Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

tura , tum et forma Similis esset, niSi brachia, caulesve teretem formam, et Striatam Sortirentur, et aliae permultae, quae tamen distinctionis gratia propriiS Sunt capitibus referendae.

HOITZOCUILTLΑΡILLI , Seu cauda Spinifera , radicibus in sistit fibris similibus, unde promit brachia, cauleSve Spiniferos , similes Tetzihoacili, de qua in praecedenti capite dictum est, sed rotundiores, et in eorum diScursu ex albo rubescentes flores non sine quibusdam candidis capillamentis. Radix ejus infusa flatum discutit, ac dolores ortos ab eo, aut a frigida alia cauSa Sedat, quarto ordine calefacit, atque exsiccat, et urentiS eSt naturae.

De rem CHTLI, seu Tuna Dei Cardui, Tunaeve species est, multis velut longis, et tenuibus peponibus sibi invicem cohaerentibuS concinnata. unt pulverem inspersum capillos findi non Sinere, in derique capitis dolori praecipue si cum corticibus Ahoate-tῖmolin , et luto , quo solent Indi capita perungere, miSceam

tur.

182쪽

CAPUT CIX.

De NETZOLLIN , seu planta geminum fructum ferente. Tunae quoque NETZOLLiΝ eSt Similis, valde spinifera planta , fructu Lunae floreque, qui rubeUS est, et eodem partium CauliS ConneXu, radicibuS Vero multis, ac fbris si milibus. Vescuntur ea Indi Att0lli permista, aut coacto in placentas in annonae caritate.

De TENOCHTLI, seu Tuna lapidea. Tunae quoque genus est floribus, et fructu simile, sed contortis brachiiS, longis , et anguStis. SUCCUS Semunciae mensura devoratus lac generare dicitur, mederique recentibus, et vetuStiS PlagiS. .

CAPUT CXI. De TEPENEXC0ΜIra, Seu Olla montana.

Radicibus innititur surculosis, eX quibus moles prosertur orbicularis, octangula , longis SpiniS incurvis, et stellatim dispositis horrida, et quae in mediocris cujusdam amphorae extendatur interdum amplitudinem : flos est magnus, et purpureus, fructus item purpureuS, SimiliS. Succus, qui impense frigidus est , semunciae epotus menSUra matu

183쪽

tino praecipue tempore vehementem membrorum calorem sedat. Consuevere Indi ex hujus Erinacei spinis ita enim libet eum modo vocare) corollas SpiniferaS Contexere, quas addant cruci, aut Christi optimi maximi signo pendenti in ipsa cruce. ProVenit SaXOSiS montibu S regionum temperatarum , qualis est Tep0zilanisa. Fructum ejus vocant Tenoua tu alli, qui prunorum oblongorum forma, et magnitudine constat , colore eXtra eX albo purpuraSCente , intra vero purpureo : frigida natura, et febrientibuS grato nutrimento. Sunt qui plantam etiam ipsam melaomiti , Seu ollam magnam quoque Vocent.

CAPUT CXII. De reapEP0A , Seu nr0ntem numerante sunt a.

Planta est spinosa, Tunae quadamtenus Similis, multos ramos producens sexangulos , SpiniS Stellatis per intervalla refertos, sed prominenti circa medium aculeo uno ceteris longiore, ac prope earum eXOrtus Singui fructuS , colore, sapore, forma, et magnitudine SimileS moriS. Quorum Succus instillatus oculis curat lippitudineS, et Oculorum per turbationes , praecipue si lacti humano permisceatur. Caret foliis, naSciturque montosis, ex SaXOSis lociS.

184쪽

CAPUT CXIII.

De NEMOLLIN , seu planta capitulis multis insigni. MET26LLIN, quam alii H0eicomiti, Seu ollam magnam ob similitudinem vocant , Capitula multa acervatim congesta profert, spinifera, et floribuS Vasculis suprema parte stellatis similibus, raris, et coccineis conSpicua, e radice librata , et napo Simili. CibiS apta eSt. Succus , aut lac ejus

sanguinem eXSpuentibuS confert, inflammationibus medetur, et Carnem oculorum Supervacaneam abSumit. Nascitur in ter saxa , editiS locis regionum temperatarum, qualis est Me-xicensis , et Melettit lanensis.

CAPUT CXIV.

De TEOC0MPL , seu olla Dei. Planta est spinifera, tria quatuorve capita producens, spinis scatentia , orbicularia, et capitis humani interdum magnitudine , sine ullis foliiS: floreS vero coccineoS, et Surculosas radices. Callus internus, qui purpureuS eSt, lac eia fundit frigidum, atque glutinoSum, et undique tegitur cuspi-

dibus oblongis , densis, atque in Spinas Stellulas imitantes desinentibus. Esui aptus est, si cum seminibus Cucurbitae decoquatur, aut, quemadmodum seri consuevit apud Chi chimecas, efformetur in Tamales; neque alium accepi hujus

185쪽

plantae usum. Sunt duo ejus genera , quorum alterum flores edit dilutiores, nisi hoc evenit diversitate soli. Nascitur SaXOSiS in montibus.

Radicem fundit surculosam, atque e luteo rubescentem, fructum prunis virentibu S Similem , acervatim cohaerentem, spinis horridum pedum aranearum forma, unde Sum Sit nomen , quaS interStat lanugo quaedam goSSypio similis , et fores coccinei. Ulceribus medetur impoSita lanugo, aut ipsa radix trita, quae Saporis eSt insigni S, atque odori S eXpers, frigidaeque temperiei. Nascitur in calidis et SaXOSiS, asperisque locis, et Pineas orbiculatioreS mirum in modum refert. CAPUT CXVI.

De MPALNOC-ΣTLI , seu Cocco Indico in Trinis quibusdam

nascente.

Reperiuntur apud Mexicanos in Tunarum quodam genere Nopalnochezlli vocato , hac Sola ratione a pecorum, jumentorumque injuriis quibusdam in locis natura munitis aSSerto , Vindicatoque , vermiculi rotundi, eXtra candidi, intra vero coccinei coloriS, interdum Sponte ipsiuS naturae, interdum hominum industria atque diligentia, semina Supe-

186쪽

rioris anni stato tempore Tunis admoventium , quae Indi Nochezili, nostri vero Cochinilla, fortaSSiS a Cocco Seu gra-nO , CUJUS SpecieS Sunt, appellare Solent. Sunt, qui diver

Sam rem hos esse vermiculoS arbitrentur: verum etsi non

me clam sit coccum nOStri orbis non Tunis , quae nullae fere ibi reperiuntur, sed Ilicis cujusdam , quam Cusculium recentiores vocant, foliiS adhaerere, ideoque facultate pollere minime adstrictoria , ejuSque interna praestantiae, et honoris gratia vocari Chermes, Seu Chermest; exteriora vero , quae magiS Sunt vulgaria, adhuc graecam nuncupationem mordicuS retinuiSSe; tamen cum vermiculi utrique sint, et aequa tingendi lanas coccineo Colore natura, atque Con

ditio , et promiscue sint pictoribus, tinctoribusque utiles; firmum habeo, ad coccineum genuS, unde, velut diXimus,

fortassis Hispaniense nomen emanavit, non miratiS ac hi, quos vocatae Pampinulae, Teucriive radicibus apud Peruinos innaSci fama est, eSse reserendos. Ergo ex Nochezlli purpureus interdum, interdum vero coccineuS pro Varia parandi forma conflatur color. Fitque eXquisitiSSimuS, Si teratur eX aqua decocti arboris Teghoati , de qua dicendum est suo in loco, addito alumine, atque Sub Sedimento efformato in placentulas. Adstringit ex aceto tritus admotu Sque in modum emplastri, vulneribus opitulatur, Cor, caput, et Ventriculum roborat, ac dentes egregie extergit. Purpura-

187쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI. 179

rum sanguine usa eSt Antiquitas, quibusdam in venis gutturis earum contento , dum lanaS tingendas curabat, et Tyrio honore decorabat vesteS. Verum jamdiu eo medicamine uti desiit orbis , eadem repetiturus, cum libebit, pigmenta, neque unquam novis inVentiS SatianduS , aut pedem aliquo in tempore fixuruS.

Catiles edit virides, longos quinque cubitos, ac digi tum minimum CraSSOS: radicem vero paulo craSSiorem, candentem et prolixam, folia oblonga, Mali Medicae, minora tamen, et circa CUSpidem obtusiora, florem parvum et palearem. RadiX, cujus est praecipuus in Medicina usus, calefacit, exsiccatque ordine tertio, atque ita infusa ventris dolorem sedat, emundatisque intestinis, et morbi causa vacuata pellit aegritudinem. Succus ulceribus dicitur mederi. Nascitur in montosis Paetcuari provinciae Mechoaca

Simillima est sylvestri Angelicae nostrati radice, soliis, ac semine, eademve flore initio luteo, mox illum Foeniculi imitante, et cavis caulibus. Odora herba est, et acri

188쪽

HISTOR. PLANTARUM

18ogustu. Jus decocti ejus febribus ajunt auxiliari, et dolorem capitis tollere, accessionum fortasse ablatis rigoribus , et humoribus alicunde vacuatis. Nascitur Mechoacani, et ad Elaphoboscum DioscoridiS Videtur referenda.

DE PIPITZATLI , seu Hoeitzitarquisiti. Eadem paene forma, et facultate ConStat PIPIΤZAΤLI , et ad Smyrnii Creticae refertur Species. Odora enim eSt, et nonnihil acris, caules rubri, et cavi, radix Angelicae, flores in muscarium compOSiti, umbellamve , folia vero serrata , Oblonga, et altera parte , ubi prodeunt a pediculo, velut corroSa, et abscissa. Discutit jus decocti ejus praeter naturam tumores. Calida enim eSt tertio fere ordine, foetorem oris eXterminat, evocat urinam, flatum absumit, cor, et ventriculum roborat, Sedat dolorem, et febribus, quemadmodum et praecedens, vacuata cauSa mederi Solet. Nascitur in frigidis locis, et lacustribus, velut Huexscinci.

CAPUT CXX.

De majori CUERUNENDAM

Radicibus insistit surculosis, unde profert caules fulvos: et in eis solia Urticae, sed majora, Spicatosque et ru-heos flores. Odora est, et Ocymum quadam tenus OlenS.

189쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI. 181

Jus decocti tepidum dysenterias compescit. Nascitur Paetouari provinciae Mechoacanensis.

Radice firmatur hirsuta, Surculosa, fbrata, e qua caules mittuntur tres cubitos longi, folia Persici virore saturato tincta, ac Salviam, si confricentur, Olentia, et in summis caulibus erinacei quidam Virentes, et orbiculares. Trita radix, atque infusa dolores ventris mitigat, epota vero pectoris opitulatur morbis. Nascitur in montibus frigidis

Radici fibratae insistit, unde fundit caules lignosos, duos cubitos plus minus prolixos, teretesque: et in eis solia oblonga, et Serrata, flores quoque oblongos, luteos, et virentes, ex quibuS vasa quaedam prosert exigua, glandium forma, reserta semine nigro, et Sinapino simili. Amara est, et ordine tertio calefaciens, atque eXSiccans. Radix epota semunciae pondere est utiliS pannis. Nascitur montosis, ac frigidis locis provinciae Mechoacanensis.

190쪽

HISTOR. PLANTARUM

CAPUT CXXIII. De CAPITZARUM . ' . '

Species videtur praecedentiS, eademve, et Soli tantum ratione disserens; radix enim eodem modo fibrata est, folia oblonga , et Serrata , Sed majora, floreS quoque oblongi, pallidi , et nonnihil purpurascentes. Ε jure decocti ejus cum melle nigro Meti fervefacto, donec coaguletur, fit unguentum scabiei utilissimum. Provenit Parcuari montanis in locis.

CAPUT CXXIV. De CAPSARUM

Arbuscula est surculosae inniXa radici, foliis oblongis, circinatis, Limonis fere forma , Sed anguStioribuS, et obtu-cioribus, floribus oblongiS, fissis circa margines , promiscue virentibus, ac luteis. PulviS radicum inSperSus medetur ulceribus cancerosis : jus Vero decocti totius plantae eisdem confert, necnon lavandiS corporiS partibuS tumentibus, aedematisve aut pituita obseSSiS. Provenit Chocandrani, et I re tiati frigidis locis provinciae Mechoacanensis.

Multas CugNDEn1 fundit radices similes surculis, tenues,

SEARCH

MENU NAVIGATION