장음표시 사용
591쪽
obtineretur, quotidie aliquoties inungebatur sequens linimentum :Rec. Ungu. de althaea, populnei, ana sescunciam, Olei petrae rubri drachm. j. misceantur. Hac itaque sub direictione, aspirante Divini Numinis gratia, eo res ad Votum cessit, ut quatuor hebdomadum decursu di tota vulneris cavitas carne firma sanaque repleta , &Cicatrix eousque perducta fuerit, Ut spatium duos tantum transversos digitos longum & duas lineas latum relictum esset nudum. Quum ergo vulneratus eousque restitutus esset, &, rerum domesticarum caussa , domum redeundi desiderio flagraret, nullum supererat dubium die m Septembris voto ipsius satisfaciendi, hac tamen addita admonitione , ut ad plenam Usque cicatricis formationem quotidie his nudam adhuc carnem linteo spiritu vini rectificatissimo madefasto tegeret, & emplastro defensivo firmaret, lini mentum etiam praedictum continuaret, & leni eXtensione cubitum saepius eXerceret, ipse autem, quam primum fieri posset, huc reverteretur, quia necesse adhuc esset, ut ligaculum quoddam applicaretur aliquamdiu gestandum, ad praecavendam arteriae, ad locum vulneris debilitatae , sub gravioribus motibus extensionem , indeque novam Aneuryimatis , vel spurii vel veri, productionem.
Brevi post cicatrix optime firmata & siccata , brachii quoque
extensio aeque, ac fleXio , penitus libera reddita, & sic Vulneratus in integrum restitutus est, qui post duos demum menses ad nos rediit, ubi de his propria exploratione certiores facti sumus. Nili lo- minus , plenae securitatis caussa, D. MULLΝERUS ligaculum supra memoratum adaptabat, & eodem modo , quo vena secta firmatur fascia , sed simplici tantum tractu, adplicabat ita, ut globulus quidam eidem inhaerens exacte responderet loco, ubi arteria laesa fuit. Hoc ligaculo per aliquot adhuc menses, graviores praecipue labores suscipiens, usus est hic Vir, qui mense Februario hujus anni huc regressus de curationis perfectione me iterum Certiorem fecit. Anno 1 48 , die a 6 Aprilis pellionis hujus loci servo, annum aetatis 28 agenti, temperamenti sanguineo phlegmatici, natione Pomerano, pariter lanceola saltante vena secabatur basilica dextri brachii. Ex ratione balneatoris, qui istum administrabat, mox sequebatur dolor insolitus atque continuus, quare eum perpessus ejusdem diei vespera eundem balneatorem adibat & de dolore vehementi conquerebatur.
ille in regione, qua vena secta fuit, ruborem quendam seu inflamm
592쪽
mationem observans spiritum vini camphoratum eidem adplicabat&, dum altero die notabile enchymoma ibidem vidit, ejusdem spiritus
crebriorem adplicationem commendavit. His sub circumstantiis vulneratus opificium suum pro viribus administravit in tertiam usque hebdomadam; interea vero in loco laeso comparebat tumor castaneae magnitudine , cui balneator adplicuit emplastrum ad rupturas, aucto vero dolore & tumore, splenium densum spiritu vini camphorato imbutum imposuit & fascia circulari valide firmavit hacque ratione per octiduum continuavit. Statu hoc inde neutiquam in meliorem mutato, balneator collegam & affinem suum consuluit, qui, commodiori consilio succurrere nesciens, fortiorem adhuc compressionem suadebat, quae vero non solum totius brachii manusque tumorem, verum etiam intolerabilem dolorem excitabat. Licet autem haecce methodus minime fructuosa, perniciosa potius, reperiretur; nihilominus hic balneator Omnem medelam in sola compressione ponebat& de fortiori adhuc tantum cogitabat, eandemque Ope machinae cum cochlea tumori adplicatae obtinendam esse putabat. Hac itaque tumor fortissime comprimebatur ; inde Vero cutis compressae necrosis mox
sequebatur, quae partes mortuae deinde digestivis tractatae se a sanis separare coeperunt die a Julii, quo tempore ille , qui infelicem hanc Venaesectionem peregit, de eventu optato sollicitus adiit D. WoLFG. JAC. MULLΝERUM , chirurgum illum , ac operatorem hujus loci expertissimum cujus dexteritatem in priori observatione jam laudavi
eumque rogavit, ut secum inViseret aegrotum. Hic exploratam partem
laesam statim agnovit pro An eurysmate spurio, simulque declaravit, ex incongrua tractatione malo in pejus mutato , amplius separatis escharis, haemorrhagiam gravissimam vel plane lethalem, facile secuturam , nec aliam medelam quam eX operatione sperandam esse, ad
quam perficiendam opem suam simul obtulit. Hisce se opponebat alter balneator, contendens, escharae separationem & ulceris consolidationem esse exspectandam , & his obtentis emplastrum ita dictum pamphylium reliquum tumorem exsiccare posse. Sed accidit paulo
post idem, quod MULLΝERUS praedixit. Die scilicet octavo Iulii,
quum laesus balneatoris prioris domum peteret & hunc sociosque suos peropportune praesentes inVeniret, An eurysma sponte sua rumpebatur& magnam copiam sanguinis fundebat, quem omni studio ope torcularis, quod ipsis antea communicabat & commendabat MULLNERUS ,
593쪽
sistere conabantur. Sequente die ab his ipsis halneatoribus vocatus est saepius memoratus MULLΝERUS atque rogatus, ut auxilio suo ipsis succurreret, quod etiam lubens se praestiturum spospondit & postea ad me Venit petiitque , ut operationi suscipiendae adsisterem omniaque, ut in priori casu, dirigerem. Die ergo Iulii nono matutinis horis hic prope humerum adplicabat torcular cum trochlea & pulvillo ex aluta confecto & bene farcto fasciaque circulati ad illud pertinente , deinde praesentibus duobus illis balneatoribus solvebat
ligaturam & observabat laesam partem florent magnitudine majorem sphacelatam, tandemque partes mortuas proximasque vivas sussicientiquantitate lintei carpti seu plumaceolorum & spiritu vini recti sicatissimo imbutorum muniebat necessariisque spleniis fasciisque firmabat. His peractis relaxabat torcular eousque, dum pulsum in carpo denuo sentire posset; ipsa operatio vero in diem sequentem disserebatur. Hoc die io Iulii ergo mane conveniebamus, & aderant quoque ex collegis meis honoratissimis D. D. GE. LEOΝΗ. ΗUTHIUS D. D. Jo. FRID. HERELIUs junior & D. D. Io. ADAM. BAUER ; Dn. MULLNERUs vero rogabat Collegam suum D n. Jo. EBER ΗΑRDEIERICH , Chirurgum & Operatorem non minus expertum , ut ipsi auxiliatrices manus porrigeret, quemadmodum id in priori casu laudabili studio & dexteritate praestitit. Caeterum ex collegis eorum
Quum consilium capiebamus, operationem eadem methodo , quae feliciter antea cessit, suscipere , idem etiam apparatus in ejusdem casus recensione fusius descriptus, parabatur, non neglecto illo, quo in casu necessitatis pro arteria liganda opus esset. Ut reliquis accidentibus quoque prospiceretur , ordinavi I) mixturam confortantem cochleatim sumendam eodem modo, ac supra p. 36Ι, n'. 9 descripta est , compositam.
roris marini drachmas tres, salis armoniaci anthos ali drachmam unam.
matris perlarum acido citri saturatae, nitri depurati ana grana quin' decim , cinnabaris antimonii rectificati grana decem , pro dosi. His omnibus paratis & divino auxilio implorato ipsa operatis sequenti ordine de modo suscipiebatur. Cc c
594쪽
D. Operator MILLNERUs collocabat vulneratum in sedile, applicabat vinculum tortile simplex cum funiculo & bacillo S committebat ejus directionem STOECKELIO, cubitum vero extensum firmiter tenendum commendabat MuLLERO. Deinde ligaturam vulneris solvebat, quo facto vulnus a sphaceto exesum florent majoris amplitudine apertum & sanguine grumoso magnaque ex parte quasi polypos seu fibroso repletum apparebat. Postea hunc grumosum sanguinem indice manus dextrae pedetentim & provide removebat mole sua duas uncias facile aequantem, & partim cum cute, partim & magis adhuc cum subjacentibus musculis vasisque firmiter cohaerentem. His peractis vulnus cum vino calido syringae ope probe eluebat eousque donec arteria satis clare in conspectum veniret. Hac detecta vinculum tortile relaxandum praecipiebat, quo facto sanguis illico & magno cum impetu ad operatoris brachii longitudinem prosiliebat , qui
interea aperturae locum attentus ObserVabat eidemque tam cito, quam
fieri poterat, obturamenta jam parata adplicabat, constricto interea iterum torculari. Consistebant haec primo ex charta hibula tenuissima, masticata, ter quaterque complicata, & quadratam in formam pollicis magnitudine explanata , alcohol Vini impraegnata & pulvere styptico atque conglutinante, priori in casu p. 36I , n'. 6. descripto, largiter conspersa. Harum placentularum chartacearum erant seX , singulae praedicto modo praeparatae, quarum una alteri imponebatur,& prima praecipue tam provide adplicabatur, ut non solum arteriam, Verum etiam VicinaS parteS accurate ambiret. Reliqua vulneris cavitas, quae ovum gallinaceum facile capiebat, placentis ex linteo carpto paratis, seu plumaceolis sic dictis & alcohol vini largiter pariter imbutis replebatur tota, cui imponebantur tria ex complicato linteo confecta splenia omniaque denique fascia circulari vel 1 ulnarum firmabantur. His absolutis bacillus vinculi ad pulsus usque in carpo sensationem relaxabatur & deinde hoc cum torculari trochlea instructo commutabatur, hocque iterum constringebatur, ita tamen, ut pulsus in carpo percipiendus non plane supprimeretur. Totum denique
brachium habena seu mitella carpe suffulciebatur, aeger lecto
committebatur , serioque monebatur , ut semper servaret brachium quietum, diaetamque tenuem. Idem dies & nox 1ecuta satis tranquille transigebatur, & die Ii Iulii reperiebatur fascia adhuc firma& absque ulla sanguinis transudantis macula. Hunc diem excipiebat
595쪽
nox minus tranquilla , absque tamen ullis symptomatibus notatu dignis. iDie Ia mane iterum conveniebamus, ubi, fortius denuo adstricto torculari , operator fasciam circularem & deinde splenia unacum tribus vel quatuor plumaceolis removebat, quorum Vices supplebant totidem recenter confecti & alcohol vini pariter probe imbuti. Tunc simul vulneris labia, ex sphace losa corruptione male olentia, plumaceolis alcohol vini & unguento digestivo impraegnatis munie.
hantur , additisque spleniis omnia iterum , ut antea, fascia circulari colligebantur. Eodem die vulneratus Vehementer me rogabat, Ut ipsi cibum magis nutrientem carnemque , & aquae loco cerevisiam concederem , quum Ventriculus suu S pomerantis ejusmodi victum sparcum & tenuem amplius perferre haud posset : quibus rationibus consensum eo facilius praehu i , quo minus ullum symptoma contradicebat , quemadmodum etiam easdem ob rationes usum omnium remediorum internorum amplius continuandum haud injunxi. Hac sub mutatione nox sequebatur tranquilla.
Die 13 deligatio eodem modo iterabatur, quam sequebatur dies& nox tranquilla , si excipias levem animi inquietudinem. Die 14 deligatio pari modo renovabatur & simul duo vel tres plumaceoli plures quam hucusque removebantur: dies & nox sequebantur ad votum.
Die 11 & 16 deligatio & valetudo eadem, & die 16 vulnus simul
cum spiritu vini simplici syringae ope probe eluebatur. Die 17 patiens indicabat vulneris dolores majores illis, quos hucusque sensit : in deligatione reperiebantur non solum labia vulneris recentia, Verum etiam ipsum Vulnus a sordibus magis purgatum, quae partes nunc magis vivae procul dubio etiam magis sensiles redditae sunt. Effluebat simul ex vulnere pauca quantitas sanguinis , sed solummodo ex venarum osculis nunc, purgata corruptione & impedito, ob torcular adplicatum, sanguinis libero circuitu, magis apertis.
Die 18 sub deligatione iterum duo plumaceoli ex illis, qui a prima
deligatione relicti fuerunt, cum reliquis quotidie renovatiS rem Vehantur, ubi iterum pauca sanguinis venosi quantitas effluebat. C c c c Σ
596쪽
Die 19 remotis omnibus plumaceolis duae etiam ex placentulis chartaceis liberae reperiebantur & simul eximebantur, vulnusque probe purgabatur, caeterum plumaceolis denuo replebatur simulque torcular removebatur, relictis tamen ejus fascia coriacea & spleniosi per arteria brachiali fasciae ope, sed leniter tantum constrictae ,
Die a o reliquae etiam placentulae chartaceae reperiebantur solutae, quibus remotis, Vasa antea denudata nunc carne recenti firmaque penitus tecta se sistebant, de quo magna cum voluptate certioreS reddebamur. His observatis cavitas replebatur solis plumaceolis,alcohol vini tamen adhuc imbutis & pulvere styptico & glutinante
denuo conspersis, omniaque fascia ordinaria firmabantur. Die a I , qui erat undecimus ab operatione facta , vulnus ad consolidationem properans obserVabatur, ad quam ulterius promovendam & vulnus rotundum in oblongum mutandum , hoc contrahebatur emplastro glutinante , caeterum ejus cavitas plumaceolis ut
priori die imbutis replebatur. Die ra omnia eodem modo tractabantur &Die 13 cavitas castaneam Vix amplius capiebat, caeterum hoc &Die 14 deligatio pari ratione instituebatur, nunc vero & fasciatorcularis & splenium arteriae brachiali applicatum removebantur. Die aue tandem omnis tumor brachii penitus ferme evanescebat vulnus decimo quarto operationis die ut aliud simplex tractabatur,
ita, ut brevi post plena consolidatio sequeretur.
597쪽
Ur hujus mali gravitas & medelae ei parandae dissicultas clarius
patescant, partes , quae in Venaesectione laedi postunt, earumque cum aliis connexiones probe cognitae esse debent. Celeberr. Mo Rohas partes eandem ob rationem jam sigillatim delineandas curavit ca), sed rudi artificis manu. Ex tabulis anatomicis naturali magnitudine& vivis coloribus repraesentatis, quas D. GAUTIER edidit, nulla iis, quae adhuc explicanda sunt, lucem aliquam assundit b Icones Ill. D. de HALLER o optimae sunt; quum Vero laudatus auctor, proscopo suo , venarum atque arteriarum praecipue universam per integrum brachium divisionem & distributionem cum accuratione ipsi solita repraesentandam suscepit & praeterea , ad chartae normam , naturali magnitudine multo minorem , eandem sistere coactus fuit: haS nostras icones, magnitudinis naturalis, Vasis Vario insuper colore
distinctis, haud supervacaneas immo pro hoc scopo peculiari necessisarias duxi, quarum explicationem reliqui S praemitto, sed eos, qui illas examinant, simul moneo , Ut memores sint, non solum venas, uti in toto corpore, ita sigillatim quoque circa cubitum , divisione& distributione sua ita variare, ut vix unquam in utroque brachio unius subjecti unum eundemque ordinem observent; Verum etiam haud raro arteriarum propagines a regula ordinaria recedere, immo, ipsos nervos , saltem subdivisionibus suis , ab hac variatione non
I. II. 173η. Octav. maj. p. 28o. seq. tab. II, fg. I. ubi Vero omnes partes valde imminutae repraesentantur. In Germanica versione, quae titulo : Die medicinische Vestiche undBemerkungen , welche von einer Geselischas in Edinburgh durchnsehen und herausgegeben werrin,
Altenburgi 1 so. in ore prodierunt, p. 368. seq. tab. II, lig. I. eaedem ad parem normam occurrunt ; in Gallica vero versione, quae antea jam titulo : GDis O Obseruations de medeeine, de la Societe d'gdinbourgh , Parisiis i74et in duodec. maj. comparuit , p. 349, tab. II , fg. I. ad minorem adhuc magnitudinem redactae sunt.
bin Tertia hujus operis splendidissimi & forma regia editi pars in fronte hunc gerit
titulum : Anatomie onerati des Visceres en stuation , de grandeur O couleur naturalie, aveci Angiologie O la Neurologie de chaque partie du corps humain. Harum tabularum V. R repraesentat quidem in brachii dextri anteriori facie musculos, venas, arterias & nqrvos in naturali connexione; sed eatenus tantum, quatenus detracta cute statim in conspectum veniunt, nec tamen satis distincte. c Iconum anatomicarum, quibus aliqua partes corporis humani delineata traduntur, falsi, culus G. Arteriae pectoris O brachii. Auctore ALBERTO v. HALLER Oc. Gott. I7 3 , fol. maj. tab. III, qua praeter musculos venae , arteriae, nervique sistuntur, quatenus detracta cute
apparenti tab. IV, quae arterias in antica, tab. V in postica parte occurrentes delineat.
598쪽
excipiendos esse. His addo , harum figurarum partium omnium denominationem haud esse exspectandam, quia non omnes ad scopum praefixum pertinent, justo longior autem esse nolui.
Figurarum explicationem, qua in prototypo hic locatur, vide cum reliquis in fine operis.
Satis ita , ut opinor , representatis & expositis omnibus partibus, quae in curatione Aneurysmatis spurii attendendae sunt, facilius nunc loca cognosci possunt in venarum cubiti sectionibus evitanda : docendi tamen sunt omnes chirurgi, non solum arterias hujus regionis interdum situm suum paululum mutare ut taceam ramos extraordinarios quandoque obvios, quale exemplum sistit A. 9. a verum etiam& adhuc magis venas, uti ex sola comparatione A. I cum 9 satis jam patet. In hac ergo operatione, licet Vulgatissima, nunquam non opus est ubique sollicita exploratione & summa accuratione, ne ipsa Vena penitus pertundatur. Deinde etiam facile intelligi possunt dissicultates, quae Operationem chirurgicam premunt, qua Aneurysma spurium sectione extirpandum est. Antequam autem ulterius progredior, necesse est, ut moneam, propositum mihi haud esse , hic joci exponere universam & generalem Aneurysmatis tam veri quam spurii theoriam, neque etiam recensere omnes Aneurysmatis spurii species modosque , quibus singulae vel praeverti vel curari debeant, utpote quae omnia Ill. ΗΕIsTER Us satis solidequa docuit b) ita, ut iliada post Homerum canere auderem, si in his prolixior essem : id tantum annotasse sussiciet, Aneurysma spurium esse sanguinis ex vulnerata arteria effusionem & sub cute collectionem, speciem vero ejus, de qua sola sermo mihi est , esse illam , quando hic danguis, & quidem ex arteria una vel altera sub Venaesectione simul aperta, extravasatus & collectus & in grumos condensatus nulli pressioni amplius cedit. Ejusmodi ergo Aneurysma omnium consensu absque cutis dissectione& sanguinis congrumati remotione curari nequit : dum enim sanguis circuitu suo in arteriis ex ampliori spatio in angustius transire cogitur,
ab Ita Ill. HEIsT. etiam prope venam cephalicam , quae omnium tutissima habetur, magnam arteriam saepius observavit Insit. chir. erit. AN. anni 1739 , p. 4aν ὐ edit. Io,
599쪽
is ad singulos ita dictos pulsus Vulneris aperturam penetrare nititur, hinc ejus latera continuo disjungit, ideoque eorum consolidationem perpetuo impedit, inde vero indies majorem sanguinis copiam effundit, cui cutis resistere nequit. Et dum sanguis hic effusus vel qualitate sua vel mora condensatur & concrescit, ulteriori effusioni aliquomodo quidem resistit, sed, dum in fluvium suum reduci nequit, tandem putrescit & in sphaceiosam corruptionem abit. Quomodo autem, sectione tumoris instituta & sanguine congrumato evacuato , Ulterior sanguinis ex laesa arteria profusio certo, tuto atque jucunde sisti debeat & queat, nondum satis demonstratum est.
Sunt qui adstringentia, quid Z quod corrosiva vel caustica, arteriae vulneri detecto imponi suadent, e. g. Vitriolum caeruleum , liquorem stypticum eberi, butyrum antimonii a &c. de quorum usu vero infido , vel prorsus noxio , mentem meam jam exposui in priori casu
Reliqui ferme omnes cunctis sanguinis profluxum sistentibus praeferunt ipsius arteriae laesae ligaturam, dum illa a connexione cum partibus vicinis separatur , acus curva cum filo cerato trajicitur &denique arteria laesa proxime supra Vulnus constringitur , id quod cum variis cautelis & annotationibus satis jam accurate atque prolixe
hic repetere nimis prolixum foret, id unicum tamen annotasse haud supervacaneum erit , ΜΑ CGILL , pro elevanda & tutius proinde a nervo reliquisque partibus separanda arteria, ejus vulneri detecto
immisisse stylum fortem h , quod etiam ab alio factum observavit
a) Vid. PALEYN chirurgiscle operationen, Francos. & Lips. ITIT, P. 4o2. HEIST. I. c. P. 439 , edit. a. IT O, p. 423, f. XI. GAREN GEOT traite des operations de chir. T. III. a Paris 372I, p. 246, edit. germ. Berol. 1733., P. 237, S. 28, commendat suum liquorem causti cum , quem Vero non describit. b l. c. P. 424. c l. c. p. 249. -
600쪽
MONRO a) qui insuper b , pro operatione celerius finienda, suadet, ut quam primum cutis per longitudinem dissecta & sanguis
eXtravasatus ac polyposus remotus est, patiens paululum flectat cubitum, operator vero pollice ac indice sinistrae manus prehendat arteriam brachialem, horumque apices sub eam insinuet, & ita acum superunguibus in trudat, hocque modo secure nervum proximum evitet, quem tactu facile ab arteria distinguere potest , quum hanc, flexo cubito , absque dissicultate eousque elevare potest , ut a nervo satis removeatur : ita , pergit, haec operatio, quae secundum ordinariam
chirurgorum descriptionem dissicilis, taediosa & laboriosa est, facile, cito & secure peragi potest.
Hanc methodum in usum Vocare aliisque commendare nullum dubium movet auctoribus citatis interceptus per arteriam ligatam
sanguinis ad partes inferiores via recta transitus : nam , licet vel ipse arteriae brachialis seu humeralis truncus supra divisionem suam in ramos g. rab. I. A. a. s. rab. II. A. . ligandus veniat, persuasi sunt c) nihilominus sanguinem transire posse ad ramos infra ligaturam ope anastomosis arteriarum humeri collateralium d. e. Iab.
arteriae humerariae truncum r. r. r. tab. H. A. 5. rab. III. ib. 8. quando praesens est d), quare monent, arteriam Vulneratam etiam infra Vulnus ligandam esse , ne sanguis a vasis lateralibus regurgitet& novam haemorrhagiam excitet ce : experientiam quoque huic theoriae
a Tom. IV edit. Gall. p. 364. edit. Germ. p. 394. b Ibid. p. 366. ed. Germ. p. 398 seq.
c GAREN GEOT I. c. edit. Gali. p. 249. PLATN. edit. Iat. p. 262. f. 436. edit. Germ P. 4I8. S. 462. cons. MOΝRO AE . Edinb. T. II. edit. angi. p. 283. gall. P. 333. germ. P. 372. V. HALLER. ic. fas c. VI. p. 22. b. d ) Εjusmodi arteriae humeralis duplicis historiam tradit v. HALLER more suo accuratam l. c. p. 33. b. seq. & cui ad manus haud est, evolvat Io. FRID, MogBII dissi inaugia sub praesidio Ill. HEiST. Heimst. I 3o ventilatam, quae sistit Observationes med. misell. theoret. O practicas Observ. VIII. p. 17 seqq. HEIST. compend. azut. a. 174 I. P. II P. 126. nota M. '' : Instit. chir. I 739. p. 434. nota c. edit. 17so. p. 4i8. ta h. Acta Edinb. vol. II. edit. gall. p. 3s I. seqq. germ. p. 37O. tab. II. fig. 2, 3, 4. ε) PALF. p. 426. GARENG. ed. gall. p. et ς I. germ. p. 262. 3. 36. ΗΕIST. ed. I 739. f. XXIV. ed. III O. p. 429. L XXIV. Act. Edinb. Tom. II. ed. gall. p. 328. germ. p. 3qq, Tom. IV. p. 36 I. ed. germ. P. 39S. PLATN. ed. lat. p. 27O. 9. q39. germ. P. qa -