Opera, cum edita, tum inedita, ad autographi fidem et integritatem expressa, impensa et jussu regio

발행: 1790년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI. is 3

CAPUT LXXXV.

De TOTO P0LIN , Seu aDicularum Capolin. Frutex est parvus, solia ferens obrotunda , et mollia, fructum Oxyacalathae Similem, ac virentem, includentemque intra Se OSSiculum , qui fructuS demum rubescit, tenuibus velut pilis appenSum. FrigiduS eSt, SiccuS, et adstringens. Nascitur in calidis Tigiolucae.

FruteX. est quinque, aut plureS cubitos longus, foliis Prunt, sed longe latioribus, amaris, calidaque, et Sicca ordine tertio natura. CAPUT LXXXVII.

De CACA AG HVITE , Seu arb0re cicat. At in CACAΗoAQUAuuiTL magna detegentur humanae sortis volumina ; in vetere Siquidem Orbe perquam prisca illa tempora , quae vitae hominum erant neceSSaria, atque adeo apud alios, cum deeSSent, quaerenda, non repende bantur aere ὸ nondum aureus argenteusve circumferebatur nummuS, aut pecudum, RegumVe, aut Principum Simulacra metallis cernebantur insculpta. Rerum permutatione vive

162쪽

HISTOR. PLANTARUM

batur, ut olim factum cecinit Homerus, et fructuum, quos recondebant, facta aliis copia mutuum ferebatur auxilium. I andem aera percuSSa, atque Signata Sunt, et mille rerum effigies numismatis impresSae ConSpiciebantur; at in Novum hunc Mundum nunquam aVaritiae Signa penetraverant, aut caput ereXerat ambitio, donec noStri in eam velis, ac vento devecti impetum fecere. Non uSque adeo splende bant illis argentum atque aurum, quibuS praecipue abundabant ; avium pulcherrimarum plumae, lintea quaedam gOS-εypina , ac gemmae , quae ea fert astatim suapte sponte tellus , erat divitiarum , et copiarum Summa. Nondum armillae , torques, aut brachialia , nisi fortassis concinnata esloribus , plebi innotuerant, aut magaritae ullo erant illis in pretio. Nudi paene incedebant, vitam degebant hilarem , neque VaStOS congerendi thesauros, aut rei familiaris augendae, velut de futuro parum Sollicitos , Cura evigilabat , in diem vivebatur, indulgebatur genio, humili Sorte, Sed tranquilla et felici , et potisSimis naturae bonis magna cum jucunditate potiebantur. Semen Cacahoati erat illis pro

nummo, et eo praecipua Vitae praemia , cum opuS erat, comparabantur : duratque in hodiernum usque diem non

paucis in locis hic mos. Quid mirum η quando quibusdam

Orientalium gentium cochleae venereae, et aliis folia quarumdam arborum , aliisque alia pecuniae gerunt vices; quin

163쪽

NovAE HISPAN. LIBER VI. Iss

et ex eodem Semine, quo commercia inibantur, servebant emporia, et in varios dominOS illiuS Ope mercimonia transferebantur : Concinnabantque potum , nondum vini conficiundi ratione reperta: cum tamen nonnulla Vitium sylia

veStrium , ac genera LabruScarum s velut suis reddetur locis)apud illos suapte sponte in SylviS passim proVenirent, arboresque , et fruticeS, quibus advolvebantur, uvis, acinis--que Variorum Colorum , et pampiniS condecorarent, atque gravitate sua incurvarent. De hoc ergo celeberrimo semine, et quod in nostram usque tempeStatem et Vini, et nummi

apud illos subeat vicem, agendum modo, ab ipsa arbore sumto initio. Est ergo Cacaoaliquabuiti arbor amplitudine, et foliis Mali Medicae, longe tamen majoribuS atque amplioribus , fructu oblongo, peponi magno Simili, sed Striato, ac ruso, GCahoacent si nuncupato, Semine Cacahoati pleno, quod semen, ut diXimus, Μexicanis pro nummo eSt, materiemque potionis eidem genti gratissimae praebet. Substantia idem constat pulla , in dispares divisa particulas, sed

probe compositas inter Se , tenera , multi nutrimenti, Sub- amara, Subdulcique, et temperata natura, aut aliquantulum frigida atque humenti. Sunt autem, quod adhuc Compere rim, quatuor hujus arboris differentiae : prima siuauhcaca hoati dicitur, omnium maxima et ampliorem ferenS fructum ; altera Mecaca ahoati, quae mediocri constat magni-

164쪽

tudine, fusa ae fructum ferens magnitudine a praedicto

secundum; tertia, Xochlaacahoati Vocata, minor eSt, ac minorem profert fructum , Semenque eXtra rubeSCenS, intra vero ceterorum colore: quarta Omnium minima, et ideo vocata Tlulcacaboati, seu humilis , pomum fert minimum, haud alterius, quam cetera genera, coloriS; quae differen tiae omnes eadem pollent facultate , atque eosdem usus praestant : licet postrema potionibuS magis inServiat, ceterae Vero nummiS aptioreS, atque Commodiores sint. Posset quoque et sitiauisat achili ad earumdem arborum genus referri , sed amplior est arbos, et ampliora folia, fructusque et Semina, quae dulciora quoque Sunt ceteriS, et pro amygdalis possunt tosta, aut Saccharo Condita edi, atque USurpari,

quamquam parandae potioni Sint incommodiora. Acuta igitur aegritudine laborantibus exhiberi solet ex eo semine parata potio , cui nihil praeterea admiStum Sit, Contemperando aestui, ac servori placando, et his, quos calida hepatis aut alterius partis VeXat intemperies. Si Vero quatuor granis uncia Unica misceatur gummi ejus, quod vocant Holli, de quo est suo loco a nobis dicendum , bibaturque , dysentericus assectu S mire coercetur. Verum sunt gummi ipsum granaque prius torrefacienda ; grana siquidem adeo pinguia .unt, ut exprimere, Si libeat, possis ab eis oleum; gum mi Vero tenacissima , et valde glutinosa vi praeditum. Ni-

165쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI.

nitus autem ejusdem potionis USUS ViScera obstruit, colorem inscit , et ad cachexim, et insanabiles alios morbos perducit ; sed quoniam et compositae, et simplices parari ex eo potioneS Solent, atque hae non Unica tantum ratione , aut eisdem ex rebus , jam his, jam illis floribus , aliisve plantarum partibus in farinam redactis, et adjectis ; in eis

enarrandis fuerit haud immerito aliquandiu commorandum. Primum ergo potioniS genus ex eo Semine parari solitum Alexili , seu madens vicit si hoc simplex ex centum plus minus granis Cacahoati crudis , aut torrefactis , sed probe contu Sis, et commistis et Frumenti Indici portioni, redditi, qua ratione a nobiS dictum est, mollioriS, quae utrisque manibus apertis conjunctisque, et in capacem figuram enformatis possit commode comprehendi. Si vero libet parare compoSitum, addes Mecaxochiti vocatae plantae, Xochinacaetili, et I lilaochiti, quae suis describuntur locis, fructus contritOS , et commiStOS reliquoS; mOX Vero, quantum Satis sit , agitabis. Transserenda autem ex celsiori loco in aliud, atque aliud vas haec potio est, donec Spuma demum excitata, partibusque pinguioribus, et ad olei naturam pro pe accedentibus ad superiora elevatis, Sorbeantur tantum quae leViora sunt, et gustu gratiora , aut Seorsim majori jucunditate degustentur. Vis compositae eSt Venerem eXcitare, simplex enim refrigerat, atque impense nutrit. Aliud

166쪽

is 8 HISTOR. PLANTARUM

genus fit ex quinque et viginti granis Cacoethos attachili , de quo Suo loco, totidern Cacahoati, Frumenti vero Indici pugillo uno. Huic nihil addi solet ex praedictis. Illa siquidem

Calida sunt, ex hac autem portione Sola infrigidatio, nutritioque quaeritur. Tertium Vero, Chocollati vocatum, paratur ex granis Pochoti et Cacahoati aequa menSura, quod magnopere traditur corpora impinguare, Si frequentius ea uti contingat. Ergo contrita omnia in fictile funduntur, agitantur

que ligneo pistillo, donec portio pinguior, magisque Spectans ad aeream naturam innatet, quam Seponunt, ac Seor-

Sina collocant; reSiduoque immiScent Frumenti praedicti emolliti pugillum unum; postquam vero in liquorem sorbitioni idoneum sunt omnia redacta, id pinguitudinis , quod separaVerant , rurSUS CommiScent, atque ita demum tepidum potant; aut aliis Sorbendum propinant, hectica febre consumtis , tabidis atque extenuatis mire utile. Aliud genus, Tetone dictum, paratur ex Frumenti Indici et Cacahoati tomrefacti aequis portionibuS, et modica quadam ejusdem Frumenti emolliti parte decoctis, donec sorberi possint, quae demum refrigescentia nutrimenti , non medicamenti vices gerunt. Seritur juxta Quauhcacahoati umbrae gratia arbos Atlindm vocata, nullius praeterea quod noverim) usus; quamobrem ejus quoque imaginem exhibemus. Nascitur in calidis, servidisque regionibus, locis uliginosis, aquoSis, et humentibus.

167쪽

CAPUT LXXXVIII.

Arbor est magna , pulli coloris, foliis Limoniae Mali, majoribus tamen , et fructu Unedonis. Cortex adstringit, frigefacitque , non Sine quodam Calore , et amaritudine, et tarmen Temimili censes, apud quos nascitur , uni Succum ejus decem unciarum pondere alvum perquam apte ciere. Nascitur in calidiS, saXOSisque locis.

CAPUT LXXXIX.

De TLALCA AMATE , seu Goahoati humili. Ita vocant MexicenseS herbam , cujus fructum mitini Manies nuncupant, ob similitudinem, quam habet cum altera Tlalaacahoati, sed praecipue radicibuS , quae tamen huic sunt strobilis , et figura, et nucleorum gustu similes ; neque aliter Saccharo condiri Solent, venerem eXcitare, gustuque dulci, et jucundo placere, et, Si intemperanter edantur, Caput afficere dolore. Nascitur apud Quauh-nahuacenses , etSi Haitinae insulae fuerit tantum antea in

cola. CAPUT XC. De altera TLALCACA ATL.

Herba est per terram repens, radicibus affixa orbicu-

168쪽

HISTOR. PLANTARUM

laribus, aut oblongis , multisque quibusdam velut funiculis adalligatis: unde prodeunt caules, et in eis folia terna, orbicularia, et parva, flosculi in extremiS ramulis parvi, coccinei , et modicis calyculis contenti. Frigida , et humida natura radix pollet, dulciS est, febremque exstinguit unius unciae mensura devorata , diarrhoeaS infantum compescit, tussim sedat, et ulceribuS in pulverem redacta opitulatur. Succus vero oculis inflammatione , aut perturbatione tentatis dicitur prodesse. Provenit temperatiS regionibus. Sunt, qui Tataci alli vocent, Seu candidam oculorum medicinam, quod illis, velut diximus, Succus Sit utilis.

Radicibus priori paene similis est, sed oblongioribus, et in fulvum colorem tendentibus, subamariS, et calidioribus; quamobrem trium drachmarum menSura flatum pellit. Folia etiam amygdalina sunt, nec ternario, ut illa , numero dispoSita.

CAPUT XCII.

De TZALCA AHOATL Imitetriacensi. Radices fundit obrotundas, ponticarum nucum magni tudine , aut paulo majores , et CandenteS, appendentibus quibusdam surculis, caules Spithamaeos, tereteS ae tenueS,

169쪽

NOVAE HISPAN. LIBER VI.

16 I folia anguSta , et longiuscula , flores parvulos in flagellis postremis. Radix eSi frigida, Sicca, atque adStringens, Pro pinaturque adverSUS febres.

CAPUT XCIII.

De TLAECA MATL Chimathuacani Chalcensis. Uerba est duos dodrantes longa, oblongis ornata soliis Ocymi, craSSiusculiS, nervOSis, SerratiS, binis per intervalla, et aSperis, caulibuS teretibu S, tenuibuS, et nonnihil purpuraScentibus, et Circa SummoS cauleS floribuS cyaneis, paravis , et in oblonga capitula , Sthoechadi Similia , compositis , et radicibus orbicularibus, ponticis nucibus forma, et magnitudine haud dissimilibus sunde nomen) non sine aliis capillamentis hinc inde , tum ab ipsis radicibus , tum ab inferiori caulis parte prodeuntibus. Radices sunt frigidae atque humenteS, devoranturque quaternae illarum adversus febrium ardores : eaedem addita Tepex0nacati alvum sistunt. Nascitur in frigidis saxoSisque locis juxta aquas.

Radici insistit simili Asphodelo , capillataeque , unde profertur unicus caulis, foliis amygdalinis Stipatu S. Diar- rhoeas etiam hujuS herbae coercet radix , inStauratque flu-

170쪽

HISTOR. PLANTARUM

Xuin nimium paSSiS Vires, Semunciae pondere devorata bis die ex aqua, aut Cacahoat

De OCA A CHIra Mecatunica. Arbor est femoriS CraSSitudinem aequans, et altitudinem mediocrem. Florem fert, ac fructum, quae potioni adjiciuntur cicahoati refrigerandi corpus gratia; solia vero Mali Medicae. Fructus eSt rubeuS, OXyacanthae fructui similis , sed osSiculi eXpers. Sapor cucumeriS. Frigida constat ordine secundo, aut ampliuS natura , humidaque. Nascitur Mecatlani, unde cognomen.

De CACAMA CHII L Secunda , seu fore Ca ahoat Arbor est magna juxta calentium regionum fluenta libenter proveniens , foliis anapys, magnis, firmis , illisque Mali Medicae majoribus. Flores Sunt Similes Nerantetit vocatae floribus, oblongi, et candenteSὸ quamvis, Cum mar CeScunt , in fulvum colorem vertantur. Suavissimi odoris ii Sunt, et ad corollas, floridOSque manipulOS Vehementer expetiti. Fructus est glandibuS SimiliS, Capulo comprehensus, nucleum intra se continens candentem, frigidum, lubricum, febrientibus perquam accommodum, et quibUSCumque Con-

SEARCH

MENU NAVIGATION