AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

s Subtili nimium quia sunt haec praedita filo. A D perpendiculum si linea recta jacenti

Inciderit, puncto resupinam figet in uno. Si cadet oblique, paulo teget amplius illam ;Nec punctis tanget, licet inclinata, duobus, fio Pthisve minusve tamen, clivo prout illa minore Vel majore cubat. Sic plusve minusve gradatim Tactile sit punctum, prout angulus inde remansit obtusus vel acutus. Item si jungimus ambas, Sic tamen ut puncto siet altera longior uno , 6 IF Nec magis exsuperet dextra quam parte sinistra, En tibi dimidias Atomos queis linea major Prominet. Hoc etiam te Pyramis ipsa docebit. Quatuor huic facies Atomum ducuntur in unam ;Quatuor huic Atomo partes ergo esse necesse est. Go Nam sit apex Atomus; quae linea proxima, binis Est Atomis, tribus est quae tertia, sic quoque deinceps. Una duas igitur liquido premit, atque duae treS,

Verum non totas; cum semper linea Crescat

Inferior, donec superet basis infima cunctas. 6as CUR diagonalem lateri commensus, inanes Deprendis curas, teque hic spes irrita fallit lSi tamen ex Atomis est omnis linea quadri,

Protinus obliquae non est componere rectam Cur nequeas; Atomis paribus nam si utraque constet, 63O Jam facile inventu est quanto haec numerosior, illam Exsuperet: sed cum hoc frustra in molimine sudas, Majores Atomis Atomos agnoscere debes.

Forte ideo nulla quadrari circulus arte,

152쪽

LIBER ΤERTIUS. I

Nulla vi potuit nostrae per secula mentis: S Tentatum multis opus infelicibus exit Auspiciis ; vanum risit Natura laborem. Nulla Geonnetrices tibi non arcana repugnant. Quilibet innumeros in se implicat orbibus orbes Circulus: at totidem centrum qui proximus ambit, Orbis habet partes, quot qui tenet ultim oram. Namque intermediis tot in Orbibus, Ordine certo, Quo propius centrum est, majoribus usque minora Bespondent spatia, & decrescit particularum Mensura, haud numerus. Quin & si simplice puncto Centrum stare putas, Centro quoque caecus in ipso es. Nam qua parte sui latus unum respicit orae, Hac latus adversum non respicit: unde tot illi Sunt minimae partes, quot ea numerantur in ora, Etsi quaeque minor. Centrum ipsum est circulus alter, 6IO Qui rursum innumeros in se complectitur orbes. ERGO Materies, ut pondera, tempora, motus, Dividitur semper; nunquam horum extrema secando Assequeris. Veluti motus pars nulla quies est; Temporis ut partes minimae sunt tempora qua 'dam; 6s s Ponderis ut partes sunt pondera; sic quoque nulla Corporis extensi pars non extensa prosecto est. Quod si individuum nonnunquam in Corpore punctum Fingimus , hoc fit uti centri ratio ipsa notetur:

Linea sic spatio sine lato fingitur, imo 66o Lata superficies solido sine; corporis etsi Naturam longe, late, solideque profundam

Noverimus, nec posse aliter consistere corpus.

153쪽

A et demonstratur, dices, cum sphaera jacenti Ponitur in plano, punctum quo jungitur illi 663 Esse individuum. Sedenim qui talia monstrant, Effingunt animo sphaeram planumque minutis E punctis; uni quae sunt bene nota Mathesi, Dum spatii rationem a corpore segregat ipso INon physicae, corpus quae semper conspicit ipsum. 6 o Ergo, si punctum vere perpendimus illud

Contactus, veram solidi partem esse videmus, Atque parem reliquis quas scindi posse probatum est. Haud etenim plani faciem contingere solum Cernitur, ast etiam sphaerae cui firmiter haeret, 6 3 Partes vicinis contingit partibus: ergb Dividuum est, dc particulis e pluribus in se Conflatum; quamvis hac tantum parte videri Possit nonnunquam, qua plano contiguum sit. Divi DuΑs Αtomos igitur fatearis oportet: 68O Unde moti possunt. Nam reji quae fuit ante, Continuo mors est cum solvi coepit, & illas Dissiuere in partes quarum agmine constitit olim. Nec dicas, plenae cum sint, quod laedere possit Non admissuras, & ab omni vulnere prorsus 683 Immunes, nullum quia celant intus inane.

Praeterquam quod enim vacuum non esse revici Corporibus cunctis, quae constat morte resolvi ;Si nequeunt Atomi, quia plenae, occumbere leto, Non ergo has sua simplicitas a morte tuetur, bo Insita duritiei hoc tantum munere donat: Sed neque durities; etenim coeuntibus illis Inter se, vacuum non est qua parte cohaerent,

154쪽

Et tamen avelli vel te ipso judice possunt. Sic immortales Atomi non esse probantur. Et quia quidquid habet finem moriturque peritque, Hoc sine principio non est, at coepit oriri;

AE ternas Atomos igitur non esse memento. Omnia nativo mortalia Corpore constant:

Quaeque aliqua possunt labi &. tabescere causa, TOO Nulla forent penitus, nisi quis foret auctor ut essent: Est Atomis ideo, vere mortalibus, auctor. A T quanquam in partes scindi queat infinitas Materies, tamen haud dicas aequalia magnis Corpora parva fore , ac nullo discrimine moles ;

os Ex infinitis quasi singula partibus aeque

Constarent. Quamvis etenim sint Corpora nulla, Quae non dimidia semper decrescere possint Parte sui, moles tamen haud scinduntur in aequas; Parva sed in parvas, in magnas magna: resectis 1 o Partibus ut maneant eadem discrimina semper, Quae totis fuerant: nam semipede amplior ulna Semiputata manet, veluti pede grandior ulna est.

SED qua seonte mihi haec Epicurus ' Nonne sub una Semina Materiae locat infinita figura γλ s Dicam igitur. Tot sunt Atomi cujusque figurae,

Summa figurarum quot circumplectitur omniS. - Insuper, hic numerus speciem qui continet imam, AEquatur numero species qui continet omnes. Totum adeo per te non majus parte videtur. PaO Si capis haec absurda, profarisque ore sereno, Cur ea non capies quae demonstrata reliqui

155쪽

Non enim in aequales, ut sunt tua semina' verum In decrescentes abeunt mihi corpora partes ;Et sint dividuae quamvis, re non tamen ipsa - Ias Divisae, semperque aliquo clauduntur acervo Conjunctae. Sic Materiam, qualem esse docemus , Haud infinitam quovis in corpore dices. Nam semel adscripta communi mole per omnes Particulas, quamcunque tuo adscripsisse libebitino Arbitrio, certe paucas in corpore parvo, Multas in magno numerabis corpore moles: Quamvis sic minimam nequeas assumere partem . Ut non sint partes, Constat quibus ipsa, minores. Infinitum ergo est, non quod sine sine secando

3 s Fit minus, at nulli quod sines undique claudunt.

Infinitum etenim, atque immensiam nomine distant; Be sunt unum & idem, atque eadem demiroque seruntur et

Materies porro , qualem describimus, etsi Decrescit semper, non est immensa. Quid ergo est t άo Congeries renim, quae possunt usque secari. Res illae seorsum, ac proprio sub limite perstant: Atqui ex finitis coeuntibus & cumulatis . , Summam infinitam confari haud posse probatum est. VERU Μ quodcunque est, simplex sit oportet & unum, As Objicis ; at simplex nunquam dicetur & unum, Quidquid dividitur: sunt ergo corpora quaedam Quae prorsus non ulla queunt in frusta secari. Quod si non esset, jam certe nulla darentur Principia, & corpus nullum quod partibus esset so Compactum veris; in eis quia nil foret unum: Atqui hoc a vera procul est ratione repulsum. Namque

156쪽

Namque ut principium Numeri, quicunque sit, unum est ;Atque omnis constat numerus Compluribus unis,

Sic & principium compacti corporis unum est, s s Atque adeo corpus multis compingitur unis. Quod si per se se forsan nequit una vocari Materies, at saltem unis confletur oportet et Ergo individuis illam constare fatendum. N. I L melius, Quinti, nil ipse Epicurus, di ille 'τω Qui Latio captas delusit carmine mentes Dixerit. Illa tamen mira quae congeriS arte, Disjicere haud magnum est, tenuique evertere flatu. Quodcumque est, unum est, fateor: sed dicitur unum Haud ratione pati. Quod simplex intus & omni 6s Parte caret, vere hoc unum est. Ante omnia Nurhen, Quod modo tu, licet invitus frustraque reluctans Agnosces, unum est. Etiam mens Mostra, supremi Numinis effigies, una est ac nescia scindi. At quae solius natura est propria Meuiis , o Hanc cave Materiae tribuas. Discrimine quanto Mentem & Materiae par sit secernere textum, Accipies posthac. Sed corpus non magis unum Esse potest, quam Mens in partes una secari. Nempe quod est, duplici distinguitur ordine rerum: IT s Quod non extensum neque constat partibus ullis, Simplice donatur natura, & dicitur unum: At secus extensum, quia constat partibus: ergo Non individuum, non simplex esse, nec unum i Ipse vides. Α se sic longe dissita pugnant 8o Unum & Materies, nec eadem in sede morantur: Nulla potest adeo vere pars una vocari

157쪽

Materiae; quamvis hoc nomine cuncta vocentur Corpora , quod multas habeant cum singula partes, Molem aliquam reliquis sejunctam molibus in se 78S Contineant: nam sic lapis unus dicitur, unum Flumen, S una domus; sic omnis Materiae pars, Circuitu proprio, propria finita sigura. PRINCIPIUΜ vero Numeri sic dicimus unum, Ut tamen interdum Mens illud stangere possit, Atque infinite subducere: quod nisi fiat, In partes aequas numerus non scinditur impar; Nec septem vel centum aequaliter in tria solves Segmina. Dividuum sic nostra mente fit unum. Ast ubi Materiam metimur, singula puncta 79S Dividimus re non animo. Nam linea nulla est Materiae , partes quae non scindatur in aequas. At secus accideret, si vere, ut tu tibi suades, Ex individuis constaret linea punctis. Nam si punctorum numerus queis linea Constat, Soo Est impar, nunquam paria in duo segmina scindes. Sunt igitur puncta haec fictilia, ludicra, vana ;Materies nec seminibus compingitur unis.

NovERAT id certe reliquos nam Numinis hostes Confutare juvat qui nunc Sinensia partim Sos Dogmata complexus, partim vesana Stratonis Restituit commenta, suisque erroribus auxit omnigeni S P I N o s A Dei fabricator, & Orbem Appellare Deum, ne quis Deus imperet orbi, Τanquam esset domus ipsa domum qui condidit, ausus. 8 Io Sic rediviva novo se se munimine cinxit

158쪽

LIBER TERTIUS.

Impietas, tumidumque alta caput extulit arce. Scilicet ex toto rerum glomeramine Νumen Construxit, cui sint pro corpore Corpora cuncta, Et cunctae mentes pro mente, simulque perennis II Pro vita atque aevo, fuga temporis ipsa Caduci, Et qui sectorum jugis devolvitur ordo. Pana putes; non ArCadicis in montibus illum Capripedem, cui sylvicolae pecus omne sacrabant, Septiforo solitum calamo Syringa vocare , Sao Sectarique leves inter nemora avia Νymphas, Cornutumque caput lenta praecingere pinu, Mittere & insanos per agrestum corda timores :Sed qui magnifico reserebat nomine Mundum.

Quidquid enim est, ipsi Deus est, idem unus & omnla. 8as At quia quod per se est, infinitum esse necesse est,

Nec tamen id rerum in nUmero, velut ante docebam, Fas reperire suit; monstro nil territus, Omnem Abjecit numerum ; nec multis partibus auctam Materiae summam voluit SPINos A, sed unam

83o Atque individuam vere sine partibus ullis, Immensamque Atomum. Demens qui se ipse, Deumque Confudit ranis ac muribus; & proprium nil Sensit inesse sibi, vel cum se scire videret Ignorante alio, atque alio laetante doleret.

833 Egregium Numen cultro quod scindere possis lNon scindetur, ait, quamvis quae membra Videntur Corporis immensi forte in diversa locorum Transtulerim; quod scindit enim, dc quod scinditur,unum est. Insulse : si carnificem, gladiumque necatosao Distingui nolit, nec progenitore Creatum, Nec pastore lupos, nec vivis luce carenteS.

159쪽

ΝΑΜ varios res una modos assumere quamvis Temporibus possit variis, pugnantia nunquam, Ut mortem vitamque, assumet tempore in uno 38 s potest quadrata; simulque rotunda,

Et capere adversas cum simplicitate figuras. Vel si quadratur partim, partimque rotunda est, Non jam individua, aut simplex, aut una Putetur. Unius multas generis res esse fatebor; 8 so At rem unam dici, quae res complectitur omnes

Non modo distinctas, sed tot rationibus in se Diversas, quarum semper negat haecce quod illa Adstruit, ac Totum sine partibus esse, repugnat. Vastu Μ instat; Res esse duas, quarum altera fines 8ue s Angustos habeat, cum nesciat altera finem, Haud minus a Vero forsan distare videtur. Si fuerint etenim diversae, stentque seorsum ;Haec, immensa licet, licet infinita vocetur, Non totum esse tenet, quod participatur ab illa: sso Unde immensa nequit, nequit infinita vocari.

Egregie dicit, si per se stare putemus

Bes ambas: siquidem cum Numine Mundus haberet Divisum imperium; Deus dc minor, at Deus esset. Verum infinitae si Totum hoc debeat ut sit 86ue Finita; haud certe natura precaria, pendenS, E nihilo ducta, in nihilum per se apta revolvi, Subdita, egena, recens atque adventitia finit Naturam per se stantem, & quam stare necesse est. Huic adjuncta nihil tribuit, nil demit ademta. 8 o Scilicet est in ea, non ut pars cernitur esse .la Toto ; sed ut iu causis effecta videntur.

160쪽

LIBER TERTIUS. II

Unde novum astutae ruit Impietatis asylum. H AE C in Spinosam. Te nunc, Epicure, lacesso. Sunt igitur partes Atomis, frustraque negares.s7s At partes Atomorum illas quae copula junxit 'Quae causa arcet ab his vacuum ' Quo glutine constant Nam qua tu ratione Atomos sociare laboras, Corpus ut illarum nexu vinclisque creetur; Hac ipsa ratione, Atomos ut fingere possis, 28o Cogeris assutas Atomorum nectere parteS. Cumque suas habeat pars intima quaeque figiuas,

Multimodis inerunt spatia interjecta figuris: Et sic nil solidi facies; Atomosque caducas , . Hoc ipso quia dividuas , cogere fateri,s8s Atque ita mutari faciles, ac proinde resolvi.

Quod mutatur enim dissolvitur, interit ergo. Nec status esse potest disjunctis unus dc idem et Praecipue si motus erit per se insitus omni Materiae. In motu mutabilitatis origo est. 89o Quod si compactae tanta simul arte locantur Particulae, minima ne possint histere rima, Et solidam essiciant Atomum , simulentve; profecto Solertem agnoscis fabriam qui talia secit;

Et fundamentum cunctis ut poneret unum Corporibus, tam Concinne tot sparsa coegit Semina, consociansque Atomoriam elementa ligavit, Quae poterant alia, atque alia ratione ligari. NAM cum Atomus constet multis e partibus una, Pars ea quae parti nunc jungitur ordine certo,soo Ut totam confleut Atomim, faciantque quadratam,

SEARCH

MENU NAVIGATION