장음표시 사용
131쪽
Prostratum, nitido radiantes rore lapillos Mirari, ac tremulo labentes murmure lymphas, Et flores quos nutrit aquarum lacteus humor, is Ac bibulo semper viridantem cespite ripam :Fontem ipsum indagare juvat, penitusque latentes Bimari venas laticumque exordia prima. Quorsum igitur nos Corporibus circumundique septi
Materiae decus ac formam externumque nitorem po Miramur tantum, summoque in cortice rerum 'Ludimus Internam cur non penetramus in aedem
Naturae, atque adytis immitti poscimus ipsis lmam pulchrum est in principiis, in origine rerum Defixisse oculos dc nobile mentis acumen l*3 Pervolat huc Sapiens ; nugae sunt caetera Vulgi Hinc nullus digno Vates extollere versia Pythagorae magni poterit, magnique Platonis Illustres animas : ingens quibus institit ardor, Se primum, ainitoremque sui & primordia cuncta δ* Quaerere contemplando. Hos non tenuere paterni Deliciae moresque soli, quin protinus omnemi A gyptum lx Syrii lustrarent littora ponti γIncoluit primum quas alma Scientia sedes rAtque viros ibi consulerent sapientipotentesii Longaevosque, dc doctrinae monumenta vetustae a Civibus ut tandem non vellera murice tincta, Non aurum aut gemmas, ast aurea dicta serentes, Ditarem pytriam nova per commercia Veri. HOC animo, Quinti, Naturam invisere tecum M Dulce mihi: dulce est altos intrare recessus,
It praeferre facem, dc gressus sirmare labantes.
132쪽
Ne te, quaeso, viae capiant mala taedia longae. Sunt rigidi, fateor, trito sine tramite montes, Sunt durae cautes, ac spinis horrida passim
s Virgulta, & fossae juga per salebrosa prolandae rMacte animo tamen interea dum alludere Conor, Defessamque tibi rerum asperitate molesta, Non injucundo solari carmine mentem. Haud secus in sylvis, ac frondes inter opacasso Ingenitum carmen modulatur muscus ales, Dum fovet implumes laetus placidissima conjuge Nam ramo nunc ille sedens, nunc praepete penna Huc illuc circumvolitans, noctesque diesque Invigilat custos; liquida tum voce Canorus
3 s Personat omne nemus : molli haec abscondita nido Suaves aure bibit numeros, oblita laboris ;Et vix assiduae sentit fastidia curae. NUNC superest Atomos ut perspiciamus in ipsas Altera nam sectae basis est. An firmior haec sit, Cognosces: vix crediderim, quia non sibi constat Ipse parens Atomorum; & tanquam erroris amore Ebrius, interdum proprio se confodit ense. P RiΜuΜ infinitas, infinitoque natantes In Nihilo posuit. Nimirum utrumque volebat 6s bEterno e solio pellendi Numinis audax Conatus. Nam si per se se, ac semper ab aevo
Stant omnes, numero quis eas includere Certo,
Utque tot, haud plures essent decernere quivit 'Tum si, ut progenerent aliquid, temerarius illis
ρ Accidere occursus debet, quo plurima, casu
133쪽
Conciliante, cohors glomeretur corpus in unum ἴInfinita foret sparsae nisi materiae vis, Fortunae credenda joco, & concrescere promta, Baro vel nunquam potuissent corpora gigni. II Quinimo si magnum adeo superesset Inane, Undique diffugerent, ac per deserta locorum Usque vagarentur Naturae elementa; nec esset, Cogere qui tandem ac dispersa reducere posset. Sic Spatium immensum Minima infinita poposcit 8O Nec tamen hic aliqua sine libertate locari Fas erat, ut quodam possent Coalescere motu.
Nam si densa nimis, nimis dc stipata fuissent, Non aliunde impulsa quidem & motoris egena, Torpebant, somnoque gravi infecunda jacebant. 8s Unde soluta eadem simul atque frequentia fingi Par suit, & proprio gravitatis percita nisu,
Quando hic prae cunctis ultroneus esse videtur. INGENI os A quidem haec ; verum ratione saga Si fiterint excussa, ruunt fundamine nullo. 9O Ac veluti scenis agitur dum fabula nostris, Ludificant oculos spectacula Vana tuentes, Et mentitarum capiunt dulcedine rerum: Ut modo porticibus longis simulacra Deorum
Aurea marmoreas inter mirere Columnas ;9s Et modo praecelsas turres, arcusque superbos; Aut classem in portu ventis dare vela parantem , Exstantesque mari scopulos , incurvaque longe Littora fluctifrago pelagi spumantia rore; Nunc impendentes sylvarum cautibus umbras;
Inde vorax Erebi barathrum, & Plutonia regna,
134쪽
Hinc placidum nemus Elysi sedesque beatas: At pulchrum aspicias postica parte theatrum, Nil praeter telasque leves leviterque perunctas Cernis, & avulso ruit omnis machina clavo. Sic introspeetum fallacis dogma Epicuri Concidet, inque suum evanescens ibit Inanc;
Quando nec innumeras, nec progenitore carentes, Non individuas, immortalesve, nec ultro Labentes Atomos, nec eo concrescere motu
O Quo dicuntur agi, mox ipse fatebere victus. P R O TIN U s in mentem revoces quod dicere nuper Me memini, cum de Vacuo lis orta vigeret; Bem prorsus nullam per se constare potesse, Quae simul liaud esset genere omni praedita dotum. Deficiente aliqua, rem cernimus esse creatam;
Et majorem illi causam praecellere. Quidquid Ex alio non cst, nequit ullo limite claudi. Et cur, quod per se est, non dotibus amuel illis Caetera quas habeant queis per se stare negatum est liao Dii vestri, quos in latebras Epicurus adegit,
Ut mollem ducant secura per otia vitam, Dii vestri, quos fortuito corpuscula nexu Compegere, velut tibi res compingitur omnis, Per se se non sunt; latices attamen illicras Sternum vivunt, ac laeta pace fruuntur:
Et felix . Atomus quae per se est, esse nequibit 'Multa valent homines membrorum robore partim ,
Et partim ingenio ; per se non esse fateris: Si per se est Αtomus, cur ipsi nulla potestas lo Te malo naturam rerum docuere magistri.
135쪽
Quae tenet aeternum propriis a viribus aevum , Atque est idcirco, quia per se debuit esse, Et non esse nequit; res illa, utcunque vocetUr, In se habeat totum esse, ac toriam posse, necesse est. 33 s Numen habes, Numen tibi nescius adstruis ipse. Cur Epicurus enim numero docet innumerali Ese Atomos ' Quia ponit eas auctore carentes. At si auctore carent, cur illas non quoque dixit Ut numero, sic mente, ac viribus infinitas Isto Cur non esse Deos voluit Nam nomine tanto Dignior est: Atomus, quae per se stare putatur, Quam Divi ex Atomis temere incurrentibus Orti. . Hanc tamen invalidam facit δc Rationis egentem
Hos ratione animi donat, vitaque beata. Naturae nihil aeternae Concedit avarus,
Omnia fortuitae. Quam sint haec ditana, sentis TANDEM igitur falsi vestigia blanda secutum Ductoris te poeniteat, dulcissimo Quinti.
Divinos pudeat tam parvis rebus honores Iso Decrevisse. Leves micas , tenuissima segnis Materiae ramenta, meri ludibria Casus , Per se naturamque suam constare putabas l. At certe quidquid per se est, sic esse necessum est, Ut cum percipitur, simul ipsum eluceat esse ;δἴs Et, si ponatur penitus non esse , repugnet. Haec Atomis tribui nequeunt. Vis, ordine dicam 'Scilicet haec Atonius, quae nunc mihi jungitur, esse Ut sine me poterat, poteram sic esse sine illa. Eternum in Vacuo potuit disjuncta vagari,16O Sternum poterit. Cum ergo sit inutilis Orbi,
136쪽
Ponamus non esse: ruent num caetera rerum 'Nequaquam. Non hanc igitur perstare necessiim est; Illiusque loco, satis est si perstet Inane. Unius hinc Atomi ratio non postulat, ut sit. 16s Quod si unam e rerum natura expungere possim Expungam geminas, expungam quatuor, omnes Denique. Namque omnes nihil excellentius in se, Naturam quod spectat, habent, quam parvula quidquid Ac simplex Atomus revera possidet omnis. 7O Nulla igitur per se, si per se non fuit una. ΙΜΜENfUΜ qui praeterea sibi fingit Inane, Rem quasi perpetuam, Certe ut rem cogitet, ipsi Nil atomis opus est: intelligit esse reapse Magnum aliquid, quod Μateria secernit ab omni. ITI Materiae molem totam esse sua vi Non modo non vincit, fieri sed posse fatetur Ut nil Materiae sit funditus omne per aevum. Olli Materies est adventitia Mundo. Quare igitur per se, quare infinita putatur la8o Sed faciam, ut verum noscas; utcunque Lucreti Obstrepat, & contra decantet garrula Siren.
ΙNNUΜERAs vis esse Atomos, sed maius Inane 'Innumeris Αtomis. Quanam Compingitur arte
Infinitum illud male parcum, & parte recisum, , 8s Quod jam stare nequit, quoniam pede claudicat uno Nempe infinitum infinito posse putasti Esse minus I Nonne hoc ipso, quod crescere possit, Μancum ac finitum est ' Quod majus, nonne minoriumper limes erit ' Porro non aequat Inane
137쪽
.19O Materies, quia non explet; sed libera sertur Per medium, vacuos dc passim linquit hiatus ;Major, si nullum superesset Inane, futura. Quapropter quemcunque locum deprendis inanem, Illic Materiae sinem simul este fateris. Nam si pertendam infinitas aequoris undas, 'Littoratu digito monstraras ubi desinit aequor, Me subito falsi convinces: haud secus dc te
Convincam, ostendens vacuum sine Corpore purum.
Aspice ut ambo sibi noceant obstentque vicistim,aoo Quae tu fraterno nexu conjuncta putabas ;Et mediam regni partem infinita gemella
Subripiant, lacerentque immani vulnere totum. Elige ; nam rcgno alteriitrum decedat, oportet.
Sed caveas; quia Materiem si tollere mavis,aos In nihilum jam cuncta ruent; si tollis Inane, Non est, Materia ut possit stipata moveri. QUID Vetat, objicies, ne sursum linea duplex
Ducatur sine fine quidem, tamen una prolando Exeat a centro Telluris, & altera tantum a1o A facie i Tunc sunt expertes limitis ambae, Nec tamen aequales. Vanos imitare Sophistas,
O Quinti l Geminas habet utraque linea partes :Hac sunt aequales, qua sunt sine limite; sed qua Ponis inaequales, finitas esse fateris: ais Limes enim est illis , ubi primum exordia sumunt. At tua Matcries nusquam est sine limite, quando Mergitur in Vacuo quod ab omni parte redundat. ERGO dormi at praeclari dogmatis auctor,
138쪽
Innumeras cum vult Atomos, quibus addere possemaao Vel plures; nondum ut penitus repleatur Inane. Nam locus est cunctis. Fingamus millia centum Adjungi: num propterea complebitur ' Esset Finitum, posset si centum millibus olim Compleri. Porro non tantum haec millia fas est aa J Adjungi, verum bis, ter, quater, amplius, imo Miltia mille modis iterum repetita. Profecto ti Crassior esse potest globus hic Telluris & Undae, Quam nunc est; paulo fieri quoque densior Aer ;Partibus & cunctis Vacui succedere Corpus δα3o Nil etenim prohibet, quod nunc sit inane repleri.
Ergo Materiae tumefactam crescere molem, Perque novas Atomos augeri posse latendum.
Crescere si possit, nunc finitam esse necesse est. lf A UG E RI ut poterit, poterit quoque, sospite Mundo 23 s Imminui: demtis siquidem succedere Inane Corporibus promtum est; Vacuumque ut Corpora supplent, Sic Vacuum, nulla jactura, corpora supplet.
Nunc porro demas Atomorum, nam licet, unam ;En, quam iactabas immensam, summa repente O Fit minor: at centum si demseris; ecce minorem Semper habes. Immensum ergo majusve minusve Este potest, quam nunc revera est. Perge, Poeta ,
Quid stas ' AEternum pariter dic posse putari
Longius aut brevius. Risum teneatis, amicit Confutare pudet, liquido quae falsa videntur. Partibus adjectis veluti res Crescere nunquam Insnita potest, nequit & decrescere demtis.
139쪽
PRAETEREA Cum quaeque Atomus finita sit in se, Quotquot erunt, vel si plures quam intelligis, essent,aso Haud unquam in numerum poterunt coalescere tantum, Qui non descriptos habeat circum undique fines. Nempe sat est numeri primordia ducere ab uno. Namque haec dividuis natura est insita rebus, Ut quae principium, fincin quoque norit: utraque ass Parte nihil: renim haec extrema; firgaque perenni Exit in hoc tandem, quidquid promanat ab illo. Quare infiniti finitas dicere partes Quae stent una omnes , numerumque suapte putari Natura plenum, qui non augescere possit,a6o Absurdum est. Ver enim quiddam potes addere summae; Atque ita limes erat: vel non potes addere quidquam; Exhausta est igitur numeri & praeclusa potestas :Unde infinitus simul ac sinitus habetur: Quod pugnans recta procul a Batione recedit. α6ue Quidquid habet numerum, per se innumerabile non est. Quidquid & extensum est, mensuram admittat oportet. Qv o D si autem numeros vulgo sne sine patentes Dicimus, idcirco quia possunt Crescere semper, Nilque vetat summae superaddi cuilibet unum; aTo Observa numeros, ut fusius anth probavi, Re nihil esse quidem, mera sed phantasmata rerum, Solius ingenii scelus prolemque caducam. Scilicet hoc ipso quod positamus addere summae, Summam infinitam re ipsa nullam esse fatendum est.
a s Ergo cum liqueat, quidquid numeratur, id osse
Finitum, & partes numerari posse minutas , Quartim conflatur denso e glomeramine totum;
140쪽
uinc sequitur, quidquid multis coalescere ponas Partibus aggestis & consistentibus una ,α8o Haud infinitum posse, immensumve putari: Atque ita Materiae summam, quae in semina parva Dividitur, Certos intra consistere fines rQuodque infinitum est, unum simul esse reapse a iCui nullae partes adimi aut accedere possint. z8S CERTE Mater es, quocunque extensa patescat, Infinita nequit, si non immensa, putari.
Porro Materies nequaquam immensa videtur
Hoc ipso quod si vari s a flecta figuris,
Atque ἱn multigenas classes, te auctore, tributa. z9O Hoc etiam, Quinti, tua per documenta probabo. Qui spatium putat immensum, Velut ante docebas, Haec immensa vocet, spatium quibus omne tenetur ;Ut vocat aeternum, quod nullo tempore non est.
pars etenim Spatii quaecunque relicta supersit, Res ibi deficiens non est immensa profecto. Multimodis igitur cum sit distincta figuris , Atque ideo in multas Atomorum summa cohortes Sit divisa, tuo praeceptorisque Poetae Iudicio, quaecumque cohors immensa putetur, 3 Hac opus est una Spatium simul omne repleri. Terminus est illi, quod non penetratur ab ipsa. Porro, dic sodes , gens infinita cuborum 'Αn toto, quantum est, Spatio protenditur una tHaud certe : siquidem globulis jam non locus esset, 3 os Nec spiris, triquetris, rhombjs, mucronibus, hamis.