Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI. Iog

et forma , et viribus fere similis. Nam et dysenteriis ob sistit , siccaque et nonni nil calenti temperie constat. Nasci tur in frigidis, ac temperatis regionibus fertili atque humenti solo.

CAPUT IV.

DE TEPATLI, seu medicina Teti.

Herba est YEPATLi capillis quibu8dam innitens, unde pro seruntur multi cauleS, tenueS et hirSuti, repentes per humum: et in eis folia Origani parva , Serrata , et obrotunda. Folia trita ex aqua epotaque CorporiS doloreS , ac vehementem calorem sedant. Nascitur in calidis regionibus, fertilibusque, et humentibus locis.

CAPUT U.

De cithartica Huanaxuati radice. Radicibus insistit crassis, ac mediocriter longis, et ASpho deli similibus, densis tamen, gravibus, et lignOSiS, Unde proferuntur caules Subalbidi, quatuor dodrantes longi: et in eis folia Salviae, altera parte cinerea , altera vero diluto Virore tincta ,. et in Summo flores itidem Squallentes. Radix est resinoSa, acris , et nonnihil lubrica , calidaque, et Sicca temperie. Redacta eadem in pulverem , ac drachmae Uni US, aut ampliori pondere devorata bilem , ac pituitam purgat

per inferna, etSi nonnunquam etiam creet Vomitum, inferat que anXietatem.

112쪽

HISTOR. PLANTARUM

CAPUT VI.

De CAM0 PALTIC , seu herba purpurei , et exsaturati colaris. Radici innititur mediocris magnitudinis, s brataeque: et ex ea fundit plures StipiteS, tres cubitos longos, quaterniS e partibus pennatos, quintamque unciarum intervallo folia Serrata , ex viridi pallescentia , hastarum mucronibus haud dissimilia , Sed brevia , ac lateribus initio productioribus, et in summiS caulibus quosdam erinaceoS orbiculares ponticiS nucibus similes. Radix epota scriptuli unius menSura curat febres. Frigida Siquidem natura ConStat.

CAPUT VII. De altera CANOPALTIC.

Herba est caulis juncei, ex albo purpurascentis, albis soribus purpureisque, foliis oblongis , radice obrotunda. Videtur haec ad differentias velut ei congener, at

tinere. CAPUT VIII. De CAMPALTIO tertia.

Multas radices fundit, candentes ac SimileS Surculis, Unde quaterni, se nive prodeunt cauleS , tereteS, et verSUS eX- trema aliquantisper purpurei: et in eis soli a Lini, aspera, parva, longiuscula, et circa Singulos soliorum eXOrtus ra-

113쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI. Ios

muli quidam aliis minoribus ornati foliis: stores vero in stipitum cacuminibus , Stellati, parvi , et in modicas Comas com positi, coccinei , et in purpureum vergenteS Colorem, unde nomen. FrigefacienS herba eSt, et Sem uncia radicum eX aqua devorata elicit urinam.

Radicem fundit ZAYoI QUA HU1TL crassam , solia ulmeiSminora , forma tamen Similia. Calida est , non sine qua dam adstrictione. Confert laxatis renum ossibus, maxime Sicum resina pini, et aliiS adstringentibus medicamentis commisceatur , ae conceptu S dicitur retinere.

CAPUT X.

Frutex est soliis Mali Medicae Casiae fisit Ia ris, Sed aliquantisper Serratis, fulvis Caulibus, et in postremis ramis floribus parvis, et candentibus, erinaceis quibu8dam orbicularibus refertis , ex quibus floribus generantur acini virescentibus ciceribus Similes , qui postea demum rubescunt, pleni Semine primo candido, ac postea nigro. Sub-

amara eSt, calidaque , et Sicca ordine fere tertio. Uncia una radicum epota urinam evocat.

114쪽

CAPUT XI.

De gis LM HUITL tertia. Folia profert ulnaea et Serrata , obrotunda , et magna ex parte cyaina. Radix Scriptu lorusin duorum pondere trita, ac ex vino Meti deVorata urinam egregie evocat. Nascitur in montanis I epogitanicis.

CAPUT XII.

De ZATOLPATLI , Seu muscarum medicina.

Herba est radice firmata craSSa, et longa, unde mittit caules fulvos: et in eis folia Ment hae circinata, terna qui nave , Ferulae , aut Acocolli florem , et in ambitu muscarii Semina piperis nigri forma, et magnitudine. Semen est gu-Stu odoratum, et aliquantisper ac re. RadiX initio dulcis, ac

demum amaritudiniS SenSum praebenS, et guttur UIenS, Succo mananS , Calidaque , et Sicca Ordine tertio. Cortex radicis illitus scabiem, aliaSque cutiS insectiones curat, et humores praeter naturam diScutit. Idem praeStat Semen, minori tamen efficacitate : tumentia membra Sanat, et Ventrem praecipue Si uncia una radicum eX Vino devoretur, ac ulceribus inveteratis remedio est. Nascitur Imitetoci, et Te-xaxahuaci calidis, et montosis locis, et ad Ligustici genera videtur pertinere.

115쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI

CAPUT XIII.

Arbor est mediocris magnitudinis, soli a serens Salviae, sed majora, a quibus apud nonnullos indigenas Hispanos invenit nomen, inferna parte Subalbida, ac Superne virentia, pinguia , et Verbasci more hirsuta lubricaque , florem in postremis ramiS modicum , ac luteum , et in Corymborum formam velut compositum. Arbor eSt Odora, et calentis naturae , thus citra distinctionem ullam redolens. Calidis re gionibus , nam in his quoque aliquando provenit , minori bus ornatur foliis ; latioribus vero temperatis. Jus decocti corticum stipitum, atque radicis ebibitum uterinis confert affectibus, ac vulvam propriiS Sedibu S reStituit, urinam evocat , emundatque corpUS ; ipSae vero radiceS, corticesve, aut folia imposita tumoreS praeter naturam diSSipant, aperiunt , atque eXtergunt, Velut etiam quaecumque alia ulcera , UStionibus medentur , et doloreS articulorum levant, a lue licet indica profectos. Nascitur ubique, neque ullum refugit solum , fertile maXime, et humectusn.

CAPUT XIV.

De gA LIACAN Hueit talpae. Arbuscula est mediocris altitudinis, stipitem proferens

116쪽

HlSTOR. PLANTARUM

striatum , et hirSutum , folia magna, inseriae Subalbida, et superne virentia, Similia Verbaseo. Jus decocti cimices necat

CAPUT XV.

De zAHOT PATII, Seu ingrati gustus medicamento. Herbula est fibratae radicis , caules ferens geniculatoS,solia leguminis parvula , ac flores in postremiS ramuli S par- VOS, SpicatoS , et purpureOS. Sap0r est leguminis, frigidaque, et Sicca natura. Pulvis resinae per mi Stus apertiS tumoribus applicatur bis die, desiccatque, et abStergit ea, albumine ovi, ut Indi Medici affirmant, circumlito foramine.

CAPUT XVI. De ZAHOOC.

Herba est radicibus innixa multis, candentibus, longis, et similibus helleborinis, unde profert caules treS SpithamaS lon-gOS , purpureos , quadrat OS, ac CraSSitudinis mediocris, folia Oblonga, Scabra, et inferne Squallentia. Frigida, humidaque temperie praedita eSt, nam et Sapore inSigni caret, etsi virus quoddam horridum Spiret, atque ita jure decocti ejus, Succove abluunt febrientes, et Scabie laborantes. Nascitur in collibus, campisque X0chimilcanis.

117쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI.

CAPUT XVII.

De COTAC , Seu planta olente fumum. Radici innititur magnae ac rubescenti, eX qua fundit caules: et in eis solia oblonga, pauliSper SinuOSa, et Ser rata. Folia odoriS, ac Saporis eX pertia fere sunt, frigidaque conStant natura. Punctis, Si vera narrant hi Medici Indi, illita medentur: verum eX mea quidem Sententia potius devorata. Nascitur in calidis M analani.

CAPUT XVIII.

De altera COCOTAU.

Arbor est magna folia, obrotunda serens, flores luteos, parVOS, ac SiliquaS CalentiS naturae et napi ignem non ex perti Sapore. Hae lusae pugilli menSura, infuSaeque eX aqua dolores quosvis lenire feruntur.

CAPUT XIX.

DE TO mrura , seu herba foetida. Frutex est solia ferens Verbasci, sed minora. Calidus est, et Siccus ordine secundo. Folia dicuntur rigores, et isti

gora acceSSionum arcere tu Sa, ac Semunciae pondere Pau lo ante acceSSionem devorata CX aqua.

118쪽

I IO

HISTOR. PLANTARUM

CAPUT XX. De altera I TA IHUITL.

Radicibus insistit si bris similibus, ex quibuS profert caules binos dodrantes longos, folia Chaenopodii, sed aliquantisper majora, Odosis gravis, nulliusque insignis Saporis : B,

res coccineOS calyculorum forma. Propinatur pueris adversus satietatem. NaScitur regionibu S temperatis , qualis est si uti vhtepecensis. Sunt qui febres teStentur eXStinguere aut devoratam , aut lotionibus adhibitam.

CAPUT XXI.

De 1 A ATLI , seu f0etida medicina. Arbor est magna comataque foliiS Castaneae, sed longe minoribu S. Cortex trituS, atque CX aqua reSolutus tumoribus praeter naturam admovetur. NaScitur in calidis Tetot . zocolci editis campestribusque locis.

CAPUT XXII.

De si Vm1 AC seu arbore foetida. Arbor est magna, serens Mali Medicae folia , sed tamen acuminata. Cortex adStringit, graVem Odorem Spirat, calidaque, et Sicca ConStat temperie: su Xum alvi coercet,ac elicit Sudorem. Naribus inStillatuS Succus Sternutamentum

119쪽

NOVAE HISPAN. LIBER Vl.

eXCitat, caput purgat, atque ita febres tollit, et capitis arcet dolorem , quarum rerum gratia in annuos usus recondi consuevit. NaScitur Ocuilae saxosis locis.

CAPUT XXIII. De TZOTA , seu uStum Olente.

Innititur TroYAC sbris multis, e quibus proseri caules longoS , rectOS, hirsutOS, SquallidOS , teretes , et pauli Sper Scabros, refertoS circumcirca foliis Lini hirsutis , subalbidis, longiusculis, et angustiS , et juxta Catilium postrema flores

comanteS, Tlacozazalic Similes, et candentes. Odor eSi nonnihil gravis , unde nomen. RadiX guStu odora , glutinoSaque, et calefaciens. Sistit haec diarrhoeas , et abSceSSibus, quos fav0s Vocant, mederi solet. Sui sunt teneros infantes soliorum halitu, aut vapore, cum Spontaneo aliquo timore perterrefacti concutiuntur; fortassis ut corroborato capite, et ventriculo vaporeS metum incutientes coerceantur, aut discutiantur. Sunt qui eamdem plantam 2 nextiacoti Seu tir-gam cineream a colore vocent, asserantque jus decocti ejus dolorem ventris tollere. Quauhnahuac acclivibus montium lociS.

CAPUT XXIV.

De ZOZOTATII, seu planta Palmae simili.

Radicem ac folia profert Porri capitati, Palmaeve hu-

120쪽

HlSTOR. PLANTARUM

milis, unde nomen, et in caule flores longos, et purpureos calyculorum forma. Radix contrita admotaque naribu S protinus Sternutamentum ciet, ac trahit pituitam; quo fit, ut ea Indi Medici, quos Ticiti vocant, velut certi SSimo quodam indicio periclitentur, quinam ex aegris, qui curandi sibi contigere , Sint morituri, aut qui Sanitati tandem restituentur. Eadem drachmae uniuS menSura devorata urinam dicitur evocare , et dysente riciS mederi. MureS necat carni permista, jus vero decocti pediculos, Si caput eo lavetur. Haec etiam est ea nobiliS planta , quae concisa minutim , et in mul-Sam conjecta muSca S OmneS pererranteS domum, aeStatisque praecipue tempore morOSaS, atque moleStas dulci esca invitatas delet, ac perdit. Acris eSt calidaque, et sicca ordine quarto. Radix inte Stino recto, poStquam in Pilulas con formata est, admota pectori confert, pituitam trahit , et instaurat ob ejus redundantiam ContabeScenteS. Mechoacanenses Xahuiqtie vocant: ubique prOVenit.

CAPUT XXV.

De C CH CHIra, Seu s0re cochleae. Arbor est lacte manan S, Mali Medicae , quam Aurantium vocant, magnitudine et foliis, Sed majoribus, et his extremis tantum ramiS, Cacuminique appendentibus: a stipite prodeunt Septent , octo nive ramuli ornati floribus oblongis

SEARCH

MENU NAVIGATION