Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

tur, quia benignior semper in poenis irrogandis accipienda est in. terpretatio. t. penult. st pan.

Poena non debet egredi delinquentem, sed suos debet

tenere auisores. Meuia haec ec legibus civilibus & divinis praeceptis confirma.

tur 8c stabili tur. Sic enim Deus expresse per Prophetam Drena. e. 3 . v. 27. Sc Ezech. e. I S. v. 2. & Io. sancivit, quod anima quap ccavit, ipsa morietur: ct Aius non portabit iniquitatem patris, ct pater non portabit iniquitatem filii. Hoc enim & divinar & humanae justitiae consentaneum est, ne quisquam pro alieno delicto grave. tur, &poenas luat. Unde&in I.sancimus. 22. C. de pom. statuitur. ne poena transferatur in alios adfines vel cognatos, sed teneat auisetorem peccati. Ibi namque debet residere poena peccati, ubi noxa est, id est, ubi delictum est admissum, nec ulterius debet poena progredi, quam delictum perpetratum reperitur. Concord. l. erimen. 26. ff. de pom. ubi sancitur, quod crimen vel poena paterna nullam maeulamflio infigerepatast. Sed in hac quaestione pugnant duo loca sacrae scripturae. Nam apud Ezech. a. e. 38. statuitur: Filius non portabit iniquitatem parris , sed quisque in precato suo morietu . Contrarium assimatur Exodi 2 o. vers. D ubi Deus ait, se persecuturum iniquitatem patrum inflios in tertiam ct quartam generationem. Resp. Hoc quomodo intelligendum sit, lex ipsa satis declarat. Nam additur odio halentas

me. Uerba teXtus quae habentur Ezeeh. p. 38. haec sunt: Egosum Deus amulator. reddens iniquitatem patrum in filio, in tertiam O quartam generationem, iis, qui oderunt me. Unde apparet non alios

filios portaturos esse peccata majorum . nisi qui illorum fuerint similes. Nam si ab eorum pravitate distedant, illorum peccata non portabunt. Hinc Deus Deuter. cap. 24- vos. I 6. mandavit, ne filii pro parentibus ouiderentur, aut papentes pro sitis. Unde M pulchre Hieron. ait: Vindieat iniquitatem patrum in Arios, non quod malos parentes habuerint, sed quod imitati sint patres. Tum enim filius portabit iniquitatem patris, quando ille itidem peccavit ut pater. Secundo ad versatur locus Iosua e. 7. ubi non tantum Achas fuit occisus propter anathema quod sustulerat, verum etiam unacum eo si filii di filiae M pecora. Resp. Hoc factum est singulari juta Dei, nec legi in universum latae praejudicat. M-t. ιib. a. ιM. comm.

objicirer etiam ι. quisquis. r. f.*ii. r. C. ad ι. Iul. majes. ubi sancitur, quod filii reorum laesae majestatis. h. e. suorum parent cout Principem vel remp. conspirarunt, gravi pinna assiciun-

752쪽

ro Misen L L. CONTROVERSIARUM

tur. Nam ex nulla successione testati vel intestati possunt accipere aliqua bona; deinde perpetua infamia eos comitatur, neque ad ullos honores vel dignitates adspirare possunt. Resp. Singulari jure in filios reorum laesae majestatis tam gravis di acerba poena est statu. ta, partim quia in filiis paterni, hoc e st, hereditarii criminis exempla metuuntur, partim vero ut alii hac gravitate poenae ab eo immani crimine, quod totum statum reipub. vel civitatis evertit,

deterreantur.

ASSERT 1 o LXXIII.

interlocutoria sententia non appellatur. TRaditur passim in jure pro regula generali, quod ab interlocutoria sententia non appellatur, sed demum a definitiva, quae decilio probatur in I. ante sententia. 7. C. quorum appebat non recip. I. eor. 6. f. super. 3. C. de appel. I. ult. C. dejentent. I. li Eeris. 7. in fin. Is de liberal . caus. l. apertissimi. t 6. C. de judic. Porro in hac quaeis 1tione differentia observanda est inter jus civile & canonicum. nam jure civili non appellatur ab interlocutoria ; jure canonico vero non solum ab interlocutoria sententia. sed a quolibet gravamine licet

Huic decisioni primo repugnat l. V de appel7. reeip. vel non.

ubi traditur, quod quoties judex in civili negotio decrevit quaestiones seu tormenta adhibenda, vel in criminali causa contra leges hoc statuerit, tunc appellari posse etiam ante sentcntiam. Similiter obstat l. arbitro. s.ff. qui sati d. cog .cte. ubi si per judicem interlocutum est, fidejussores a litigantibus datos esse idoneos, vel non, ab ea sententia appellatur. Resp. Quoties gravamen illatum per sententiam interlocutoriam non potest reparari per des nitiovam . tunc permissa est appellatio ab interlocutoria, ut in praedictis casibus accidit: si vero potest reparari, est illicita appellatio. Secundo objicitur ι. intra utile. 39 Ide minorib. ubi cum minor petiisset restitutionem in insegrum. N probasset aetatem minore nisnem, judexque eum pronuntiasset esse minorem, ab hac interlo. cutoria licet appellare. Resp. Sub distinctione. Aut talis est interlocutoria sententia, quae perimit totum negotium , &tunc licet ab ea appellare, ut contigit in d. l. intra utile. de ibi Cosal. Aut in.

terlocutoria sententia totum negotium non perimit, & tunc non poterit ab ea appellari. textus in d. l. ante sententia. 7 . C. quor. anesi. non recip. 8c ibi pulchre notat additio ad glossam l. a. C. de vis. auis dient. Ita respondet Bart. ad i. 24s de appel7. recip. vel uen. num. I.

Ita decidit quoque Min g. cent. 3. obf3 s. ubi notat, quod quando interlocutoria lententia perimit totum negotium, tunc ab ea potest

appellari.

753쪽

CENTURIA II. 72 r

appellari. per t. ait prator. 7. g. 2. vers. permittitur. F. de minor. ut puta quando judex pronuntiat, ut debitores minorum solvant eis sine curatoribus, vel quando judex pronuntiat se esse competentem judicem, vel non. vel denique quando per sententiam interlocutoriam quis absolvitur ab observatione judicii.

In eriminalibus causis etiam admittitur appellatio.

ΡRopositio haec manifeste probatur in I. eos. 6. l. addictos. 29. C. aps est. l. addictos. 6. in fin. C. de visc. audient. l. non tantum. 6. 1. de appest. Porro manifeste convictus bi confessus de crimine non appellat; at confessus in criminali causa tantum . regulariter appellat. Idem est, si non sponte sit confessus, sed metu tormen- 'torum: tunc enim quoque appellari potest. l. 2. C. quor. appell. non νerip. Opponitur primo I. constitutiones. I 6. f. de appellat. ubi dicitur latrones, seditionum concitatores, & factionum duces non ponse appellare. Resp. Ideo hi non appellant, quia interest reipub. Iter atrocitatem criminum, hos sine mora de statim puniri. iis factionibus 8c conspirationibus rempub. Opprimant. Sic ob similem causam raptores virginum di matronarum non appet lant. I. unie. in fin. prine. C. de rapi. viet. Item falsi monetarii. i. in princ. C. defag. monet. De generali tamen consuetudine Germaniae in criminali bos causis non admittitur appellatio, ut notae Mesemb. in paratit. de appell. recip. ord. Cam. para. a. tit. 28. g. item

nach dem auis.

Secundo opponitur I. si qua poena. x 4. g. da V. S. ubi tradiis tur . quod a poenis non admittitur provocatio. Simul atque enim quis de aliquo crimine convictus est, statim ejus maleficii poena, quae a lege statuta est, debetur. Itaque si quis a poena a legibus pro crimine statuta appellaret, videretur de iniquitate legum conqueri. quod non est admittendum. Resp. Hodie poenae delictorum certo non sunt amplius legibus definitae, sed potius consistunt in

arbitrio & potestate judicis, qui potest eas pro delicti qualitate de

circumstantiis extra ordinem augere vel minuere. ι. hodie. I 3.1. de

poen. Ideoque hodie etiam in criminalibus causis seu poenis delictorum admittitur de jure scripto appellatio. Ita tradit Cujac. lib. obf8. c. H. Tet

754쪽

722 MIsCEL L. CONTROVERSIARUM

Bella jure dimino inter Christianos licita seunt.

Q Uod facis literis bella etiam Christianis permissa sint, variis& diversis sacrae scripturae locis demonstrari potest, sed ex

multis tantum sussiciat hos tres adduxisse. Primo probatur haec sententia ex Luca eap. ubi cum milites a Johanne Baptista consilium salutis expetiissent, responsium iis est , ut neminem Concuterent . nemini injuriam facerent, sed propriis stipendiis contenti essent. Si Christiana disciplina omnia bella damnaret . hoc potius consilium dedisset militibus salutis viain Petentibus, ut arma abjicerent, seque militiae subducerent. Certe quibus proprium stipendium sussicere praecepit, militare utioue non prohibuit. Ita erudite scriptum reliquit D. Angusin. epist. r. ad Mareedis. Secundo pro defensione hujus sententiae adfertur locus ex a. Samuel. eap. to. ubi Ioab tribunus militum populi Israelitici, etsi eventum praelii in manu arbitrioque Dei esse agnoscit. non tamen inertiae se dedit, sed aciem instruxit contra hostes, di quod sui ossicii erat, sedulo executus est, Domino autem permittit eventum moderari. Unde sic proloquitur: Stabimus fortes pro gente nosra, ct urbibus Dei nostri. Dominus βμrem faciat, quod videtur bonum in oeulis ipsius. Tertio Deuter. a Q. eap. vers ir . Sc seqq. a Moyse militares leges praescribuntur in pugnis ti obsidioninus: nam conceditur Judaeis, quibuscunque populis, qui se in deditionem eorum dedissent, tributum imponere, eos vero quos obsidione caperent, gladio ferire dc praedari. Quod tamen ita intelligendum esse constat. si belli in .rendi justae 8c probabiles causae extitissent. Denique bellum etiam juste de licite ex ordinatione mandatoque Dei geriposse. patet ex definitione belli, quae ita recte traditur, quod bellum es di seu, sia hostilis , qua editio Principis vi ct armis scelera coercentur. ut komines pacare ct tranquille ex justitia is pietate vivere possint. Aul. Ium igitur, quod edicto Principis in eum finem indicitur, ut juste pieque vivatur, justum & licitum est. Hinc Augustin. quo. o in Josue ait. jus este petere bello gentem aliquam, quae neglexit corii gere id. quod turpiter est admissum ; & addit belli causam justam

esse, si ablata per injuriam non reddantur. Idem recitatur in c. dominu . 23, quaest. a. uidorus quoque lib. 37. cap. r. ait, bellum recte

suscipi, vel de rebus repetendis, vel propulsandis injuriis. Contra hanc sententiam insurgunt Anabaptistae. & praetendunt

omnino non licere bellum gerere. In eam rem proserunt argumenta uuaedam ex sacris literis, quae ordine refutabo.

Primo objiciunt hoc modo. Bella suscipiuntur ad vindicandas

755쪽

CENTURIA II. 723

injurias. Sed non licet nobis injurias vindicare. Ergo nec bellum gerere. Assumtionem probant ex cap. s. Matthat, ubi Christus inquit: Si quis tibi impegerit alapam in maxillam dextram, porrige idi ρομnistram, si quis tibi tunicam er-uerit, dato illi ct pallium; Se postremo concludit. Nolite resi ere malo. Item Christus Petro respondit. Matth. 16. aut gladia ferit, gladio peribit. Resp. Hisce testimo moniis de praeceptis Christus eripit privatis hominibus studium vindictae .rnon vero magistratum exarmat, cui gladium dedit ad vindictam nocentium lc laudem recte agentium. Rom. 14. vers. q. I. Pet r. a. I . Itaque in praedictis locis Christus instituit Apostolos. quos non erat facturus magistratus. sed missurus in orbem terra. rum, tanquam agnos inter lupos: proinde docet, quid illos oporteat expectare, quod videlicet omnes, qui in Christo pie vivere volunt, persecutionem pati cosantur. 2. Iramotb. 3. Magistratui auistem commendat gladium ad vindictam malorum. Rom. I 3. Quod autem Christus Petro dixit, Recondegladium; qui gladio ferit, gladio peribit, justa de causa respondet: nam Petrus privatus erat, de malo spiritu movebatur. Adhaec Petrus erat constitutus a Deo pastor animarum , dc praeco evangelii. Unde non debuit privatae vindictae gratia stadium stringere.

Secundo in contrarium adducitur locus Matthei cap. 7. ubi Christus inquit: Nolite judicare , is non judieabimini. At ille, qui alteri bellum infert, cum contra quem pugnat, judicat. 8c usurpat sibi munus dc auctoritatem Dei, & judicat alienum servum. Resp. Christus ibi non sustulit omne genus judicii. sed illos reprehendit.

qui aliorum errata tantum observant de divulgant, non ut eos emendent, sed potius ut traducant et maledictis insectentur. Hoe quoniam ex odio . invidia sc superbia nascitur. Christus taxat. Idque Christum sensisse ex sequentibus apparet, dum inquit: Ejica prius trabem ex oculo tuo, ut videre possis o tolleres sucam ex oculo fratris tui. Nam alias aperta delicta, ut furta, homicidia dc adulteria, si modo absit amarulentia dc excandescentia, licet nobis condemnare , quia Deus ipse ea condemnat. Tertio adfertur locus Pauli i. ad Corinth. eap. 6. ubi ait Apostolus: Pam igitur omnino impotentia in vobis es, quod judicia ha betis inter vosmet ipsos: quin potius damnum accipitii. quin potius injuriam patimini. Quoci si non licet litigare. multo minus licet bellum gerere. Respond. Paulus non tollit omnia judicia, sed

lautum ea quae exercebantur a Christianis apud tribunalia ethnicorum magistratuum. Sed in statur contra responsionem. Imo Paulus prorsus a judiciis homines revocat, dum inquit: Cur non potiui damnum si metis, cur non potius injuriam accipitis rResp. Vult Apostolus, ut odium tantum it acerbitatem inimi. citiarum, quae in exercendis litibus intervenit e sblent, deponant

litigantes. Alioqui, quod litigare liceat, apparet satis ex eodem

756쪽

Pauli loco. Is enim monet tenuiores homines in ecclesia deligendos, qui cognoscant fratrum causas. Quarto depromunt adversarii pro sua sententia locum D u. ev. 34. ubi Christus inquit: Paeem meam do vobis. Item citant locum Pauli ad Romanos i a. Cum omnibus hominibus pacem habere. Si Christus nobis paeem suam reliquit, ergo non licet bellum gerere. Resp. Christus ibi per pacem intelligit pacem conscientiae. Hanc Christus nobis pretiosa 1ua morte 8c resiarrectione peperit. Praeterea mandavit etiam pacem hominibus inter se colendam ,

sed haec nihil pertinent ad magistratum, vel gladium illi a Deo

commissum.

Quinto adducitur Iocus ex ata. p. 2.3c Mich. 4. ubi Prophetae Hunt lanceas convertendas esse in vomeres. & gladios in ligones. Resp. Istis verbis denuntiant Prophetae summam pacem dc tranquillitatem inter homines, cujus Delicitatis habemus quidem in hac vita inchoationem quandam. sed complementum in vita aeterna sentiemus. Et quidem si homines viverent. ut Christianos decet, nihil opus esset gladio vel armis, neque bella unquam inter homines excitarentur, si, prout deberent, homines Christum pie sancteque colerent. Sexto & ultimo arguitur in contrarium , quod bella nostra spiritualia tantum esse debent: ideo Paulus ad Ephes. 6. instruit

nos armatura Dei. Item Paulus x. ad Cor. e. Io. inquit: Amano

pro militia sunt spiritualia , quia non est uobis dimicatio adversiuι

cornem'sanguinem, sed adversus caelestes nequitias. Resp. Ve rum est, quod arma nostra sunt spiritualia. quatenus Christiani sumus a sed quatenus homines sumus, noluit Apostolus arma eri. sere magistratui. Quod autem subnectit Apostolus non esse nobisuctam adversus carnem & sanguinem. hoc non absolute, sed ex collatione accipiendum est, quod scilicet haec Iucta cum carne re sanguine nulla sit. si cum altera spirituali conferatur. Plura de hoc argumento solide di docte tractat Mart. in lor. eomm . et s. 4.cup. I 6.8c libro a. Regum , cap. a. ex quo plurima me mutuatum esse ingenue profiteor.

AssERTIO LXXVI. Duella iura divina ct humano sunt prohibita.

DUellum est pugna duorum, suscepta ex pacto di mutua voluntate alterum oecidendi, sive privato consilio, sive publico permissu. Haec duella primo jure Romano sunt prohibita, idque Probatur per I. unis. C. de gladiator. ubi Imper. plane prohibet. ne cruenta spectacula in otiis 8c quiete exerceantur , ideoquelli diatores omnino a repub. excludit. Idem statuitur in I. unic. C.

757쪽

ut armor. usus isse. Princip. sit interd. ubi severe Imperator armorum portandorum sive movendorum copiam . sine Principis venia interdicit. Idem statuit Imper. in nov. 8ς. fac. l. in arenam

Ii. C. de inof. test. ubi prohibetur , ne quis in arenam sponte Irodire possit, ut cum aliquo pugnet, aut armis decertet. Adaec jure Canonico in totum quoque duella districte sunt in te

dicta, per cap. l. 2. ictili. extr. de purg. vula. ubi plane duella inter Christianos prohibentur propter duas rationes. Prima est . quia per ea saepe innocentes diabsolvendi condemnantur. Vincit enim

in duellis plerumque non justior, sed robustior la exercitatior. Secunda est, quia cum hujusmodi probatio & dijudicatio causae perduella sit dubia se fallax, perea Deus tentari censetur, quia com mittitur fatus publica vel privata fortuito eventui pugnae. c. comma. chiam. a. q. 4. 8c ibi rius Sed opponitur huic decisioni locus I. SamueI. cap. II. ubi san ctus M pius Rex Ic Propheta David provocavit Goliath ad duellum. Quod factum scriptura non improbat, sed prorsus commen dat: testatur enim dicto loco Samuel, quod David abstulit probrum ab I sraele, & vindicavit praeputiatum Philistaeum, qui probro affecerat acies Dei viventis. Resp. David hoc fecit singulari revelatione Spiritus sancti. & ex instinctu Prophetico. Igitur hoc singulare factum Davidis non est imitandum, neque in exemplum

trahendum.

Secundo arguitur in contrarium hoc modo: Sortes sunt licitae. in quibus eventus causae seu negotii committitur fortunae. Ergo etiam permissum est calumnias de odia adversariorum finire per eventum

ancipitis pugnae in duello. Resp. Haec sunt valde dissimilia: primo

quia in sorte non est periculum caedis . secundo non adhibetur sors in veritatis inquisitione, sed in divisione rerum. Tertio opponitur: Ionas fuit ejectus ex navi ad evitandum nauis

fragium ex judicio sortis. Ergo etiam de innocentia & vita hominis statuere licet ex eventu fortuito. Resp. Haec sortitio dc ejectio Ionae fuit facta ex singulari instinctu divino, & tamen cum formidine.

ideoque non sine peccato nautarum est commissa. Quarto adversatur hoc argumentum: Praelio recte licet deceris

nere, ubi jure res non potest expediri. Ergo & monomachia. Resp. Negatur consequentia propter dissimilitudinem. Nam in bello to. tis viribus defenditur justitia: at in monomachia temerario fortuis

nae eventui causa committitur. Ita eleganter tradit insinus in exercitat. Theolog. qtras. 1 I.

Quinto Opponitur l. 7. f. si quis in colluctatione. 4. Τ. ad i. Aquiti ubi traditur, quod si quis in comictatione aliquem Occidit. non tenetur lege Aquilia. Resp. Ille g. loquitur de colluctatione facta in certamine publico, puta inter hostes, vel a Principe inter privatos virtutis causa concessis; eo casu permittitur duellum. lure ta-

758쪽

MIsCEL L. CONTROVERSIARUM

Inen canonico illae concertationes virtutis causa interdictie sunt. c. I. & 2. extr. de torneament. Alciatus aliter in libro desingulari rertamine, respondet, ideo colluctationes esse permissas . quia vix in eo ludo quisquam occidi poterat. Non enim armis aurius libus, sed pugnis, calcibus, cubitis, nudi & in coeno vel arena se volutantes Icinvicem supplantantes certabant.

Ultimo objicitur ex jure laudorum S .siquis hominem. in princ. it. 17. lib. a. fud. ubi Imp. Fridericus permittit, ut si quis homicidii ab aliquo accusetur, & si se innocentem asserat, pollit se duello purgare. Resp. Eo tantum singulari casu permisit Imp. duellum, quando quis non voluntarie, scd casualiter, bc ad vitae suae defensionem ccedem admisit, videlicet si ab altero provocaius ad pugnam, vitam suam defendit duello, & ita ad sui defensionem tantum duellum conceditur. Quodcunque enim quis ob tutelam sui corporis fecit, id jure fecisse existimandus est. I. ut vim. 3. f. de jus .injur. t. t . C. unde vi. Jacob. de Belviso ad d. f. si quis hominem. Itaque cum hoc singulari casu tantum pro

an nocentiae suae probatione, & in casu necessariae defensito nisadmittatur duellum, in contrarium obtinet jus commune, quo omni jure tam divino quam humano duella sunt prohibita, di nequidem a magistratu concedi debent, quia injustae caedes innocentum ex duello oriuntur, quas magistratus praecavere dc avertere debet. Uide latius de hac quaestione disputantem Martyrem in Ioc. commvu. elus. Φ. cap. I 8. de singulari certamine seu du/Eo, & lib. I. Samuel. cap. II. Bodin. lib. 4. de repub. cap. ult. ubi notat quod Henricus II. Rex Galliae, qui monomachiam decretam . magno illustrium virorum concursu terminari non sine acerbissimo dolore viderat, lege perpetua in pollerum controversias duello dirimi vetuit anno i s 8 . additque ibi Bodinus, quod legibus Hispanorum duelli nulla j usta causa probatur.

ASSERTIO LXXVII

Qualibet civitates tempore necessitatis subditis suis colle ctas imponere possunt.

UNaquaeque civitas, universitas, collegium, licet non habeat

regalia, tamen tempore necessitatis civibus suis collectas imponere potest. Nam hoc non est de regalibus. Probatur hoc peri. . f. quibu4 sutem. i. 1. quod cujusque univers. nom. &c. ubi dicitur. universitatem, societatem, collegium arcam communem habere posse. Similiter in l. omnes. 1 1.C. de oper. puιι. Imp rescripserunt, incolas civitatum novos muros deberefacere. ct veteres firmius rmovare . impendiis ad hoc ordinandis: hoc est, collectis imponendis, ut

Bart. interpretatur in ι. I. C. de mulier. o in quo loco mun. dic. Idem

759쪽

CENTURIA II. 727

probat gloss. in d. l. r f. quod si nemo. in verb. proconsul. ubi inquit: Si

nihil civitates habent commune. eoguntur facere collectam, ut aliquid

commune habeant. Idem tradit gloss. in nov. 89. f. si quis igitur. in verb. persolvit. Nota s ait θ is eastra Db civitate eodectas facere possunt. Quod ic di serie confirmat Bart. in I. placet. C. de

M. eccles num. 33. dum inquit: Civitates qua merum imperium prascripserunt, collectas imponere possunt. Idem Bart. in ι. unie. C. se superindi io. num. 1. Civitas inquit pro necessitate imponere eoI- .

Iectas potes, ct eos itur. Eandem sententiam amplectuntur Bal l .mson. Avel Alex. Castat. lal. 3 . . quo.ι rudi. uni υ. nom. Oc. ubi Angelus refert, se hanc quaestionem Paduae de facto habuissedi obtinuisse. quod villae de civitates pro suis necessitatibus collectam indicere pol Iunt. Sequuntur multi alii pragmatici relati a Borcholt .ade. unie. qua sint regalia. nam. ς; . de s . Sic universitas potest imponere collectas prodi sibi vendis debitis, expediendis litium impensis. Maliis similibus rebus. Similiter pro refectione Sc munitione viarum publicarum civitatis civibus collectae imponi possunt pro quantitate patrimonii. Bart. iu l. 2. C. de immunit. nemini conced.

Aliis interpretibus contraria sententia placuit . quod scilicet civitates jus imponendi collectas non habeant. Ita statuit Alberit. in rub de mun. is honor. num. 1 6. Jacob in . de S. Georg. instud.

super verb. cum mero mixtoque imperio. num. l6. Qui suam sententiam comprobant hoc argumento. quod impositiones collectarum sint. de regalibus, ideoque soli Principi competant. per c. unic. in verbo vectigalia. qua sint regalia. Uerum contraria sententia & verior est, & legibus magis consentanea, pluribusque DI . auctoritatibus confirmatur. Nec obstat, quod impositio collectarum videatur esse de regalibus . ideoque solis Principibus non recognoscentibus superiorem , ta Imperatori eas indicendi potestas videatur concessa. Nam quoties in dicuntur collectae extra casium necessitatis pro utilitate publica, veluti ut donetur aliquid Principi in ejus novo adventu, vel ut nova aliqua domus pro civitate extruatur, tunc impositio collectarum est de regalibus, re soli Principi hoc jus reservatum est. Cum autem necessitatis causa collectae imponuntur , tunc non pertinent ad regalia , dc possunt imponi atque constitui a civitatibus absque Principis consensu. Ita unanimi consensu receptum est a DD. referente Guidone Pa . in decisionib. Gratianopolitanis , quast. 87. ut testatur Borchest.

d. loco.

Non obstat I. unic. C. de superindicto. quae videtur velle, quod nemo possit collectas interponere nisi solus Imperator, aut nisi fiat cum consensu Imp. vel Principis. Nam ille textus intelligi debet de collectis imponendis in toto imperio, & pro necessitate seu utilitate publica totius imperii: sed pro necessitate unius provinciae ZZ vel

760쪽

28 MI sex L L. CONTROUERSIARUM

publica totius imperii, sed pro necessitate unius provinciae vel cio vitatis potest etiam ipsa civitas imponere collectas. Borcholt. d. loco.

Denique notandum, quod solus Princeps vel Imp. Romanus vectigalia imponit. l. eum qui. 3 6. i. inter publica. f. de HS.I. 3. C. nov. vec .ins. non pus A civitatibus autem, praeside vel curia constitui non possunt. I. 2. C. nov. vect. inst. non pus. I. vectigalιa. a o. f. de pubi. ve t. ct commisi. Hinc etiam recte veAigalia seu telonia inter regalia computantur. c. unic. quasint regalia. Ideoque vectigalia sine permissu Imperatoris imposita, licita vectigalia non sunt, etsi decreto civitatum, vel a praeside aut curia instituta fuerint. d. l. 2. C. nov. vect. inst. non pus. I. io. 1. de pubi. vectig. σcommus ut tale vectigal non modo impune fraudari possit. Borch. d. Ioc. num. 47. Minf. cent. s. obf. 29. sed etiam illud instituentes sine

Permissu Imperatoris legeJulia de ambitu & lege Julia de vi publica teneantur. ι. unie. f. item is qui. 3. r. ad I. Ρι. amb. l. ult. f. ad ι. l. de vi publ. Boreh. d. loco.

Ece arum ministri ab ordinariis tributis 2 oneribus pu

blicis non sunt immunes. ΡΕrsonae ecclesiasticae, ut sunt clerici & ecclesiarum ministri. ab

ordinariis tributis Sc functionibus non sunt immunes. sed eas collationes seu contributiones non minus quam aliae seculares personae praestare tenentur. Ita statuunt Impp. Honorius & Theodosius in I. placet. s. in verb. nihil prater canonicam illationem eis ingeratuν. I. jubemus. o.&IJeq. C. desacr. eccles Idem sancivit Imper. Constantinus in I. g. C. de episcop. Θ cIerie. Ab extraordinariis vero muneribus & collationibus ecclesiastici sunt immunes, ut ab onere suscipiendi hospites seu milites, & aliis similibus. l. I. C. de epise. Θelerie. Ordinaria tributa sunt. quae habent certam annuam vel similem praestationem, di sunt imposita per constitutionem suPerioris. Bart. ad I. placet. s. C. de S S. eccles num. 13. Talia sunt tributa , quae imponuntur praediis de possessionibus. Item vectigalia, quae in dicuntur mercibus, sunt ordinaria onera & realia tributa. I. Imperatores. 7 .f. de pubi., vec t. is commilis. Extraordinaria tributa sunt. quae non sunt imposita per constitutionem Principis, vel legem scriptam, sed per motum superioris indicuntur, neque habent certam formam. l. I . C. de vacat. pubi. mun. Bart. d. Ioco. Cona

firmat eleganter Ambros in s. cap. Luca, lι b. Φ. e. penisti. hiis verbis: Si tributum petit Imp. non negamus: agri ecclesia tributa solvunt. Si enim tensum Filius Dei solvit, quis tu tantur es, qui non purar μι-

vendum I Luta. 17.

SEARCH

MENU NAVIGATION