. ubi statuitur, quod si ne justo titulo usuis capio vel praestriptio longi temporis non procedit.
Opponitur primo t. quod vulgo. i i. f. pro emptὐre. ubi error falsae cause, sive titulus putativus ad usucapionem prodest, puta. si quis putet se emisse, cum revera non emerit. Resp. Non quili bet error seu opinio tituli sufficit ad usucapionem, sed tunc dem uiri putativus titulus ad usucapionem prodest, si procedat ex justo δοῦ probabili errore, qui scilicet procedit ex facto alieno. l. ult .F. proseuo. Justa di magna causa erroris debet sube Te in titulo putativo. ut puta in exemplo allegato in d. l. quod vulgo. si servo aut procuratori meo mandavero, ut rem mihi emeret, di ille profectus ad rem emendam, de reversus eam attulerit, di persuasit mihi se emis. se, qui tamen revera non emit, atque ita mihi tradiderit. Nam hic error est probabilis, quia non non solum ex traditione. sed etiam eX mandato servi aut procuratoris ducitur, dc sic ex facto alieno. qui error justus estia tolerabilis. d. l. tili f. prosuo. Error vero, qui ex proprio facto procedit, quia injustus di non probabilis est, ad usucapionem nunquam prodest. l. Cel us. 27 .F. de usucap. l. qua uinquam. 7. F. ad SC. Veli. Secundo obstat l. 2. C. de praescript. vel ψo annor. ubi dicitur ab
iis pollidendi non requiri justum initium, qui sibi possident. Resp.
Illa lex agit de praescriptione 3 o. annorum, in qua praescriptione initium Justum, id est, titulus & bona fides, jure civili non requiritur. per t. si liberam. io. C. quod cum eo qui in alien. pol. 9c. Ita decidit jac. in paratis. C. ad tit. de ustucap. transform. in . Tertio opponitur l. cogi. it. C. depet. hered. ubi traditur, quod nemo cogitur ostendere titulum suae possessionis. Resip. Ad praeparationem judicii reus titulum seu causam possessionis suae dicere cogitur, sed ad commodum suum Zc victoriam obtinendam, defendendamque posscssionem tenetur possessor titulum allegare deprobare. Castrens in d. l. cogi.
Contra civitatem non currit nisi centum annorumpraescri
ptio, in rebus hereditariis, item legato, donatione, or venditione civitati aequisitis
Donatum est hoc privilegium specialiter civitatibus, ut in re bus illis hereditario jure relictis, item in rebus illis venditis,
legatis, di donatis habeant tantum centum annorum praescriptio. nem , ita ut quoties civitatibus hereditas, vel legatum, vel fidei commissum fuerit relictum, sive donatio vel venditio proces serit, sit eorum paene perpetua vindicatio, & ad centum annos e
tendatur. Haec decisio hisce expressis verbis tradita extat in I. ult.
714쪽
C. desacrosanct. eccles Hoc ergo speciale privilegium concessum est civitatibus, in his quae civitatibus privato jure ex praedictis causis debentur, uiscilicet adversus ea debita sola valeat praescriptio cen. tum annorum. Porro idem privilegium praescriptionis centenariae conceditur in eadem i. ult. etiam ecclesiis, item iis quae piis locis, pauperum usibus, dc captivorum redemtioni sunt relicta. Sed objicitur nov. Iir . item nσυ. I 3 s.c. 6. ubi abrogata est praeo seriptio centenaria in rebus ecclesiiis & aliis piis locis relictis, ac conititutum est, ut removeantur XL annorum pretescriptione, postquam illis actio adversus aliquem est nata. Ergo videtur etiam praescriptio centenaria, antea civitatibus data, esse abrogata. Resp. In rebus de actionibus civitatis nihil immutatum legimus Proinde incumbit civitati salvum jus agendi per totos centum annos, in rebus civitatis omnibus, prout hoc jus illi primum datum est Hl. ult. C. desacr. eccles. Haec enim regula perpetuo in jure tenenda est . quae traditur in l. pracipimus. 32. g. ult. C. de appellat. a uicquid lege posteriore priores innovante specialiter non correctum, ira veis re Non constitutionum regulis relictum intelligitur. Secundo objicitur tale argumentum. Non debet esse major fovor civitatis. quam ecclesiae, sed par, aut etiam ecclesiae major. Atqui cum in iis casibus, in quibus eadem ratio militat, idem jus statuendum sit. l. ilius. 32. U. aut . Aquil. sequitur etiam, ut sit cud praescriptio centenaria in ecclesiis abrogata sit, & ad quadragenariam reducta, idem in civitate obtinere debeat. Resp. In casu omisso idem jus statui debet, nisi constet in eodem casu diversum ius prioribus legibus statutum esse. Esticitur enim, nisi id specialiter emendatum sit, id veteribus legibus relinqui oportere. Hanc senistentiam amplectitur Bart. in auth. quas actiones. C. de sacr. eccles Approbat Alciatus lib. 2. de verb.signis. ntim. 36. Donesi. lib. s. comm. e. tiu. In hanc sententiam videtur etiam inclinare Fachis. lib. 8 .con. trov. jur. c. 3 7. Idem sentit Cujac. lib. obf. s. cap. s.
Res inter alios judicata, aliis nec prodest, nec nocet.
QVoties sententia inter alios prolata est, aliis qui non litigarunt,
nec prodesse nec nocere potest. I. I .ff. de excepi. rei fud. ι .sepe. 63.j. de re Dd. tot. tis. C. res inter alios acta vel jud. al. non u
ponitur primo huic assertioni l. posthumus. 6. g. I. U. Dinoffrs. ubi traditur, quod si ii egerunt querela in ossiciosi, qui ad
successionem ab intestato non admittebantur, M casu vicerint, nemine eos repellente, victoria ipsis non prodest, sed aliis succedentibus ab intestato. Resp. Querela inoificiosi id essicit, ut testamentum
715쪽
tum a judice rescindatur, quo rescisso, heredes proximi ab intestato succedunt , non vigore sententiae, sed ex dispositione leagis; qua cavetur . quod ubi testamentum irritum, ruptum vel injustum pronuntiatum est, quod tunc successioni ab intestato locus sit. Secundo adversatur I. Papinianus. S. S. pennit. ff. de in I test. M. i. 3. in princ f. de pign. ubi statuitur, quod si in querela inossicio. si testamenti pro herede legitimo contra heredem scriptum pro .
nuntiatum sit, quod haec sententia noceat legatis 3c libertatibus. Ita ut legatarii non possint sua legata ex eo testamento consequi. Resip. Hoc ideo receptum est, quia, ubi testamentum corruit, utpote quia irritum aut inossiciosum pronuntiatum est, vel quia nemo heres ex eo testamento hereditatem adiit, tunc nihil ex eo testamento debetur, nec libertates , nec legata. d. f. penult. Sed huic solutioni iterum refragatur I. s.ff. de excepi. rei juai. ubi contra testamentum fuerat judicatum, Ec nihilo minus legata 8c libertates recte peti possunt. Resp. Subdistinctione. Aut is egit & obtinuit Contra testamentum, cujus potissi mu m interest, ut puta heres ab intestato egit querela inossiciosi, & testamentum irritum & inomiaciosum declaratum est, haec sententia nocet legatariis. d. l. Papinianui. f. penuit. Aut egit is cujus principaliter non interest, puta legatarius,& superatus fuit. 8c tunc sententia ejus aliis legatariis non nocet. l. I.f. de except.rei u . Ratio est,quia testamentum non pendet a legatis, proinde contra unum legatarium lata sententia, neque heredi scripto neque aliis legatariis nocet. Contra quia institutio heredis est caput A fundamentum totius testamenti, &ab eo pendent omnia, quae in testamento disposita sunt, sequitur, ut si heres scriptus egit petitione horeditatis super hereditate sibi testamento relicta, di superatus est ν quod sententia haec reliquis etiam ex testamento agentibus, puta legatariis, nocet. Ita d. l. Papinianus. f. penult. f. de inoff. tes. cum L .ff. de excepi. reijud. conis ciliat Castrens ad La. C. de fideingr. Cujac. obf. 2. c. 7. Pac. cent. 3.ant in. qu/si. 32.
dex certa rei vel pecuniae sententiam ferra debet, etiamsi de incerta quantitate sit actum.
R D judicis ossicium pertinet, ut certae rei vel quantitatis sen--λtentiam ferat, licet delitis aestimatione, aut alioqui deince laquantitate, vel re, apud eum sit actum. textus est expressus in s. curare. 32. insit. de action. l. unie. C. de sent. qua pro eo quod intν-
res prefer. Hinc judex frustra ec inutiliter ita ponuntiat: Omnem debiti quantitatem cum usuris competentibua sone. vel hoc modo τ
716쪽
Est a bona fide accepisti, solve, nisi forte aliqua parte actorum cer.
ta quantitas sit comprehensa. l. penuit. & uit. C. de sent . quasine eert. quant. profer. l. insententiis. de re iud.
Uerum huic decisioni primo adversatur l. si jactum. ra. f. δε-.empl. ubi Celsus respondet, si Iactum retis quis emit. ωρiscator rete actare noluit, incertum ejus rei esse astimandum. ibi deciditur, quod quando venditor capturae seu jactus retis, non vult jactare rete, tunc judicem debere incertum Iactus seu capturae retis aestimare. At quomodo potest judex id aestimare. quod non extat in rerum natura , cum non eritis nullae sint qualitates, nulla accidentia, nullae demonstrationest Resp. extententia Accursit, quod
judex aestimabit, quantum verisimiliter capi potuit; quod colli. getur ex consuetudine piscatorum, qui ibi consueverunt piscari. Sed iterum cum d. l. si jactum, graviter pugnat l. quemadmodum. 19. f. item Labeo. 3. . ad ἰ. Aquil. ubi deciditur, si culpa nautarum retia alicujus piscatoris rupta sint,teneri quidem nautas ad damnum retium, sed tamen piscium qui ideo capti non sunt, non fieri aest,
mationem, cum incertum fuerit, an caperentur. Resp. Ideo in
in actione legis Aquilia: non habetur ratio incertae capturae piscium, quia in lege Aquilia tantum habetur ratio damni praeteriti, non vero futuri. At in emtione jactus retis contrahentes senserunt defutura captura. Ergo hoc casu merito initur aestimatio piscium. qui verisimiliter possunt capi. Ita respondent Accurs. dc Bart. in c.
Secundo in contrarium ita quis potest argumentari. Sententia debet esse conformis libello. l. ut fundui. 1 S. l. commvn. divid. l. ult. C. d. fideicomm . liberi. At si ex incerta petitione vel incerto libello certa debeat ferri sententia, jam sequetur, quod sententia judicis non sit conformis libello. Resp. Propter certitudinem sententiae dici non potest, quod sententia non sit conformis libello: nam ceriatum & incertum sunt qualitates, quae non faciunt difformitatem inter libellum di sententiam. Hinc eleganter notat Baldus is l. r. C. si plur. una sentent. condemnat. sint. quem sequitur Pras Eυeν-hard. in loco a libello ad sententiam. num. a. quod suscit, sisententia eonformis sit libello in re petita, cause, is actione. In re petita. ut puta quod judex de alia re non pronuntiat . quam quae in libello est petita. In causa petendi, quod judex aliam causam non proferat in sententia, quam eam, quae ab actore in libello est pro. posita. Unde si actor petat ex causa depositi, judex non potexit
pronuntiare ex causa mutui. Denique judex sequitur naturam actionis, quam actor instituit, ut secundum eam reum condemisnet vel absolvat. Ita eleganter tradit Zasius as S. curare. inst. da
717쪽
ASSERTIO XLVI. Confessus in iudicio pro iudicato habetur.
TRaditur hoc axioma, & pro regula proponitur in I. r. f. de
confess. l. unis. C. eod. l. proinde. χς. g. vis. g. ad I. Aquit. t. postrem. s6. f. de re jud. ubi haec enunciatio eXpressis verbis refertur, quod scilicet confusi injure pro judicatis habentur, addita hac ratio. ne, quia sie ipsi quasi proprio ore condemnaverunt. Sed obstat tit. C. ne quis insua causajus. oec. ubi statuitur, quod nemo potest in propria causa judicare, & sic nec sese damnare. Resp. Quod confessus improprie dicatur condemnatus, sed quod perinde habeatur, ac si csset condemnatus. Sic in l. ult. C. ue mdeicomm . statur heredis juramento , quia ipse sibi quodammodo judex est, & testis. Secundo vehementer adversatur huic decisioni I. Iulianus. 3.&I.βq. dcl. qui Stirium. s. F. de confess. ubi habetur, quod requiratur sententia etiam post confessionem. Itaque in iis legibus conis fessus non habetur pro judicato, alioqui non requireretur senten. tia judicis. Resp. Sic distinguendum est cum Bart. Castrens. dc Missio ad δ. I. r. f. de confess. Aut reus confessus est coram judice ante litem contetatam, & habetur pro condemnato, nec opus est alia sententia, sed hujusmodi confessiones habent paratam executionem, & debitori confesso tantum fit praeceptum a judice, ut solvat debitum, quod confessus est se debere. t. certum 6. f. ult. F. de
eonfess. l. si debitori. xi. 1. de judic. Aut debitor confessus est post
litem contestatam . & tunc non habetur pro Condemnato , sed adhuc sententia ferenda est , & ita procedunt d. t. Iulianus. Sel. seq. 1. do confess. Rationem diversitatis esse tradunt DD. quod qui ante litem contestatam confitetur, videtur hoc facere causaevitandi judicii; qui autem post litem contestatam confitetur, videtur litem ingredi, & fundare judicium, quod utique sententiae finiendum erit. Bart.&Zasadd. l. i. U. da confess. Cossab ad d. l.
Tertio opponitur l. si confessus. s. F. de cuso I. ct exhib. reor.
ubi statuitur, quod si reus confessus est de crimine, adhuc contra eum ferenda est sententia. Resp. Lex illa loquitur de criminalibus causis, in quibus post consessionem etiam sententia opus est, ne que confessio executioni mandabitur, nisi sententia subsequatur. ι. 2. C. auor. app. non recip. In civilibus autem causis sententia non opus est contra confessium. Plane illud quoque notandum, quod confessus ex sola confessione infamiam quoque non contrahat. l. si reus. 73. f. de procurat. nam ad infamiam irrogandam sententia dccondemnatio subsequi debet. l. i. dc lourti. 6.f. de his qui not. in m. Diqiligod by Gorale
718쪽
sed praedictis adhuc obstare videtur d. l. proinde. f. ult. F. ad LAquil. ubi dicitur, nullas esse partes judicis in confitentes. Resp. Hoc sic explicandum est, ut revera non possit judex in ferenda sen. tentia contra confessionem statuere, sed necessario secundum conis fessionem judicabit lcaestimabit: sententia igitur opus est. Cosal. ad L. l. proinde. 3. uti .F. ad ι. Aquit.
In interdicto uti possidetis, cum ambo aequalem possessio
nem vel titulum probant, cumque pares sunt utri-
usique probationes , judex uri neutri possesso
nem adjudicabit, utrumqne ab ea exire
jubendo; vel singulis dimidiam par- rem possessionis assignabit.
' Rdua& graviter in varias partes inter DD. agitata est quaestio,
quae forma sit observanda ferendae sententiae in interuicto titi possidetis, quando uterque litigantium profert pares probationes. puta si uterque aequalibus testibus vel probationibus sitam possessionem comprobat, vel ambo aequaliter titulo suam posieitionem munitam ostendunt, vel aeque antiquam possessionem demon strant. In hoc articulo post varios opinionum conflictus, haec videtur senior sententia, quod tutius sit, ut neuti i possessionem adisjudicet, & ab ea utrumque exire jubeat ; vel, quod facta divisio. ne, partem unam possellionis uni, alteram alteri assignet. Probatur prior sententia per ι.sifuerit legatum. i o .sf. de reb. dub. ubi deciditur, quod in casibus maxime dubiis, quando de proprietate rei agitur, ita feri consuevit. Pro altera sententia facit haec ratio. quod judicis est, controversias Sc rixas sedare & componere: quod ubi alia ratione praestare non poterit, divisione facta, partem uni, & partem alteri assignabit, quemadmodum fecisse Tiberium Caesarem scriptum est in I. et hoe Tiberius. 4i .ff. de hered. iras. Hanci sententiam probant Bart. in l. iduo.f. uti pus . num. s. inuus int. Titia textores. f. de leg. i. Menoch. remed. 3. ret. pus. q. 87. num. 77O. dc 776. Contra hane sententiam alii statuunt, judicem debere Ita pronunciare, ini possidetis, ita possideatis, ut ita neuter Vincat, nec vincatur. per l.si duo. 3. in princ. f. utiposs. Sed haec sententia merito reprobatur ex eo, quia sit c sententia pronunciaretur incerta, quae ipso jure nulla est & inutilis. l. ult. C. aesent . quasin. cert. quantit. profer. g. eurare. 32. inst. de ac t. Rursus G ea sententia daretur occasio partibus contendentibus veniendi ad arma, quod judexterre non debet.lsi cujud. 13.9. se si int/r.3 f. de UUrucI. Nec ob stat
719쪽
med. Is L. quia loquitur, ut Bart. interpretatur, cum judex pronunciat utrumque possidere diversi possidendi specie, ut quia unus possidet ut usufructuarius, alter ut proprietarius: thesis ve ro nolim accipi debet, cum ambo probant, se in solidum pollidere, eadem specie possessionis, quod jure imponi bile est: iceoque judex non potest hoc modo pronunciare, quoniam sententia imis possibilitatem contineret, vel saltem aliquid inconveniens produ
Secundo alii statuunt, judicem debere curare sequestrari ponsessionem apud alium, ne contendentes ad arma veniant. arg. d. ι. simius. 6 edsister. Hanc opinionem sequitur Butrigar. Uerum ab ea sententia discedit Bart. in d. t. si duo. ea ratione, quod incognitum adhuc erit, quis possideat, quis non, atque ita igno. rabitur, quis in judicio petitorio actoris partes, dc quis rei conventi sustinere debeat. Tertio alii sentiunt, quod sorte haec quaestio dirimenda sit, per l. in tribus. 33. s de iud. l. ult. in princ. C. comm . deleg. Verum& haec opinio recte reprobatur. Nec juvatur per d. l. in tribus. M . I. ult. quia haec quaestio facti eth, non juris: at quaestiones facti sorte non terminantur. l. duo sunt Titii. Pa. 1. de test. tui. sed juris quaestio serie dirimi poterit, de qua dictae leges sunt accipiendae. Latius de hac quaestione vide Menoch. rem. 3. ret. pQ. q. 87. ubi octo profert DD. opiniones in hac propositione, quid judex pronunciare debeat in interdicto uti possidetis, cum uterque litigantium se aequaliter possidere probat. Adde Fael. in . lib. 8. contr.jur.
Omnia interdiota de possessone vel quasi obti-
INterdicta nihil aliud sunt, quam actiones, quibus de possessione vel quasi asserenda agitur, sive eam nunc primum adip sei, sive adepti retinere, sive ademtam de amissam recuperare velimus. prine. inst. de inters. Haec interdicta tantum de possessionσvel quasi obtinenda competunt, di controversiae omnes de posses.sionibus hisce interdictis expediuntur & finiuntur. l. 3 . C. de inter οι. ordinarii. 33. C. de rei Gindie.
Sed objicitur huic decisioni, quod & pro rebus sacris, religio.
fis, publicis, ta libero homine varia competant interdicta, Zetamen hae res non sunt in hominum commerciis, nec possideri possunt. l. qx universas. ' o. g. i. f. de acq. velamiit. p . De histe rebus haec inter lilia prodita extant: Ne quid in locosacrosat, Men . tu mo o ιεἰ isi erρ fiat, De libero homine exhibendo, in item
720쪽
, 89 MIsCEL L. CONTROVERSIARUM
item interdictum de mortuo inferendo. Resp. Haec interdicta pro quasi possessione obtinenda competunt: in hisce enim interdictis usus quasi possessio nominatur, de quo sic agitur, ut vel nobis, vel his ipsis rebus suam quodammodo a metamus possessionem, eam. que ab aliorum injullo facto velut vindicemus. Sic locis religiosis puta sepulchrum, vel jus inferendi mortuum in sepulchrum . non est in nostro dominio, propter religionem, sed tamen sepulchri quod est in fundo nostro sicut quasi possessionem, ita & quasi dominium habemus. linunt persona. 43.1. de relig. issumpt.fun. t,c.
Secundo opponitur l. a. 3 quadam. 2. g. de interd. ubi dicitur. quadam interdicta eontinere causam propietatis , veluti de itineranctuque privato reficiendo. Qui enim hoc interdicto utitur. duas res docere debet, & se usum servitute hoc anno, & sibi servitutem competere, quod ad proprietatis causem pertinet. l. 3. 3. Loc auistem. i 3. f. de itin. acy. privat. Resp. Quod dicitur , quaedam inter diacta eausam proprietatis continere, non ideo dicitur, quod non sunt
de possessione, & usu rei tuendo, sed cum sint de his rebus principaliter , per consequentiam adjunctam habent causiam proprietatis, quia vincit is in hoc usu, qui jus, de cujus usu agitur, ad se pertinere
Ostendit. d. l. 3. f. ait prator. 31.& g. hoc autem. I 3. juncta l. apparet. s. g. penult. V. de itin. actuq. privat. Pulchre Cujae. in aureis suis paratit. C. tit. de interdict. de lib. s. observ. c. l 9.
Poena constitutionis l. si quis in tantam. C. unde vi. etiam tenentur feminae, minores, rustici.
Contra eos, qui possessionem alienam per vim invadunt, pro . mulgata est constitutio ἰ si qnis in tantam. 7. C. unde vi. Qua
statuitur, quod alienam possessionem violenter invadens, eam restituere vim passo teneatur, & si domus erat invasor, privatur dominio ; si vero non erat dominus , tenetur possessionem resti. tuere, & condemnatur in aestimationem rei. Quaeritur nunc, an poena hujus constitutionis teneantur etiam feminae. minores, Se ruis
stici. Et dicendum est, eos quoque obstringi, quia dicta constitu nutio generaliter loquitur de omnibus, qui rem ab alio possessam vi invadunt. Omnes ergo in poenam hujus constitutionis incidunt, sine distinctione sexus, aetatis, aut conditionis. Sed opponitur primo, quod mulier non teneatur poena hujus constitutionis, quia constitutio scripta est hoc modo, si quis, non si qua pupusionem violenter inυaserit. Resp. Haec quaestio decisa est
ex jure certo, videlicet ex I. i. dcl. pronunciatio. I9s.1. de C. S. ubi traditur, quod hoc verbum, Si quis, tam masculum, quamfemimam contineat. Deinde non est hac constitutio in odium sexus