Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

A Laum agro reposito, multum laxavi fricturam humeri, O nulla subsecuta est huemorrhvia. Vola quoque manus emplastris saturninis

aliisque decenter tractabatur. Dathemata humida seponebantur of cloe liquore tantum spirituoso con pergebantur, eoque etiam singulis tribus vel quatuor horis brachium ipsum illinebatur & pellibus leporinis calefactis contegebatur. Sequenta nocte orgrotus sat bene dormivit, sub insomniis tamen. Quinto a sectione die tumor brachii notabiliter imminutus erat O agrotus non Dium HyiιOS , sed etiam carpum ,

moνere, poterat. Quinta nocte sat quiete dormiVerat aegrotus. Sexto die, nempe XXVIII, aegroto interea alacriore , validiore & firmiore

reddito , denuo abstuli fascias cum spleniis atque linteamine carpto ;charta ma picata firmiter adhuc adhaerebat arteriae, quam dum Excell. TEICHMEYERUS digito arteria apprimebat, totum ulcus a sordibus purgavi, materiam in cavitatibus contentam, & duas circiter uncias adaequantem, molliter exprimendo, spiritum matricalem & aquam

Anhaltinam , cum essentia oculorum populi elixi rioque proprietatis sine acido, cavitatibus infundendo, & omnia ope penicilli lini mento superius descripto abstergendo partem nigricantem in extremitate cutis apparentem, quae sese separaVerat, a reliqua cute forfice amputavi , chartae mapicata ambitum colophonis conspersi, reliquae vero cavitati balsamum atque essentiam oculorum populi alliniri , eamque linteamine carpto, liquore dicto spintuoso ampraegnato, replevi , spleniis

duobus primis spiritibus humectatis , reliquis siccis , atque fasciis

decenter, lenissime tamen, obduxi. Tendo bicipitis tunc in membranam expansus apparebat. Priusquam haec fiebat deligatio, vinculum tortile firmabatur; ea vero peracta, rursUS aliquantum remittebatur, quantum scilicet necessarium videbatur ad impetum sanguinis per arteriam Vulneratam quodammodo coercendum. Sexta Oseptima nocte optime quieverat aegrotus. Septimo die nullam molestiam amplius sentiebat,

cibum appetebat alium Vero, quam hac tenus, juscula nempe , non exhibuimus, nec alium potum, quam supra indicatum, concessimus O materia purulenta copiose per fascias prodibat. Octavo die, XXX

nempe Decembris, fetor erat enormis, O , ablatis linteaminibus, non solum tendo bicipitis nigricans atque corruptus ex mu)culo tantum pendebat, quem Excell. TEICHMEYERUS forfice amputabat, sed charraquoque masicata sponte jam ab arteria secedebat, quae vero Ob carnem recentem O bonam circa eam concretam nuda ulterius, nisi in paucis

582쪽

pu assis , haud apparebat, nec sanguinem fundebat, tametsi humerus, is sensebiliter confrictus effet. Totam igztur arterram novo conspersicol homo, nOVam quoque chartam masicatam, liquores lico D petii paululum impraegnatam, loco lamnis imposui, retiquaque, ut an tertiade atione, insitui. Quum charta masicata prima νice secederet ab arteria, Mestigium laesonis in eadem nullum observavi, sequente vero die in loco laesionis particulam corneam , sub lentis magnitudine , lipidam Midi, vero die V Januariι , denuo agrorum visitarem, cernere ulterius haud potui , tota arteria elegantu ecarne tecta erat. periculo feliciter c, adyuvante summo Numine, superato, cl. TEICHMEYERUS reliquam consolidationem solus rursus

se cepit, quoque in peculiari differtatione totum casum illuserabit.

Ex hac dissertatione hactenus collata plura addenda haud restant, quam sequentia. D. XXXI Decembris alvo iterum obstructae clyster denuo adhibitus fuit optato effectu. D. I Januarii omnis tumor brachii subsederat tam supra, quam infra Vulnus , similiterque color totius brachii erat naturalis. Durities tamen quaedam , sed non admodum dolens manus latitudinem aequans, super carpo observabatur. Stylo in vulnus immisso deprehendebatur, duritiem praedictam ad tres circiter digitos carpum versus procedere, & quidem intra corpora musculi sublimis atque profundi. Quare mollem conficiebamus turundam, quam unguento illi tam in cavitatem im ttebamus, id quod etiam die H Januarii in deligatione fiebat, quo pus valde pulchrum sanumque & omni odore destitutum, admodum

paucum tamen, in vulnere reperiebatur. ΝOS Vulnus, ubi opus erat, essentia oculorum populi eluebamus, unguento balsamico illinebamus, denuo chartam masticatam ea in regione, in qua arteria aperta fuerat, SP quae regio carne jam omnino vestita clausaque erat, collocabamus,& hoc quidem, ut eo cautius procederemus. Omnibus locis colophonium adspergebamus , Vulnus plumaceolis contegebamus unguento

illitis, illudque spleniis deligabamus : neque enim ullum hactenus emplastrum imposueramus. Splenia singulis tribus horis calidis spiritibus irrorabantur, manus etiam & brachium superius illinebantur. Vesicae in manus vola hactenus existentes hoc die plane sanatae fuerunt, unde quoque nil quicquam emplastri miraculosi ad earum sana tionem amplius applicatum fuit. Equidem tribus ante diebus in condylo humeri interno, nec non in regione musculi anconei, aliquos aegrotus

583쪽

sentiebat dolores de synovia forsan accedente metum incutientes ;sed & hi evanuerunt & spatio duorum mensium aegrotuS plane convaluit & ab omni motus impotentia liberatus fuit. Hactenus historia ex relatione cl. TEICHMEYERI atque ΗΑMBERGERI. Probe ergo perpendens, curam hujus assectus Ordinariam , secundum quam arteria laesa supra vulnus ligatur, magnam cubiti debilitatem , propter sanguinis arteriosi & ab hoc dependentis nutrimenti sufficientem distributionem interceptam, semper post se relinquere, immo nonnunquam ipsius amputationis caussam fieri, insuper nervi

alicujus insignis vicini, nimirum medii ) , sive simul ligetur, 1ive

acus ope separetur, laesionem indeque dependentia graviora symptomata facile accidere posse, e contrario ex leni , sufficienti tamen, compressione & obturatione arteriae vulneratae , chartae masticatae ope obtinenda , nullum horum metuendum esse : concludebam , hanc curam illi multum praeferendam & semper prius, immo si vel etiam una vice effectum desideratum haud praestaret, saepius sentandam esse , antequam arteriae ligatura suscipiatur , praesertim quum

hoc absque periculo fieri queat, & ligatura semper adhuc locum

habeat.

Perpendens porro , pro scopo obtinendo , praesertim in hoc 3c simili plerumque casu , ubi curandus caeterum sanus & robustus, pars laesa praeterea nullam adhuc corruptionem internam passa est, potissimum requiri , ut i) impetus sanguinis, per arteriam laesam circulantis & vulnus ejusdem distendentis , coerceatur, a) vulnus leniter, sussicienter tamen, comprimatur ejusdemque labia inter se conjungantur, 3 corruptio praecaVeatur, Α) partium tamen carnosarum circumjacentium lenis suppuratio , indeque noVae carnis pro- pullulatio, excitetur, de novae hujus carnis propullulantis condensatione prospiciatur, atque sic 6 non solum arteriae vulneris firma obturatio, sed etiam simul omnium partium divisarum conjunctio &consolidatio obtineatur : concludebam hinc, intuitu primi momentis ussicere torcular ad obturationem usque vulneris arteriae prudenti directione continuatum ; intuitu secundi momenti nil aptius excogitari posse, quam chartam emporeticam seu bibulam masticatam , quia

584쪽

valet, verum etiam Omnibus eminentiis & excaVationibus se accommodat , adeoque undiquaque aequaliter, absque ulla tamen irritatione

vel laesione quod ab acidis & acribus adstringentibus minus aeque exspectare licet) comprimit atque hac ratione simul arteriae vulneris labia inter se conjungit; intuitu tertii momenti spiritum vini rectificatissimum omnibus palmam praeripere, quoniam neque vasa sangui- Velia, neque partes nervosas, corrumpit, sed potius ab omni injuria defendit , atque praeterea roborat , adeoque simul intuitu secundi momenti utilis est , dum leni adstrictione partes disjunctas conjungit, e contrario vitriolum, ut & liquores styptici decantati , ab acido concentrato constringentes vires suas obtinentes, si vel etiam his utile quid praestare possent, partibus saltem nervosis adversa sunt,

immo etiam reliquas partes teneraS, praecipue Vascula nOVa propullulantia , potius corrumpunt, quam a corruptione defendunt, quemadmodum etiam vegetabilia adstringentia crassa, & impura, putredinem potius fovent, quam cohibent; intuitu quarti momenti sola ita dicta sarcotica ex gummosis, resinosis & terreis, cum digestivo vulgari & simplici, ex terebinthina veneta cum Vitello ovi conjuncta,& tandem intuitu quinti & sexti momenti haec eadem sarcotica una

cum spiritu vini rectis catissimo sussicere. Haec animi mei sensa postquam honoratissimis meis Collegis atque

Chirurgis exposueram, hique ea unanimi consensu approbaverant, ad operationem suscipiendam sequens adstruebatur apparatus : ade

rant nempe

a) in omnem eventum & necessitatis casum, qui arteriae vulnerat de ligaturam urgeret, duae acus obtusae peculiares a D. LE DRANinventae , singulae duobus filis tenuibus , robustis tamen & probe ceratis, instructae ;a vinculum tortile vulgare : nempe funiculus robustus, Germanis KL pei Schnur, hacilius; duae in cylindrum densum , circiter duos digitos transversos crassum & quatuor longum convolutae fasciae ;splenium ex linteo complicato quatuor digitos transversos latum &tam longum, ut brachium bis circumdaret; frustum denique chartae crassae & compactae, Germanis Pappendec et, tres digitos magnum;

3 aliquot unciae spiritus vini rectificatissimi; aliquot unciae aceti destillati, loco liquoris styptici adhibendi, si praeter spem spiritus vini ad cohibendam haemorrhagiam minus sussiceret; 3

585쪽

ΗISTORIA ET CURATIO. 161

3 quantitas sufficiens vini calidi; 6 pulvis sarcoticus ita compositus : Rec. pulveris mastichis, o libani, myrrhae, colophonii, sanguinis draconis, ana drachm. i. glutinis fabrorum , holi armenae, ana sesqui drachmam. aliquot orbiculi chartae bibulae masticatae, duplicis generis :duo nempe minores pollicem circiter lati atque Vulneri arteriae immediate applicandi, masticatione praeparabantur eX illa charta tenera Scrubella, ex qua libelli illi , quibus auri folia condi solent, conficiuntur , plures vero & majores ex charta bibula tenera vulgari , ad priores contegendos : discrimen hoc propterea eligebatur, ut in deligationibus sequentibus eo minus error committeretur, quamdiu requiritur, ut infimi intacti relinquantur.

8 sufficiens quantitas lintei carpti, aliquot splenia , & fascia

conveniens;

9 Mixtura confortans , pro reficiendo operationem passuro :Rec. aqv. florum tiliae, tunicae, rubi idaei, Cerasorum nigrorum , ana sus cunctam , cinnamomi cum floribus cordial. drachm. ij, iiq. an Od. miner. Hom. scrup. ij , sir. cerasor. acidorum drachm. iij, confed . aikerm. incomp. drachm. j. misceantur. io) Spiritus salis armoniaci anthos ali drachm. iij pro excitando aegroto forte deficiente. His omnibus rite dispositis, aegroto in sellam collocato & Divini Νuminis auxilio implorato , ipsa operatio die III Augusti hora Xmatutina sequenti ordine & modo suscipiebatur.

factis imponebatur interiori humeri regioni super arteria brachiali mox infra axillam , alter exteriori regioni oppositae, ambo firmabantur splenio bis brachium ambiente , & super hac his , sed valde laxe , ducebatur funiculus ad externam regionem colligatus, Ubi uterque funiculi circuitus ope bacilli super frusto chartae crassioris supposito eousque pedetentim contorquebatur , ut nulluS amplius pulsus in carpo percipi posset, cujus directionem postea Dominus ZiNCK in se suscipiebat.

usque possibile erat extensum, & tunc Dominus MULLNERUS lanceola provide incidebat tegumenta Aneurysmatis ad locum inferiorem

586쪽

S fere medium , paululum tamen interiora Versus , pro evitando hicipitis tendine, & quum nil, praeter sanguinem nigrum & congrumatum, in conspectum Venisset, sectionem prosequebatur per totam Aneurysmatis longitudinem, moxque digito aliquod grumos dissol vehat& extrahebat, quos a Vel 3 unciae sanguinis fluidi, non tamen adeo floridi, sequebantur. Posthaec magis magisque totam cavitatem Rgrumis digitorum ope purgabat ac denique quendam paulo firmius

ad locum arteriae adhaerentem & aliter conformatum protrahebat,

illi, quam Domini Jenenses in casu superius expolito Offenderunt, valde similem , articulum digiti magnitudine aequantem, sanguine congrumato pallidiorem & quasi membranosum , inferius praeterea

sulco, arteriae trunco procul dubio respondente, manifeste eXcavatum.

Quum vulnus pro detegenda & libere conspicienda arteria nondum satis amplum Videretur , forfice porro tegumenta , quousque soluta erant , non solum & superius & inferius, sed etiam transversim ad condylum humeri internum usque , discindebat , & postea totam cavitatem Vino calido eluebat , quibus peractis denique arteria in conspectum veniebat nuda, & sic confirmabat, An eurysma omnino fuisse spurium. Ut autem ipsius etiam arteriae vulnuS detegeretur, vinculum tortile relaxabatur, & tunc illico sanguis tenuis & floridus

cum impetu & arcus forma prosiliebat , quo viso, D. MULLΝER Us locum probe observatum statim digito comprimebat, & altera manu eidem imponebat orbiculum masticatae chartae rubellae, quem Dom. Et ERICH spiritu vini rectificatissimo imbuerat, & pulvere sarcotico di.' 6. largiter consperserat. Constricto interea a Dom. ZIΝCK rursus vinculo tortili, primo orbiculo imponebat D. MULLNERUS secundum ex pari charta paratum , & postea plures ex vulgari charta bibula confectos , omnes spiritu vini rectificatissimo & pulvere sarcotico imbutos, usque dum summam cavitatis ferme attigerint; reliquum cavitatis implebat plumaceolis pariter spiritu vini rectificatissimo & pulvere sartolico imprae. gnatis , totum vulnus tegebat uno & altero splenio quadrato , &tandem omnia firmabat fascia firmiter constricta. ). Dum haec peragebantur, aegrotus aliquoties pallebat & gravem virium defectum sentiebat, suo tamen judicio magis ex vinculi tortilis constrictione , quam ipsius operationis doloribus, nihilominus omnia

firmo animo sustinebat, semper sibi constabat atque se ipsum odore

587쪽

uis ToRIA ET CURATIO. 16,

spiritus Ν.' io excitabat, hausto simul interdum uno vel altero cochleari mixturae Ν.' 9 propinato.

tentim denuo penitus relaxabatur & tamen nullum per fasciam penetrantis sanguinis vestigium observabatur. Quum vero explorato in carpo pulsu hujus nullum indicium per 6 ferme temporis momenta minuta perciperetur, dubium oriebatur, numne arteria per applicata penitus fuerit compressa ; sed inter meditationes, quid porro faciendum, sensim sensimque penitus hic rediit & summum in adstantium gaudium declaravit, circuitu sanguinis per arteriam licet restituto, nihilominus tamen eum per VulnuS non amplius eXcedere, adeoque primam statim deligationem optato successu esse peractam, pro quo beneficio Deo agebantur gratiae debitae.

per arteriam circumeuntis impulsum moderari, sicque vulneris ejus coalitum facilitare, minus commodum Vero Videbatur, Vinculum

tortile supra descriptum semper in debito constrictionis gradu dies noctesque conservare, hoc removebatur & aliud ejus in locum applicabatur, eum ferme in modum constructum , prouti a GAREΝGEOT a) describitur & delineatur. Hoc debita ratione firmato aegrotuSin lectum collocabatur, brachio supra & infra deligationem spiritus Vini camphoratus illinebatur, eique pulvinar substernebatur & im

ponebatUr.

juscula, & loco cereVisiae, cui assuetus erat, aqua tantum fontana haud nimis frigida ; ex medicamentis nihil necessarium putabatur, quam pulvis temperans sequens : reci p. lapid. cancrorum acido citri saturatorum, nitri depurati ana drachm. j. pro quatuor dotibus quotidie una mane, altera ante somnum capiendum, cum aqua fontana sumendis. Caeterum aegroto semper adjungebantur duo ex chirurgiae studiosis, qui dies noctesque ejus curae invigilabant. Hac sub dispositione dies& nox insecuta satis tranquille transigebantur. Altero die aegrotus nonnullum aestum, & sitim paululum auctam sentiebat, hinc sequens mixtura saepius capienda ipsi prae1cribebatur : Rec. aqv. rubi idaei, fragorum, ceras r. nigrorum, florum tiliae, ana Unc. ij, cinnamomi

588쪽

cum soribus cordialibus drachm. ij , liquor. anodyni mineralis Ηossmanni scrup. ij, clys . antimonii sulphurati scrup. dimid. , sir.

cerasor. acidor. drachm. Vj misceantur. Caeterum brachio spiritus vini camphoratus , ut antea, aliquoties interdiu illinebatur. Tertio die cubitus & manus notabiliter tumebant, pulsus paululo auctior, &urina saturata cum sedimento observabatur , alvus Vero libera &reliqua omnia satis tolerabilia , manebant, quare regimen inchoatum tantum continuabatur, neque Venaesectio necessaria habebatur, praesertim quum quarto die sitis, pulsus & urina naturalibus & consuetis iterum responderent. Quum vero tertio jam die foetor circa vulnus notabilis oriretur,& suppurationem plenam indicaret, altero die, nempe VI Augusti, recens deligatio sequentem in modum instituebatur :3 . AEgroto iterum in sellam collocato & torculari GAREΝGEOTI hactenus applicato remoto , ejus in locum prius vinculum tortile substituebatur, ita tamen, ut funiculus tantum duplex super reliquo apparatu posterioris torcularis duceretur & supposita charta crassa ope bacilli contorqueretur, usquedum pulsus in carpo iterum eVa

nesceret.

solvebat fasciam , removebat splenia & plumaceolos, tandemque chartae masticatae orbiculos, usque dum duo ultimi chartae rubellae in conspectum venirent, id quod dextra manu peragebat, dum sinistra semper orbiculos chartaceos arteriae apprimebat. Remotis omnibus exceptis duobus infimis orbiculis chartae rubellae, & his proxime incumbente ex charta bibula vulgari confecto, firmiter sinistra manu in situ pristino immotis retentis dextera eluebat, ope syringae, Vino

calido totam vulneris cavitatem , quae ubique recens comparebat &paucam tantum puris quantitatem fundebat.

iterumque spiritu vini rectificatissimo, pulvereque sarcotico imbuti, eodem modo, ac in prima deligatione, applicabantur, reliqua Verocavitas iterum plumaceolis, spiritu vini rectificatissimo impraegnatis, sed porro unguento digestivo vulgari supra pag. 36o indicato obductis, replebatur , & reliqua, ut antea, feliciter peragebantur.

intercurrebant, sed pariter spiritus odore dispellebantur.

589쪽

, . pia, d.ligatione, tortile vinculum penitus rela Rh)x x,

pulsus iterum non , nisi post aliquot minuta, naturalis redibat.

modica tantum adstrictione applicabatur , supra ligaturam S infra eam , sp iritus vini camphoratus illinebatur , aegrotus in lectum collocabatur &, ut antea, s Vehatur. Reliquam partem quarti diei, noctem insecutam & quintum diem aegrotus satis tranquille transigebat absque ullo accidente praeternaturali , ut & noctem sequentem; sub hac tamen somno profundo sepultus aliquanto post subito se erigebat & brachium laesum valde extendebat, quia sibi somnianti Videbatur a quodam invadi. Vigiles, illico deligationem explorantes, aliquam in fasciis observarunt quidem maculam, sed quum sanguineum colorem haud referret, foetoremque potius spiraret, certiores reddebantur, eam a transsudante pure tantum ortam esse & nil metuendi accidisse. Sexto die, VIII Augusti, tertia deligatio instituebatur, sub qua torcular non commutabatur, sed tantum paulo fortius, non tamencid plenam usque suppressionem pulsus in carpo, constringebatur, deinde omnia , exceptis iterum tribus infimis orbiculis chartaceis, removebantur , cavitas iterum Vino calido ope siptionis eluebatur, anterea orbiculi chartacei in situ relicti arteriae apprimebantur, &reliqua, ut in secunda deligatione , peragebantur, tandemque torcular ad lenem usque constrictionis gradum relaxabatur, brachium spiritu vini camphorato fovebatur, & sic hac quoque Vice aegrotus optato successu lecto committebatur, ejusque cura ordine hactenus

consueto continUabatur.

Hac sub deligatione nullam plane sensit alterationem aegrotus, qui etiam totum hunc diem , sequentem noctem, ut & septimum diem, cum nocte insecuta , ordine naturali & absque ullo sumpto matetransegit; interea tumor cubiti manusque etiam plane disparuit. Quum ergo omnia secundum naturam fierent, nullum vestigium alicujus commotionis febrilis superesset, urina potius iusto tenuior &limpidior compareret, aegroto tunc concedebatur, ut interdum haustuce revisiae se reficeret, interdiu aliquot horas lecto se detineret, Scunam tantum pulveris temperamentis dosin vesperi assumeret. Die octavo, X Augusti, quarta deligatio fiebat, eodem modo, ac tertia, nisi quod duo infimi tantum orbiculi chartae masticatae rubellae in situ detinerentur.

590쪽

Ηac sub deligatione vulnus quidem merum sanguinem stillabat,

non tamen arterioso, sed Venoso similem & mox, applicato tantum apparatu hactenus consueto, se iterum sistentem, hincque nullum metum periculi incutientem. Ab hoc tempore recens deligatio quotidie instituebatur, & nono die, XI Augusti, totum vulnus ab Omnibus sordibus plane mundum, orbiculique chartae masticatae rubellae primo die applicati penitus mobiles atque soluti deprehendebantur. D. MULLNERUS ergo has quoque removebat, digitum regioni, quam occupabant, applicabat, mox tales orbiculos recentes &, ut antea, spiritu vini rectificatissimo& pulvere sarcotico impraegnatos substituebat, reliquamque vulneris cavitatem plumaceolis , solo spiritu vini rectificatissimo madefactis replebat, quo modo etiam deligatio die XII Augusti peragebatur. Die sequente, qui erat dies Solis & undecimus ab operatione facta,

Vulnus penitus evacuatum curatius examinabamus & summo gaudio animadvertebamus, torculari licet penitus relaxato, non solum ne

unicam guttulam sanguinis exstillasse, sed etiam totam arteriam recenti& firma carne obductam esse. His observatis deligatio quidem, ut antecedens, peragebatur, sed aegroto concedebatur, frustulo assatae carnis vitulinae appetitui satiSfacere , pulVis praeterea temperans non amplius utilis judicabatur , quemadmodum nec vigilum cura &torcularis applicatio, quae cumprimis perfectae quieti nocturnae impedimento erat. Quum ergo totum Vulnus mundum & carne firma magis magisque repletum deprehenderetur, semper quidem reliqua cavitas orbiculis chartae masticatae, & plumaceolis spiritu vini rectificatissimo pulvereque sarcotico imbutas adhuc replebatur, sed simul, pro Obtilaenda & acceleranda commoda cicatrice, emplastris glutinantibus contrahebatur ita, Ut ex rotundo Vulnere oblongum fieret,& labia ejus propius ad se inVicem accederent. Praeterea , quUm ex his circumstantiis optatis certo constaret , non solum arteriam laesam carne sana atque robusta satis munitam, sed etiam ipsum vulnus ejus consolidatum esse, de die XVII Aug. cubitus quandoque leniter extendebatur. Ab eo namque tempore, quo Aneurysma notabile incrementum cepit, aegrotUS, ad temperandos dolores, semper tenebat cubitum flexum , unde musculus biceps ejusque tendo, tam valide contrahebatur , ut postea cubitum libere eXtendere non amplius potis

esset; ut autem & hujus musculi & tendinis ejus relaxatio eo facilius

SEARCH

MENU NAVIGATION