장음표시 사용
111쪽
Hac perfusa, simul magis ac magis undique fluxa Corpora redduntur, flectique & cedere promta; Cum levibus primum fuerint exercita plagis. 'Illinc mobilitas in partibus. Ast ubi mersum 6 o Quodlibet in fluido corpus transfertur ab una Sede aliam versus, simul hanc ut deserit, illam Occupat; & puncto sit utrumque in temporis uno. ΒΕΜ res dum pellit, quaeris quo pulsa recedat: Huc ubi erant aliae quas expulit ipsa vicissim: 67s Hae quoque propulsant alias, istaeque recedunt Huc ubi erat pellens, aut illi proxima. Qualis
Dum stabilem circum rota fervida volvitur axem,
Trochlea seu fluxos effundit stridula funes, Pars partem sequitur Vacuo sine; nec prior ulla est, 68o Quam non posterior junctim premat, inque sequatur. Non alia est liquidis ratio, seriesque movendis. Nam licet haud ea sit constantia partibus, atque Intestina quies, duro quae corpore perstat ;Nulla tamen sine finitima tangente profecto est 68ue Aut hac, aut illa, qua praetereunte teratur.
Nec cessant in perpetuo Contagia motu.
Principiis quippe in solido situs unus & idem
Permanet; in fluido mutabilis & vagus errat: Haec genera inter se haud alio discrimine pugnant. 69o A f pr C Ε, ut erecto stet lympha inclusa Canali, Quam subtus retinent postes. Si quando reclusis Laxetur valvis, subito fluit acta suopte
Pondere praecipitans. At non erumpit ab imo,
in delapsa simul tantum decrescat ab alto
112쪽
Vertice, descendatque humentis massa cylindri. Aeris huic autem propius conjuncta Columna, Quam sibi cedentem proporro sublevat humor, Tollitur ascendens juxta, seque ipsa relietiam Deprimit in Spatium, quo decidit unda residens Oo Non intermissis contactu : seque vicissim Et latices infra supplent. & desuper aurata Sic pulso semper Iocus est, Spatiumque liquori. Quo se se, prisca ejectus statione, receptet. Nec momentum horae est, quo non sit tota relicti os Area plena loci: quia non succedere Cessant Contiguae partes, quas corpus mobile trudit. Hoc pacto baculum si propulsaveris una Parte movens, ibit simili pars altera gressu. Haud aliter fimis longe porrectus , ab uno IIo Si capite excutitur, paulatim subsilit omnis, Et flexu curvos imitatur mobilis angues. Contortusque chalybs jugi vertigine thecam Exagitat; duplici suspensam cardine Cogit Circumagi preta latere intus, & omnia junctim . I s Instrumenta movet; quia stricte cuncta cohaerent et
Unde fit impulsus nunquam discissa propago. Jam quae de toto liquidorum corpore dixi, Haec de principiis liquidorum intellige & ipsis. NOVI equidem, quicunque volunt in verba magistri ao Nam jurant) primas per se consistere partes Materiae solidas, immortalisque figurae, Et tamen absimiles, velut ipse Lucretius, illos Nec solidi motum in fiuido, nec particularum
113쪽
Inter se fluidi, quamvis tenuissima quaeque I*S Ponatur, quovis animi comprendere nisu ;Νi Vacuum fingant. Namque omnia Corpora condunt Τalibus ex Atomis, quae, dum in diversa vagantur, Destitui Spatio nequeant ; semperque necesse est, Ut variae linquant varia intervalla figurae, 73o Corpus ubi nullum est, aiunt. Quod linquitur erg Et vacat, hoc nihilum dici, Spatiumve, locumve Non reseri; satis est linqui, penitusque vacare. HAUD mirum, e salso si plurima falsa sequantur. Sed, quod Materiae naturam hanc, sive figuras Ti i Attinet in quo uno totum fundatur Inane Id non rejicio tantum, ingentique dolosi Commentum assimo; faciam, convictiis ut ipse Bejicias : ubi nempe Atomos, & corporis Ortum Exsequar. In terea, quid sit purissimus aether, εο Quoque modo partes liquidorum interfluat, audi Hujus particulae non simplicitate rigentes AEtern , non duritie, velut ante putabas, Unius aut formae semper molisque tenaces ;At levitate sua, motiisque labore perennis es Dividuae, stano faciles. iterumque Coire, Et quocunque loco quamcunque capessere sormam Non ullo quamvis interpungantur Inani, Usque valent omnes penetrando implere lacunas a
Quin inu impediunt ne po t esse lacunae.1is s. κυ globulos una si quis congessit eburnos,
Femina triticea, aut chalybis ramenta Vel aeris,
videt loca passim tenuia, quo non
114쪽
Est rigidis aditus; verum facile influet omnis Injectus liquor, atque sinus penetrabit hiantes. Iss A st horum angeliis non se in lauaret acutis, Si formam globuli servarent prima liquoris Semina; sed jaculi sese in pungentis acumen
Producunt, modulos & componuntur ad omnes:
Flexibilis quasi cera cavo compressa sigillo. Ico Sic ubi Graiugenum vestigia docta secuti
Sculptores altis excudunt aenea signa
Porticibus, simulacra sistent essingere primum In gypso, ceraque linunt; hinc tota madentis Argillae massa tumulant; sparsimque relicto 6s Tramite persundunt liquefacti fonte metalli: Cera fluit; sequitur fugientem torridus humor*Et frontem Alcidae, nervosaque membra capessit. ERGO vices Vacui peragit subtilis abunde Materies; quae dum spatiis se accommodat aequis ITO Aspera particularum inter, facilique recessu Pulsanti minus obstat, idem est ac si nihil obstet Quidquid enim minimum est, nihili tandem instar haberi Illapsis adeo saxis licet unda resistat, Attamen illa cadunt; quoniam minus unda resistit, III Quam premitur. Sic cedit aquis labentibus aer, Quas paulum repulit. Sic nunquam praepedit aether Aera, quin deorsum tendat, ventisque seratur. A et si totum, inquis, plenum est & Inane negaturi. In cubico pede Materiae subtilis erit vis 8o Non minor obsistens fodienti sive secanti,
Omnis Materies propria nam mode resistit
115쪽
In pede quam cubico lapidis, plumbive, vel auH. Falleris, o Quinti: neque enim, quod forte putabas
Per vim Materiae propriam memorata resistunt;
8ue Sed per contextum, qui partes jungit in illis.
Materies, ut iners, haud per se motibus obstat rTantum ex astrictu & vinclis plexuque tenaci, Aut contra posito motu in diversa serente. Nimirum vim vi potis est opponere nullam: νψ Motibus apta quidem sumendis, apta quieti; Sed noc spopve pexens molium, nec sponte quietem. PER v I A sint igitur quod quaedam corpora, vel non, Quod suffurentur motum, sensimque retardent, Aut cito restinguant absorptum, ac denique tollant,vs Hoc elementorum non vis, non summa, sed unus Essicit ille modus, quo sunt elementa soluta, Vel connexa simul; quti sunt abrasa, vel hirta
Est in aqu3 plus materiae quam in corpore ligni ;At digito penetrabis aquam, non ligna: Metallis spo Est aditus facilis, quando sunt igne liquata. Demonstrat pondus propriae quamlun insit in illis
Materiae: sic Mercurio subtilior aer, Aeriis aether longe subtilior auris; Nec moles constans elementorum aethere in ipso Cujus particulae magis ac magis attenuantur. Hoc unum teneas animo, passim esse liquorea Immersos aliis alios, unaque fluentes ;Atque alios aliis textos subtilius; dc qui Prae cunctis longe tenuissimus esse videtur, Posse iterum minimo causae advenientis abietu Comminui magis atque magis, semperque resolvi
116쪽
PLENU Μ igitur motus rapidos aliquando morari Et variare potest, & detorquere refractos, Dividere, inque aliam ex alia transiundere partem, 8 Non penitus prohibere: imo per Corpora servat, Et regit, ut socio Coalescant plurima nexu; Quod puro in Vacuo nunquam sperare liceret. Corporum enim partes medium per Inane solutae Nescirent servare sidem, jamque agmine rupto
Sao Diversae hac illac fugient, & in ordia prima
Dilabentur, uti pulvis projectus in auras. Nam nisi corporibus stipentur Corpora, eorum Partibus haud teneant nexas sua vincula partes, Singula laxa fluant. Quod sint plena omnia, rebus Fas Hinc sua durities : dura quae mole cohaerent, Undique, ceu pleno Mundi Cratere, premuntur. Hoc adeo certis promtum est deprendere signis.
Dimidios pulchre levati marmoris orbes Si lapsu opposito, ne furtim interfluat aer, 33o Apte inter se se jungas ,.jam nulla virum Vis Diverso poterit junctos divestere nisur
Hos etenim presu valido densata Coercet Materies, firmisque tenet complexa catenis.
Hinc quoque dissicili discinditur unda natatu,s3 3 Atque obluctantes vix vi propulsa lacertos
Certatim reprimit, pectusque fatigat anhelum, Et, quasi discidium metuens, findentibus obstat Vimineam pariter virgam si sorte coruscas, 'Illam incurvari modo lentarique videbis,sto Tum strident aurae tenues, tum sibilat aer; Unde repulsari pleno liquet aere virgam. ic etiam, tonitru nubes quatiente fragosas , '
117쪽
Praevertit fulgur strepitum; quia pervolat ignis
ocior, aeriae sed nostris auribus undae 8Ψs Tardos important loca per Conserta sonores.
DENIQUE cur se se parvo clinamine flectit. Quae venit aetherias a sidere missa per auras Lux oculis, etsi, quantum in se est, recta seratur Nempe abrumpit iter, radiosque intrata restingit 8sO Quae medio coelum terrasque interluit aestu Materies diversa, magisque mimisque resistens ;Ac lucem exiguis amisactibus ire parumper Detortam cogit: sed non detorta meatus Per vacuos, nihil est ubi quod detorqueat, iret. Quippe moras nectimi, quamvis liquentia, passim Corpora, Circuitum propter quo mutua se se Excipiunt, sedes & commutare jubentur: Quod non accideret, si quovis impete Dactus. Et qua percutitur liquor, illa parte. dehiscens, 86o objicibusque vacans, venas aperiret inanes.
Ergo stant pleno, sunt quanquam libera, Mundo
Corpora; quae laxe in vacuo si sparsa natarent Dimerent passim; nec certo foedere possent Accipere, acceptosque aliis transinistere motus. PROPTEREA miror tam docto, tamque sagaci Neutono Vacuum placuisse, ut motibus aptum Sidereis. tenim, dum certos atque perenneSAstrorum cursus, cum vi obsistente fluenti Conciliare nequit, discordantesque Planetis 1 o Ducere transversim per conica segmina curae
Communi ingenitae gravitatis lege Cometas,
118쪽
Nil reperit melius, quam si tollatur ab omni A there materies agitanda; globique serantur Attractia vario rapti per Inania. Dicam II Tanti pace viri, quo non solertior alter
Naturam rerum ad leges componere motus,
Ac Mundi partes justa perpendere libra, Et radium solis transverso prismate fractum Septem in primigenos permansurosque colores 88Q Solvere ; qui potuit Spatium sibi fingere vanum, Quod nihil est, multisque prius nihil esse probatum est
Qua ratione valent in eo densissima volvi, Et servare suam volvendo Corpora molem Attractus mitto varios, dc pondera nullis Exponenda modis, nisi motus vera propago Contactu fiat, pulsumque a Corpore Corpus Tendat eb semper, quo vis direxerit illud: Quippe suus deinceps erit his locus. Attamen urget Me studium Veri: metuo , ne surculus ille Leti seri erroris, Gassendo nuper amatus, Defensore novo speret se posse tueri; Atque hominis magni fama titulisque resurgat. Huic ergo liceat physicas opponere causas. CoNsTAT enim corpus quodcunque movetur in Orbem, Aufugere a motus centro , sibi cum nihil obstat; Molirique fugam assidue, si sorth quid obstet. Coelestes igitur sphaerae, clun semper in orbem Et proprio super axe, & circum immobile centrum Volvantur, Vacuo si currant undique cinctae,poo Scilicet astatione procul, rectaque recedent, cen ri immemores dc cursu ante peracti.
119쪽
Ceu valida emissus landa lapis exit in auras, Et metam assequitur subito, & praevertitur Euros et Fortior a gyro est illi, & directior ictus :At lapis erumpat, distento fune per orbem Ut primum actus erit, si non retinacula fundae Praepediant. Ergo fugient vaga sidera, vasti Perque vias Nihili faciles, per aperta locorum,
Impete servato, penetrabunt futile regnum ;s Io Donec in objectam, quae motus sorte retundat, Materiem inciderint, aut tangant moenia Mundi.
PRAETEREA cuiusque brevi resoluta peribit Massa globi: quoniam partes hinc inde rotatu Disjiciet late sparsas per Inane quietum 93s Ut rota curriculo collectas vibrat arenas. In tenues Atomos primum Atmosphaerion ibit; Inde superficies; dehinc interiora sequentur. In subjecta sibi radios male prodigus astra Disperget nunquam redituros Delius ignis. pao Corporibus densis gravitas quoque nulla futura est. Quin levitatis erunt majoris, & ocius ibunt A centro: si quidem plus, quam rarissima, motus Accipient. Qui posse trahi per centripetam vim Bespondebit, eum quae sit vis illa rogabo. sias Namque manus fundam exagitans, hoc missile saxum Centripeta non vi, sed funda continet ipsa Pulsantes equidem vires intelligo, nusquam
Occultas magicisque pares, tantumque Valentes, Ut non centrifugae possint obsistere contra, 93o Sed gravitas etiam crescat, dum Corpora centro. Accedunt propius. Videor mihi cernere terra
120쪽
Emergens, quidquid caliginis ac tenebrarum Pellaei Juvenis doctor conjecerat olim In Physicae studium; solitus dare nomina rebus 93 I Pro causis, unoque secans problemata verbo.
V Is ea, quae centro promanans corpora cogit Ad centrum, ac toto circum distunditur orbe, Aut nihil est, aut Μateriem toto orbe requirit Distulam, qua vis a centro ad Corpora tendat. 9w Sphaerarum centris igitur nunc praefice mentes, Quae cum centrifugis decertent viribus, imo Victrices propriis circumundique corpora frenis Contineant, retrahant fugitiva, elapsa reducant, Ellipsesque creent, non veros motibus orbes ;s Atque ideo , quoties tentat describere Corpus Tangentem quoniam perimetri linea curva
Ex infinite parvis tangentibus extat Imaumeris toties restringant atque recurvent, Interdum laxare velint, aC Iora remittant.
yso Ceu puer intextam chartis & vimine lento Alitis effgiem credit levioribus auris Fune regens: aut in triviis multiplice filo Ludicrorum hominum jocularia membra moventur. SI Μ P LI C E nec silo Neutoni fabula pendet,s Is Texentis varias vario pro tempore leges: Hoc vel tota potest uno convicta refelli. Nam si Materiae venis Attractus inhaeret, 'Ac sine pernicie nequit interituque revelli: Vis ea per cunctas fluit undique praedita partes