장음표시 사용
531쪽
luta tamen noua & excrescente cellulosa velamenta Aneurysmatis
communiter simul valde crassescunt & turgida evadunt. Osseas &cartilagineas latas laminas inter illa simul generari. plures observationes testantur b .
Partialium An eurysmatum Verorum formationi, quamquam saepe sine ulla laesione ab infracta quacunque vi membranarum & praecipue strati muscularis vasorum , suam derivet originem, communiter laesio quaedam membranarum praecedit, quae Vel caussae praedis ponenti favet, vel etiam ipsa distensionem vasculi promovet Fieri nempe nonnunquam docet experientia, ut Vulnere insisto, suppuratione, corrosione quacunque, vel etiam fortiore motu, cellulosa externa& fibrae musculares, vel interiores vasorum membranae, exterioribus intactis, laedantur , quo premens & in eum locum irruens flumen pedetentim tenuiores vasis parietes expandit, & vasculi quasi hemniam format. Facile vero intelligitur, haecce Aneurysmata & praecipue ea, quae ab intima tantum tunica obducuntur, cito in spuria commutari ; ea Vero etiam , si mature apta adhibetur medela , facilius curam admittere. Intima membrana rupta, sanguis cito contextum totius vasis solvit & An eurysma primitivum generat. Ane Tysmata haec Vera, quae a tunicarum quadam dilatatione, juncta cum
quarundum dilaceratione dependent, quidam artis periti c mixta appellant: sed plurimi eo An eurusma verum disruptum & sanguinem
in circumjacente cellulosa effundens intelligunt. Si nempe vis eX tendens resistentiam membranarum superat, vera in spUria, & plurimum primitivorum indolem recipientia, commutantur. Quandoque tamen, si tumor minus dehiscit, polyposte laminae hiatui, sanguinem collectum ejicienti, adcrescunt, & tumor generatur , cujus saccus partim ab arteria dilatata, partim ab adsititio concremento est conflatus. Sed tam universales, quam partiales arteriarum sacci antiquiores, si majores sunt, eoque partim omne coia tractionis robur amiserunt, partim per diuturniorem in hoc diverticulo sanguinis moram , concretionibus polyposis intus sunt obducti, vim omnem motricem per
532쪽
dunt, & pulsum amplius non produnt, sed plurima spuriorum consecutivorum signa mutuantur. Credit tamen cel. D. M ONRO rupturam quandam membranarum , antequam pulsus perfecte supprimitur , tumorem pati. Tantam etiam Aneurysmata abscessuum similitudinem, dissoluto sensim coagulato sanguine, nonnunquam induunt, ut testimonio cel.
&STOLLER e), exercitatissimus Chirurgus ad tumorem aperiendum facile seduci possit. In ejusmodi errorem tum praecipue incurrit, si vera inflammatio in Vicinia Aneurysmatis exorta est, eaque in suppinrationem abiit, sique praegressa omnem suppurationis occultae suspicionem movent, indicia vero Aneurysmatis a prioribus obnubilantur; cujus exemplum cel. WARNER dedit in An eurysmate femoris per lapsum inducto. Quantum demum Varices majores & profundiores, si prope arteriaequendam truncum formatae existunt, hujusque contractiones adeo in illas agunt, ut vicissim eleventur, diagnosin morbi perturbare possint, casus a cl. MICHAELIS g) descriptus affatim demonstrat. In magna hac nunc descripta specierum & signorum complicatione , qua fieri potest, ut non solum in dignoscenda Aneurysmatis specie, sed etiam in natura mali dijudicanda, vehementer peritissimus observator decipiatur, dissicillime ex labyrintho evolvimur, nisi caussam, locum, incrementum omnesque tumoris vicissitudines, quae saepe cito citius Variant, exacte perpendamus, & phoenomenorum seriem a prima laesione subque remediorum usu obortorum rite ponderemuS.
His tantum adminiculis adjuti, justum demum de morbo ferre judicium discimus. S. I V.
Aneurysmata omnia, quibus ne ulla quidem arteria est exemta, insigni omnino non carent periculo. Inter haec vero idipsum, cujus
fὶ Philosophical Transactions Vol. s , P. I, p. 44. g RicHTERs chirurgische Bibliothek, B. 3, p. 124.
533쪽
prima origo ab ipsa vasorum humorumve depravata indole dependet,
Vel quod, a multo licet benigniore caussa exortum , interne nidulanS, nec non truncum quendam inter maximos corripiens, essicaciorem medelam respuit, omni fere spe perfectae curationis destituitur. Humorum enim tabe, si naturam ejus etiam noveris, correcta, Vix tamen solidis & in specie vasorum membranis, deperditam tam cito eaque efficacia injungere valemus firmitatem, quin tumor citius increscat &expansae tunicae pertinacius retractioni resistant. Coagula etiam hic congesta, quae ad curam perficiendam resol Vi debent, potius in dies indurescere , quam resolutionem admittere solent. Praeterea , ut in genere sine naturae adjumento, ViX quidquam ars nostra praestabit, ita etiam eam membri affecti conditionem postulat, ut, si levioribus tumor non cedit remediis, ipsa arteria sine membri detrimento destrui
possit, adeoque alii rami profundiores, jam quantum sufficit dilatati, Vices trunci ligati suppleant; quod tamen, si axillaris & femoralis
arteria prope earum primum exitum morbo sint correptae , vix ac
ne vix quidem est exspectandum. Si denique humorum optima conditio coalitioni non succurrit , sed a pure absorpto , Vel ignoto quodam latice , crasis humorum est correpta, Omnia nostra conamina , immo amputatio ipsa, quae adeo saepe in hoc morbo exitialis fuit, ad accelerandum tantum aegri interitum conferunt.
S. V. Curam igitur hujus morbi ancipitis meditantes, quanam methodo, curatio an leviori, quae compressione totius membri perficitur, vel efficaciori, Operatione scilicet, illam inchoare debeamus, ex loco assecto & ipsa
mali natura elucescit. Compressione Aneurysmatis continua multUm i) Comprespraestari, totamque curationem, tam in spuriis , quam Veris partialibus, ejus protractiore usu nonnunquam absolvi novimus. Inprimis
vero spuria consecutiva, licet jam insignia fuerint, perfecte & sine ulla recrudescentis mali comminatione fuisse dispulsa, experientia docuit. Incredibili sane & plane inopinato successu, ut alia exempla taceam, cel. GUΑΤΤΑΝΙ, summam in hac ponens fiduciam, in Aneurysmata spuria puto ), quae ob magnitudinem & vetustatem
ligatura perstringere, vel amputatione membri tollere non audebat, compressionem adhibuit. Sed si tantam etiam efficaciam rarius eXsereret, eam tamen illi abrogare non possumus, quod, quum impulsum
534쪽
cautelae cim ca compressionem. compreβο-
sanguinis vehementiorem infringat & vasis robur insigne suppeditet.
celeritatem, qua alias tumor incresceret, retardet, & rupturam sacci adeo perniciosam aliquantum impedire Valeat. Eo etiam haecce me thodus sese commendare Videtur, quod, cum, occluso Vulnusculo, cursum torrentis per Vas laesum aliquantum detineat, is ad minora
vasa su per i us prodeuntia & magis dilatanda derivetur, atque adeo membrum ad perfectiorem curam recipiendam quasi praeparet. Cave vero credas, in omni casu compressionem his dictis praeditam esse emolumentis , & sine ulla noxae formidine adhiberi posse. Ut
enim taceam , eam in majoribus Veris Vix curam perficere, vel adhiberi debere , si corruptela quaedam generalis Vasorum conteXtum alteravit; tumore in angustias reducto, in alium locum appulsa unda, similes jam pluresque formabit tumores. Si vero spuriorum indolem jam induit tumor, nunc citius disrumpendus, vi externa insuperaddita, multo celerius dissiliet, sanguinemque late diffundet. Praeterea, cum constrictio ista ab una tantum parte incrementum cohibeat , nec impediat , quominus intumescentia ad latera & sursum atque deorsum augeatur, certo plures arteriae surculi supra vel infra tumorem priUS exeuntes, destruuntur , quo omnis spes operationis instituendae cunctatione nostra fumaminatur. Neque in spurio majore& vetustiore laudata medicatio tentari debet, nam cutis inde citius exulceratur, suppurationes clandestinae saepe circumcirca formantur, saccus inorganicus atque vas subjacenti ossi adcrescunt, & valde est metuendum, ne os ipsum eo sensim corrodatur. Observavit praeterea ill . AcREL sanguinem effusum brevi putredinem contrahere, unde vasa ita macerantur , ut postmodum ligaturam non ferant. Ultra mensem hac ex ratione , si vires, aetas & habitus corporis aegri sanior concesserint, hicce Operator consummatissimus operationem
Aneurysmatis spurii non disserendam dictitat Duplici ratione solent hanc Chirurgi instituere compressionem.
Vel enim totum membrum fasciis constringunt, vel machinamentis singularibus, in tumorem ipsum agentibuS, eum reprimere tentant.
Si fasciis utendum , splenia , quorum exteriora majora esse debent, intimum autem minimum , & , si ipsa arteria Vulnerata est, corpore
quodam duro, ut moneta , instructum ), tumori ipsi imposita, fascia circulari ita sunt retinenda, ut locus affectus simul susticientem susti-
535쪽
neat pressionem. Cel. GUΑΤΤΑNI a vero deligationem sequenti
ratione ordinandam proponit. Aneurysmate spleniis quibusdam crassioribus primum obtecto , duo longiora in formam crucis , cujus extrema ad oppositum latus vergunt, prioribus imponi, hisque alium crassiorem & longum pulvillum ad ductum ipsius arteriae su perne adaptari jubet. Fascia autem, qua membrum a loco affecto ad alterum
superius extremum crebris circumvolutionibus obvolvitur , ita adstringi cupit, ut in Aneurysma quidem maximam , in totam tamen arteriam suam vim etiam eXerceat. In poplitis e. gr. Aneurysmate ad inguen usque fascia adscendere oportet. Τotum apparatum, aegro
tranquille in lecto semper cubante , aceto cujus loco alii acetum saturninum , vel alia decocta, ad resolvendum, si fieri potest, coagulum coacervatum proficua , commendant, humectat & post 18 vel ao dies illum novo , fortius applicando, commutat: si vero pars inferior non deligata tumere incipit, Venae sectionibus repetitis uti suadet. Et sic trium mensium , immo so dierum spatio , graviora Aneurysmata sanata fuisse perhibet laudatus Auctor. Similem ampliorem & protractam compressionem BERΝΗΑRDUs GEΝGΑ b)commendavit : si vero, suasu hujus & cel. THEDEN c) totum membrum, ab inferiore extremo incipiendo, constringimus, tumefactionem cedematosam , de qua GUATTΑΝΙ loquitur , evitari posse
persuadeor. Instrumenta plurima ad tumorem apte comprimendum inventa,
illud praecipue sibi vindicant, quod in locum affectum praesertim
agentia, totum artum non torqueant, nec sanguinis per minores ramos cursui, ut fasciae, obstent. Inter haec ea, quae clarissimi Viri,
practicorum sunt adsecuta. Vereor tamen, ne, cum quaedam in
536쪽
ehitur ca. Arteria vel ligatur
nimis circumscriptum agant locum eorumque vis comprimens minus limitari possit, in graviore casu ea ad eruptiones Citatiores tumorem disponant, vel etiam , ob eorum majorem essicaciam, quod tamensi rami collaterales quantum satis sunt dilatati, non nocebit, ipsa trunci latera adeo comprimant, Ut ipsum ejus cavum demum coalescat. Si vero torculari ili. ACREL , tam ob simplicem suam structuram , quam mitiorem actionem maXime commendabili , una cum fasciis minus adstrictis utimur, spes affulget, fore , ut tam membri totius noxia pressura, quam arteriae coalitus & An eurysmatis ruptura optime avertatur. Inter remedia externa, scopo resolvendi simul usu panda, frustula glaciei & aqua glacialis, cujus repetita applicatione Aneurysmata minora spuria perfecte curata fuisse cel. TH. BARTHOLINUs αγ & DON. MoΝRo perhibent , principatum tenent. Ea tamen in genere erit observanda regula, quod, cum omnis salus a continua tantum & aequali compressione sit exspectanda, rarissime apparatum solvamus, Omnesque inutiles tumoris palpationes studio fugiamus. Damna , quae inde excitari possunt, passim apud Auctores enumerantur. Repetitis quoque venae sectionibus atque quiete, sanguinis ebullitiones & impetuosiores in locum affectum insultus impedire oportet, quum tota hac methodo id agamus, ut, quod ratione solidorum deficiebat , nunc fluidorum respectu aliquantisper compensetur, & , Vulnusculo , si quoddam adest, consolidato , membranae vasorum contrahantur , demum que contractae , pristinam recuperent
Sed si ad ipsam operationem confugiendum , cardo rei in eo Vertitur, quod cute incisa & omni coagulo , in vicinia tumoris inveniendo, ablato, arteria prope laesionis locum, secundum artis praescripta supra & infra locum affectum, ita ligatura constringatur, ut sanguini appellenti & per concurrentia vasa refluenti obex ponatur. Eam vero in truncis instituendam constrictionem , quamquam nullum communiter minetur damnum, nonnulli recentiorum Valde metuerunt. Νam, si rami supra locum affectum emissi , tantam cum inferioribus non servant communicationem, ut sussiciens per eas
quantitas sanguinis ad inferiora non delabatur, inevitabili gangraenae
537쪽
periculo subjicitur membrum. Hoc ut impediatur, utque omnia alia incommoda, ligaturam concomitantia evitentur, arteriae ipsi denu- vel nuda datae & a sacco suo praeternaturali liberatae compressionem, cum ςque φέ Causticorum usus expertissimorum chirurgorum consalio sit rejectus, applicandam curarunt; firmiter sibi persuadentes, apta ejusmodi &moderata compressione Vulnusculum ipsum arteriae claudi posse, simulque lumen ipsius pervium conservari. Id ut impetrent, stipticum quoddam, chartam masticatam vel agari cum vulnusculo imponunt, di porro cavum ipsum spleniis graduatis Vel lineamentis carptis ita replent, Ut, conum inversum referens, superficiem ad duos digitos superet; tumque demum fasciam applicant. Summam Vero curam in eo ponere suadet cl. PLENCK, ut torcular , quo sanguinis fluxus
ab initio operationis cohibetur , jam non illico perfecte, sed sensim relaxetur, Usque dum pulsus infra assectum locum sentiri incipiat; quo hac moderata compressione libera quidem sanguini per vas pateat via , sed per vulnusculum effluxus ejus simul cohibeatur. Hac en cheiresi caute adhibita, 8 vel 4 septimanarum spatio totum Vulnus, superstite pervia arteria, consolidatum fuisse cl. PLEΝCK , MORAND, alii narrant a . Prosperum quidem hujus methodi successum in dubium vocare
non audeo, an Vero ea unquam lUmen arteriae apertum conservari
possit, ad curatiorem eo magis disquisitionem postulare credo, cum sine hac praerogativa , illa in communi casu ligaturae praeferri non mereatur. Levi digitorum pressurae magnarum etiam arteri artam parietes facillime cedere , eaque effluxum sanguinis statim intercipi ObserVamus; quo phoenomeno in eam ducor sententiam, Ut cum ill .RICHTER b) existimem , compressione, quam raro ad Votum limitare possumus , quaeque tamen semper fortior erit illa , quam digitis nostris caute applicamus, vas ipsum perfecte claudi & eadem ratione ac in ligatura adhibita haemorrhagiam supprimi; levissimam autem & sanguinis cursum non impedientem constrictionem ejus impetuoso impulsui neutiquam resias ero. Huic quidem opinioni quispiam id objicere potest, quod pulsus infra locum morbo cor
b) Legantur animadversiones ejus pulcherrimae de hac materia in Tom. a & 4 Biblio thecae Chirurgicae passim admixtae.
538쪽
reptum cito perceptus clare demonstrare videatur, ipsum truncum pervium esse , & sanguinem ad inferiora propellere. Cum vero saepissime ramos sic dictos collaterales in statu sano sistito majores anastomos es formare observemus, hique insuper sub curriculo morbi, ante susceptam operationem sensim dilatentur, atque etiam nonnunquam , post aliquot horas , dum ligatura truncus praecluditur, pulsus in imo cubito sentiatur, nescio sane, quid impediat, quominus eandem hic etiam explicationem admittere debeamus. Conceptu praeterea dissicillimum est, quomodo in casibus a cl. PLENCK allatis, arteriae vulnus tam cito atque firmiter consolidari potuerit, cum alias a nimis cita relaxatione in omni laesione horum vasorum Aneu-rysmata generentur. Frustra itaque , si firmam compressionem instituimus , conservationem arteriae exspectamus , in leviore autem , qualis ad scopum obtinendum requiritur , haemorrhagiae repetitae, quae chirurgi animum quam maXime sollicitant, atque etiam aegrum ad ultimam saepe metam detrudunt, ViX evitari possunt. Leviore,
sub somno , motu brachii, quo compressio aliquantum fuit perturbata , hinos aegros Montis pessulani, vigesimo post operationem die, haemorrhagia exitiali correptos fuisse mihimet narravit cel. Praeses. Praeterea, in Aneurysmate Vero genuino & mixto specialis haecce in arteriam compressio vix adhiberi potest. Μeo igitur judicio, ne vitam ludibrio exponere videamur , eo in casu tantum haecce methodus adhibenda, quando , ut ili. ACREL & cel. GUATTANI experti
sunt, arteriae velamenta adeo macerata sunt, ut florum contractionem
ferre nequeant, vel arteria adeo profunde jacet, ut dissiculter acus circumduci possit. Sed ea ratione tum simul est dirigenda, ut vasis
parietes arcte compressi quantocyUS concrescant.
Hic in descriptione operationis , ne nimis a proposito nostro abducamur , subsistendum a). Id tantum monere oportet, quod in quocunque individuo de exitu conaminum nostrorum felici nec nimis cito nobis gratulari, nec etiam, praeconceptis opinionibus nimis saepe indulgentes , in vasorum primae magnitudinis, ut carotidis & femoralis arteriae, laesionibus, animum statim abjicere debeamus. Experientia quidem & contemplatione corporis humani adcuratiore didicimus, brachialem , radialem , cubitalem ; porro, popliteam, tibiales,
Cel. Viri DioNis, PLATNER, MISTER, ΜACGILL, ALEX. ΜONRΟ , BERTRANDI Sc. optime eam descripserunt.
539쪽
peroneas, manus atque pedis arterias magnas per suas propagines tam muniter mire anastomos es : eas tamen quandoque ad omnem, quo membrum opus habet, devehendum sanguinem non suffecisse, gangraena in frigidis extremis ohortens, totumque demum membrum depascens, tristi non minus quam luculento indicavit testimonio. Ita etiam , licet vulnerationes arteriae femoralis, ob profundiorem ejus satum , magnitudinem & parum adhuc descriptas inter ejus propagines communicationes, inter funestiores, immo funestissimas collocari soleant, eas tamen absolute lethales Vocare, illaque praesidia , quae in Aneurysmatibus curandis: OmmendaVimVS, non tentare, tanto magis vituperio dignum esse reor, Cum probatissimae fidei Auctores, felicissimo cum eventu ejusdem constrictionis exempla in fastis suis
Νe igitur nasutuli, dente famam aliorum malevolo saepe rodentes , fidem observationibus his ex inconsulto derogare in posterum audeant, propius jam ad institutum accedens, per ipsam anatomen demonstrare
conabor, in femore tantam ramorum communicationem Observari,
Ut tuto truncus variis in locis deligari possit
JuuM in adcuratiore arteriarum Femoris descriptione exhibenda nostras jam periclitari vires debeamus, delineationem statim situs ejusdem atque cursus, licet notissimam, praemittere cogimur, quo loca exitus atque ortus singulorum ramorum liquide indicari possint. Inter ligamentum scilicet Fallopianum ad os ileum & pubis expansum &psoam transeuntem atque iliacum internum , cavum quoddam invenitur, nerVis cruralibus , vasorum lymphaticorum fasciculis, venae femorali atque arteriae, ex abdomine elaberui, Viam aperiens liberam, sed glandulis inguinalibus & tela cellulari, adipe abunde immixta, perfecte demum oppletum. Musculi vero, inter se prius arcte concreti & introrsum ad trochanterem femoris minorem procedentes , infimum & extimum cavi locum occupant, hisque, Vel pr. cipuo T i t Σ
540쪽
carni tendinosae, quae psoae debetur, arteria , Vena atque nervi, eo
ordine imponuntur, Ut nervUs cruralis extimum locum, arteria medium , Vena Vero, quae arteriam aliquantum obtegit, quam vero
postea supergreditur, intimum occupet. Transgresso jam pelvis margine anteriore: arteria, fascia lata & tenaciore cellulositate tantum tecta, ampullam Albinianam, insignem inter praedictos musculos atque pectineum foveam implentem, offendit, eamque Oblique retrorsum& extrorsum, receptam a primo ortu directionem semper servatura,
transcendit. Hic vero arteria , quam Femoralem communem appellare mos est, longitudinem duorum circiter pollicum emensa , in medio iliaco retrorsum bipartitur. Posterior ejus productio ex averso trunci latere emittitur, & mox retrorsum & paulo eXtrorsum ita pellitur, ut in declivitate inter musculorum hic sitorum sines, femurque
ipsum occultetur , atque ad posteriora femoris eXcurrere cogatur. Altera vero, superficiei multo Vicinior, transgrediente tantum sartorio in medio femore obtecta, ad internum Vastum inclinat, inter eum& inferius adductoris longi atque magni extremum , duas tertias femoris percurrit tumque demum communem horum musculorum
tendinem pertundit & ad poplitem oblique extrorsum defertur. Primam arteriam sub Femoralis profunda nomine novimus, alteram superficialem appellare solemus. Ante hanc subeundam divisionem Femoralis communis multos , etsi minores & vario modo ludentes, largitur surculos a . Horum
nonnulli cuti abdominis super spinam , inguinisque adipi & glandulis
inguinalibus frequenter immerguntur; alti, ligamentum Fallopianum passim transcendentes, in cute abdominis & inter musculos ejusdem oberrant; alius, saepe duplex, transversim ad sartorii originem, cristamilei , iliacum internum & gluteum medium tendit; alii demum, in iliaco interno, psoa, pectineo atque tricipite sese perdunt. Hi omnes jam communes, sed pauciores formant trunculos, jam vero singuli seorsim exoriri solent. Sed his , tam loco exitus, quam distributionis ratione , valde;ariantibus, multo memorabiliores sunt arteriae, quas proprie Pudendas externas nominare solemuS. N umero saepe tres sunt, omnesque transversim supra pectineum atque adductores excurrunt. Superior
a) Epi sericam & Abdominalem, ex Iliaca ortas, femorali adscribere non lubet.