Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI. 143

caules sarmentΟSOS. Nonnullum Videtur participare calorem Abluunt ejus Succo membra, quae aliqua occasione perfrigerata sunt. Nascitur Ocoulici juxta montium sauces.

De cIMAPATLI Xantelelcensi. Herba est radici insistens Surculosae, unde profert caules longos, tereteS, purpureos, et quinque eX PartibuS pennatos, saligna folia, serrata tamen, et floreS pilOSOS , purpureos, et in muscarii formam compositOS. Odora planta eSt, calidaque , et sicca gradu secundo , Subtiliumque partium, ac demum viribus ceteris ejusdem nominis persimilis.

CAPUT LXVII.

De CI APArar Pitzahoac. Radicibus insistit tenuibus, unde proferuntur cauleS Cinerei coloris: et in eis folia saligna, verum juxta cuspidem crenata. Vis est, quae plurimis e praecedentibus, nempe CalenS , et Sicca, ac Sapor nonnihil amarus. Folia applicata de- fluvio capillorum medentur.

152쪽

diocris, fibris innixa, unde promit cauleS tereteS, solia Sen. rata, Ocymo, aut Vrticae Similia: floreS Candentes, parvoS, et orbiculares. Jus decocti foliorum epotum flatum dissipat, satietati medetur, alvum eXpurgat faecibuS crasSis, atque tenacibus dejectis , renum, et lumborum dolorem aufert. Idem praestat infusa, additi S interdum Chapolin, et Ctulloxibuit quae eadem facultate pollent. Nascitur in montium fauci bus , acclivibusque, et umbrosis locis Quauhchinanci et Pa- saloti acti

CAPUT LXIX.

De Crus es Ira Ttz0canensi CIHOAΜΑITL , Seu mulieris manus, volubilis est exilis, folia ferens peltis amazonicis Similia : CapreolOS perquam tenueS : caulem quadratum , et luteos foreS. Acrimoniae cu-juSdam, atque caloris est particepS, et medetur Vetustis plagis. Nascitur vero in locis calidis, atque campeStribus.

YZTACCIAUATL , Seu femina candida, herbula est sbratae inniXa radici, candentique, e qua proseri folia Sonchi, inferne subalbida, et Superne Viridia: cauleS tenues, treS qua ' tuorVe, quorum Summa parte emicant flores, illis vocatae Bellis simillimi, in pappos demum abeuntes, pilosi, et co-

153쪽

tore candenti. Jus decocti exhibetur enixis, flatus dissipat, menstrua evocat, Coi Vulsioni medetur, tormina tollit, frigorique adverSaturi calida enim est, amaraque, et in planis Copitiani nasci gaudet.

Parvula herba est, multos proferenS cauleS tenues, et aliquantulum purpureos ex radice fibrata: et in eis folia Lini longa, et tenuia, ac flores luteos per Singulos foliorum eXOrtus. Haec amaro Sapore ConStat , calefacienteque et exsiccante Vi; quo fit , ut tuSa, resoluta eX aqua , atque epota Sudorem evocet, dolores articulorum placet, et quos vis alios e frigore ortos, et motum vitiatum reStituat. Pro

venit Tacambari provinciae Mechoacanensis temperatis, aut paulo gelidioribus locis, ubi in maximo ab indigenis habe

Ibidem nascitur et CnupAQUAREs , quae tuSa, atque immposita pannos ac gutturis tumores mire dicitur discutere.

154쪽

CAPUT LXXIII.

De CETON , seu gelu.CETON , quam Cetrin quoque nonnulli vocant , radici bus firmatur longis, numerosis , atque tenuibus , fulvisque, unde prodeunt cauleS teretes, Sex uncias longi, geniculati,ae nonnihil hirsuti: folia parva, origani forma , et magnitudine, flores purpurei, modici, calyculos oblongos imitantes , juxta soliorum alas utrinque exorientes. Frigida est ei vis, ideoque bis, aut ter matutino Sumta ex frigefaciente aliquo liquore, pondere Sex obolorum, febreS finit, omnemque calidam viscerum exstinguit intemperiem. Plures autem acervatim plantae emicant, ac Subrecte atolluntur.

CAPUT LXXIV.

ZAQuAΜQuAHuiTL , ab aliis Pochoil vocata , arbor est magna, aculeis horrida, folia olivae serens, magna ex pam te quina , fructum melopeponi parvo forma et magnitudine similem, plenum lanugine fibrata, candenti, Splendentique, et bombycinis filis, laxis, et undulatis parum, aut nihil dissimili , quae net facile possit, quemadmodum et nos facto cognovimus periculo, et in bombycinaS veStes, quaS Seri-ceaS nonnulli vocant, aptari, longe minori dispendio, in

155쪽

NOVAE HISPAN. LIBER UL

sumtuque tenuiori, et faciliori opera, quam quae Serico nostrati parando solet adhiberi. Verum is est mos hominum, ut quae cariuS Veneunt , ardentiUS assectent: interstant vero praedictam lanuginem granula quaedam Orbicularia cannabino semini forma, et magnitudine similia, dulcia, grata gustui, dulciumque amygdalarum fere Sapore, quae Crudatostave eXcitant appetentiam , Suntque adeo impinguandis corporibuS accommoda, Ut rebus gerendis reddant homines eis usos inhabiles atque ineptos. FlOS est albuS, et modicus, nec forma vocato Tetcaxochiil dissimilis. Sunt, ut circa Capitis initia jam attigi, qui vocent hanc arborem Pochoil obsoliorum Similitudinem, quam habent cum illis verae Pochoil , etsi longe Sint minora , arborisque minime , ut haec, spiniferae, aut fructiferae. Calido, clementique gaudet eae, io, sed calidiore magis, locaque et campeStria, et montana exornat, nec ulli fere est incognita.

De C0LLOPArar, seu scorpii medicina. Cortex arboris, quam COLLOPATLI nuncupant, acriS eSt, et quarto fere ordine calens. Jus decocti ejus scorpionum confert puncturis, flatum discutit, et ab eo ortos dolores sedat epotus, aut admotuS.

156쪽

CAPUT LXXVI.

DE COLLOXIHVIra, seu herba scorpii. At hanc ita vocatam unt Ob aerimoniam, et calorem, quo praedita est. Radicibus vero insistit fibris Similibus, uia de profert cauleS tenueS, tereteS, Serpentes per terram, geniculatos per intervalla, contortos, et in Singulis geniculis aliquot fibras edentes, candidas ac similes Helleboro: folia Ocymi, minora tamen , obrotundiora, ac minime Serrata. Calida est ordine quarto, Siccaque natura, et partium te nutum. Radix applicata dentium dolorem Sedat; Succus vero epotus alvum emollit, aut radi X ipSa tuSa ac duarum drachmarum pondere eX aqua devorata. Provenit in calidis Tepoeti lanicis , montosis, aSperiSque lociS.

CAPUT LXXVII. De altera COLLOXIHVITL.

Radicem fundit sbratam, caules CavOS, longoS, rotundosque : et in eis folia Ulmi oblonga, et lata, florem arentem per universum ramorum discursum , lutei, sed diluti coloris, et ovi figurae. Acris est et ordine quarto cum siccitate calida. Doloribus dentium egregie subvenit admotus SurculUS , post quatuor horaS tamen repetito altero. Nascitur in calidis locis fluminibus propinquis.

157쪽

NOVAE DISPAN. LIBER VI.

CAPUT LXXVIII.

De CAPOLix , seu Ceraso dulci Indica.

Arbor est mediocris magnitudinis, soliis Amygdali, aut

Cerasi nostratis minutim Serratis, floribus racematim dependentibus, ex quibus acini fiunt Cerasis nostris forma, colore , magnitudine, Ossibus , nucleis, necnon et sapore nisi is mororum Bati quadamtenus esset) omnino similis. Quo sit, ut existimem arborem hanc in CeraSorum genera re ferendam, etsi Sint, quibUS Videatur ad Lotorum disserentias pertinere. Acidi paululum fructuS Sunt, et adstringentes, etsi jam tempestivi, et eXquiSi tam maturitatem assecuti dulces evadant, et magnam aUSteritatiS partem amittant ; gustui sunt grati adeo ut ex quorumdam non parum sagacis palati Sententia nOStriS CeraSis non videantur inferiores. Temperate calida , Siccaque , et nonnihil adstringenti natura Constant. Fit eX eis paniS potioque in annonae, et vini caritate ; nutrimentum praeStant melancholicum, et cordi quadamtenus inimicum. Dentes inficiunt nigro colore, Siquis eis diutius assuescat, Sed qui, si cura adSit, possit facile extergi, ac dentifriciis emundari, et tamen non desunt, qui ceteris horariis fructibus etiam vetusti Orbis audeant eos anteponere. Vere floret haec arbos, fertque per universam fere aestatem fructum. Jus decocti corticis ejus insolatum

158쪽

HISTOR. PLANTARUM

1 soquindecim integros dies , ac devoratum drachmae unius pondere dysentericos curat: pulvis vero ejuSdem argemata discutit , visum clarificat, oculorum inflammationibus opitulatur, ac linguam prae Vehementi ardore arescentem lenit; quod etiam germinum liquor aut SueeuS praestare solet temperato caelo, quale est Μexicanum, ubi hae arbores in hortis campestribusque lociS et humana diligentia, et suapte natura proveniunt. Τriplici conStant hae arbores differentia, fructu tamen discrepantes, Siquidem Xitomacapolim fructum fert prunorum circiter magnitudine, Helocas0llim paulo inbnorem , ac omnium minimum Totocapollim ; universim vero Omnes racematim dependentem.

De guodam CAP0Lm genere nascente juxta sumen Aharan ' Accepi a veridicis testibus nasci juxta flumen, quod habet ab Alvarado nomen, arborem quamdam, fructum ferentem Ca-solin persimilem, expertem tamen OSSiS , cujuS loco Semen Clauditur exile , et numeroSum. Cujus foliorum succus ebibitus ictibus venenatorum medeatur, aut plagae ipSi impositus septem dierum intervallo pluriumve, Si ita expedierit. Quam rem pulchre norunt, qui juxta praelatum flumen d

gunt.

159쪽

CAPUT LXXX.

Arbor est Percisi magnitudine, surculosis innixa radici bus, et soliis Lauri, magis acuminatis. Jus decocti ejus tus sim , aliasque pectoris aegritudines curat. Nascitur in frigidis Totot eci juxta SylvaS.

CAPUT LXXXI.

De TECA APOLTON , seu Capollin sarva saxorum. Folia et fructum fert haec arbuscula Vitis SylveStris pedi similem, ad cujus differentias videtur attinere. Saporis est amari, et calentiS temperiei, nec quidquam aliud audio de ea ab Indis narrari.

Arbuscula est foliis Cerasi, aut Capolin, stipitibus purpureis , floribus in postremis ramis caeruleis, unde fiunt aci ni ciceribus paene pares , primo coccinei, ac tandem e purpureo in nigrum vergentes. Folia sunt frigida , et adstringentia. Repellunt praeter naturam tumores, diarrhoeaS compescunt , febribuS adversantur, et medentur VulneribuS. Succus foliorum acinorumve curat inflammationeS Oculorum.

160쪽

1set

HISTOR. PLANTARUM

Nascitur Ocolluci, et uuaubquechulae, nempe temperatis, ac calidis regionibus.

CAPUT LXXXIII.

De τί in poEIN, seu Ceraso humili, Chamaecerasove AtlapulcenSi. Herbula est dodrantalis, radicibus firmata surculosis, et candentibus , longis, et anSerinam pennam ViX CrasSiS, Unde oriuntur caules purpurei: et in eis solia Serrata, oblon-

ga , et per intervalla caulium quaterna quinave , flores in postremiS ramis parvi, et coccinei, et fructuS ceraSis noStra tibus persimiles, tamen minor, unde contigit nomen. Curat haec herba redacta in pulverem, et diffusa dysenterias. Calida enim est, sicca, et adstringenS. NaScitur montoSis, frigidisque locis Atlapulat in ilicetis ; servaturque radix tosta

in annuOS USUS.

CAPUT LXXXIV. De TLALCAPOLIN altera.

Folia fert Unedonis serrata, inferne subalbida, et hirsuta , fructum Capolin similem , Sed minime edulem , nigrum eXtra , et intra coccineum. Folia Sunt frigida, et adstringenti natura. Nascitur Atat acci juxta aetnae radices.

SEARCH

MENU NAVIGATION