장음표시 사용
761쪽
Imp. Fridericus sub gravi poena, videlicet restitutione tripli interdicit, ne ecclesiasticis personis ullae exactiones vel collectae indici possint. Resp. Bart. odd. i. placet. num. 3 s. quod ecclesiastici sive clerici teneantur ad ordinaria di certa munera seu tributa, quae ipsis rebus seu possessionibus in dicuntur, sed ad egtraordinaria i dicta tributa, sicut advenae seu peregrini, ita nec clerici tenentur. d. l. placet. in verb. nihil extraordinarium hine fagitetur. C. deSS.
ecclesi. jubemus. Io. & l. neminem. D. C. eod. d. l. t. C. de eptis
scop. Θ cler. Ratio diversitatis est, quia ordinaria munera, ut sunt tributa agrorum , item collationes ad sternendas vias publicas lepontes reficiendos, ipsis possessionibus di fundis, item vectigalia mercium rebus ipsis & mercibus imponuntur: at vero extraordinariae contributiones indicuntur ipsis personis. Quia vero Clerici non subjacent jurisdictioni secularium Principum, puta Regum, Ducum. Comitum, di liberarum civitatum, a quibus solis imponuntur hujusmodi tributa & collectae, ab his oneribus clerici sunt immunes. Ab ordinariis vero tributis & vectigalibus, quae non personis, sed possessionibus, agris, ita dificiis, item mercibus imponuntur. A. l. Im eratores. f. de pubi. o vect. is commiss. l. i. C. de
indiction. lib. io. ecclesiastici non habent immunitatem. Illari. add. l. placet. num. 32. Probatur haec distinctio aperto textu int. ula. g. parrimoniorum. 1 I. & seqq. f. e mun. o' hon. ubi J C. Arcadius ait: Nam ε era quadam , qua patrimoniis, possessianilus, o pradiis indicuntur . veluti agminales equi, or mula, angaria atque veredi. Σ' a obsequia. qui neque municipes, neque incola sunt, agnoscere tenentur, se habet bona, ubi petuntur: & abs hujusmodi muneribus . neque primipilaris, neque veteranus, aut miles, aut pontifex excusatur. ubi gl. in verb. pontifex. notat: Ergo neque ecclesia, neque clericus immunes sunt ab his oneritus es' collectis patrimonialibus, quia ut pradia posideant.
a lege humana est . sed quod pro ea jus primitiarum on decimationis habent. hoe s a lege Dei, is ideo pro suo Episcopo proprie Prin
Secundo objicitur locus sacrae scripturae, Esdra cap. 7. vers. 24. ubi Artaxerxes rex legem sancivit, distatuit: Ne ustis sacerdotibus L ευilis o miniseris domus Dei canonem aut vectigal liceat imponere. Resp. Exemplum hoc Artaxerxis non est lex, sed singulare quoddam privilegium, quod isto tempore tantum Rex concessit Israelitis, ut facilius templum Hierosolymitanum aedificare possent, di in eo ossicium divinum praestare. Ita respondet insinus lib. 2. exercitat. Theolog. quo. 7 o. ubi decidit, quod si immunes sint ministri ecclesiarum certis in locis a tributis pendendis beneficio magistratuum. debere eos uti ista commoditate grato animo ; sin minus, non debere eos propterea contendere. Aliter ad praedictiim locum Esdrae respondet Mart)ν. lib. 4. locor. Commun. cap. 2. videlicet quod ideo mandaverit Artaxerxes, ne sacerdotibua tributa imponerentur,
762쪽
quia illi agros non possidebant inter filios Israel, sed tantum vive. bant ex sacrificiis, oblationibus, di decimis. Vide Maruram li-
allegat. in loco a verisimili. ubi egregie defendit, clericos & ecclesias ab ordinariis tributis di vectigalibus Principum non esse im
Absens ex pollicitatione non obligatur.
ETiamsi pollicitatio reipub, fiat ex justa causa. ut oportet, tamen hoc non sufficit . ut producatur obligatio esticax, nisi fiat etiam promissio apud rempubl.vel praesentibus reipubl. curatoribus aut administratoribus. t. 9. f. de pollicitat. Non enim valet pollicitatio, quae ab absente fit per epistolam, t. s. f. eodem. sicut nec stipulatio contrahitur inter abientes per nuntium vel epistolam. l. i. in princ. f. de V. o. Sed adversatur huic decisioni ι. 2.1. de act. ubi traditcr, quod pactum recte fit per epistolam, quam absens absenti mittit. Resp. In hoc casu differt pollicitatio a pacto, quia pacta legitime inter absentes concipiuntur, pollicitatio non item. Hoc manifeste proohatur ex definitione pollicitationis, quae traditur in l. 3.1. de pollici-eation. quod scilicet pollicitatio sit offerentis promissum. Verbum erra satis indicat. requiri praesentiam utriusque partis. Nec enim absens absenti recte dicitur offerre, sed praesens praesenti iratum , aut ver tenus, aut cautione interposita eL scripto per epistolam. I. da die. 2s. in prisc. 1. depos Ita eleganter docet Cujac. lib. obf. 26.
Fabulosa donatio Lmp. Constantini Magni, qua Pontisci Sylvestro urbem Romam, caterasque Italia provineias false donasse fertur, jure non fuit licita. od donatio Constantini Magni, qua Pontifices Romani
suam dominationem & imperium stabilire nituntur, di falso jactitant, quod Imp. Constantinus Magnus Sylvestro Ponti- fiet urbem Romam caeterasque Italiae urbes te provincias donaverit. prout habetur in e. Constantinus. dist. 96. ficta, ementita& fabulosa sit, abunde & copiose scriptis suis demonstrant Nicolaus Cusianus. Laurentius Valla. Volaterranus, ct AEneas Divitis, aliique eruditi & fide digni auctores, qui tamen alioqui pontificiae sedis
763쪽
dis strenui antistites& patroni extiterunt. Ita post alios novissime eleganter & dilucide tradit Balaus in tractatu de illustribus viris
Praeterea quod praedicta donatio nec de facto unquam processit, nec de jure divino aut humano subsistere potuit, hisce decem soli dis& firmis argumentis comprobatur. Primo quod haec donatio fabulosa & notha sit, id ex ipsa inscriptione canonis liquido apparet. Nam praedictum cap. Constantinus. inscribituryalea a compilatore decretorum: quo aperte innuitur, quod supposititius 8c adulterinus sit hic canon, utpote qui inter paleas juris canonici habeatur, Zc propterea fidem non meretur. neque in scholis, ut ibidem glossi notat, est legendus, cum non sit locus authenticus, sed inter paleas & zizania ab ipsis canon istis referatur. Licet illa palea multum grani attulerit ecclesiis, ex quo in immensum eorum opes creverunt. Confirmat hoc evidenter Platina invitis Pontificum. invita Joan .septimi. hisce verbis: De donatione Constantini nihil terti habetur, paleamque juris Pontificii periti appellant, quod sine frumhnto sit. quomodo de eonfirmatione consabit rSecundo falsitas hujus donationis inde apparet, quod optimi de fide dignissimi auctores ejus donationis a Constantino faetae non
Tertio confirmatur haec sententia ex eo, quod Eusebius diserte scribit lib. 4. de vita Constantini Magni. c. si . quod Imp. Consan-rinus Maguus imiυersum imperium 'um. quod se ad extremas mundi partes extendebat, inter tres suos filios Constantium is Constantinu nis Constantem ita diviserit, ut avita regna majori nato filio. deinde orientis partes huic atate proximo, quod vero inter hae medium interjacebat, tertio filio tribu/rit. Ergo nihil Pontifici Romano relictum est. Quarto comprobatur haec decisio ex eo, quod traditur a Pontificibus in d. e. Constantinus. quod Imp. Constantinus tribuerit Sylvestro superquatuor sedes. Alexandrinam, Antioohenam. Constantinopolitanam, de Hierosolymitanam principatum . di denique super omnes in universo orbe terrarum ecclesias Dei. Atqui Constantinopolitana civitas tunc temporis nondum erat extructa.
sed a Constantino primum fuit exaedificata. Quinto refutatur solide haec donatio, se dominatio in omnes ecclesias orbis, Pontifici collata, hoc argumento, quia usurpatio hujus praee minentiae & dominationis in universas ecclesias, certa& infallibilis nota est Antichristi. Sic enim ipse Pont. Gregorius Magnus lib. . epistolarum. eps. 32.34. 36 ις 38. 8 lib. 7. v se. 3 o. scriptum reliquit. quod universalis Episcopi nomen soli de uni A . tichristi praecursori conveniat. Hoc autem nomen universalis Εpiscopi, dc capitis ecclesiae, primus Bonifacius quartus, ab impu
764쪽
rissimo Imp. Phoca circiter annum Domini cor . sibi redemit: sub
quo Imp. uno eodemque tempore crudelissimum imperium Turci cum duce Mahometo, di idololatricum regnum Pontificium erectum ec stabilitum est. Sexto falsitas Constantinianae donationis hinc liquido demonstratur, quia tradere imperium, est juramento obligaro Senatum Romanum de exercitus, ut illi Obtemperent, cui imperium traditur. Atqui nec exercitus, nec Senatus tunc jurabat Romano Episcopo. Sed Imperatores Constantinus. Julianus, dc Justinianus. aliique succe res, soli fuerunt exercituum domini, qui&praefectos urbis Romae constituerunt. Deinde Exarchi Imperatorum vicarii fuerunt in Italia circiter annos centum sexaginta, a Justiniano secundo usque ad Pipinum. Itaque historiae testantur, Pontifices Romanos non tenuisse imperium urbis Romae, aut Italiae. Melanth. in Chronte. in vita Constantini Magni.
Septimo etiamsi ex praedictis satis liqueat, nunquam fuisse factam donationem Urbis dc provinciarum a Constantino Imp. tamen etiamsi haec potentia oblata esset Sylvestro Pontifici, non licuit illi eam accipere in ea functione in qua constitutus erat, &successoribus tradere. Nam quilibet debet ossicia suae vocationis exequi, juxta dicta S. Scripturae: In hoc sitis ambitiosi, ut sitis quieti .ctfaciatis propria. Regis est gubernare exercitus, bella pacemque decernere; Pastoris autem seu Episcopi est, verbo Dei docere, &instituere populum sibi commissum. Itaque pastores destinati ministerio evangelico. non debent, etiamsi sibi offeratur, arripere politica imperia: Nemo enim militans Deo implicare se debet negotiis secularibus. Octavo ex actis Ponti si cum . & aliorum historicorum monumentis abunde apparet, quod illa ambitiosa libido dominandi Pon. tisicum, multa pernitiosa schismata perperit in ecclesia, dccausam praebuit, quod longaevo & infinito tempore duo Antipapae simul imperarunt. De qua re in haec verba Ferrari ensis in practica sua. in form. responsionis rei conventi, in verb. praescriptionis , eleganter scriptum reliquit: Schisma in ecclesia Dei inde exortum, quod duo Papa simul sunt creati, nunquam cessabit, neque ecclesia vel Italia quiescet, quoad Ecclesia civitates vel castra possidebit, O a Constantino donatio eidem facta stili fertur non fuerit per aliquem probum
O potentem Imp. penitus revocata; cum non bene conveniat psalterium cum cithara, nec dictumsit a Christo , nec a beato Petro . quos
possidere debeant talia , sed quod es Cafaris, reddatur Casari, is quias Dei, Deo. Nono hanc donationem jure divino non potuisse subsistere, neque juste aut licite Pontifices sibi vindicare jurisdictionem, aut
merum di mixtum imperium in regna, provincias, urbes 8c civi.
tates, inde colligitur, quod Christus dixit Petro MMth. 26. Con.
765쪽
ωενιε tudium tuum in locum seum. I uicunque enim gladium aeta- perit, gladio peribit. Accipera autem gladium dicuntur, quibus a Deo non traditur, id est, qui praeter vocationem gladio utuntur. ut faciunt Pontifices Romani, Decimo de ultimo confirmatur haec sententia ex propriis Pontificiorum scriptis: sic enim refert II. in eam 1 o. dest. 7 3. Dum ergo potestates istae Pont. 8c Imp. distinctae sunt, est hoc argumentum, quod Papa non habeat utrunque gladium. Idem probat Papa Alex. 4. in e.s duobus. extr. de appell. ubi rescribit, quod in temporalibus non possit ad Papam appellari. quia temporalia jurisdictionem
Papae non attingunt. Quod &diserte confirmat Mantn. lib. s. hiis flor. Saxon. e. I s. dum inquit: Gladius spiritualis Pontificum nia hil habet eommuna eum gladio seculari Imperatorum , quia alare animam, alter eorpus conficit. Quod & praeclare comprobat A m-brosius, dum inquit: Ad Imperatorem pertinent palatia, ad sace dotem ecessa. Contra hanc assertionem pro confirmatione donationis ab Imp. Constantino Pontifici Romano factae, adferunt adversarii duo aris gumenta. Primum depromitur ex e. ult. Evangelista Johan. ubi
Christus Petro, &in ejus persona, omnibus verbi divini ministris dixit: Pasce oves mear. Ergo Petro . aliisque Episcopis data est etiam potestas politica imperia eonstituendi ta tenendi. Resp. Hic locus Christi non designu externum & politicum imperium, sed
tantum Evangelii ministerium, quia alio loco, Marib. scilicet 2 o. vers. 1s. 8c 26. Christus taxans ambitionem Apostolorum, qui aliis dominari volebant, di sic lites didissidia excitabant, in haec verba respondit: Reges gentium dominantur, vos autem non sic. Imo ipsi canones Pontificum expresse dominationem & primatum in ecclesiis damnant. Sic enim Gregorius Pont. in c. multi. dist. 4o. rescribit: aquicunque desideraverit primaιum in terra, inveniet eo fusionεm in coelo, nes interservos Christi computabitur, qui deprimatu
Secundo citant pro se Pontificii dictum, quod extat Lura in vers. 38. ubi Apostoli Christum hisce verbis alloquuntur , Eem duo glailii hilal:a ipse vero dixit, Satis est. quae sententia citatur a
Bonifacio vo I. Pont. in c. unam sanctam. in extravag. de Obed.
O major. quo loco probare nituntur Pontificii competere Pontiis fiet duos gladios, scilicet externum & spiritualem. Respondetur. Ex hac voce non sequitur Petrum armatum fuisse imperio: nam& ipse filius Dei praeliari eum prohibet. Et cum Christus inquit. Satis est, querelam significat de duplici genere hostium, &perinde est, ac si dicat : Satis est o Poni tum ct Pilati gladios a me
sua vos Iringi. Ita erudite respondet Melanthrea in Chronis. in viata Constantini Magni. Vide M. Guiceiar/ini historiam de bello It Iico, libro . sect. ix. ubi late de eadem falsa donatione Constan. tini agit. θ Bodisum lib. i. de repub. e. o. ubi inter caetera inquit. Johan
766쪽
Johannem digitorum Constantini donationem quae dicitur, aureis literis scripsisse , in cujus extremo haec verba subjiciuntur. Quam fabulam longi temporis mendacia finxerunt. Adde Came- r. in successivis meditat. centur. I. cap. 6 i. ubi hanc hi storiam non illepidam refert, quod cum Veneti aliquando a Pont. Rom. interis pellati ement, ut jurisdictionis suae in mari Adriatico jus & titulum olfenderent, respondi me, eos Pontifices habere in suis archivis, eaque facile reperiri possie, si donationis Constantini membrana pars exterior, in qua illa majusculis literis scripta Get, accuratius inspiceretur.
Ei jure naturali Ur civili femina regni seunt capaces.
4od nec jure naturali nec civili prohibitum sit mulieri impe .rium exercere in subdit6s, patet ex eo, quod jure laudorum ad successiones regnorum, ducatuum 8c comitatuum etiam feminae admittantur, modo tamen filii masculi deficiant. cap. uni- eo. s.filia. 3. desuccus, seu . Eadem sententia probatur per es. dilecti. exu. de arbitr. ubi dicitur, consuetudinem moribus approbatam pro lege eme servandam. quod in partibus Gallicanis feminae praecellentes in suos jurisdictionem habeant subditos, idque ea etiam attenta ratione procedit. quod consuetudo etiam secundum jura
civilia jurisdictionem tribuit. I. I. M ult. C. de emanc. lib. e. ex lite ris. de eo ult. t. i. C. quasit long. consuet. l. an in totum. 3. C. de
adis privat. Hujus rei quoque illustria exempla tam in historiis divinis, quam prophanis extant. Sic enim legitur Juditum . Deboram feminam prophetissam . universum populum Israeliti- eum judicasse. Sic in Anglia, Hispania, Scotia & Lusitania, regni sceptra etiam feminis delata fuime satis superque historiae testantur. Objicitur huic decisioni locus in Genes c. 3. vers 16. ubi divina lege sancitur. ut mulier sit imperio & potestati mariti subjecta. Ergo ipsa non debet aliis dominari. Resp. Virirmis, id est, maritis jubentur quidem lege divina mulieres subessie, sed tamen non ideo caeteris parere debent: quin imo recte subditis imperant, si juste delegitime regnum sit illis delatum. Secundo videtur naturali juri repugnare, quod sceptra imperii
minis deferantur. cum plerumque a natura aptiores Ee magis idonei sunt ad imperandum viri, quam feminae, propter prudentiam , robur, dc animi magnitudinem. Resp. Est quidem magis aptum ad imperandum genus masculinumquam femininum, sed tamen non semper ex lege naturae essicitur, ut ex bonis boni nasi cantur, ex malis mali, nec consequenter ut quicquid masculum gignitur, si perfectius eo quod nascitur femininum.
767쪽
Tertium argumentum colligitur ex I. i . f. de legib. ubi lex definitur esse prudentium virorum consulturm Unde concludit Bartifeminas non posse leges condere, di per consequens nec regni sceptra tenere. Resp. Possunt di feminae, Reginae seu Principissae in iis terris in quibus hereditario jure dominantur, leges ferre: faciunt id quidem prudentium virorum consilio, sicut oc Reges, jussorum tamen vetitorumque auctoritas est ab illis. Connanus lib. i.
Quarto adversatur l. r. f. de R. I. 8c I. ult. C. de reteθt. arbitri ubi statuitur, quod feminae ab omnibus ossiciis & munerinus publicis, imo & a magistratibus debent esse remotae, idque ex hac ratione, quod pudori de sexui feminino non conveniat virilibus ossiciis se immiscere. tum quod propter pudorem & verecundiam eas coetui publico demonstrari non deceat, ut ait Imp. Constantinus in I. 2.C.de his qui ven .atat. impetraν. Resp. Ista regula non procedit, si hereditario jure regnum seu ducatus a parentibus seu ma. joribus , ad mulierem, filiam, forte Regis vel ducis, sit delatum . quemadmodum in Reginis di Comitissis receptum videmus ; tunc enim licite dc juste imperare possunt. per d. e.dilecti.extride arbitr. Decius ad d. l. 2. num. 3. ubi refert Anzelum vidisse Joannam Siciliae reginam in solio sedentem , dc sententiam protulisse contra dominos de Besso. Idem ante Decium refert Angelus add. l. 2. Sc t. eum statur. f. uti. f. a viis. similiter 4. e. Drie. Universos filios Israel ad Deboram in judicium abiisse legimus, eam. que feliciter annos XX. regnum Iudaicum administrasse. Hanc sententiam quod feminis juste regna & imperia tribuantur, defendit Cabotius lib. I disput.be. as. a qua perperam dissentit Boιμntis lib. 6 de repub. c. s. Confirmat echanc decisionem, quod feminae regni sint capacen dummodo aliter ira vel consuetudo patriae non duponat. Lysius libro 2. Pelitie. cap. 3. ubi in notis pulchre ait: An Augustum poenituis Liviam suam audisse' Ferdinandum Hispania Regem Isafectam eui femina Conservum, Canaria1. novum orbem, eIectos Mauros, ct hanc magnitudinem suam Hispania in parate debet. Si Cetiam nostro tempore vidimus regnum Anglicum sub
prudentissimae dc piissimae reginae Elizahetae imperio non tantum opibus & longa pace floruisse, sed etiam ecclesias habuisse redie de pie constitutas. Quam sententiam etiam solidis di eruditis argv.
mentis confirmat Petr. Gregor. lib. 7. de repub. e. t I. ubi postquam
in utranque partem prolixe disputasset, an feminae sint regnorum rc laudorum capaces, tandem concludit in partem assirmativam
fenainas ad seu da vel regna esse admittendas, nisi specialis lex, vel
768쪽
Libri studorum habent auctoritatem legis generalis.
QVaeritur ab interpretibus, an libri laudorum in judiciis ad dea
cisionem causarum laudatium, di in scholis ad intentionis no .strae comprobationem, sicut reliqui libri juris civilis & cano nici allegari possint. Et itatuendum est, quod lauda valeant apud nos, totoque orbe Christiano, non minus quam jus civile, obtineant legis auctoritatem. Quod duobus apertissimis argumentis comprobatur. Primo certum est libros seudorum in imperio tacite receptos & approbatos esse ab Imperatoribus & Principibus, sceam approbationem tacitam lassicere, ac tanti momenti esse, ac si expresse essent approbati. Longo etiam tempore, quod excedit hominum memoriam, passim hi libri non solum in imperio, ut in Germania, sed etiam extra imperium. ut in Gallia, Italia, Hispania, Lusitania, Belgio, in academiis lecti sunt de approbati, &in foro usurpati, sciente& non contradicente Imperatore. Itaque tacita approbatione sunt recepti. Nullus Princeps potest causari ignorantiam hujus juris. Quod enim publice fit, ejus causam nemo ignorare debet. ι.sed β. t r. S. proscribere. 3.as de instit. act. Itaque jura laudorum sunt consuetudines universales, non selum approbatione imperiali, sed etiam tacito populi consensu introductae: quapropter omnes ligant. Curι. in I. pari. tract.fud. quas .
Secundo tempus illud memoriam hominum excedens, jus facere dicitur, & aequiparatur privilegio a Principe ex certa scientia concesso. l. hocjure. 3. 3. ductus aqua . . ff. de aq. quot. ctast. Re linquitur ergo. usus seudorum in imperio & extra imperium legis auctoritatem habere . non solum in seculari foro . sed etiam eccis. sastico : unde etiam in corpus juris civilis sunt insertae. Zas in
prooem. seu . num. 3. Longe enim omnem auctoritatem legum Q.
perat id, quod moribus unanimi consensu per multa jam saecula receptum est & approbatum. l. de quibus. 32. & ι. seq. f. de legib.
Haec opinio eleganter defenditur a Sonrbeeio pari. I. sevd. num. 12. Curi. d. Ioc. Eas invit,seudor. in pratadiis. Fachin . tib. I. contνου.
Objicitur , quod auctores seu compilatores seudorum fuerunt privatae personae, puta, Obertus de Horto, &Gerardus Ca-pagitti, consules Mediolanenses, qui non habuerunt auctoritatem legis condendae. Resp. Inter laudorum libros extant etiam Imperatorum placita Ze constitutiones . editae di promulgatae ab Imperatoribus, Lothario, Conrado, Henrico, &Friderico, qui supremam habuerunt potestatem ferendarum legum. Praeterea
769쪽
praedicti Impp. vetera jura laudorum in quibusdam locis correxerunt, multa addiderunt de detraxerunt, unde tacite caetera jura Du-dalia, quorum habuerunt notitiam, approbasse & ratificasse censentur, arg. l. eum prator. I x. F. dejudie. Denique refert οἱ lend. in
lag. 4. de action. beneficiar. quod hi diuturni usus laudoruin Confirmati sunt per Imp. Fridericum III. precibus Bononiensis collegii. Secundo opponitur. Consuetudines insertae libris seudorum
sunt potius speciales certorum locorum consuetudines, quam universales. c. i. g. M. in verb. aliter in euria Mediolanensi obserυa-ιur. de his qui seus. dar. pus isc. cap. I. g. ultim. in verb. non esseansuetudo Mediolani, licet contrarium pracipiat lex Longobaudica.de alieu. paternineud. Ergo consuetudines locales non debent ligare universos. f. jus autem civile. I. inst. dejur. nai. gent. cis. Resip. consuetudines laudorum, postquam sunt inscripturam redactae, di tacito populi consensu confirmatae, vim legis coeperunt Obtinere. t. de quibus. 32. f. de legib. g. ex nonscripto. inst. dejur. nai. gent. O civ. Licet ergo a principio istae consuetudines seudorum fuerint locales, tamen postquam sunt in scripta redactae, dc tacito populi Consensu univerialiter confirmatae, universales censendae sunt. Ita respondet Curi. pari. I ineus. quast. I. Num. I a. 5ς ult.
In fudis non aequisii piliusfain. usum fructum patri.
Ubitari posset, quando filiustam. acquirit seudum, an patri ejus debeatur usu sfructus. , Et verius est patri non acquiri ususfructum. Ratio hujus decisionis adferri potest duplex. Prima est, quia seudum cum detur propter seruitia militaria, est peculium castrense. Unde Harmenopulus lauda recte vocat Κρίσω κοι κ μοιb, id est, militaria praedia. Atqui in castrensi peculio filiustam . usumfructum non acquirit patri, sed ea quae occasione militiae filio obveniunt, in solidum ad filium pertinent. S. . insit. quib. non es permus. fac. testam. I. cum multa. 7. C. de bou. qua liber. in potest. patν. eonse. O . Altera ratio est, quia filius laborem fert praestando servitia militaria. Ergo aequum est, praemia, hoc est, commoda laudorum ad
Opponitur huic decisioni hoc argumentum. In quibus causis jus Dudorum nihil nominatim constituit, servandum est jus civile scriptum. c. I. versserenuus. lib. 2.fud. tit. I. Sed jus scriptum vult omnia, quae a filiosam. acquiruntur etiam laboribus 8cindustria sua, quo ad usum fructum acquiri patri. t. cum oportet. 6. iuprisc. in verb. vel laboribus suis ad eum perveniunt. C. de bon. quε Aa a lib.
770쪽
Iib. cte. Ergo de ususfructus laudi p tri acquiritur. Resp. Feuda sunt bona castrensia, quia occasione militiae dantur. Atqui in peculiis castrensibus patri non debetur usus fructus, sed filio tam . pleno jure acquiruntur. I. unic. C. de castrens omn. parat. pectit. Secundo objicitur, quod peculia castrensia non consi stunt in bonis immobilibus. t. si forse. 8. & l. corense. ii. U. de caserens pecvt. Ideoque cum lauda consi stant tantum in bonis immobilibus, c. I. lib. 2. fuI. tit. 23. non possunt dici esse bona castrensia. Resj. In peculio castrensi possunt etiam praedia aliaque bona immobilia computari, quando scilicet filio in bello vel castris agenti, vel contemplatione militiae ea praedia sunt donata. Tunc enim ea bona immobilia hoc modo data filiosam. dicuntur iacensentur castren ita, & proinde in his bonis sicut&in udis occasonis militiae fi concessis, excludetur pater quoad usumfructum. textus est in I. I. C. de caprens pecul. 1nuit. Tertio movetur hoc argumentum non parvi momenti. Fcudum nihil aliud est quam usus fructus quidam rei immobilis. cap. I . insin. in quib. causseud. amitt. lib. a. stud. tit. 13. Sed si usus fructus filiolam. relinquatur, certum est eum patri acquiri. I. ult. C. Drsu fructu. Ergo di laudi commoditas atque usus ructus acquire tur patri. Resp. Procedit hoc argumentum quidem in simplici reproprio usu fructu, qui filiosam. relictus, debetur patri. Verum aliud obtinet in usu fructu laudi, qui non acquiritur patri, sed apud filium manere debet. Idque ex ea ratione colligitur, quia Va saltus propter laudum domino servitia praestare tenetur. Atqui si careat fructibus & proventibus laudi, non poterit commode domi'no servire. Hanc sententiam quod usum fructum bonorum lauda lium pater non lucrifaciat, amplectuntur di defendunt Claus tui DSiseo. & Zasin Φ. pari. tractineud. Vulte jus de stud. e. 4. BOrcholt .c
Minor sine auctoritate curatoris potest de antiquo seu do investire.
MInor antiqui fetidi renovationem sine auctoritate tutoris, cu ratorisve consensu facere potest. Quod probatur per c. l. per quos fiat. inves.cte. ubi indistiniste laurista dicit, quod musitu de veteri seudo etiam a minore geri possit. Ita sentiunt Eorcholt. miract. de sevd. cap. s. num. 4o. Vulte jus defetid. cap. 3. num. 7. Con trariam opinionem tenent Hotom. in d. e. r. per quoi far inves, Duar. de sevd. e. 6. num. 39. SonDee. pari. 6. num. 7.