Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

haud ini&ιI. prout Russardus annotavit se in veteri exemplari legisse: ut sit sensus, quod indistincte lutum est a debitore ex pluribus causis obligato, non esse imputandum in illud debitum. cu.jus dies nondum venit. Quae lectio textui quam optime congruit.& omnem difficultatem tollit. Ita tradunt Mesemb. tu parat . adiit. m. desolui. Donesi. lib. i 6. eomm . e. o. Quae sententia probatur in I. cum ex pluribus. 97.&l. cum ex pluribus, io .st. de solui. Secundo adversatur decisioni superiori l. t. C. de solui. ubi statuitur, quod si debitor cum ex pluribus causis deberet. puta aliquam summam ex sorte principali, aliam ex usuris, &indistincte aliquid stlvit, quod non sussiciat ad utranque summam , prius in usuras, deinde in sortem, id quod solvitur, accepto ferendum esse. Hic in dubio in eam causam solutum intelligitur, in quam accepto ferri expedit creditori, non debitori. Est enim utilius creditori in usuras solutum imputare, quam in sortem: e contra deinbitori utilius est prius in sortem, quam usuras solutum accedium ferre. Nam soluta obligatione usurarum praeteritarum, nihilominus salva manet creditori obligatio sortis te usurarum obligatio accessoria. l. eos. 16. in princ. C. de usuris. At vero seluta serte tan-- quam obligatione principali, etiam extinguitur cursus usurarum, tanquam Obligatio accessoria. d. l. eos. Resp. Quod supra dictum est, diebitum ex pluribus causis in graviorem causam solutum censeri, seu in eam causam, quae commodior utiliorque est debitori, hoc ita intelligendum est. si ex pluribus causis aeque principa

libus quid debeatur, quia fieri hoc potest sine damno k injuria creditoris. Nam cum ex pluribus causis principalibus, quod solvitur, accuptum fertur in causam debitori graviorem pro ejus com modo, una causa persolutionem sublata, quaecunque ea si, caetera debita tanquam aeque principalia nihilominus integra manent. At vero quoties quid debetur pro serie la pro usuris, tunc secus accidit: nam si creditor cogeretur id prius in λrtem acceptum ferre quam in usuras, tunc serte seluta tolleretur etiam obligatio usurarum , quae tanquam obligatio accessoria sequitur obligationem principalem sortis. Hoc vero non fieret sine gravi damno & injuria creditoris. Eleganter Donesi. in commetit. d. I 2.

Furta non jure civili scripto, sed ex consuetudine la

queo puniuntur. QVod furta jure civili Romanorum non puniuntur poena moristis vel capitali, patet ex nov. 134. 3. quia vero. S ex auth.sed

novo jure. C. deferv. fugit. Cujus haec sunt verba: Sed novoΡ- re pro furto nec morietur aliquis, neς aliquod membrum abscin etur.

732쪽

sed aliter castisabitur. Fures vero appellamus eos qui occulte Sc sine armis aliena tollunt, non eos, quivi, armis manu coacta grassis.

tur latronum more.

Objicitur constitutio Imp. Friderici quae extat lib. 2. sudor. tit. χ7 .f. sequis quinque. v. ubi Imp. Fridericus constituit, ut fures de patibulo suspendantur, quoties furtum quinque solidorum, id est aureorum Hungaricorum aestimationem excedit. Sin minus furati sunt, scopis& forfice excoriari lc tundi debent. Resp. Illa constitutio Imp. Friderici tantum de casu fractae pacis loquitur, seu' de furto, quod adhibitis armis & per violentiam perpetratur. Itaque ea poena non statuitur in illos, qui simplex furtum commiserunt, sed qui violenter grassati sunt in bonis aliorum diripiendis, qui non tantum fures sunt, sed e factores& violenti raptores, punitque ea lex fures, non laqtum quatenus fures sunt, sed quate. nus pacis publicae turbatores existunt. Quod aperte probat inscriptio tituli praefixa constitutioni Imp. Friderici, quae inscribitur, de pace tenenda is ejus violatoribus. Ita recte notat Baro ad s. ult. inst. de obligat. ex delici. Se communiter ita accipi attestatur Gomes in s. ex maleficiis. inst. de a ZZιon. num. a. ec 3. Quae sententia etiam verbo Dei consentanea est. Similiter enim in lege divina constitutum est. Exodi in. v. 1. ut si noctu venisset fur armatus, velletque aliquid rapere . impune esset eum occidere. Huc facit quod traditur 1. Samuel. e. ia. v. s.&6. ubi David inquit, quod dives qui habet greges Sc armenta multa, si rapiat unicum agnum pauperis,

mortem meretur, eQ. praeterea quadruplum reddere tenetur. Secundo objicitur l. penuit. P. de cond. ea . t. caus non secuta.

ubi pro simplicidi: exiguo furto quis jure civili poena mortis assicitur. Resp. Illa lex disponit de furto a servo commisso. At cum fer. vi in jure pro hominibus vilibus & abjectis habeantur, imo pecudibus exaequentur, non mirum est, si in eos pro furto poena mortis sit statuta; diversum tamen in liberis hominibus obtinet. Illud enim etiam jure cautum est, quod in omni delicto severius servi, quam liberi homines puniri debent. l. capitalium. 13. S. uir. V. de

poena

Porro consuetudo haec, quae poenam pecuniariam in corporalem mutavit, optimo jure defendi potest propter frequentiam scilicet furtorum, quia frequentia haec furandi testatur novissimis hisce de deterrimis temporibus, levi animadversione delictum hoc coerceri non posse. Sic cnim de jure civili expresse decisum est, quod male- .ficiorum supplicia exacerbentur propter frequentiam de iteratio. nem delictorum, quoties nimirum multis personis grassantibus Mdelinquentibus, severiori exemplo opus est. l. autDera. 16. f. uir. I. capitalium. 23. 6 solent. 3. dc f. grassat opes. io .gc g.famosos. i sta f. de poen. ubi dicitur, quod latrones le grassatores furca suspendi,

vel capite debent mulctari. I. servol. 8. G. aul. Jul. de vi publ. Ad. haec

733쪽

haec in puniendo non tam res quae violantur, quam qualitas delicti est consideranda, an de quatenus rempub. laedat. Atqui fures non minus humanam secietatem violant, quam adulteri bc homicidae. Non enim tantum opus est tuto Zc concordi convictis, ac casta conis jugum conjunctione, sed etiam distinctione dominiorum, &bo norum defensione ad societatem vitae humanae retinendam opus est:'quam cum violent fures, merito exemplo homicidarum leadulterorum extremo supplicio assiciuntur. Pulchre mesemb. in

parat. V. desuri. num. ult. Forner. lib. I. selection. c. I s. dc 22. Di c. Covarruv. lib. 2. var. resol. c. p. num. 7. ubi eleganter tradit, jure

civili Romano fures poena mortis non puniri. per d. auth. hil novo jure. C. de furt. sed jure Longobardico laudorum poenam mortis furibus irrogari. per d. f. si quis quinque. lib. a. seu tor. .rit. 17. At- . que ibi hanc poenam juste a repub. infligi propter delinquendi audaciam de proterviam scribit, ubi id variis gentium moribus & legibus comprobari adfirmat. Lege etiam xi i tabularum furem nometurnum occidere licebat; diurnum autem, si cum telo se defenderet. ι. itaque. 4. g. i. 11sue l. Aquil. i. furem. 9. f. ad i. Corn. desicar. Quin imo & qui arbores. 8c maxime vites ceciderint, puniuntur tanquam latrones. l. a. f. arb. furi. cas. Quae lex admodum dura de severa est, eamque adhuc in Saxonia servari intellexi.

ASSERTIO LVIII.

Actio injuriarum, qua agitur ad palinodiam siu revoca

tionem injuria, civilis est, non criminalis.

Uaesitum est a DD. an actio injuriarum , qua agitur ad reis evocationem injuriossirum verborum, direstitutionem famae laesae, civilis vel criminalis censeatur. Et verior crebriorque est DD. sententia, eam criminalem non esse. Eaque probatur histoquatuor firmissimis rationibus. Primo quia cum agitur ad reclamationem injuriae, non potest dici, quod agatur ad aliquam poenam fisco applicandam ,. quod in criminali causa omnino est necessarium. gloss. & Bart. in l. prator. a. ff. de sepulch. viol. Secundo etsi jure civili in causis criminalibus appellatio si permissa. l. addictos. 6. in fin. C. de episc. audient. moribus tamen Germaniae non permittitur appellatio in criminalibus. Verum quia in actione injuriarum , qua agitur ad revocationem, recepto more judiciorum appellatur, consequens est, eam non esse criminalem. Tertio in criminalibus judiciis procurator intervenire non potest. l. penuli.,

LuD.s de pubi. ii s. at in actione injuriarum reclamatoria prois cuia;orem admitti constat, Quarto hoc privilegium criminali iudicio datum est , ut eo pendente nulli civili quaestioni locus sit. l. r. g. item si extra. r. vers sed agant. F. de iud. Jam si actio injuriarum , qua agitur ad revocationem, criminalis erit, sequere-

734쪽

ox MIsCEL L. CONTROVERSIARUM

tuream cum civili, qua ad aestimationem injuriae contenditur, m. mulari non posse. cujus tamen contrarium usu observatur. Exquibus omnibus liquido apparet, actionem injuriarum ad revocatio. nem institutam, potius civilem quam criminalem esse. Objicitur huic assertioni, quod actio qua agitur ad palinodiam, infamat. Ergo criminalis est. Resp. Hoc non sequitur; nam de actiones mandati, depositi, de dolo, bc aliae quam plures infamant, nec tamen propterea sunt criminales. Nam & eodem modo actio injuriarum etiam civiliter intentata infamat. l. athletas. 4. g. M. f. de his qui not. infam. g. ex quibusdam. a. inst. de poenis tamara litig. ex quo tamen inferri non potest eam esse criminalem.

Secundo opponitur hoc argumentum. Aetio, qua agitur ad reis vocationem injuriae . continet pinnam. eaque poena quia non est pecuniaria. necesse est corporalem estis. Atqui cum poena sit cor

poralis di descendat ex delicto. necesse est hoc judicium esse crimio ale. Resp. Non potest dici judicium esse criminale, quia illud demum judicium est criminale, quoties corpus delinquentis punitur, aut poena pecuniarialfisco applicatur. arg. l. locatio. 9. q. quod illicιta. r. Is de pubi. is vect. Ita tradit Bart. in ι. ult. vers quare quomodo cognoscam. 2.1.dε privatis delict.&l.ρrator ait. in princil a sepulch. viol. Unde cum neutrum interveniat in actione injuriarum qua agitur ad reclamationem injuriae, sequitur non esse judicium criminale. Tertio in contrarium adfertur l. r. 6.ula f.desuspe p. tui. ω eurat. ubi dicitur, quoties contra diispectum tutorem agitur, ut punia. tur , tunc esse judicium criminale, ideoque non ad praetorem, sed praesectum urbi. qui tantum de criminibus cognoscet, remittituetutor puniendus. Resp. Accusatio suspecti tutoris potest etiam criminaliter intendi, quo casu si gravius deliquerit tutor, videtur etiam eorporaliter puniendus. t. 3. g tutor. 34. 6 s.1des pect.tur. is eurat. ι. I. f.' pecti. 11 .ls. ad SC. turp. Hanc sententiam, quod civilis sit amo . qua agitur ad polinodiam injuriae, defendunt Gali lib. i. ovem. cap. 6s. Mi .cent. 2. obf. 98. ubi notant hanc veriorem di receptiorem esse Din opinionem, quae in Camera imperii judicando observatur, semA. mparat. ad tit. de injuriis .num. 38reca f. 22. num. 18. Dissentiti Maran. inspec. aur. pari. . distit.

num. 17. Vade di recte deciditur, quod cum haec actio sit civilis, quod in libello super actione injuriarum, utrumque judicium, Zequo agitur ad aestimationem injuriae. & quo ad reclamationem contenditur. cumulari possit. Sic me mire consustud. Biturie. eonis elus i. tradit. quod in causi injuriarum agi potest ad binas emenda. tiones, ad utilem scilicet, id est, pecuniariam , D ad honorariam, id est, ad restitutionem honoris seu reclamationem injuriae, quod sequitur Gaiι d. loco, di Mns as S. inpumma. inst. de injuriis.

735쪽

CENTURIA II.

ASSERTIO LIX. Crimen stellionatus infamat, Fcum alia civili actio

ne concurrat.

CAusa propter quam irrogatur infamia, est dolus, vel simile delictum, quod in dolum cadit, veluti perfidia, stellionatus, impostura, perjurium. l. furti. 6. f. uti. 1. de his qui not. infam. Stellionatus dicitur omnis fraus 8c impostura, quae proprium delicti nomen non habet, di idem est in criminalibus, quod in civilibus judiciis actio de dolo. l. 3.j ellionat. Damnatus igitur de crimine stellionatus infamis est. t. quid ergo. II. f. ult.j de his qui mi. issem. Sed objicitur i. i. ss sellion. ubi dicitur, judicium stellionatus

non esse famosum. Resp. Ex sententia Johannis veteris glossatoris probata ab Accurs in d. l. i 3. q. ult. quod tunc crimen stellionatus infamet, si concurrat cum alia civili actione famosa, puta actione de dolo. l. i . . de his qui not. infam. Sic si debitor actione ex stipulatu conventus solvit ars pro auro, quia ex hac causa actio de dolo famosa competit, erit di crimen stellionatus famosum. Similiter si quis merces quas mihi debebat ex stipulatu, dolo malo corrupit, & sic tradidit, tenetur actione civili de dolo. quae est famoia. Igitur & hoc casu erit judicium stellionatus famosum. Si vero actio quae cum hoc crimine concurrit, non est famosa. crimen quoque stellionatus, non est famosum. Ut puta si venditor sciens rem alii obligatam . dissimulata obligatione , per calliditatem alii distraxit, aut debitor rem alii obligatam alii sciens dolo malo pignoravit, his casibus non datur actio de dolo.

sed pignoratilia contraria, quae actiones non sunt famosae. Ergo nec crimen stellionatus erit ex iis causis famosum. l. tuistr. 16. g. r.ec t. si quis in pignore. 36. g.sed is siquii. r. ff. de pign. act. I. statu

liberum. v. f. i . d. de flatu tib. fac. l. infamem. 7. ff. de publ.μου. ubi dicitur, quod quando publicum judicium seu crimen concurrit cum privato judicio . quod infamiam irrogat, tunc etiam judicium publicum infamiam condemnato importat. Ita post

Accursum distinguunt Cujae. lib. io. obfe. 26. Duar. lib. I .anniis vers. disput. c. 41. Joannes. Robert. lib. a sentent.juris. e. I7. Aliter sentit Anton. Faber lib. 3. eo ea. e. a. qui crimen hoc stellionatus semper famosum esse contentendit, ic in d. l. acis sedion. expungit negationem.

736쪽

Reus accusatus in criminalibus causis , praecedente juramento calumniae de veritate dicenda, propositionibus

accusatoris respondere non tenetur. ΡRobatur& stabilitur haec conclusio in e. quis aliquando. de poeniolent. dis. i. & in c. si peccaverit. a. quost. i. ubi habetur, quod quis non tenetur se prodere is proprium delictum manifestare. text. in l. i. f. de hon .eor. qtιi sibi mori. O . & in l. qui cum major. i . f. Iapatris. 7. f. de bon. liberi. 8cin l. transigere. 18. C. de transa p. ubista. tuitur, quod qualitercumque licitum est unicuique sanguinem

suum redimere. Hanc etiam opinionem probat textus singularisini. . f. de testib. ubi consanguineus intra certum gradum ibi definitum non cogitur dicere testimonium contra consanguiueum. Ergo multo minus ipse delinquens accusatus non debet cogi dicere contra se testi in Onium. Hanc sententiam defendunt Bald. in l. 1. quod observari. C. dejurejur. propi. calumn. dand. Hippo. de Mars in prae t. crim. g. pos quam. i. col. Jul. Clar. in pract. ult. quas. vers.sed quaero. Contrariam sententiam sequitur Gomestomo 3. variar. resolui. c. I 2. de probat. delict. num. s. Adde pro praedicta sententia hanc firmam & evidentem rationem, quod judex non debet a reo eXigere juramentum , ex quo praesumtio perjurii exurgit.& periculum laedendae conscientiae emergit. arg. textus in c. clericos. extr. de cohab. eler. ct mulier. Atqui in hoc casu maxima daretur

occasio perjurii, quia reus non praesumitur facile tale testimonium contra seipsum perhibere, ex quo sibi ipsi posset creare poenam

mortis, vel aliam graviorem poenam corporalem. sed in contrarium adfertur l. r. 8c 2. G. dejurejur. propi. ealumv. dand. ubi traditur. quod generaliter in omnibus causis tam civilibus , quam criminalibus. habet locum juramentum calumniae, cujus duo sunt principalia substantialia membra. Primum est, quod actor seu reus juret se fovere justam causam; secundum est, quod intcrrogatus in qualibet parte litis dicet veritatem. Resp. Istae leges debent intelligi in juramento calumniae respectu primi arti .li, quod scilicet jurent litigantes se fovere justam causam, &dolum vel calumniam in lite non commissuros. Non vero tenentur jurare, quod interrogati adstringantur respondere de veritate dicenda.

Secundo obiicitur ι. Marcellus. M. f. l. f. de acp.rer. amot. I. lex Cornelia. s. f. hac lege. 8. f. de injur. quod in actione rerum amotarum , & injuriarum, quae descendunt ex delictis, habet locum delatio hujus juramenti. Resp. Illae leges habent locum in juramento judiciali, quod defertur a parte parti, & imponit finem liti &cau-

737쪽

CENTURI A l I.

se institutae; aliud vero obtinet in juramento calumniae de veritate dicenda. Tertio opponitur quacunque. i. f. de jurejur. ubi asseri. tur, quod in qualibet actione, sive rei persecutoria, si ve poenali. cogitur quis jurare. Resp. Ille locus intelligendus est de juramen isto litis decisorio, quod sudiciale vocant DD. quo tota lis dirimitur. non vero de juramento calumniae. Deinde procedit ille textus in causis civilibus tantum, non in criminalibus : nam in hisce causis decidendis non est locus delationi juramenti, sed actor crimen quod intendit, liquid iis me docere, di probationes meridiana tu.

Ce clariores adferre tenetur. l. ult. C. de probat.

Quarto adversatur l. i. de totus. tit. f. de et s. ubi statuitur. quod per tormenta cogitur quis respondere de veritate super facio proprio. Ergo a fortiori tenetur respondere interrogatus cum juramento. Resp. Hoc locum obtinet, quando reus justis suspicionibus est gravatus, & de delicto graviter distam attis: tunc enim quia contra illum vehementes militant praesumtiones, tenetur sua praecedente dissamatione & justis suspicionibus purgare, ac praestito juramento calumniae veritatem sincere confiteri, licet ex hos

incurreret poenam morti S.

In criminalibus judiciis ex solis praesumtionibus ne

mo condemnari potest.

QVaesitum est a DD. utrum ex argumentis & praesumtionibus

reus, qui neque confessus, neque convictus eth ε condemnari possit. Et verior, legibusque magis est consentanea sententia, quod ex indiciis Ela praesumtionibus reus aliqua poena condemnari non possit, sed tamen quod verisimilia indicia & probabilia argumenta ad torturam sulticiant. Quod si vero conditio causae id non patiatur, reus est absolvendus. Prima pars decisionis probatur per i. qui sevientiam. 16. C. de pinu. dc ι. ult. C. de probat. ubi statuitur, quod in criminalibus causis non est perveniendum ad poenalem sententiami nisi reus fuerit maleficium confestus, vel clarissimis probationibus convictus. His addenda est l. absentem. s. d/paen. ubi expresse traditur, neminem ex solis suspicionibus de crimine esse damnandum. Altera pars decisionis fundatur in I. milites. S. g. opor et . I. C. de quasion. ubi dicitur, argumentis verisimilibus di legitimis indiciis convictos, investiganda veritatis gratia tot in mentis esse subjiciendos, si personarum conditio hoc patiatur. Huc tacit i. unius i8. f. reus. i. st . daequast. ubi Paulus J C. inquis. quod reus ε videntioribus argumentis oppressus in quψtionem re ii

738쪽

τοις MisCEL L. CONTROVERSIARUM

potest. Non dicit condemnari debet, sed iterum torqueri ,si in ιον-

menta animum corpusque duraverit.

E contrario quod ex solis praesumtionibus quis condemnetur in criminalibus causis, probatur ex t. si qui adulterii. 34. 3c auth.siquis ei. C. ad i. Juliam de adult. ubi statuitur, quod ii quis repulit crimen adulterii, quia dicebat se consanguinitate junctum esse mulieri, si postea reperitur uxorem illam ducere in matrimonium, punitur tanquam convictus de crimine adulterii. Resp. Hoc specialiter ibi constitutum est in odium eorum, qui cognationis prae textu adulterium celare student. Unde ad alios casus omnes id generaliter producendum non videtur. Secundo in contrarium adfertur l. r. C. ad i. Corn. desicar. ubi

ex gravi percussione ex qua mors secuta est, tenetur quis poena homicidii, nisi probet non occidendi animo hominem a se percussum. Item ι. sinon eonvicii. s. C. de injur. ubi si quis protulit in alium convicia, tenetur actione injuriarum, nisi probet se non injuriandi animo dixisse. Resp. Illae leges non probant quenquam ex solis praesumtionibus esse damnandum, sed istud tradunt, ubi constat crimen homicidii vel injuriarum esse commissum, reum essedamnandum , nisi ipse probaverit vera esse, quae ad defensionem suam allegat, veluti se casu vel defendendae vitae suae gratia occidisse, vel injuriandi animum non habuisse. Tertio obstat l. vlt. C. de probat. ubi dicitur, etiam indicia inis dubitata sufficere ad condemnationem in criminalibus causis .Resp. Ibi indicia non significant praesumtiones juris, sed indubitata de necessaria seu certissima argumenta : quando scilicet lex aliquid praesumit&statuit, &super eo certum aus fundat, quae vocantur

praesumtiones juris & de jure . ut in casu legis siqui. 3 . C. ad i. Jul.

de adult. ubi, qui accusatus de adulterio, excusat se praeteXtu conis sanguinitatis, si postea cum eadem contrahat matrimonium , in inducitur violenta praesumtio a lege, perquam condemnatur poena adulterii. Hanc sententiam, quod ex praesumtionibus non possit aliquis condemnari in causis criminalibus, amplectuntur Gomes.

tomo g. variar. resol. e. in . num. 2s. Fachin, lib. I. controv. uris. e. 29. oldendorp. in tractat. de probat. Duaren. p. I P. eod. tit.

Etiam involuntaria quadam delicta coercentur.

Q Uod delicta involuntaria, hoc est, non consulto data opera, sed per imprudentiam commissa, jure civili etiam coerceam tur, demonstratur primo ex definitione legis tradita a Papbniano in I. r. Τ. de legib. ubi lex definitur, quod fit delictorum. 'μβ sponta vel per ignorantiam commistuntur, coercitio. Secundo

idem

739쪽

idem expresse & diserte confirmat l. a. f de term. met. ubi illi qui per ignorantiam vel casum fortuitum terminum agri loco moverunt, vel lapides finales abstulerunt , verberibus coercentur. Tertio hanc sententiam comprobat I. quι ε es. 9. f. de incend. min. Ur. ubi statuitur, quod qui casu quodam, non consulto & data opera aedes struemve frumenti combussit, in eum est actio in duplum , vel si non est solvendo, extra ordinem coercetur. Quarto confirmatur haec sententia etiam jure divino: nam ut Deuteron. eap.

19. sancitur lege divina sex civitates, tres ultra di tres citra Jordanem, destinantur exilio voluntario, quo illi plectimtur, qui fortuito de per imprudentiam homicidium commiserunt, di propter in voluntaria homicidia in hasce civitates securitatis causa se recipientes a poena mortis liberantur. Sed 'praedictis decisioni vehementer obstare videtur I. Divus. 4. f. ad i. Corn. de Har. ubi traditur. quod in maleficiis voluntas, non exitus spectatur: hoc est, si quis non habuit animum lepropositum delinquendi, licet ille alteri injuriam intulerit, vel damnum dederit, hoc factum, quia abfuit animus di voluntas peccandi, non meretur poenam. Resp. Non solum crimina di delicta admitti censentur consulto & data opera, seu per dolum di malitiam ad delinquendum destinatam , sed etiam quandoque per imprudentiam ec ignorantiam delinquitur: nam dc in ignorantia quaedam culpa intervenit. Ouae culpa tunc maxime punitur, si maxima dc lupina negligentia . vel lascivia in peccando admi stasit. l. 4. f. r. 1. ad i. m. desicar. Quin imo ic in eum qui leviore

culpa deliquit, competit ex lege Aquilia actio. l. qui occidit. 3 o. f. penult. f. ad ι. Aquit. Hinc se homicidium casu factum legibus

punitur, ut manifeste probat I. aut facta. I 6. g. eventus. 8. f. da podin. ubi traditur. quod homicidia casu fortuito admissa. seu ab homine clementissimo perpetrata in eum . quem quis nullo modo oderat, puniuntur voluntario exilio. Plane uno singulari casu.

quando in homicidio omnis voluntas occidendi abfuit, censetur omnino poena homicidii remittenda. Quod accidit, cum in colluctatione vel publico certamine, vel in campo sagittario, dum pugiles 8c sagittarii se exercent, aliquis alterum occidit, quia gloriae causa aut virtutis, non vero contumeliae aut injuriae gratia videtur damnum datum, aut caedes perpetrata. textus est in l. 7. 6.si quis in coractatione. 4. f. ad i. Aquit. Qua de re pulchre Plato in sitis legibus sancivit, hoe modo: Si quis in eolluctatione vel publicis certaminibus aliquem amicum occiderit, purus o insons e Lo. Eleganter

740쪽

Etiam coeptum , sed nandum consummatum criamen punitur. JUre Romano non tantum effectus punitur, sed etiam conatus& voluntas. Unde Seneca recte scriptum reliquit declam. 7. Sce tera quamvis citra exitum subsederint , puniuntur. Quod reconfirmatur l. I. C. Theod. ad i. Iul. de amb. hisce verbigr Pari forte leges scelera puniunt, ct sceleris voluntatem. Porro & jure nostro Caesareo expressis textibus approbatur haec decisio, & primo per ι. qui uis. s. C. udi. Juliam majestatis. ubi traditur, quod eadem severitate. voluntatem sceleris . qua effectum , putatri

jura voluerunt. Secundo eadem sententia corroboratur in I. I .ff. de extraord. erim. ubi statuitur , quod fossicitatores alienarum nuptiarum , etiamsi adulterium pavetxare non potuerint , tamen propter voluntatem perniciosa libidinis extra ordinem coertentur. Tertio convineitur haec assertio per ιδι quis non dicam. s. C. de e Lbcop. is steric. ubi pari poena plectitur, qui rapuit monialem aut vestalem virginem , & qui nuptias ejus attentavit. Quarto haec conclusio stabilitur ex eo, quod qui alienum servum corrumpere tentavit, punitur in duplum actione de servo corrupto. ideo quia consilium corruptoris ad perniciem probitatis servi introductum est. textus est in I. si quis. ho. C. defurt. Quinto & consilium voluntasque sita proditoris patriae punitur . licet crimen non sit peractum, cum talis sit laesae majestatis reus ind. ι quis qui . Sexto solus conatus punitur in parricidio , quando Aliu venenum emit, ut patri daret, quamvis dare non potuerit. l. . infin. F. ad i. Pompediam de parricid. Denique certa & generalis juris regula est, quod in atrocioribus eriminibus, qua o naturali mcivili jure damnantur, ematus ct voluntas pro delicto punitur, licet deliotum non m ad exitum vel effectum perductum. Ita notat gloss.commvestex approbata in I. l. s. Me autem ureba .F. quod quisque jur. in alter. cte. Hujus rei memorabile exemplum refert Bodin. lib. . de repub. e. ula. ubi ita scribit: Cum nobilis quidam Normannus apud nos fraterculo sodali confiteretur se Franciscum Regem Galilae occidere voluissa, nihil tamen ausum esse is flagitis voluntarii sponte poenitere. sodalis reo confitenti ae scelus deprecanti , quantum quidem poterat, ignoυitr eundem tamen paulo post ad Regem detulit, qui reum comprehensum ad curiam Parisiorum mittijussit: Curia eapitali seupplicio, quasi perduellionis convictum, damnavit. ubi subjungit Bodinus: Prudentius tamen , opinor, Rex ignovisset. quia cogitationis istius ac voluntatis, quam propter scelerum Atro-

sem leges coerceut, hominem poenituisset, ae sui ipsiui profiter

SEARCH

MENU NAVIGATION