장음표시 사용
721쪽
virilis, sed ad odium spoliatoris, & crimen violentiae puniendum
promulgata. Atqui vis major est in femina, quam in masculo. quia mulier invadens alienam possessionem per vim, facit contra pudicitiam di modestiam sexui feminino congruentem : magis igitur est punienda. Secundo adversetur l. h. g. l. f.siquis inius voc. non ier. cte. 8e t. regula. 9. in princ. is dejur. act. Vn. Ubi dicitur, quod minori. bus x s. annis feministi rusticis permittatur in jure errare, quodque rusticitati di infirmitati sexus parcatur, si magistratuum edictis non obtemperaverint. Resp. Nullorum delictis patrocinatur juris ignorantia, praesertim si delictum pugnet cum jure naturali. quale est crimen violentiae, quia aliena per vim invadere lege naturali & divina prohibetur, unde hujus juris naturalis ignorantia eos non excuset. I. a. C. de in jus vocand. t. si adulterium. 38. f. i. st . ad i. yuliam. de adult. ubi traditur, quod minores & mulieres excusentur quidem a poena incestus, qui jure civili committitur. puta si cum seroris filia rem habuerint. At si incestum juris gentium commiserint, puta cum privigna, nuru, vel noverca, mulier& minor aeque puniuntur ut majores ta mares. Nam jus natarale seu gentium in omnes est dissusum, di ignorari a mulieribus & minoribus non potest: jus autem civile mulier 8c minor ignorare potest. Eleganter Cujacius interpretum juris nostri princeps & coryphaeus ad i. auxilium. 37. f. de minor. Quin imo & jure naturali reis pugnat jus sibi sua manu Zc propria auctoritate dicere . ideoque rustici & mulieres hoc casu non excusantur. g. penult. inst. de vi honor. rapi. At si quod delimam per negligentiam . seu omittendo. non vero faciendo sit commissiam, hoc casu ignoscitur interdum feminis, minoribus, di rusticis juris ignorantia peccantibus. d. I.
quis in rantam. C. unde vi. num. II. & I .
Praedoni competit interdictum unde vi. etiam tum ab
TAnta est violentiae improbitas, tantum odium, ut spoliatus per vim sua possessione, ante omnia sit restituendus, etiamsi sit praedo. Probat hanc sentiam l. eolonus. 12. l. cum fundum. I 3. de vi ct vi arm. tandem conclusionem probant l. r. q. qui a me. 3o. U. eod. dc omnium apertissime g. recuperanda. 6. inst. de interdict. ubi traditur, interdictum recuperanda posislanis dari vi dejecto sua possessione, ad restituendam possessionem, etiamsi is a deji-
722쪽
ciente vi, clam, vel precario possideat. Ratio illa a DD. adferri solet, quia sine citatione de actu judiciali nemo est a possessione
sua amovendus, nemoque sine causae cognitione sua possessione
est privandus. l. ult. C. Aper vim vela l. mod. absent. turbat. sit possessCum ergo praedonis possessio, possessio dicatur, in eam dejectus praedo restituendus est. Quin imo & interdictum unde vi spoliato praedoni per vim, datur contra dominium spoliantem vel dejicientem I neque enim dominii exceptio spoliato agenti interdicto unde vi objici potest. arg. l. qui possessionem. i7. Utale vi o vi arm. l. i. in verb. sine ulla cunctatione po sessioni eos restituant. C. si per vim velat.
mo.t. absent. turbat si posses. textus in tap. literas . ext r. de resipol. l. si quis a.i fundum. 7. in verb. eademque protinus restituta. C. ad i. l.
de vi pudit. Approbant hanc decisionem Insemb. in parat. Is de vi ct
vi arm. num. I t. Sneide π. ad s. recuperaura. inst. de interd. num. 23.
Gomes ad P. Tauri. l. num. i8χ. Boer. decf. 238. qui plene de hac quaestione disserit. Amplectitur cheran . in decis Pedem. II 6.
Sed graviter huic assertioni refragatur l. bona fides. 3 l. S. I. in fin. Is depos. ubi traditur, quod si praedo spoliaverit aliquem per vim, α postea eadem spolia deposuerit apud dominum, non possit ea
repetere a domino , additurque aequissima ratio . quia non es aeuum dominum rem suam resiluere praedoni compelli. Respondeo
dupliciter . Uel dicendum, quod illa lex accipienda est, quando agitur judicio petitorio, hoc est, quando praedo experitur actio. ne depositi: tunc enim deneganda est ei restitutio depositi, quia dominus praeferendus est praedoni in restitutione rei suae. Diversum, cum agitur judicio possessorio, in quo spoliatus, licet praedo
sit, ante omnia est restituendus. Uel respondendum, cum constat spoliatum esse praedonem notorium, bc e contra spoliatorem esse dominum, tunc spoliatus non est ante omnia restituendus. Eaque sententia confirmatur per e. cum delictus. extr. de caus pus. O propr. Ex quo illa desumitur regula: Cum consat de jure proprietatis ci dominii, tune in causa posse onis in sua executione praevalere de-het. Ita eleganter respondet Menoch. remed. I. recup. pus. quast.
Secundo adversatur I. dolo. 8. f. de dol. maI., mei. excepi. ubi pro regula traditur, quod dolo facit qui petit, quod restituturus est. Un. de praedo spoliatus non debet restitui contra dominum. Resip. Ista regula tantum locum habet in judiciis petitoriis . non in posse riis. ι. I .f. r . U. quod legat. saltem recuperandae possessionis. nus ine. dolo facit. de reg. Dr. in 6.ec cap. qui ad agendum. eod. Spoliatus enim ante omnia restituendus est. ne spoliator ex suo delicto comis modum sentiat: alioqui si hoc non fieret, magna delinquendi causa di occasio praestaretur. contra l. non es singulis. I 76. f. de reg. 1μr. l. idus convinire. s.ff. de pact. Jot. Esset enim in facultate domini sua
723쪽
sua manu sibi jus dicere, & vim illam ac audaciam praetextu do. minii tueri.
Vim vi repellere licet , modo fiat in continenti, ct cum
moderamine inculpatae titula. Qui latronem injuriantem occidit, nullo jure tenetur. g. ει --ria. 2. inst. de I. Aquil. modo tamen id fiat cum moderamine inculpatae titulae. I. I . C. unde vi. Moderamen hoc consistit in modo, tempore, dicauia. Modus est defensionecessaria, Ecpra sens vitae periculum. Tempus, si eo tempore fiat, quo impendet Provocato vitae periculum. hoc est, si in rixa dc in continenti fiat. provocato non descendente ad actus extraneos. Nam si ex interis
vallo fiat, defensio non est nece si ria, sed vindicta. l. 3. f. eum igitur. 9. ff. de vi er vi arm. Causia est justa defensio ob personam facta, ut scilicet sit necessaria defensio, non ad vindictam facta. ι. C. ad i. Corn. de Har. ut scilicet quis non initio auctor rixae fuerit, se operam rei illicitae dederit. Ratio hujus decisionis est. quia adversius periculum permittit se naturalis ratio defendere. I. . re ad i. Aquil. Et vim vi defendere omnes leges, omniaque iura permittunt. l. scientiam. s. g. quicum aliter. ψ.ffeod. l. 3.s ejust. Θjur. Huc pertinet elegantissimus locus in oratione Ciceronis pro Milone: υ hae nonscripta, sed nata lex, quam non didicimus, a cepimus, legimus , verum etiam ex natura ipsa arripuimus, hau simur, expressimus; ad quam non docti. se facti, non instituit, sed imbuti sumus; ut simita nostra in aliquas insidias, si in vim, in tela aut latronum, aut inimieorum incidisset. omnis honesta ratio esset expedienda salutis. Silent enim leges inter arma, nee se expectarijubenticum ei qui expectare υelit, anta injusta poena luendasit, quam justa
Sed objicitur, quod nemo sibi ipsi permittere debeat ultionem.
cum tutela & defensio magistratus in medio sit constituta, quam quilibet laesus implorare tenetur. I. nullus. 14. C. de Judaiso' coelia colis. l. non est singulis. I 76.fIde R. 7. Resp. Non raro necessitas nos in eas augustias ducit, ut si leges expectare velimus, ante injusta morte simus perituri, quam j ustam poenam petituri. Ideo ceristis casibus permissum est sine judice se vindicare, toto tit. C. quan .lic. unicuiquesi iud.θυind. cte. & melius est intacta cujusque ju- .ra servare, quam post vulneratam causam remedium quaerere. I M. C. in quib. e V. in int. res. non es necessar. Hinc accommodate hic quaeritur, An ad moderamen inculpatae tutelae pertineat necessariumque sit, expectare primum imam, Armorum minas di terrorem sussicere arbitror. Bara in I. V.
724쪽
692 11 Is CEL L. CONTROVERSI ΛRUM
fur. Θnus in I. I . C. unde vi. num. D per l. 3. g. qui armati. s. . de vi is viam. Est enim defensio instantis sive illatae vis atque injuriae propulsatio, modo non sit nudus armorum terror , vel solae minae, sed cum actu quodam ad nocendum sint conjunctis. Haec est sententia Baldi, ut refert ras in I. 3. f. dejust. Θjur. Num. 14 Potentia enim proxima actui censetur ipse actus .arg. l. i. f mugierim. M.ff. de acq. vel amitt. p . Hinc si adversari una meum video minaci animo e pharetra sagittam depromere, gladium e vagina extrahere, possum. antequam arcum incurvet. aut gladium educat, praevenire&vim instantem repellere. l. 2. g. 8c q. C. ad i. Cornel. desicariis. arg. I. ult.C. in quib. eaus in int. rest. neces . non est. Ubi enim sanctatio periculosa est, melius est nascenti malo occurrere, quam post exitum medicinam quaerere. l. i. C. quan . lic. unicuiqueFn ejud. cte. Eleganter Fachin. lib. I. controvJur. c. sO. Secundo quaeritur, an insultatus, cum fugere possit, fuga se tueri teneatur. Neminem fugere teneri puto, ne famam indiscrimen vocet, quia turpis & probrosa est ingenuo viro fuga: arx. I. itεmopud. 3 s. g. I. f. dein jur. crudelis vero est, qui famam negligit. 'Tum etiam periculosia est fuga, propter lapsum qui fugienti accidere potest, et fugienti a tergo vulnera infligi possunt. Ita concludit Iasen. ad i. 3. f. dejus. is jur. Adstipulatur consti rutio criminalis Caroli V. artis. 3 6. in verbis, ohnegefarii heit stines Din,
Sed obiicitur 6. injuria. 1. inst. de l. Aquil. ubi ita demum permittitur alicui latronem insidiatorem occidere, si aliter periculum uere non potuit. Atqui fuga poterit periculum vitare, &c. Er- o. Resp. Turpis est & probrosa honesto de nobili viro fuga, iapericulosa propter lapsum. Ideoque fugere nemo tenetur , qui ab insidiatore seu sicario invasus est, quia hoc fieret cum magno periculo, eo quod fugienti a tergo vulnera infligi pollent. Ita post
I ostremo objicitur locus Matthai s. v. 39. ubi Christus dixit. Si quis tibi alapam impegerit in dextram maxillam, obeterte illi alte. ram. Resp. Id faciendum est, cum videas te fratri tuo isto modo conducere posse, aut id conducere ad gloriam Dei illustrandum. Extra autem istos casus non est necesse ita facere, quemadmodum
Christus, & Paulus suo exemplo docuerunt. Joan. 38. v. 23. Act. 13. v. 3. Ita respondet Mar r. in loc. eommvn. cI . a. t. q. num. 36.
Illud denique notandum, quod si provocatus 8c insultatus ala aggressore. modum excessit in defensione, non debet statuta ordinaria. sed extraordinaria & mitiori poena plecti, propter culpam&excessum. Ratio est, quia non est in tanta culpa, qui justum dolorem temperii re non potuit. arg. textus in I. si adulterium cum inis Uiu.. 3 l . S. Imperator. 8. 1. ad I. Iul.ue adult. ubi dicitur, quod
725쪽
di cillimum sjustum dolorem temperare. textus in I. Divus. s. f. Aal. Pomp. de parricid. textus in is quis in gravi. 3. 3s maritus. 1.1s. e SC. SIPan. textus in L i. g. quari. y.F. ad SC. Turpili. ubi dicitur, quod inconsultus calor vitio caret. Provocatus enim homo intenso dolore non est in plenitudine intellectus, di non habet stateram in manu, ideoquo non potest verbera dare ad mensuram. facit textus in l. qui cum major. i . Ss libertus. 6. f.ήe bon. liberi. cujus pulchra sunt verba: Isnsendum est ei, qui provocatus ulciscise voluit. Et haec sententia, quod aggressus, si modum excessit, mitiori poena sit assiciendus, communiter a maxima doctorum phalange est recepta, ut eleganter notat Gomez. tu var. resolui. tomo 3. in cap. de
homici I. num. 24. quem sequitur Sc laudat Emanuel a Zoareet.. in thesaur. recepi. sentent. in lit m D. num. 26.
Exceptiones non numeratae pecuniae , Or divisionis, sunt perpetuae 2 peremtoriae exceptio vero, ne quis
conveniatur ultra id quod facere potest, temporalis Ur dilatoria est.
DIviduntur exceptiones, quod aliae sint perpetuar 8c peremtoriae, aliae vero temporales lx dilatoriae. Peremtoriae sunt, quae semper agenti obstant, & rem de qua agitur perimunt. Tempo rates sunt, quae ad tempus nocent, & temporis dilationem tribuunt.
6- appellantur. 8. 9. 8c Io. inst. de meept. l. 3. feod. Porro non di ferunt hae exceptiones proprie a tempore proponendi has exceptiones, quali illae dicantur dilatoriae, quae intra certum tempus, puta ante litem contestatam tantum proponi possunt; peremtoriae vero quae ante se post litem contestatam recte allegantur. nam & exceptio, ne quis conveniatur ultra id quod facere potest, dilatoria est, di tamen non 1olum ante, sed etiam post lium contestatam, imo post sententiam proponi potest. l. Nesennius. 4 i. g. vlt .ss. de νejud. se otius differunt a tempore, quo durat effectus propositarum hujusmodi exceptionum. Nam peremtoriae di perpetuae exceptiones ideo appellantur, quia ex quo semel agenti oppositae sunt, ita perimunt actionem in perpetuum, ut amplius agi non possit; exceptiones vero dilatoriae dc temporales vocantur, quae oppositae non pariunt effectum perpetuum, sed temporalem, ita ut possit aliquando iterum recte agi.
Quaeritur, an exceptio non numeratae pecuniae sit peremtoria, an vero dilitoria. Doctores dubitant. Sed dicendum est, hanc exceptionem esse peremtoriam tu perpetuam. Nam etsi intra biennium opponi debet, tamen parit effectum perpetuum, ita ut post Uennium actio denegetur. Xx 3 4 Ue-
726쪽
69 MI sc EL L. CONTROVERSIARUM
Verum objicitur I. in eontractibus. 34. in princ. C. de non num. pec. ubi dicitur, quod haec exceptio ultra biennium non potest proponi, ideoque temporalis δc dilatoria esse videtur. Doctores dicunt eam esse βnomalam, quia cum perpetua sit, praeter regulam juris tempore finitur. Resp. Exceptio non numeratae pecuniae est per emptoria. 'quia parit effectum perpetuum. & in totum actionem perimit, licet intra biennium proponi debeat. Praeterea potest etiam post biennium proponi, si modo intra biennium querela sit mota, di protellatio facta. d. l. in contractibus. g. ult. Secundo quaeritur, utrum exceptio inopiae, quae datur ei qui non est condemnandus, nisi in quantum facere potest, sit temporalis, an perpetua. Et verius est temporalem esse ac dilatoriam, quia parit effectum temporalem, cum fieri possit, ut reus iterum perveniat ad pinguiorem fortunam, atque ita condemnetur in solidum. Quae sententia confirmatur & hoc argumento, quia si is cui haec exceptio competit. per errorem solvat solidum, non potest re petere. l. 8. & l. seq. 1. de eondi t. indeb. Quod proprium est exce. Ptionum temporalium. l. in diem. Io.1seod. tit. Nam exceptiones Perpetuae pariunt condictionem indebiti. lotis qui. 14. t. si non seserem. 26. b. indebitum. 3. 8c f. adeo. 7. g. eodem. Itaque hac ratione probatur esse dilatoria dc temporalis haec exceptio. Tertio dubitatur de exceptione divisionis, quae datur confide-jutaribus, aliisve intercesibribus, ut actio inter singulos qui tem pore litis contestatae sunt selvendo, dividatur. Sed verius est, hanc exceptionem esse perpetuam & peremtoriam, quia parit effectum perpetuum. Nam si fidejutar hac exceptione usius sit, non poterit postea conveniri in solidum, sed exceptio divisionis illa quae obj icitur ex epistola D. Hadriani, perpetuam vim habet. Hinc est. quod exceptio haec proponi potest post litem contestatam. ι.Dd jussor. io. C. des ejuss
AssERTIO LIII. Actio est jus persequendi in judicio, quod i debetur.
T Raditur haec definitio actionis ab Imp. in prine. tit. inst. deacyton. & in ι. nihil. si . f. de obl. ct a Z. Huic definitioni primo repugnat. quod verbo persequendi.
proprie loquendo continentur tantum extraordinariae actiones, ut puta petitiones fideicommissorum. I. pecunia. I 78. f. actionis. 2.f. d. V.S. Ideoque haec definitio non omnibus actionibus accommodari potest. Resp. Verbum parsequendi debet in hac definitione latius
accipi, ut conveniat omnibus actionibus, quia definitio generalis est. 8c omnibus speciebus communis esse debet.
Additur in definitione, quo sibi ἐεbetur. Quae verba significant
727쪽
definiri hie actionem pertinentem ad judicia privata, ac distinctam tam ab actione populari, quam ab accusatione publica, quoniam in judiciis popularibus aut publicis non persequimur. quod nobis debetur, sed jus populi tuemur. l. I. 1. depopul. act. i. Φ. S. C. de
Objicitur quod in s. panales. 32. inst. de action. proponitur actio de albo corrupto, quae est popularis. l. 7. in princ.m de iuri . Resp. Actiones populares quatenus moventur ab iis, ad quos ea res perintinet. pro privatis habentur. l. 42. in princ. &l. nou cogendum. 4s.ff. de procur. Ergo intelligendum est dictam actionem de albo corrupto, in tit. inst. de actionib. ea ratione considerari, quatenus ei datur cujus interest, di pro privata habetur. Tertio opponitur, quod non semperquis actione petit, quod sibi debetur. sed interdum etiam quod alii debetur, ut tutor petit quod debetur pupillo, procurator quod debetur domino. Resp. Qui per alium quid facit, per seipsum facere videtur. Ultimo contra verbum debetur. objicitur, quod res nostra nobis deberi non potest. l. auintus Mutius. 27. f. argento. 2. I. scribit. 3 .m de aur. 9arg. leg. Itaque videtur haec definitio non convenire actioni in rem,quoniam hac actione persequimur rem nobis debitam. Resp. Actione quoque in rem persequimur, quod nobis debetur, non quod res nostra nobis debeatur, sed quia debetur nobis rei nostrae, seu possessionis rei nostrae restitutio. Quod latius replenius declaratur supra Centur. q. aT. 3O.
Nuda ratio non constituit aliquem debitorem.
HAEc assertio aperto textu confirmatur in I. nuda ratio. 16. U. de donat. ubi pro regula traditur, quod nuda ratio non facit aliquem debitorem. Ideoque etiamsi quis donandi animo reserat in suas rationes, & scribato se alicui quid debere, non tamen validaddessicax intelligitur donatio. Dicitur autem nuda ratio, sicut nudum p ritum, ea quae causam non habet adjunctam, veluti si quis dicat se Titio debere centum, nec adjiciat ex causa mutui . donationis, vel alia simili. Haec nuda ratio scribenti non ossicit, neque ullum operatur effectum, etiamsi quis donandi animo scripserit se debere
Sed videtur huic decisioni obstare, quod Justinianus constituit dOnationem perfici nudo consensu. t. si quis argentum. 3 r. C. de don l. unde in hoc casu qui scripsit, videtur obligari ex causia δonationis: proinde poterit conveniri condictione ex lege ad tradendum, quod donavit. Resip. Donatio, quae nec stipulatione nec traditione confirmatur, est nudum pactum. l. i .j de transact. Ideoque non solius
728쪽
donatoris, sed utriusque partis, id est, donatoris Sc donatarii consensum requirit, ut contingit in omnibus pactis. l. i. g. a. f. de pact. Unde apparet d. l. nuda. non esse abrogatam per d. t. si quis argentum. sed generaliter statuendum esse, donationem non valere ex Q-lo consensu donatoris, sed consensu utriusquc partis, tam donatoris, quam donatarii perfici. Hoc aperte probat Justinianus in s. 2.insi. de donat. ubi ait, quod donatio sine traditione perficiatur nudo consensu, & ut ad exemplum venditionis tradendi necessitas incumbat donatori: quibus verbis significatur, ut emtio& venditio perficitur nudo consensu utriusque partis, idem etiam de donatione dicendum esse.
Aetiones sunt juris civilis ; nomen autem actionis in libello exprimere, non est necesse.
M Agnus est D D. conflictus, an actiones sint juris gentium , an vero juri civili sint adscribendae. Alii contendunt eas a jure
gentium promanasse, nixi eo fundamento, quod cum exceptiones, quae sunt defensiones reorum, sint juris gentium , ideo quo que actiones codem iure censeri debeant. arg. l. 2. f. de excepi.
tibi traditur, exceptiones nihil aliud esse, quam exclusiones actionum. Atqui contrariorum eadem est disciplina&doctrina. Huc accedit, quod & apud alias gentes quam Romanos judicia viguerunt, unde & colligitur, cum sine actione nemo in judicio experiri possit. l. se pupuri. 6. g. ult. Τ deneg. ges. I. I. f. de edeud. l. quo- sies. p. f. item. F. h. f. de admin. is perie. tutor. actiones ad jus gentium pertinere. Huc faciunt quoque l.sunt quidam . i7. in s n. V. de poen. juncta l. si mandavero. 21. f. is cujus. s. g. mandat. ubi dicitur, quod deportati, qui amittunt ea quae sunt juris civilis , tamen possunt mandare aliis, ut sibi certas res emant, &competit eis hoc nomine adtio mandati. Ergo deportati possunt sibi quaerere actiones, quae ex jure gentium oriuntur, Riic quodam respectu dicuntur actiones esse j uris gentium. Sed verior & sanior est sententia, actiones juri civili esse adstri. bendas, idque hisce duobus certissimis argumentis confirmatur: Primo per textum l. h. g. deinde ex his legibus. 6. F. de orig.jur. ubi diserte traditur . quod legibus XII tabularum actiones sunt con . rapta ct composita , quibus inter se homines diseptarent e quasne populus prout vellet, institueret, certassolennesque esse voIuerunt legislatores, unde appellatur hae pars iuris, legis actiones. Ita diserte ostenditur, quod actiones a jure civili nomen, formam . dc conceptionem propriam acceperunt. Secundo comprobatur haec sententia hoc argumento. Judicia constant tribus personis, actore,
reo, dc audice seu magistratu. Sed magistratus qui judiciis praesunt,
729쪽
cceperunt a jure civili. t. a. f. post originem. 13. f. de ore. jur. Ergo di judicia, & per consequens actiones ab eodem Jure dimanarunt. Commnniter tamen a DD. haec tenetur distinctio. Aut loquimur de actionibus descendentibus ex contractibus juris gentium . &tunc respectu materiae, puta contrainium, actiones possunt dici iuris gentium. sed respectu formae sunt juris civilis, quippe jure civi. li in certam formam sunt redactae . Aut loquimur de actionibus, ex contractu a jure civili invento competentibus, & tunc quoad materiam & formam actiones sunt juris civilis. Ita tradit Mnes δε- ωι n. ad tit. inst. de action. in desinit. action. num. 9. Opponitur huic decisioni, quod etiam ante leges XII tab. ho. mines judicia frequentarunt, & actiones exercuerunt, telle Hais licarnasseo libro x. antiquit. Roman. qui tradit actiones a Romu .lo fuisse institutas. Ergo non possunt dici a legibus XII tabula. rum actiones esse compositae. Resip. Habuerunt quidem rc exeriscuerunt homines ante leges XII. tab. actiones, sed rudes, informes de confusas. Uerum jus civile postea supervcnit, easque actiones in ordinem redegit, certasque formas & conceptiones adaptavit. illasque formulas certo ordine digessit, & composuit. Hanc sententiam, quod actiones quoad formam & conceptionem sint juris civilis, solidis rationibus convincit Zas lib. 2. g. resp. c. s.&ad S. . inst. de a f. num. 3. qui suffragatur ibidem Mix g. num. ψ. Ap.
probant Zc tuentuu hanc sententiam Connan. lib. 2. declar. c. 26. Lortholt. intractat. de oblig. e. r. num. I .dc seqq.
Quod ad alteram partem decisionis attinet, haec opinio juri ma. is consentanea est, quod non est necesse nomen actionis specia iter in libello exprimere, sed lassicit factum ita narrare, ut ex eo justa agendi causa colligatur. Quae sententia confirmatur per t. se
mater. II .dcl. ct an eadem. I 4. g. adtiones. 1. U. de excepi. rerjud. l. quoties. ι7. C. de dignitat. 8c pro ea expressus textus citatur in c. diis lecti . fe e. examinata. extra. de iudic. e. licet Heli. 3 I. ext r. desimos. Quae etiam sententia ex l. 2. C. deformul. impetrat. actionsublat.
confirmatur his verbis: Si aptam reiis proposito negotio competenis rem eam esse eansiterit. Comprobatur etiam haec decisio hoc modo, quod jure saltem digestorum non erat necesse, libellum in scriptis exhibere, sed simplici & nuda petitione poterat actor jus suum in judicio proponere, vel ex albo praetoris demonstrare adversa Ario, quid esset petiturus. l. i. f. edere. . 1. de e.lend. di ibi glossu, l. quoties. Approbant hanc opinionem, quod nomen actionis in libello omitti possit, Mesemb. in parat. de edend. num. 7. Mins ad princ. tit. inst. de adt. num. 6. Pulchre oldend. in tractatu seuo deforma investiganda actionis, in es. De veteri actionum solennitate, quatenus hodie sit mutata.
Objiciuntur huic decisoni pleraque iuris loca, scilicet l. 3. C. de e end. l. non videtur. 33. m dejicate. dc potissimum I. ult. C. de
730쪽
interdic7. quae expresse tradit, quod qui interdictum proponit, ne .cesse habet in limine judicii actionem exprimere. Adhaec frustra a legi statoribus certa actionum nomina stingulis negotiis essentim posita, nisi certum etiam in singulis. facti speciebus nomen esset exprimendum. l. i. V. deo. act. l. r. & l. 2 o. f. i. st . de praeseripi.
verb. Resp. Regulariter non est opus certam actionem in libello exprimere, sed tamen petente reo sive adversario tenetur actor specialiter designare, quo actionis genere uti velit. Quod tunc maxime necessarium est, cum ex eodem negotio plures actiones simul competunt: tunc enim quia ex una actione aliter fit conisdemnatio, quam ex alia, nominatim debet actor in libello declarare, qua forma dc modo agendi procedere velit, specialiter actio. nis nomen exprimendo. l. in duobus. S. 28. colonus. 6.Τde jurejur.l. habebat. ia. de inst. a Z. l. r. &t. si colonus. 9. f. arb. sura. e ais rum. l. eum filius. 76. s. variis. 8. f. deleg. 2. Ita decidit glosi. in a. e. dilecZi. ext r. de judic. Idque ea quoque ratione confirmatur, ut
judex convenientem petitioni & libello sententiam possit formare& pronunciam. Sententia enim debet esse libello conformis, &ultra id quod in judicio deductum est, potestas judicis excedere non potest. l. ut 'udus. 18. f. comm. divid. t. vlt. C. de sirite. libert. ubi dicitur, stultum esse judicem, qui super non petitis pronuntiat.
curetes ex pluribus causis quid debetur, cr quod solutum est, omnibus summis non sufficit, tunc in gravio
cim debitor ex pluribus causis diversas summas debet creditori, & aliquam summam vel quantitatem solvit, nec exprimit in quam causam solvat, tunc in causam debiti graviorem solutum censetur, qua scilicet illum primo quoque tempore exonerari exinpedit. l. 3. & s. Τ. de solui. Quae constitutio & interpretatio ICtorum producta est ex illa naturali aequitate, quod favorabiliores sunt rei quam actores, item quod procliviores esse debemus ad liberandum, quam ad obligandum. ι. Arrianus. 47. F. de oblig. O act. Exempli causa, si debitor aliud pure & praesenti die debebat, aliud vero in diem vel sub conditione, &indistincte aliqua summa ex his debitis solvatur , illud solutum censetur. quod pure debetur, di cujus dies venit. t. 3. & l. eum ex pluribμs. io 3. . de solui. Uerum graviter cum d. l. 3. pugnat. l. h. ff. desolat. ubi Ulpianus statuit, si debitor cum ex pluribus causis deberet, unum debitum solvat, quod tunc illud deDitum solvisse censetur, cujus dies nondum venit. Resp. In d. l. I. pro illis verbis aut in illud, legendum haud