Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

structura non parum fuit perturbata, hujus phoenomeni caussam fuisse. Post duos menses sanus atque vegetus Νo comium reliquit. Alium casum, huic similem, cel. LEsLIE a) in commentariis Edinburgicis nobis reliquit. Juvenis quidam scalpellum femori infligens, acumine arteriam eo loco , quo adductores penetrat, Vulneraverat. Cum vero sanguis simul sub cute dissunderetur , haemor rhagia mox remittere visa est. Operationem igitur, cum Aneurysma, usque eo contemtum , terribili vehementia per cutem sanguinem diffunderet , quantocyus ligatura , truncum Obserando , suscepit. Post dimidium vero horae nova haemorrhagia a ruptura arteriae 1upra nodum exorta est, quae tamen, dissectione altius instituta & novo filo applicato, conquievit. Coiit demum vulnus & aeger fractas cito

omnino recuperavit Vires.

In commentatione a Chirurgo Mancuniensi, cl. BURCHALL b Societati Medicae Londinensi exhibita, exstat exemplum Aneurysmatis ligati & ssine ullo in crure relicto incommodo sanati, quod breviter enarrare liceat. Apice forcipis intra crura compressi , vir quidam fortis & robustus arteriam ipsam sauciaverat, quo, haemorrhagia cohibita, & vulnere culaneo coalito, tumor aneurysmaticus spurius enatus est. Hunc postea incidit, & , sanguine grumoso separato, supra ac infra vulnus detectum truncum filo ligavit: unde postmodum coalitio vulneris tam prospere successit, ut aeger sine ullo incommodo ossiciis suis vacare potuerit. Quam cel. Viri DE ΗΑEN & PLENCK c) exhibuerunt historiam Aneurysmatis spurii, a cl. LEBER ligaturae ope sanati, carptim tantum, quum ratione formationis cum prioribus conveniat, proferam. Vigessimo septimo vulneris inflicti die ad N os comium transferebatur aeger genis collapsis pallidus , viribus fere exhaustus &febre cum pulsu debili, tussi frequenti atque anxietate jam correptuS. Vulnus ipsum externum sponte quidem consolidatum , sed totum membrum ad pedem usque oedematosum & frigidum invenerunt. Incisione peracta & sacco aneurysmatico , qui ad quinque libras cruore circumcinctus erat, absterso, ligaturam in superiore arteriae extremo applicavit operator , sed post aliquot horas, haemorrhagia

a Medicat Commentaries of the Edinb. Soc. versio Germ. T. I, P. 2, p. I 81. b) Medi c. observ. and Inquir. Vol. III, p. Io6. se Rat. Med. T. VII, p. I. PL CKs Sammiungen und Beob. Tom. II, P. 37,

562쪽

vehementi iterum oborta, in altero spongiae adminiculo vinculum arteriae imposuit , quum ex illo maximo nisu sanguinem emuere observaret. Sic ad octavum diem omnia in meliorem statum vergebant ; sed , a sanguine tamen , inter musculos effuso jamque putrescente , humores adeo erant contaminati, atque ipsa adjacentium partium structura adeo corrupta , ut indicato die totum Vulnus repente gangraena correptum conspiceretur. Ad novum hunc debellandum terribilem morbum , praestantissima remedia, & inter alia enormem & plane inauditam quantitatem pulveris peruviani, tameXterne , quam interne , per plures menses adhibuerunt; quibus omnibus gangraena, quae jam sopita apparuit, jam vero iterum ad graviores strages excitandas revertere visa est, tam feliciter discussa demum fuit, ut latissimum ulcus pedetentim contractum perfectam acciperet coalitionem , & aeger sanitati restitutus suis, ut antea, pedibus uti posset. Nemini certe in mentem Venire potest, quod gangraena haec a defectu nutrimenti suam sumserit originem. Nam haemorrhagia altera , a neglecta inferiore ligatura oborta , & calor membri, jam secundo die restitutus, manifestum praebuerunt signum, circulationem per vasa lateralia expeditam fuisse atque liberrimam.

Descriptio casus JOHAΝΝΙs TRULLI , Chirurgi atque Lithotomi sui temporis celebris, a MARCO AURELIO SEVERIΝ Ο a nobis

exhibita, per instrumentum igni Vomum in arteriam eandem productae dilacerationis, sed ligaturae Ope tam prospere sanatae, ut nil, nisi molestiarum toleratarum vivida recordatio remanserit , optime

quoque demonstrat, quid in hoc duplici ex caussa gravissimo malo

a benigna exspectandum sit natura. Glans enim plumbea femur perfodiens, duas tertias arteriae destruxerat, & ingens effusi sanguinis copia, sex libras pondere superans, Aneurysma formatum a circum-jacentibus partibus undique separaverat, ut in medio coagulo quasi nataret. Sed filo supra atque infra tumorem adducto, nec ipsa laesio, nec vastissimae, per sanguinem ad quadragesimum diem hic stagnantem , ast putredinis contractae nulla indicia prodentem, dissolutiones ulla produxerunt coalitionis impedimenta. Ob sua in artem Chirurgicam merita famosissimus GUATTANI adeo exiguam generatim, si de cura arteriae femoralis & popliteae agitur,

a De Medicina efficaci. Francolarii 1646, lib. I, P. 2, p. s I.

563쪽

ligaturae, quae ejus spem defraudaverat, habet fidem, ut operationem Aneurysmatis a cl. SAVIARD felici omine susceptam , in ramum quendam , nec in truncum ipsum femoralem institutam fuisse adserat. Validis etiam ostendit argumentis Aneurysmata in inguinis regione

hujus usum non admittere. Cum enim ad detegendum truncum,

adeo profunde hic positum, tam ampla infligenda foret plaga, ut

cavum abdominis quoque aperiri deberet , &, nec ad cohibendum sanguinem ullus torculam applicandi inveniatur locus, nec a superioribus minutis vasis communicantibus quidquam sit exspectandum, consultius esse credit in tam ancipiti casu ad compressionem confugere.

Ex decima quarta apud hunc Auctorem morbi historia etiam elucescit, illum non frustra hanc fovere opinionem. Agasoni nempe, solitis ex militia veneris saepissime reportatis vulneribus, in inguine prope ligamentum Fallopii Aneurysma verum pomi magnitudine

excrevit, cujus ortum nixui fortiori adscripsit. Quum vero efficaciorem medelam in hoc periculosissimo loco adhibere temerarium crederet, fasciarum usum continuum & quietem commendavit. Hoc consilio , licet regulis praescriptis non exacte Vitam adtemperaret, ad tam parvam post tres annos tumor fuit redactus molem , ut spes perfectae curationis subnasceretur. Sed jam methodi hujus lenioris pertaesus aeger, rhedarii munus iterum in se suscepit, unde paucis septimanis tumor ad eum gradum increvit, ut, febre simul exorta, lectum

occupare cogeretur. Chirurgus Vero accersitus, operatione intrepide instituta, lino cruorem inhibere conatus est; verum tertio die miser gangraena correptus succubuit.

Sed memorabilis sequens ejus observatio contra priorem Vehementer dimicare Videtur. Tumor, in plica inguinis, praeeuntibus pertinacissimis doloribus, obortus , mollis erat & indolens, pulsum nullum edebat, sed fluctuationem subculaneam sat exquisitam pro debat , quibus signis, abscessiim mentientibus , commotUS, eum cultro aperiendum curavit. Sed a torrente , magna vi prosiliente, error commissus mox adparuit, quem , collectione sanguinis, totumlpatium inter pubem atque ilia replente , emissa, fortissima in arteriam compressione, quantum potuit, corrigere studuit. Haec illum quoque effectum praestitit, ut die decima tertia, apparatu ablato, nullum amplius sanguinem funderet vulnus, sed optimam admitteret

564쪽

Vulnera a

teria semoratissanata.

consolidationem. Vero simile videtur , arteriam femoralem supra inguen jam divisam fuisse; nam alioquin, toto trunco compresso, vix ausa tam fortunate cessissent.

S. III.

Supra allatis observationibus coalitionem arteriae femoralis Aneu-rysmate obsessae, Vel ligatura , vel compressione fortiore promovere didicimus. Sed neque desunt exempla vulnerum arteriae ejusdem recentium & nullo Aneurysmate conjunctorum, sola compressione& apta caeterum deligatione consolidatorum. Bina eorum tantum illustrationis caussa adferam. Primum a cet. ΗΕISTER a) sumam. Sutor quidam Helm stadiensis cultrum, per infortunium , ad sex circiter digitos transversos supra genu inni Xerat, ut ex Vulnere arteriae mox vehementissime prosiliret sanguis. Variis ad profluvium cohibendum adminiculis in cassum adhibitis, machina tortili primum ejus impetum cel. HEISTER Ωpendit, tum lineamentis carptis, alcohole imbutis, Vulnus replevit, his lycoperdon superimposuit, super hoc splenia crassa gradatim majora vulneri, atque alium longiorem tractui femoralis arteriae imposuit, demumque fascia firmiter femur a vulnere ad plicam inguinis usque circumduxit. In quinta vero deligatione, quo vulnusculum tanto melius comprimeretur & Aneurysma consecutivum averti posset, primo splenio, vulneri proximo, laminam ovatam metallicam immittendam curavit, eaque ad perfectam conglutinationem usque , duorum mensium tempore feliciter succedentem, usus est.

Torculare etiam , quod adeo adstringi in similibus casibus curat, ut non quidem vehementem in loco dolorem, sed constrictionem& dolorificam sensationem modicam aeger percipiat, ) primis quatuor septimanis femur compressit, &, absoluta demum cura, lorium coriaceum lamina ferrea corio obducta eo loco, ubi Vulnus fuit, instructum , & ope fibularum cingendum atque constringendum , diu postea femori firmiter applicavit, Hac instituta methodo, nisi

omnia me fallunt, tot arteria coaluit.

Alterum ex Diario Medico, gallice scripto b) , depromtum cl.

JUSSY communicat. Arteria cultello etiam sauciata magno impetu

565쪽

sanguinem ejecerat, sed binis pollicibus primum, atque dein torculaefiluvio suspenso , spleniis crassis, ad latera vulnusculi applicatis,& fascia arteriam tam firmiter compressit, ut quatuor septimanarum cursu totum malum coaluerit. Sub cura autem, torcula Petiliana Usus , sanguinis per arteriam cursum non quidem supprimere sed moderare tentavit. An in hoc casu arteria lumen suum apertum conservaverit, non dicam.

S. IV. Iam etiam quaedam documenta arteriae popliteae feliciter alligatae, Poplisis μvel alio modo destructae , ex optimis scriptoribus GUΑΤΤΑΝ 1 &MAsoΤTI adferam. Rarissime Aneurysmata spuria in poplitis cavitate

Observantur; Vera autem atque mixta communiter, eaque saepe ad

ingentem protuberant molem. Celeb. MATANI Aneurysma poplitis describit, cujus cavum sedecim libras sanguinis congrumati continebat. Librum cel. GUΑΤΤΑΝΙ pervolventes, ditissimum observationum, Aneurysmatum horum naturam explicantium, penu deprehendimus,& summa adficimur voluptate , quod mitissima ejus methodus, quinque morborum historiis comprobata , quae cultri usum non exposcit, sed tantum loci assecti circumvolutione & aequali, ut supra diximus, coarctatione peragitur, tam prospero gavisa fuerit successu.Chirurgo autem hoc dexterrimo dignum fuit, ut ipse experiretur, annon etiam altera via speratam liceret attingere metam. In Aneu-rysma igitur, quod spurii signa plura monstrabat, & ovi anserinierat magnitudine , praemissa fasciarum ope, aequali compressione , Venaesectione repetita & diaeta tenui, quibus omnibus tumor jam imminui visus est, operationem cruentam instituit & ligatura arteriam perstrinxit. Et licet incisionem ad io pollices extendere cogeretur, quo suppuratio vehemens non potuit evitari , reliqua tamen cura cito atque jucunde fuit absoluta. De Chirurgo a etiam narrat, qui Aneurysma poplitis, pro abscessu habitum, cultro incaute incidit, errore Vero vix perspecto, confestim ipsam arteriam compressione valida obseravit, & postea aptam curae perficiendae deligationem in usum adhibuit. Sorte autem exoptata accidit, ut hujus viri, post: quindecim annos febre quadam

ab Similem casum legimus in Iournal de Medecim Tom. XLIX a cI. NOLLESON,

566쪽

MURRAY ANIMADVERSIONE s

extincti, cadaver examinare licuerit, quo jucundo spectaculo ipsam' arteriam in poplitis regione perfecte clausam & ligamento similem, supra vero & infra cylindrico suo lumine adhuc praeditam observavit. MASOTTI a utramque quidem methodum suas mereri laudes adserit, sed tamen, cum cedema, quod communissimum est hujus morbi symptoma, compressione Guattaniana cito suppurationes gignat fatales, ligaturam praeferre Videtur. Quo igitur dolores saevissimos,

quibus hoc morbo laborantes excruciari solent , imminueret, &tumoris cum subjacente osse ac vena adunationem, atque ejusdem dilatationem ulteriorem, qua plures rami anastomotici destrui possunt, praecaveret, vasculi alligationem in casibus obviis exercuit. Spe vero defraudatum non fuisse , inter alias, observatio p. 13I exhibita, demonstrat; quae vero hic alii rarissimae, opinioni circa vasculorum communicationes quam maxime faVenti, locum cedet. Rusticus b quidam, dum impiger laboribus suis Vacaret, se dolore repentino in poplite sinistro corripi sensit, quem tumor insecutus est aneurysmaticus. Medelam vero adversus hoc malum in dies ingravescens exoptanti, resectionem membri commendabant Chirurgi; sed cum illam vehementer aversaretur, & sorti potius se committere vellet, pedetentim inflammatione praegressa, in vicinia Aneurysmatis pus ea

abundantia colligebatur, ut per cutem exesam erumperet. Erat autempus sanguinolentum & adeo acre, ut, protractiore ejus eXcretione,

omnis non solum , quae poplitem implet, cellulositas solveretur, sed tota arteria, sine ulla oborta haemorrhagia, & nervus quoque demum destrueretur. Sed imminuta postea sensim suppuratione, Ulcus consolidationem, conservato crure, licet paralytico, admisit. Mirum sane, quod totus saccus sine haemorrhagiae insultibus & sine ullis ad avertendos illos subsidiis a pure fuerit resolutus. Certe coagulatus sanguis adeo prius compresserat arteriam, ut hac perfecte concreta, sanguis per Vasa collateralia ad inferiora propelleretur. S. V. β Et sic vivis , ut dici solet, exemplis, quorum numerum alii,

resecandum uberiorem auctorum scripta pervolvendi occalionem nacti, pluribus

a M soTTI suli' aneurysma dei poplite. Firenge i 772. Cavalini Istorica colleatone di Casi Chirurgici Tom. 2, P. I 2O.

567쪽

adaugeant, demonstrare conatus sum, morbos hujus arteriae non,

ut multi perhibent , semper fatali periculo stipari. Imperitioris Chi

rurgiae viam multi sedulo calcantes, resecandum esse femur, si arteria laesa fuerit, ne succo alibili pars defraudata pereat, anxie clamitant. Sed peritiorum magistra, experientia didicimus adeo crudelis operis apparatum rejici, vel tarde adhiberi debere, atque etiam ipsam operationem, quo vasculorum dilatatio adjuvetur, non diu esse suspendendam , sed tuto statim institui posse.

Quum vero ea, quae in sectione prima protuli, normam curae instituendae suppeditent generalem,& descripti casus rem adhuc plenius dilucident, perfunctorie tantum quaestionem, quo in casu circumvolutio membri, ad methodum cel. GUATTΑΝΙ , ligaturae praeferri debeat,

resolvam. Illi, qui a tergo Vasa a premente sanguine ampliari debere credunt, tutius agi sibi persuadent, si per aptam membri totius compressionem cura incipiatur, & tum demum, si malum id exigerit, vel ligatura, vel compressione arteriam ipsam obserandam suadent. Sed si attentius rem consideramus, facile patebit, in nonnullis casibus, etsi in morbis arteriam femoralem adgredientibus constrictio tuto statim suscipi possit, ligaturam pressioni, in aliis pressionem ligaturae anteponendam , atque demum in aliis utramque methodum esse rejiciendam. Sic etiam, jam pressio totius membri aequalis & lenior, jam

vero fortior & in aneurysmaticum tumorem praecipue directa magis conducit. In recentissima arteriae Vulneratione, nullo adhuc formato Aneurysmate , deligatio apta ab initio eo lubentius tentanda, cum millena testentur exempla, arterias lanceola apertas hoc modo facillime fuisse consolidatas. Instrumenta tamen , quae ad ligandam arteriam necessaria sunt, parata servare convenit, quo in casu necessitatis sine ambagibus adhiberi queant. Νec minus , felicissima experientia adnuente , in Aneurysmate partiali Vero , & praecipue spurio, quam diu proprietates Veri non perdidit, constrictione fasciarum

fortiore & aptis machinamentis repulsio tumoris tentari poterit. Moderatiorem vero & sensim tantum auctam totius membri deligationem Aneurysmata femoris & poplitis vera universalia, atque spuria majora jubent. Cum enim communiter hoc in loco , ut supra ostendimus, a caussa interna, in ipsa vasorum textura latitante, eXoriantur, & non raro subjacentia ossa valde sint erosa atque ichore corrupta, saepe

ne minimam compressionem ferre possunt, quin dolor simul increscat,

utendum Verationis methodo.

568쪽

tumor volumine augeatur, dissiliat, Vel etiam, dum ab una sede

depellitur , in aliam exsurgat. Sed tum etiam omnis cruenta operatio praecipitem mortis adventum maturabit. Rarius in Aneurysmate vero art. femoralis, sine ulla illata vi oborto , coalitionem promovere

conati sunt. In poplitis Aneurysmate promiscue pari cum successu utraque methodus usurpata fuit , &, si quandoque male successit,

vitium humorum, morbo protractiore & carie ossa depascente effectum, vel antiquius malum in venis circumrepens, acerbo huic fato originem praebuit. Cel. POTT a truncum tantum insigni a tumore distantia vietum atque naturali sua cohaesione destitutum observavit, Unde opem a ligatura non petendam credit. Sed omnibus collectis argumentis, si comparationem inter has methodos instituo, plus sane in quacunque Aneurysmatis specie ligaturae, quam compressioni tribuam. Facile enim hoc in loco denudatur arteria, rarius in recentiore malo corrupta; cui, quum in specie spuria simul non sit dilatata , ligaturam, pressione postea juvandam , prope laesionem injicere possumus; quo omnia , Vel plurima Vasa communicantia probe conservantur , minima tantum pars arteriae hujus destruitur , eaque citius atque firmius coalescit. Sub compressione autem membri, cujus principalis finis is forte erit, ut lumen trunci apertum servetur, non solum accidere potest, si totus saccus, totusve poples, concremento sanguineo sit refertus, ut, etsi moderate applicetur, cavum coalescat; sed etiam , ut vasa collateralia ad nutriendum membrum adeo necessaria, eandem patiantur sortem, adeoque omnis salutis spes profligetur. Sed si Aneurysma verum , in quo cel. RICHTER b compressionem membri improbat, eam molem adquisivit, ut maxime probabile sit, Vasa articularia tumore esse comprehensa, si etiam indiciis non aequivocis suppurationis & cari ei prassentia proditur, ligaturam adhibere temerarium foret. In omni autem Aneurysmate

sua origine spurio & recenti, arteriam ipsam sine ulla superflua cunctatione , cute prius incisa, adgredi debemus, ita tamen, ut, ubi putredinis adest metus, compressionem fortiorem, sin minus , filis binis supra & infra tumorem applicandis, arteriae clausuram promo

veamus.

569쪽

Etsi omnium operationum nulla prudentiori indigeat cunctatione, quam quae membri alicujus resectionem molitur; casus tamen existunt, ubi haec non omitti debet a . Nam, vasis collateralibus destructis, inflammatione, suppuratione &, quod pejus, carie eXcitata, tota membri mole vastissimis effusionibus sanguineis imbuta, & dolorifico sensu , ne minimum quidem ferente attactum, Oborto, Unica tantum spes in resessione membri est quaerenda. Sic etiam, sia post ligaturam, vel a nutrimenti defectu , Vel ab irritatione, tolli nescia, vel inde Orto Oedemate gangraena incurrit, amputatio institui debet. Sed, quod rarius scopum hac operatione obtineamus. propositum, id, ut alias rationes taceam, notandum est, quod tum demum aeger mem-hrorum mutilationem concedat, quando humorum crasis perfecte jam corrupta & vitiata existit; unde fit, ut secundum exempla acet. GUAΤΤΑΝΙ & BROMFIELD b monstrata, Vel lethalis per totam plagae superficiem exstillans haemorrhagia, Vel gangraena , vel etiam spasmi totum corpus concutientes, miserum postea necent. - Quare etiam, cum timida praescientia futurorum & incerti eventus obscuritas multos a reicta salubrique curandi curatione saepe absterreat, quidam in gravissimis his cassibus nullum adhibere remedium, sed naturae solum rerum eXitum committere consultissimum c en siuerunt. Benignissimam naturam id quandoque praestitisse observamus, quod nunquam ab arte fuisset exspectandum ; quemadmodum etiam pulcherrimae observationes cel. ROMMELII, GUATTΑΝI, MASOTTI& DEsLANDES sc commonstrant. Ostendunt enim nonnullos, qui nec amputationi, nec Operationi sese subjicere voluerunt, vel etiam, quibus ob mali vehementiam Chirurgi auxilium denegaverunt, diaeta tenui, venae sectionibus repetitis & quiete sola post aliquod tempus,ssine ulla suppuratione accedente, vel senssibili rerum commutatione, perfecte fuisse sanatos. Mirum non est igitur , quod levem hanc methodum cel. VALSALVA d) commendaverit, eamque postea cl. BENEVOLI, GUATTANI & DE HAEN maximi fecerint.

Amputatio nis indica-licta Naturae in medendo Aneurysemate vires

SEARCH

MENU NAVIGATION