장음표시 사용
141쪽
Migrabunt; juvat his Spatium ultra quaerere sedes. Nulla igitur Spatium immensum sola occupat. Ergo 3 Nulla immensa potest, nulla infinita vocari. Dant aliis aliae finem accipiuntque vicissim. Sed quae sunt finita loco, finita necesse est Sint etiam numero; quare sub quaque figura Innumeras Atomos consistere posse negandum. 3 S Porro finitas Atomorum dicere formas, Atque ideo classes, queis dant sua nomina imaae , Cogeris. Hinc sequitur conclusam limite certo Materiae summam: Cum non coalescere possit Undique finitis e partibus infinitum. 3zo Sed quoniam Spatii quodcunque relinquis inane, A que infinitum est atque id quod corpore comples, Inde liquet Spatii summam non posse repleri, Ni nova Materiae summa infinita creetur. Quae nunc sparsa natat Vacuo, quis curta brevisque est l3as Ampla videre mihi videor quae dolia vulgo Asservant inter cava fundamenta domorum Teutones, aut cryptis gelidoque in monte recisis Porticibus, veteri sacrata palatia Baccho: In quae si jaceres quantum capit amphora vini, 33o Hospitibus, prol quanta mihi vindemial dicens; Imo quaen tenuis, dicam, si dolia cernas. ET cur, si numero sunt infinita, volebas Semina Materiae Spatium quaecunque pererrant,
Finitis tamen inter se distare figuris l33s Haud equidem ignoro quid ad haec contraria forsan
Invitum te compulerit. Cum nempe videres Non infinitas passim consurgere rerum
142쪽
In mundo species , at finibus esse Coactam Quamque suis, nullamque nova splendescere forma, as Intellexisti, quamvis agnoscere nolles Quid foret, esse aliquid certa quod lege domaret Effusam vim Materiae, frenoque proterVam Luxuriem & rapidos posset compescere motus. Mens erat; at tibi Μens fabrica procul exulat omni rΕrgo Materiae potius resecanda potestas, Ipsaque per certas formarum, sub duce nullo , Distribuenda fuit legiones atque catervas I Ut responderi posset quaerentibus, inter Quadrupedes quare nil grandius est Elephanto 3;O Cur non centimanos Briarei de stirpe Gigantes, Centauros, Scyllas, aut qualis fingitur Argus, Semibovesque viros edit Natura creatrix, Et Satyros; at se generatim secta propagant; Nec surgunt nova monstra, sed omni gente parentum 3 F s Nascuntur similes atque omni tempore foetus Scilicet innumeras Atomos in quaque repostas Classe quidem, at non innumeras occurrere classes. O miserum effugium t Tua si corpuscula per se Consistunt, dominoque carent, ac sponte regunt se, 36o Dic mihi, quae virtus, quae causa potentior ipsa Materia, paucas ad classes illa redegit Semina, quae nobis aeterna, immensaque jactas l. Dic age, nam debes: factique edissere causam, Si potes; in gratis haec omnia ficta fatere. 36s Νempe tuis aptas Naturae gesta repertis, Qui tua Νaturae gestis aptare reperta Debueras: nec te tamen extricas labyrintho.
143쪽
Nam si Atomi sunt innumerae sub quaque figura, Saltem infinitae generis Cujusque creati 3 o Bes fierent; passimque Lupi, passimque Leones, Et pecudes passim, lapides, plantae exorerentur, Atque homines; omnis semper daret omnia tellus:
NeC volucres aer, nec pisces unda teneret.
Quae via nascendi cunctis animantibus una est ,3 s Infinita foret. Nullo de sanguine patrum Imprόvisus adesset equus, bos, ales & anguis; Non sensim vires, non augmen adeptus ab annis, At Vegetus grandisque, & jam perfectus adulto Corpore; seminibus confestim ac sponte Coactis. 38o Nam quae facta semel, fieri cur posse negares Poma sine arboribus, sine terra dc semine finges Amuerent; interdum alieno tempore messis Cresteret; inque mari medio consurgeret arbos. Omni luce novi soles, nova sidera cunetis 38s Noctibus; innumeri diverso crine Cometae Nunc pervulgarent peregrino lumine Coelum, Nunc levitate pari fugerent, oculisque videntum Eriperentur, & immenso haurirentur Inani. Namque infinitis debent Concurrere semper 39o Infinita modis, ullo nec limite sisti; Quando infinitum numero non clauditur ullo. AspICE tesserulas, queis ludicra bella geruntur In tabula, vario quam segmina picta colore Distinguunt. Prima pedites in fronte locati, Regem & Reginam, famulos equitesque tuentur, Nec positae gemino desunt in margine turres: Quisque sua solet ire via, miscentur & intrant
144쪽
Alternis inimicam aciem; fit plurima caedes Hinc atque hinc, donec cedat Rex undique Captus. Interea quoties pugnae variatur imago lQuam diversa etiam, quam multiplici positura, Objicibusque novis pugnantum invertitur ordo, Invertique potesti Non sunt tot in aequore fluctus, Nec tot habent sylvae frondes, aut gramina Campi. Quid, si infinitis ageretur ludus utrinque Τcsserulis ; an summa foret finita modorum φNEc juvat innumeros alibi confingere Mundos In quibus omnigenum scateat sine limite rerum Copia, quae nostro parce Conceditur orbi. Io Nam si revera starent, quos exstruis, orbes,
Qua ratione probas nostratibus esse replendos Corporibus; neC posse novis coalescere formis Tot Concurrentes Atomos, nova semper ut illic
Ac penitus nobis incognita corpora gignant lst Is Namque modi quibus hae partes concrescere possunt, Non tantum multo sunt plures partibus ipsis , Verum insinite plures. Quae nexibus ergo Diversis poterunt diverse corpora gigni, Sunt infinite magis infinita. Quis autem
seto Tantum infinitum tanta Virtute Coercet,
Νe, sibi permissum atque omni variabile casu, Det species aliquando novas, veteresque vicissim Dissingat i Fixa est adeo si norma creandis Corporibus, qualem servat Natura perennem ;fia I Si rerum genera & certa & finita videntur; Esse modum sinemque Atomis frenumque necesse est.
145쪽
NATUR As porro similes non sola figura Principiorum , ut forte putas, at certus eorum Nexus & ad leges quidam status essicit ordo. θ O Quin aliam speciem reserentia prorsus ab iisdem Principiis aliter digestis corpora fient. Ut nive candidior limus, quem Serica regna Finxerunt dudum, quique his jam fingitur oris,
Pistus utraque manu figuli, cedensque moventias Arbitrio, currente rota, dat monstra Deorum omnigenasque feras & Eoi munera ponti: Ex illo nunc forma viri, nunc urceus exit. Qui cibus in nostros facilis convertitur artus, In cane fit canis ; atque leo, si forte leonis Venerit in stomachum. Ros idem gramina campi, Hortorum flores, frumentaque nutrit in arvis. Phocarum veluti rector, quem sabula narrat Multimodis oculos hominum elusisse figuris. Nam villosus aper, durum atque immobile saxum, que Flamma vorax, fluviusque liquens erat, ac serus anguis Mille novas iterum species iterumque daturus, Arcto ni premerent fugitivum vincula nexu: Humanos donec repararet denique Vultus. Unde licet paucae varient elementa figurae , so Res tamen innumeras & qualiacunque creabunt Corpora, non specie tantum, Ceu reris, in una 3 At multas itidem species, quot cudere possunt Innumerabilium nexus, quos esse probavi Prorsum infinitos. Unde infinita videress Et rerum genera, & generis cujusque creata Corpora, si vere sub qualicunque figura Innumeras Atomos totus comprenderet Orbis r
146쪽
Ergo quadrupedes immani maximitate, Aut forma horribiles ; Polyphemos, atque Chimaeras, is Gorgonas, Harpyasque, ac septem faucibus Hydros. E quadris, duplici tantum quae picta colore, Sic incredibilis formarum copia prodit,
Mutatis saepe ordinibus, textuque quadrorum; Unde pavimentis veniat decor atque VenustaS. E Μ U L A Naturae quanto minor inferiorque Mens humana, tamen vi freta laboris & arte, Quam Ratio solers parit, experientia firmat, Mixturis elementorum, quae paucula novit,
Spe lucri proprios nova corpora finxit in usus, Do Et species, quibus abstinuit Natura, creatis Addidit; igne coquens, unguenta & pharmaca seest, Granaque sulphurea, & vitrum, urentesque Iapillas ;Insitione dedit priscis nova germina truncis pJussit & ignotos animalia prodere foetus, 67s Robustumque genus mulos invexit in Orbem.
Et tuus ille opifex Mundi, rerum unicus auctor, omniparens casus fundo tam divite pollens, Non facit haec l Brevis huic virtus, aut curta supelIex. Esse Atomis fines igitur frenumque necesie est. 8O Verum, quod per se est, tanum finesque recusat: Ergo stare suis non possunt viribus unquam, Et causam agnoscunt Atomi, Numenque supremum. Hic Deus, hic certe est, laustraque, Epicure, reclamas.
NUNC igitur spatio immenso finita vagari 18s Si dederis, nullo coalescent semina nexu. Nempe mari magno si longe dissita venti G tu;
147쪽
Navigia impellent aliquot rectoris egena, Nunquid fortuna tandem fore Credis, ut usquam In classem coeant, & consociata ferantur styo Fluetibus Oceani, quantos tegit orbita solis, Quantum & transversus Mundi protenditur axis tDisgregat in Vacuo certe distantia major Finitas Atomos : per inania magna solutae Convenient nunquam ; spatia infinita vagando Non tranare nisi infinito tempore possunt. Prol Quam operis disjecta tui male membra cohaerent A T s Materiam claudunt circumundique fines, Illam ultra, quaeris, quo sit ventura sagitta Quam bonus arcitenens valido Contorserit arcu QO Ex errore tuo dubium tibi nascitur illud. Ultra Materiem nihil est; mittes ne sagittam In nihilum Nihilo non est locus r ergo resistet. Nec poterit telum vetitos erumpere fines, Et vires frustra effusas mirabitur arcus. Ios Nec sine corporibus locus est, nec mobile quidquam Absque loco: Spatium si landitus omne revellas, Mors erit haec motus; alisque repente recisis Missile, jam nullo in directum tramite abibit Injussum per iter raptantibus aetheris undis.
sio AETERNAs finxisse Atomos totius ut orbis Principium foret absque Deo, nusquamve creatum, Atque infinitas, quod utrumque probata refellunt, Haud satis est visum implacato Numinis hosti:
Verum immortales etiam assirmare necessum
s i s Huic spit i ut cunctis etsi non dotibus, aevo,
148쪽
Mentiri Numen saltem, ac supplere Valerent. Et quia corporibus mors est , elementa resolvi Cum coepere, suos ac tandem mmpere neXus, Idcirco nullis compactas ex elementis,sao Verum perfecta pollentes simplicitate, Ac solidas Atomos, minimasque & vulnere nullo Dividuas fecit ; ne morti occumbere possent. NUNC, individuas igitur non esse, probandum. Res acta est: etenim variis exstare figuris Sas Dixisti: possunt sine partibus esse figurae 'Fac tibi quadratas, teretes , triquetrasve, licebit;
Plurimus extremas exasperet angulus Oras δSint aliae cuneis similes, aliaeque cylindris; Spirales aliis flexus, vel acumina fingas; SIO Permultis hamus , mucro, Vel adunca proboscis, Cornua, Vel dentes , rami, perplexaque fila Promineant; quasdam speculo magis essice planas: Denique ad arbitrium forma, prout est opus, ormi Ut possint haerere modo, facilique Coire 13 s Congressu: da quosque sinus, da quasi ibet ansas, Tu pater, ac figulus : tandem necte, assue, texe ς Sed mihi ne minimas, sic ut minus esse queat nil, Neve haud compositas, immortalesque prosecto Dixeris , ut pote quae non constent partibus ullis ;Et cum principiis careant ipsissima rerum Principia, haud unquam in res ullas posse resolvi. Nam circumcidi possunt, fierique minora, Atque in perpetuum frangi, quaecunque figuris Praedita sunt. Ita quadratis mutare rotundas FS Caedendo promtum est; iterum quadrata rotundis.
149쪽
Quamque diu superest hamus, vel mucro, vel uncus, Vel quaecunque potest Atomum signare figura, Semper ibi superest aliquid quod radere possis Aur illis igitur formam concedere nullam S SQ Cogeris , atque ansas abradere landitus omnes; Iamque adeo nullius erunt primordia molis :Aut si vis illas aliqua irretire catena, Quo melius possint nexus sociare maritos; Iam tibi principiis Atomi, ceu caetera Constent Is Corpora. Nec dicas quid primum in rebus inesse Perpetuum, simplex, solidum, immortale, necessiim, Corporeumque simul: quoniam non amplius ista Conciliare potes; tibi nec jam impune licebit Dividuas Atomis auferre ac reddere parteS. 56O Quis etiam, ut velles omni spoliare figura Quae tibi Naturae corpuscula prima Videntur ;Discrepat id quanquam Vero placitisque repugnat; Ne spoliata quidem, penitus sine partibus essent. Namque ubi nectuntur ponamus talia necti Totane cum sociis conjungi dixeris i An non ' Si tota; est igitur penetrabile Corpus, dc unum Ex duplici siet semper, nec miIle decemUe Millia vel minimam poterunt extollere molem , Totaque Materies Atomum redigetur in unam rue o Quo quid ineptius est ' At si non tota cohaerent; Ergo per partem. Sic nunquam est partibus orba Materies. Ab ea partes si demseris, aufers Naturam, & nihilo reddis: nil possidet unum
Et simplex ; menti laudem hanc permittit habendam:
150쪽
T s Ipsa sed extensa est; atque hujus particula omnis, Ut pars totius, in partes ita sectile Totum est. TREs itaque annectas, ut fundamenta futuri Corporis, in medio positam simul utraque tanget; Altera sed laevum tanget latus, alteri dextrum. 38o Adjicias aliam subtusque superque, videbis Quatuor in media partes. Nunc ante retroque Des alias, iterum mediam quae tangere possint, Sex numeras. Restant spatia interjecta, novisque Seminibus possunt impleri, quae simul istam, 38 s Diversa at facie, tangent: tot partibus ergo Haec Atomus constat, quot habet circumundique parvas
Ac sibi contiguas Atomos ; & partibus illis
Omnibus est etiam centrum commune, quod ipsum Particulas alias complectitur, atque ita semper; I9o Ut nequeas unquam finem reperire secandi. Quem si invenisses, extrema secutus, haberes Rem non extensam, sine centro & partibus; hoc est, Materiem, quae Μateries non amplius esset. Quod si tam parva terrentur imagine sensus,
I9S Nec fugitiva sequi conspectu segmina possunt, Aspice quam late se parvula ductilis auri Lamina protendat, repetito saepius ictur Flammante e stipula quain immensa volumina sumi Exsurgant, densa & subtexant caerula nocte uecoo Quam levis inficiat quantos tinctura liquores; Quam tenui demum inflammati sulphuris aura Ingratus vinis odor & sapor inditus adsit. Multa quidem, sed crassa tibi corpuscula sensum Quae seriunt; quot non seriam vix credere possis: